Skip to main content

Full text of "Dissertationes selectae in historiam ecclesiasticam"

See other formats


Google 



This is a digital copy of a book that was prcscrvod for gcncrations on library shclvcs bcforc it was carcfully scanncd by Googlc as part of a projcct 

to make the world's books discoverablc onlinc. 

It has survived long enough for the copyright to cxpirc and thc book to cntcr thc public domain. A public domain book is one that was never subjcct 

to copyright or whose legal copyright term has expircd. Whcthcr a book is in thc public domain may vary country to country. Public domain books 

are our gateways to the past, representing a wealth of history, cultuie and knowledge that's often difficult to discovcr. 

Marks, notations and other maiginalia present in the original volume will appear in this flle - a reminder of this book's long journcy from thc 

publishcr to a library and fmally to you. 

Usage guidelines 

Googlc is proud to partncr with libraries to digitize public domain materials and make them widely accessible. Public domain books belong to thc 
public and wc arc mcrcly thcir custodians. Nevertheless, this work is expensive, so in order to keep providing this resource, we liave taken stcps to 
prcvcnt abusc by commcrcial partics, including placing tcchnical rcstrictions on automatcd qucrying. 
Wc also ask that you: 

+ Make non-commercial use ofthefiles Wc dcsigncd Googlc Book Scarch for usc by individuals, and wc rcqucst that you usc thcsc filcs for 
personal, non-commercial purposes. 

+ Refrainfivm automated querying Do nol send aulomatcd qucrics of any sort to Googlc's systcm: If you arc conducting rcscarch on machinc 
translation, optical character recognition or other areas where access to a laigc amount of tcxt is hclpful, plcasc contact us. Wc cncouragc thc 
use of public domain materials for these purposes and may be able to help. 

+ Maintain attributionTht GoogXt "watermark" you see on each flle is essential for informingpcoplcabout this projcct andhclping thcm lind 
additional materials through Google Book Search. Please do not remove it. 

+ Keep it legal Whatcvcr your usc, rcmember that you are lesponsible for ensuring that what you arc doing is lcgal. Do not assumc that just 
bccausc wc bclicvc a book is in thc public domain for users in the United States, that the work is also in the public domain for users in other 
countrics. Whcthcr a book is still in copyright varies from country to country, and wc can'l offcr guidancc on whclhcr any speciflc usc of 
any speciflc book is allowed. Please do not assume that a book's appearancc in Googlc Book Scarch mcans it can bc uscd in any manncr 
anywhere in the world. Copyright infringement liabili^ can be quite seveie. 

About Google Book Search 

Googlc's mission is to organizc thc world's information and to makc it univcrsally acccssiblc and uscful. Googlc Book Scarch hclps rcadcrs 
discovcr thc world's books whilc hclping authors and publishcrs rcach ncw audicnccs. You can scarch through thc full icxi of ihis book on thc wcb 

at |http : //books . qooqle . com/| 










6000Q2262R 



»( 



**•■ «JU^ 








4 



t 



' ; » .'• 



i • 






• '« 






« » 



r » 






- . • ' l 



,•* '^■*". ■• «-"■ r 



♦ . y 



• % 









»1 • * t.' ^it- 



« • ' 



..^«* 



« • # 






•" ' ,,4 



'» • 



» . 



.» •• * 



. •* * '• 












•9 



•« 



•■ ^ 






*• - j. 

•^ '... 









#.• 



^, 






» 






» .« 



•*t 



« 



• f'- , 



« t 



« « . 



S"" 









* - 



' i • .# 



'•% 



u 







DISSERTATIONES 

SELECTAE 



Aiv 



HISmiAffl EmSIASTICAM 



BERNARDO JUNGMANN, 

Ecclea. Cathedr. Bnigens. Canon. hon., 

F}iilOB. et 8. Theolog. Doot., ao Prorew. onl. Hist. Eocl. et Patn)l. 

in TJniverBitat. oatli. LoTanieDsi. 

Tomnis VTI, et iiltimns. 




liDCCCLXXXVII. 

RATISBON>E, NEO EBORAGl & CINCINNATII, 

SUMl-TlBU^, CHARTIS ET TYPIS FRIDEKIC[ PUSTET, 

3. SEDIS APOSTOLIC*; TYPOORAPIII, 
FABI8US: P. Lethlellsui, Tli •olgo CasBette, 4. BKDOIB : B«;aert-Stoi». 
lOBHACI: R. Ca.sU 



DISSERTATIONES 

SELECTAE 

ID 

HISTORMMECCLESESTICM 

AUCTOEE 

BERNARHio JUN6MANN, 

Ecdes. Cathedr. Bnigeiis. Canon. hon., 

PhilOB, et S.'Theolog. Doct, ac Profess. ord. Hist Eeclea, et 

Patrol. in UniTenitat cath. LoTuiiensi. 




MDCCCLXXXVII. 

EATISBOIAE, lEO GBOItACI & CIHGIINATII, 

SUMPTIBUS, CHARTIS ET TYPIS FRIDERICI PUSTET, 
S. SEDia APOSTOLICAE TYPOQRAPHL 

Mlmn: p. L«hL«Ueni, via vulgD Cuiacie. t. nPGIS: BeyMrt-Staria. miia: 

H. CulemiiD Vldan. L«INIt: Bnrni et Oatei-, R. vrubboDnie. MUE: Ltbnrik Ra- 

ligiou (Ant. SaracSDl.} TIUUUI i W. Bergmioa. 



Approbatio. 

Dissertationes in Historiam ecclesiasticam, aactoxe viro ezimio 
Beraardo Jnngmann, S. Th. et Philos. Dr., Historiae ecolesiasticae et 
Patrologiae in XJniversitate catholica Lovaniensi Professore ordinario, 
et ecdesiae cathedralis Brogensis Canonico honorario, novem annornm 
spatio exaratas atqne ah anditorihns magno cnm frnctn exceptas, nnnc 
primnm, ntpote ah omni, nt Nohis yisnm est, naevo immnnes, atqne 
solidissima doctrina refertas, approhamns et nltro imprimi permittimns. 

Datnm Brngis, hac 1. Jnnii 1880. 

t J. J., Episc. Brugen. 



Opns qnod inscrihitnr : Dissertatiotiea sdectae in Historiam eccle- 
siiMticam, Tom. VII., auctore Bemardo Jimgmann, Eccles. Cath. 
Brugens, Can. hon., Philos. et S. Theol. Doctore, in Univers. CatJi, 
Lovaniens. Hist. eccles. et Patrolog. Prof. ord., ex anctoritate Reve- 
rendissimi Archiepiscopi Mechliniensis et legnm Academicarnm prae- 
scripto recognitnm, qnnm fidei ant honis morihns contrarinm nihil 
continere visnm faerit, imprimi potest. 

Datnm Lovanii die 25. Martii a. MDCCCLXXXVIL 

J. B. Abbelooe, Rect. Univ. 




Dissertatio trigesima septima. 

De initio ac de propagatione pseudo- 

reformationis. 



1. Be tristissima illa defectione, quae reformationis ^j"^^^^*j^^" 
nomine per abusum vocis appellari solet, jam accuratius 
nobis agendum est, ut ejus indolem aperiamus, et expen- 
damus accusationes, quae contra Ecclesiam a multis pro- 
latae fuerunt adversariis. Atque primum de initiis refor- 
mationis, dein de ejus propagatione disseremus. Pro scopo 
tamen nostro ita agemus, ut non singulas quasque quae- 
stiones in his occurreutes discutiamus, sed potius suc- 
cincta quadam disceptatione, quales fuerint pseudoreforma- 
tionis indoles et causae propagationis ipsius evolvere 
nitamur. — Qualis fuerit universim ineunte saeculo 
decimo sexto status societatis christianae, ex dissertatione 
praecedenti quantum sufficit colligi potest. Attamen .ut 
aequum de personis et rebus feratur judicium, utque in- 
telligi possit, quomodo flamma illa, quam halitu excitavit 
Lutherus pestifero, . ad tantum brevissimo tempore potuerit 
incendium crescere, commemoranda nonnulla supersunt 
de viris quibusdam, et de eventibus aliquot initii saeculi 
illius. 

2. Ingens est multitudo operum quae reformationem 
quae dicitur, initia Protestantismi ejusque propagationem 
spectant; citare omnia haec opera longum esset. Huc 
pertinent ipsorum pseudoreformatorum Lutheri, Melanch- 

Jangmann, Dissertationes. Tom. VII. 1 



2 XXXVII. De initiis ac de propag. pseudoreformationis 

tlionis, Calvini aliorumque scripta, et opera historica 
varia ab auctoribus protestantibus catholicisve ultimorum 
saeculorum decursu confecta. Satis nobis erit citare anti- 
quioris temporis et recentioris aetatis quaedam scripta in- 
signia prae caeteris consulenda. Atque advertere juvabit, 
praesertim nostra aetate varia edita esse opera, in quibus 
accuratius ea quae pseudoreformationem ejusque auctores 
spectant elucidantur. — Consulendi igitur veniunt: Coch- 
laeus, Commentaria de actis et scriptis M. Lutheri, chrono- 
graphice ah a. 1517 ^1546 fideliter descHpta, Moguntii 1549; 
Kaynaldi Annales ad prima decennia saec. XVI; Palla- 
vicini, Storia del Concilio di Trento Roma 1652, latine 
versa a P. I. B. Giattino; Bossuet, Histoire des variations 
des Sglisfis protestantes , Paris 1688; RifFel, ChHstliche 
Kirchengeschichte seit der grossen Glaubens- und Kirchen- 
spaltung, Mavnz 1841; D(5llinger, Die Reformation und 
ihre innere Entwickelung etc. (3 vol.), Regensburg 1842; 
GrSne, Luiher und Tetzel (ed. 2*)^ Soest 1860; Audin, Vie 
de Luiher, Paris 1839 ; Balan, Stoi%a d^ Italia, L, XXXIX, XL; 
Monumenta reformationi» , Ratisbonae 1884; Dacheux, 
Geiler de Kaysersberg, Paris 1876; Janssen, Geschichte 
des deutschen Volkes T, IL IIL; K. Germanus, Reforma- 
torenbilder, Freiburg 1883; Gottlieb, Briefe aus Hamburg, 
Berlin 1883; Evers, Martin Luther T, I-IV, Mainz 
1883—1886; HergenrOther, K. Gesch. TIL Per, VIL C. L, 
T. III. Per. VIL C. I. pag. 402 sqq. (ed. 1), ubi et multos 
alios scriptores invenies citatos. 



De psetidm^efarmationis initiis* 

Leox R. p. 3. Quum Julius II die 21® Februarii a. 1513 obiisset, 

ei successit, uti jam vidimus, die 11® Martii ex concordi 
integerrimaque Cardinalium suffragatione Joannes Me- 
diceus Cardinalis, trigesimo septimo suae aetatis anno, 
qui Leo X voluit appellari. „Vir erat, ait Pallavicinus, 
non modo excellenti variaque litteratura praeditus, 



De pseadoreformationis initiis. 3 

sed egregiae probitatis opinione conspicuus, ut Guicciar- 
dinus ipse Lib. XII et XIV testatur; et qui juventutem 
egerat intatninatae innocentiae fania, ut Jovius in ejus 
Vita commemorat: quae res indicio est, Patres per ca 
suffragia evehendae virtuti studuisse." ') De Leone X 
varii auctores varie scripserunt, dum alii quidem eum 
laudarunt, alii vero in multis eum vehementius vitupera- 
runt. Atque etiam inter scriptores Ecclesiae addictos 
sunt, qui Leoni X exprobrant, quod in gubernanda Ec- 
clesiae passim negligentior fuerit, et humanistarum ilHus 
aetatis tendentias sequens nimiumque aiiies liberales pro- 
fanasque amans, non eam semper prae se tulerit gravitatem, 
quae dignitatem summe venerandam decebat. 

4. Sed merito qui Regesta Leonis X nostro tempore Leonis me. 
edidit Em. Cardinalis Hergenr5ther, in prologo ad haec 
Regesta advertit, multas in Leonem sparsas esse calumnias 
quae inspectis litteris ejus et pontificatus ipsius documentis 
jam concident. Quo loco et hujus Pontificis merita brevi 
eloquio aptissime colligit. ,,Haud exiguae, scribit, in 
Lconem X impactae fuere calumniae, quasi ipse literarum 
fautor et patronus profanarum res ecclesiasticas et sacras 
prorsus neglexerit, flammara haeretici dogmatis enascentem 
haud exstinguere cogitaverit et saeculi tantum commodis 
et pompis et lucris operam dederit. Verum ejus literae 
et documenta probant, quantum ei cordi fuerit religionis 
sacrae tutandae, conservandae et amplificandae studium, 
quantum decorem domus Dei dilexerit et candorem anima- 
rum quovis externo splendore adhuc pretiosiorem. Ipse 
sane mansuetudine primum, deinde cogente Apostolico 
munere judicii severitate fidei pericula avertere studuit, 
regularium ordines ad pristinam disciplinam et sanctiora 
instituta revocavit, pro Orientalibus, Maronitis potissimum 
et Oraecis, in doctrina sana vel conservandis vel ad eam 
attrahendis strenue laboravit. Is dirum schisma, quod in 
conciliabulo Pisano praecipue caput extulit, mansuetudine 
non minus quam prudentia exstinxit, in Gallia infaustam 



*) Hist. Conc. Trident. L. I. c. II. n. 1. 

1 



4 XXXVII. De initiis ac de propag. pseudoreformatiouis. 

Leonis me- iUam disciplinae corruptelam, quam Pragmaticam Sanctio- 
nem appellabant, inita cum Francisco rege concordif^ 
abolevit, pro christiano orbe plures saluberrimas constitii- 
tiones, a Synodo Tridentina postea repetitas et amplificataSy 
in Concilio V Lateranensi promulgavit. Quodsi hoc Con- 
cilium oecumenicum uberiores eos fructus non tulit, qui 
communiter sperabantur, (quamvis et maximus is fuerit, 
quod contra Basileensium commenta plenam ac summam. 
Romani Pontificis auctoritatem perspicue tradidit et vindi- 
cavit), temporum nequitia et injuria accusanda est, non 
« supremi Pastoris voluntas, qui, quantum in se erat, gra- 
vissima illis Patribus proposuit negotia de fide et moribuSy 
de disciplina, de saecularis cum regulari clero controver- 
siis, de scholis et de Divini Verbi praeconibus, de Kalen- 
darii Romani correctione. Taceo, quod praedecessorum 
omnium adinstar concordiam inter christianos principes- 
restituere, communem christiani nominis hostem, Selimum 
Turcarum tyrannum crudelissimum reprimere, Emmanuelem 
magnum Lusitaniae Regem non minus quam Ferdinandum 
Regem catholicum ejusque nepotem et successorem Caro- 
lum in praeclaris expeditionibus certaminibusque omni 
modo juvare ac fovere, demum in civili principatu guber- 
nando miram sagacitatem et paternam suavitatem, pruden- 
tiam simul et justitiam amico foedere jungere populorum- 
que sibi subditorum prosperitatem augere omnibus viribus- 
adnisus est. — Fateor equidem in eo Pontificatu non- 
nulla nobis hodie valde displicere a nostris moribus et 
a praesenti disciplma aliena, ut beneficiorum ecclesiasti- 
corum in iisdem personis cumulationem et abusus varios 
inde profectos. Sed ne priora tempora nostris metiamur 
mensuris, efflagito." ^) Huc referri etiam potest vivendi 



^) Leonis X P. M. Regesta, collegit et edidit Jos S. R. E. Card. 
HergenrSther ; Fascic. I. p. VIIJ. Friburgi 1884. Etiam Smus Domi- 
nus Leo Xill. P. M. inter insigniores Pontifices optime de Italia me- 
ritos nominatim recenset Leouem X. ^Hujusmodi. inquit, Praedecesso- 
rum Nostrorum merita, ut <jaetera praetereamus, maxime testatur me- 
moria temporum S. Leonis Magni, Alexandri III, Innoceutii III, S. Pii V^ 
Leonis X aliorumque Pontificum, quorum opera vel auspiciis ab extremo 



De initiis pseadoreformationis. 5 

ratio illa aliquanto liberior, quae ex temporum moribus^^ 
paulatim etiam in curia Romana et in sacro Cardinalium 
coUegio apud plures invaluerat. Eadem nonnisi plurium 
Pontificum sanctorumque virorum nisibus paulo post, severa 
dignitate revocata, eliminata est. 

5. Ne tamen videamur veritati quid derogare, quae- 
dam hic afferenda sunt, quao Leonis X detrahunt laudibus. 
Eum carpit vehementius Paulus Sarpius, quod pietas ipsi 
nuUatenus fuerit cordi. ^) Accusationem hanc expendit 
Pallavicinus, ejusque sententiam, etsi forte severior sit, hoc 
loco citare juvabit. Congrue igitur, uti jam vidimus, 
Pallavicinus advertit, insincera fuisse virtutis laude Leonem, 
quum ad pontificatum eligeretur et Patres per sua suffragia 
evehendae virtuti studuisse. „Cum veroPontifexfactus est, in- 
quit, affirmarenon ausim, tantam in eo curam pietatis eluxisse, 
quantam celsitudo illa paene divina postulabat. . . . Constat, 
venationes, facetias, pompas adeo frequentes, fuisse inLeone 
vitia partim saeculi, partim potentiae, partim etiam ingenii ; 
non tamen exigua in eo inter mortales fastigio, cui nuUa 
par esse potest nisi summa perfectio. — Non tamen 
praetereunda silentio ingens ejus decus et majestas in sacris 
functionibus obeundis supra caeteros antea Pontifices,^) 



eonis indo- 
les. 



«xcidio. quod a barbaris impendebat, Italia sospes evasit, incorruptam 
retinuit antiquam fidem, atque inter tenebras squaloremque rudioris 
aevi scientiarum lumen et splendorem artium aluit, vigentemque ser- 
vavit " Encycl. Inscrutabili Dei consilio, d. d. 21. April. 1878. 

') Histoire du Concile de Trente L. I. (traduite par Amelot de la 
Houssaie) ed. 3. p. 4. Amsterdam 1699. 

^) Hujus verae pietatis a Paride varia narrantur exempla. E. g. 
^Vespera, in Vigilia Corporis Christi, Papa fuit semper nudo capite in 
processione portans sacramentum. Et hoc fecit ex devotione, licet 
majore cum majestate fuisset cum mitra." Diar. Paridis de Grassis, 
ap. Roscoe, Vie de L6on X, T, lEI. c. 24. — „Inde ad aulam ascensum 
est pro lotione pedum pauperum, quae facta est ad unfifuem prout in 
meo ordinario, nisi quod Papa non voluit suos digitos pollices in forma 
crucis super pedibns pauperum positos osculari, ut alii Pontifices facere 
consueverant, praesevtim Julius II, sed ipsos pedes totus osculabatur, 
dicens, quod illud mysterium nou ficte fieri debet." Ibid. ap. Roscoe, 
T. II. c. 10. 



6 XXXVII. De initiis ac de propag. pseudoreformationis. 

simul etiam abstinentiae rigor, cum bis per hebdomadem 
jejunaret, et insuper quarta quaque feria colendae Virginis 
gratia mensam privaret carnibus, sexta vero, ob memoriam 
Christi patientis herb4 tantum ac legumine vesceretur. ') 
Tam crebra sensus maceratio in principe juvene animo- 
que deliciarum appetente diu non potuisset produci, nisi 
per vim validissimae pietatis; neque certe, quod non 
pertigerit quispiam propositam virjfeutis metam, eo reticendus 
est gradus ille, ad quem pervenerit; aliter nuUum intei* 
improbum et non optimum discrimen erit." ^) Atque haee 
sufficiant . ut cognoscantur indoles moresque Leonis, qui 
tempore quo incepit tristis defectio Ecclesiam gubernabat. 
Humamstae Q jj^ Gcrmania ineunte saeculo XVI vehemens ex- 

Germaniae. , , . . . i i 

citata erat animorum agitatio et simultas contra clerum, 
reb*gioso3, theologiam scholasticam, indulgentias variosque 



^) „Animo vere pudico, scribit Jovius, die Mercurii carnes non 
edere, die autem Veneris nihil sfustare praeter legumina et olera, ae 
die demum Satumi coena pfenitus abstinere, incorrupta lege instituit." 

'-*) Histor. Concil. Trid. L. I. c. II. n. 4. 5. Acrius tamen hoe 

loco Pallavicinus Leonem X arguit, quod non satis in litteris sacris 
fuerit versatus, et non plures insignes theologos in Cardinalium colle- 
gium adsciverit. „Leo, scribit, ingenio capacissimo ac singulariter 
studiis addicto donatus a Deo, vix pueritiam egressus, quum se in. 
supremo senatu Ecclesiae coUocatum cemeret, suo plane officio defuit, 
neglecta in litteraram studio parte non soium nobiliore, sed suae magis 
congrua dignitate. Gravior apparuit deformitas, quando trigesimo 
septimo aetatis anno Praeses ac Magister religionis constitutus, non 
continenti solum studio profanarum litterarum curiositati se totum 
impendit, sed in Regiam ipsius religionis majori cura eos accersivit, 
quibus essent perspectae Graecorum fabulae poetarumque deliciae, quam 
Ecclesiae historia Patramque doctrina. Haud sane omisit idem theolo- 
giam scholasticam remunerari purpurae honestamento in Thoma de Vio, 
in Aegidio Viterbiensi, in Adriano Florentiuo ejusdemque successore, et 
munere Magistri sacri Palatii in Silvestro Prierate, quoram lucubrationes 
sacram disciplinam immortaiiter illustrarunt. Sed non aeque theologo- 
ram ac poetarum consuetudine est delectatus, nec juxta sacram erudi- 
tionem promovit ac profanam, relicta Ecclesia in ea quam reperit pe- 
nuria viroram, qui post infelicem plurium saeculoram ignorantiam in 
lucem revocarent sacram eruditionem, qua jam fruebatur profana." 
L. c. n. 1. — Temperanda tamen haec esse censemus ex iis quae 
superius de Leonis X sollicitudine pro Ecclesia notavimus. 



De initiis pseiidoreformationis. 7 

U6US Ecclesiae. Multum ad id contulerant humaDistae, ac 
praecipue qui eorum erat facile princeps Desiderius Eras- 
mus (1467 — 1536). Hic vir in re litteraria tantam acquisi- 
verat sibi suo tempore famam ac iaudem, ut omnium 
doctissimus haberetur; excultus tamen erat magis in litteris 
profanis et classicis, quam in theologicis disciplinis. Scriptis 
suis variis, praesertim Dlalogis familiarihus ac libro De 
laude stvltitiaej ea quae in re religiosa ipsi videbantur 
minus congrue fieri, irrisioni dabat, ac religiosos, eccle- 
Biasticos, pios atque devotos multipliciter exagitabat. Quum 
salibus et sarcasmis mirum in modum scripta Erasmi 
referta essent ac vehementer delectarentur iisdem legentes, 
inde colliges, quantopere animi eorum qui Htteris culti 
erant iis afficerentur. Q.uamvis autem Erasmus ^(ipse 
canonicus regularis ac presbyter), sibi videretur abusus 
tantum irrisioni devovere, tamen reapse ita scribebat, ut 
institutiones Ecclesiae, ordines religiosos et multos eccle- 
siasticos pios, sacramenta, indulgentias, suffragia pro de- 
functis, cultum imaginum, telis suis indirecte tangeret, et 
scepticismum quemdam in animis legentium facile moveret. 
Humanistarum igitur tendentiae periculosae contra theolo- 
giam vigentem variosque Ecclesiae usus Erasmi libris 
magis raagisque se inter eruditos propagarunt. ^) 

7. Orta pariter erat brevi ante Lutheri initia famo- 
sissima illa lucta inter Joannem Pipericornium (Pfeffer- 
korn) ac Joannem Reuchlin (Capnio). Pipericornius a. 
1504 ex Judaeo factus Christianus, zelo religionis Judaeos 
multis impugnabat scriptis, quibus eos accusabat quod per- 
versissimos libros, praesertim Talmudi scripta, substituerent 
Scripturis sacris in religione sua. Postulavit igitur, ut 
Judaeis adimerentur opera illa impia, praecipue Talmudi 
perversa compilatio, ac flammis traderentur, utque adige- 
rentur Judaei, tantum libris Veteris Testamenti uti. Sic 
censebat, remotis impedimentis eos posse ad religionem 
christianam converti. Quum etiam alii ita sentirent ac 

') Cfr. Janssen, Gesch. des deutschen Volkes, T. II. L. I. Sect. f. 
Gravissimas in Erasmum accusationes movet variis in epistolis Alean- 
der. Cfr. Balan Monum reform. p. 31. 34 etc. 



Causa 
Renchlini. 



Gaiisa 
KeacLlini, 



8 XXXVII. De initiis ac de propag. pseudoreformationis. 

Maximiliani Imperatoris soror Cunigunda, Bavariae ducissar 
ac femina pia, rem urgeret, Maximilianus annuit edito 
decteto a. 1510, ut Pipericornius nocivos ex synagogis 
Judaeorum conquireret libros, de iisque, uti de hoc negotio 
generatim, sententiae Universitatum et virorum doctorum 
expeterentur. Ipso Pipericornio petente deputatus est etiam 
Reuchlinus, consiliarius ducis Wiirtembergensis , ut ju- 
dicium hac de re emitteret. Erat videlicet Reuchlinus 
inter humanistas clarissimtis, prae caeteris in linguis 
orientalibus valde versatus, ac de Judaeorum conversione 
et ipse sollicitus. Hic igitnr rescriptum ista in re dedit, 
quo reprobavit modum agendi Pipericornii , librosque Ju- 
daeorum, uti Talmudum, tuitus est. Quum vero publicato 
illo rescripto vehemens controversia cnm Pipericornio 
oriretur, etiam aliis libris lingua vernacula scriptis causam 
Judaeorum defendit. Propter ejusraodi libellos in suspi- 
cionera errorum Judaismo faventium apud plures incidit 
Reuchlinus; nimio forte ardore Jacobus van Hoogstraaten 
O. S. D. et Inquisitor haeretici pravitatis causara in ipsum 
agere coepit, et praecipuum ex illis libellis damnavit. 
Plures Uni versitates , scilicet Erfurdiensis , Moguntina, 
Lovaniensis et Parisiensis pariter Reuchlini scripta nota- 
runt; sed Commissio Pontificia Spirae constituta anno 1514, 
in favorem ipsius contra Jacobum van Hoogstraaten sen- 
tentiam edidit. Res Romam delata est, verum etiam ibi 
a. 1516 in favorem Reuchlini opinati sunt judices, quam- 
vis Leo X, dato mandato de supersedendo, solemnem de- 
finitivam sententiam non ediderit. 

8. Ex hac controversia, quae in tota fere Europa 
inter eruditos ardebat, praeter .magnam animorum irrita- 
tfonem alia non exigua damna orta sunt. Etsi enim 
Reuchlinus ipse orthodoxam fidem non deseruerit, ejus 
tamen partes tenuit fractio humanistarura illorum, qui re- 
ligioni parum addicti vel plane increduli erant. Hi igitur 
occasione hujus negotii in Clerum, Ordines religiosos, 
theologiam scholasticam , instituta Ecclesiae debacchati 
sunt. Apicem veluti attigit ejusmodi lucta in Epistolis 
chscurorum mrorura ad magistrum Ortviaum Gratium a. 1516 



De initiis pseudoreformationis. 9 

^ditis. ^) Earum auctor praecipuus censetur fuisse Ulricus 
de Hutten eques, homo incredulus ac perversus, vitae 
turpissimae, corpore et animo corruptus, qui pestiferis 
scriptis et furore quodam diabolico ordinem religiosum ac 
civilem suae aetatis destruere satagebat. Non paucos alios 
habuit asseclas, et brevi tempore vitae suae (1488 — 1523) 
mala intulit societati maxima. 

9. In ista igitur controversja cum Reuchlino Domi- 
nicani, theologi plurium Universitatum ac multi viri pii 
illum impugnabant, sed nimium ardore minus prudenti 
progi^essi sunt. Q.uum videlicet perspicerent perniciosas 
multorum humanistarum tendentias, inde factum esse 
videtur, ut severius de Reuchlino ejusque scriptis judica- 
rent, et vehementius in eum agerent. Q.uum vero aequa 
lance a tribunalibus pontificiis omnia ponderari deberent, 
ac Romae nondum tam perspecta essent pericula, quae ex 
humanistarum parte Ecclesiae imminebant, adversarii 
Reuchlini e causa fere exciderunt. Inde aliquid passa est 
auctoritas theologorum Ordinis Praedicatorum atque aliorum, 
et quum brevi post contra Lutheri errores dimicandum 
esset, initio a pluribus lucta haec similis credita est con- 
troversiae cum Reuchlino, ac spreta fuit auctoritas theolo- 
gorum qui Luthero se opponebant, quum cladem 
accepisse censerentur in lite contra Reuchlinum. 

Ex hisce colliges, qualis fuerit rerum status, quum 
Lutherus aperte doctrinas Ecclesiae oppugnare inciperet. 

10. Martinus Luthems, qui magnae defectionis auctor ^* ^"*^®"^'*- 
fuit, natus est parentibus pauperibus atque honestis Islebii 

in Saxonia die 10® Novembris a. 1483. De ejus fatis 
et indole imprimis quaedam videntur dicenda, ut intelli- 
gatur tum modus agendi illius viri, tum qua ratione po- 
tuerit tantum influxum exercere in res sui temporis. 
Decimo quarto aetatis anno Lutherus Magdeburgum ac 
dein in oppidum Eisenach missus est, ut apud PP. Fran- 



*) Ortvini Gratii honor et memoria nuper egregie vindicata sunt 
^dito opusculo : Ortwin Gratius. Sein Leben und Wirken. Eine Ehren- 
rettung von Dr. D. Reichling. Heiligenstadt 1884. 



10 XXXYII. De iuitiis ac de propag. pseudoreformationis. 

ciscanos humanioribus studiis navaret operam. Sugtinuit 
illis annis paupertatis angustias, indeque forte jam factum 
est, ut quum esset indole valde siiperbus suique ingenii 
nimius aestimator, eharacteri ejus admisceretur amaritudo 
quaedam atque in alios contemptus; id enim interdum 
accidit in adolescentibus magno ingenio praeditis sed 
Lutheri elatis , dum paupertate premuntur. Dein quum esset 

adolescentia. •, 

decem et octo annorum in Universitate Erfurdiensi studia 
sua est prosecutus, atque in philosophiae studio Magisterii 
gradum anno aetatis suae vigesimo consecutus est^ et 
quidem inter primos, ut ingenio studioque multos coaequa- 
lium antecedebat. Juris deinde studium aggressus cum 
esset, in campo fulminis ictu territus et prostratus, ut 
vulgo dicitur, aut interitu sodalis sui constristatus, huju» 
mundi -contemptu ingressus est repente, multis admiranti- 
bus, monasterium Fratrum s. Augustini, qui vulgo Eremitae 
dicuntur (a. 1503). Factaque legitima post annum pro- 
bationis illius Ordinis professione, strenue in studiis et 
exereitiis spiritualibus ibi Deo militari visus est annis 
quatuor.^) Anno 1507 factus est sacerdos, sequenti vero 
anno 1508 ex Erfurdio translatus est Wittembergam in 
alium ejusdem Instituti conventum, ubi publice praelegit 
Dialecticam Physicamque Aristotelis in recenter erecta 
(a. 1502) studiorum Universitate. Post triennium in 
negotiis sui Ordinis Romam missus est; usque ad illud 
vero tempus videtur intimo corde Ecclesiae addictus fuisse. 
Wittembergam reversus in Theologia factus est consueta 
celebritate doctor, et ordinariae in Theologia lectioni 
praefectus. 

11. Erat autem, uti jam diximus, Lutherus praeditus 
eximiis animi dotibus, ita ut praeter ingenium ad studia 
severiora aptum, ei etiam esset naturalis eloquentia non 



^) Pietatem tamen Lutheri parum solidam fuisse, et inde ab 
adolescentia propensionem iu voluptates vehementem nec satis edomi- 
tam, varia suadent indicia. V. Evers, Martin Luthers Anfange, 
Osnabriick, 1883; Jungmann, Le caract^re moral de Luther, La Con- 
troverse, Novb. et Decb. 1883. 



De initiis pseadorefonnatioiiis. 11 

mediocris, et scribendi lingua vernacula styloque populari 
facilitas. Sed maximae ejus animum agitabant passiones, 
iracundia, concupiscentia, ambitio^ superbia ingens, quibus 
se miscebat amaritudo «quaedam et in alios indignatio. 
Quum vero ad pietatem atque ascesim Lutherus sese 
formaret^ fundamentum verae humilitatis haud substruxit, 
sed falsam quamdam studuit acquirere justitikm. Pelagiana 
videlicet inflatus superbia eaque plane spirituali atque 
occulta, sibi ipsi magis quam Deo plane justus et perfectus 
esse nitebatur^ eademque intentione etiam mortificationi et 
poenitentiae operibus sese dedit. Quum vero libidine -et 
aliis passionibus agitatus^ ac daemonis tentatione vexatus, 
superbus homo non proficeret sed laberetur frequenter, 
anxietate, scrupulis, iracundia quadam in ipsum Deum et 
Christum Dominum, diffidentia et desperatione afi^ectus 
est. Ut ad confidentiam humilem in Deura sese exigeret, 
spiritualis illa obsistebat superbia. Kec enim orare potuit, 
quum existimaret, ad orationem Deo gratam requiri puri- 
tatem angelicae similem. Postremo, quod non raro acci- 
dit, ad extremum deflexit oppositum, fingens sibi doctri- 
nam illam fundamentalem errorum suorum de absoluta 
naturae humanae con^uptione ac de juetificatione extenia 
obtinenda per fidem fiducialem in Christi merita, Hac ra- 
tione simul superbiae suae spirituali providebat, quura 
quidquid mali animadvertebat necessitati naturae corruptae 
tribueret; simul vero, agnoscens hanc perversitatem naturae, 
Deum solum sibi glorifieare, adeoque humilitatem maximam 
habere videbatur. In hoc igitur systemate, quo omnes 
vires spirituales ac libertas horainis destruuntur et totura 
justificationis opus Deo sine horainis cooperatione tribuitur, 
solamen suum sed sane tictitiura invenit, raoreque haere- 
siarcharura obstinatissime hanc theoriam cordi fixit. Ex 
8. Pauli epistoHs praecipue et ex s. Augustino, teraeraria 
interpretatione, suas doctrinas sibi constituit. — Facile vides, 
systema illud "plane oppositura fuisse theologiae traditionali 
Ecclesiae quae Scholasticis erat coraraunis. Sed Lutherus 
inde ab initio humanistarura potius favit partibus et, quod 
theoriae istae requirebant, Scholasticorum doctrinas ac 



Lutheri in- 
doles. 



12 XXXVII. De initiis ac de propag. pseudoreformationis. 

methodum reliquit; mox vero eo pervenit, ut noanisi 
Scripturis niti vellet, a Patribus vero, Seholasticis ac 
Theologis fidei doctrinas turbatas esse proclamaret. 

12. Existimarunt quidem auctores varii iique coaevi, 
ut Prierias, Emser et Cochlaeus, Lutherum invidia motuni 
contra indulgentias insurrexisse, ac dein ad doctrinas 
perversas magis magisque processisse. Sed quamvis 
indulgentiarum publicatio a. 1517 occasio fuerit, quod 
Lutherus luctam suam funestam inciperet, systema 
tamen Ecclesiae dogmatibus oppositum jam antea prae- 
formaverat, ita quidem ut cum hoc systemate indulgentiae 
, . . nullatenus consistere possent. Jam a. 1515 Lutherus in 

rnitia erro- *■ ^ 

rum. sermone quodam eam doctrinam proponebat, justitiam 
hominis esse peccatum, et sub alas Christi, uti gallinae 
esse confugiendum. Nolimt, inquam, audire, quod justitiae 
eorum peccata sunt, quae gallina egeant.^) Anno sequenti, 
quum promoveretur ad gradus academicos discipulus ejus 
Bartholomaeus Feldkirchen, hic doctrinas Lutheri suis 
propugnavit thesibus. Qua de re scribit ipse Lutherus ad 
Langium professorem Universitatis Tubingensis : De posi- 
tione imo Barth, Feldklrclien nihil est, quod mirentur tui 
Gahrielistae (sectatores Gabrielis Biel Scholastici), quum et 
mei hujusque mirentur, Et quidem positio ipsa ex me non 
est facta, sed M, Bartholomaeus eam sic conjlamt, scilicet 
motus ohlatratorum lectionum mearum garritu. Itaque fecit, 
ut etiam (praeter ordinem me praesidente) puhlice haec 
discuterentur ad ohstruenda ora garrientium vel ad audien- 
dum judicium aliorum.'^) Inter propositiones propositas 
fuerunt istae: „Homo, quando facit quod in se est peccat, 
cum nec velle, nec cogitare exsepossit/' — >?Ergo quid- 
quid facit, utatur ratione quocumque modo, eliciat actus, 
imperet et faciat actus, sine tide operante per caritatem 
peccat semper.'^ — Ex praelectionibus et sermonibus 
Lutheri pariter citantur multa efFata, ex quibus systema 
fulsum de justificatione ab eo jam elaboratum et proposi- 
tum fuisse patet. E. g. : „Omnis justus vel inter bene 

*) LSscher, Eeformations-Urkiinden, I. p 244 
2) Ibid. p. 327. 



De initiis pseudoreformationis. 13 



agendum peccat." — „Sanctu8 est cui remissae sunt '°*'J^ 

iniquitates, sanctus enim est per dimissionem peccatorum/* 

— ^lgitur haec est dulcissima Dei misericordia, quod non 

lictos sed veros peccatores salvat, sustinens nos in peccatis 

nostris et acceptans opera et vitam nostram omni abjectione 

dignam, donec nos perficiat et consummet." — „Non jam 

est justus justitia sua in illo acquisita vel infusa, sed in 

ipsa divina justitia, coram et in qua amisit justitiam suam 

et facta est ei in peccatum." — „Jucundum et suave 

nuntium animae, quae per legem interpretatam jam peri- 

bat et dejecta fuit, audire, quod lex est impleta scilicet 

per Christum, quod non sit necesse eam implere, sed 

tantummodo iraplenti per fidem adhaerere."i) — In epistola 

autem quam a. 1516 (fer. 3 post Miseric.) scripsit ad 

Georgium Spentem Augustinianum ait: Igitur nonnisi in 

illo per Jiduciam, desperationem tui et operum tuorum, pacem 

invenies; disces insuper ex ipso, ut sicut ipse suscepit te, et 

peccata tua fecit sua, et suam justitiam fecerit, si Jirmiter 

hoc credas sicut dehes ; maledictus enim qui hoc non credit,^) 

13. Vides, jam firmissime Lutherum falsas suas 

doctrinas proposuisse. Etiam cum Joanne Eckio jam 

a. 1516 Lutherus et Carolostadius controversiam de libera 

voluntate et bonis operibus habuerant. Atque ob istas 

doctrinas quae Wittembergae proponebantur , rumor 

quidam obortus erat contra innovationes Wittembergensium 

in doctrina, uti apparet ex praefatione Lutheri in editam 

ab ipso a. 1516 Theologiam Germanicamy ubi conqueritur, 

aliquos viros doctos calumniari Wittembergenses ac si 

nova afferrent, quum ex isto libello pateat hanc theologiam 

non esse novam.^} Cohaeret autem cum tota ista Lutheri 

tendentia et doctrina, quod exosos haberet ScholasticoSy 

cum quorum theologia sententiae ipsius plane pugnabant. 

In controversiis cum Reuchlino hujus partibus adhaeseraty 

atque a. 1517 scripsit Joanni Langio: Theologia nostra et 

8. Augustinus prospere procedunt et regnant in nostra Uni- 

^) Ap. Loscher p. 344, 761. Vipe Grone Tetzel u. Luther § 5. 
") Gr6ne 1. c. 
8) Ibid. p. 32. 



erro- 
rum. 



H XXXYII. De initiis ac de ptopag. pseadoreformationis. 

versitate, Deo operante: Aristoteles deacendit paulatim in- 
clinatus ad ruinam prope futuram sempitemam ; mire fasti- 
diuntwr lectiones sententiariae,^) 

14. Ex hisce quae exposuimus inferri potest, ut in 
haeresim apertam mox Lutherus erumperet, id veluti per 
se ex statu animi sui ac doctrinarum iudole provenisse. 

induigentia- pj^^ctmjj yero id est a. 1517 occasione praedieationis in- 

rum praedi- ■*■ 

catio. dulgentiarura Pontificis. IUo tempore videlicet (inde ab 
a. 1514) Leo X novas divulgavit per orbem indulgentias, 
ad structuram templi novi S. Petri. Quum antiquum 
templum temporis, ut fit, diuturnitate labefactatum in 
plerisque partibus suis dehiscere ac ruinam minitari vide- 
retur, Julius II vir magnaminus illud non tam reparare 
sed in maximam potius stupendamque molem a novo 
erigere coepit. Ea nimirum agebat consideratione , ut 
quemadmodum ecclesia Komana potestate et dignitate 
cunctis per orbem ecclesiis propter principatum Petri 
supereminet atque praefulget, ita et templum s. Petri 
magnitudine structurae et operis magnificentia caeteris 
omnibus anteferretur magisque conspicuum foret. At Leo 
Papa X, vir liberalis atque ad erogandas (ne dicam pro- 
fundendas) quam ad coiTOgandas ac quaeritandas pecunias 
multo pronior, quum esset tantae structurae sumptibus 
impar, et suis opibus tantarum impensarum opus ad com- 
plementum perducere non posset, ut pio subsidio multorum 
adjutrices manus acquireret, divulgavit indulgentias, sicut 
et ante jara saepius factum fuerat. Non est cur hic pro- 
bemus, medium istud ad colligendas eleemosynas plane 
licitum fuisse. 

15. Negotio indulgentiarum per Germaniam publi- 
candarum praefecit Leo X Albertum Brandenburgensem 
archiepiscopum Moguntinum , cui simul permissum 
est, ut retineret pro necessitatibus dioecesis partem 
pecuniae. Ratio erat, quia brevi tempore bis solvi debuerat 
pro novis archiepiscopis taxa 30000 florenorum aureorum, 
quod onus toti dioecesi incumbebat. Quum igitur talia 



1) Ibid. p. 41. 



De initiis pseadorefarmationis. 15 

subsidia ex illa dioecesi Romam delata essent, reprehendi 
nequit, quod pars eleemosynarum episcopo pro dioecesis 
necessitatibus concederetur. Elegit Albertus ut commissa- 
rium ad publicandas indulgentias Joannem Tetzel religio- 
sum Ordinis s. Dominici, s. theologiae baccalaureum. Js J^- Tetzeiiis. 
erat praedicator insignis ac valde popularis, qui jam plu- 
ries magno cum fructu indulgentias annuntiaverat. Magna 
cum solemnitate hie ia civitatibus jubilaeum aperiebat; 
praeter eum tamen et alii subcommissarii erant, ac prae- 
dicatores varii multique confessores partes suas hac in re 
habebant. Contra Tetzelum insurrexit Lutherus, atque 
plerujiique asseritur, turpes ab illo abusus commissos fuisse 
in jubilaeo praedicando. Triplex praesertim fertur accu- 
satio: 1® Quod modo plane niercantili vendiderit indul- 
gentias, earumque vim et eflicaciam veluti venale quid 
constituerit. 2® Quod ad efficacitatem indulgentiarum ^ 
efferendam turpissimo modo yel ipsam B. Virginem laeserit. 
£um videlicet, volunt, crimina finxisse maxime enormia, 
indicans etiam haec jam remitti per indulgentias, ita qui- 
dem ut, si vel ipsam Deiparam violasset quis, liber foret 
a culpa et poena. 3^ Eum ditasse se ipsum ex indulgen- 
tiarum pecuniis. 

16. Sed nullum est solidum argumentum, quo pro- 
betur Tetzelum ipsum revera in publicandis indulgentiis 
et in sermonibus suis ejusmodi abusus commisisse; quam- 
vis non negemus, dum indulgentiae promulgarentur a 
quibusdam interdum praedicatoribus, uti in rebus humanis 
fieri solet, vita liberiori et inani quadam sermocinandi 
ratione offensionis causas datas fuisse. Jam per se sup- 
ponendum est, Tetzelum virum tam conspicuum inter 
Dominicanos, aetatis jam provectioris sexaginta fere an- 
norum, et eloquentiae laude clarissimum, ita ut commis- 
sarii generalis munus valde nobile in ista promulgatione 
indulgentiarum ei delegaretur, satis versatum fuisse in 
theologia scholastica ac prudentem in modo agendi, ut ea 
quae ipsi imposita sunt haud commiserit. Exstant vero 
quoad primum accusationis caput plura documenta, uti 
e. g. schemata sermonum de indulgentiis ab ipso parochis 



Accusatio- 
nes falsae. 



16 XXXVII. De initiis ac de propag. pseudoreformationis. 

missa, quibus iiihil continetur quod non cum communf 
theologorum illius temporis doctrina, vel cum fundatis^ 
Scholasticorum opinionibus, plane congruat.^) — Quod ad 
alterani accusationem spectat, ipse Tetzelus eam refutavit 
testimonio publico cleri et magistratus civitatis Hallensis. 
Quum enim rumorem sparsissent, quod praesertim in illa 
civitate turpia ista sermonibus proposuisset, testati sunt 
clerus et magistratus solemni documento d. d. 14 Dec. a. 1517, 
nunquam talia ex ore ejus excidisse.^) — Quoad tertiam 
accusationem, eam pariter omnino falsam esse censemus, 
eo vel magis, quod subtractio' pecuniae fere impossibilis 
esset. Pecunia enim projiciebatur a fidelibus in arcam 
expositam, quae duplici serra occlusa erat, nec a commis- 
sario solo aperiri poterat. Ut videlicet omnis abusus prae- 
caveretur, constituerat Albertus archiepiscopus^ cui pars 
eleemosynarum concessa erat, ut alterius serrae clavis in 
manibus commissariii, alterius vero in manibus officialis 
esset ab ipso deputati. Habebat autem administratores 
deputatos ex domu Fuggerorum, qui erant negotiatores 
nummularii celeberrirai, quorumque ipse ob mutuatara 
pecuniam debitor erat. Provisum igitur erat, ut neque 
Albertus nimiam partem sibi vindicare posset, neque com- 
missarius aliquid pecuniae detrahere. Quum vero detracta- 
tores omnia in malam vertant partem, factum est, ut sicut 
alii calumniati sunt Tetzelum, quod pecuniam detraxerit, 
ita alii scandalosam dicerent istam agendi rationem, qua 
mercatorum modo pecuniae servarentur et dividerentur, 
Sed nihil hac in re fuit revera vitiosum; etsi forte quid 
minus conveniens in ea Fuggerorum invigilantia videri 
posset. Caeterum constituti erant Tetzelo ut commissario 
generali per mensem octoginta floreni, qui profecto ab eo 



Cfr. Grone 1. c. § 15. — Rohrbacher, t. XXIII. § 1. — Quae- 
dam solummodo, uti in sermonibus aliquando £eri solet, nimium urgen- 
tur. E. g.: „Considerent fideies, hominem pro quovis peccato mortali 
etiam post poenitentiae sacramentum susceptum septem annis hac in 
vita vel in purgatorii poenas dare debere." Sed talia exigui suut 
momenti. 

2) GrOne, 1. c. Appendix n. IV. 



De initiis psendoreformationis. 17 

conventui Lipsiensi Dominicanorum, ubi Tetzelus residebat, 
tradebantur. Exstat etiam epistola Alberti arcbiepiscopi ad 
consiliarios suos Hallenses d. d. 13® Decembris a. 1517, 
ex qua colligitur, nihil in Tetzelo vituperio dignum 
fuisse; postulatur tantum ab ipso, ut subcommissarios bene 
moneat, ut exinde in sermonibus, verbis et actis ubique 
congruo se gerai^t modo. Petit etiam Albertus a con- 
silio Hallensi, ut curent maximam sollicitudinem haberi 
de pecuniis^ quae pro eleemosyna occasione indulgentiae 
dabantur, ne quid ex parte Pontilicem contingente in usus 
ipsius archiepiscopi adhibeatur. ^) 

17. Quum igitur Protestantes asserunt, propter abusus 
horrendos Tetzeli sancto fervore Lutherum permotum esse, 
ut in eum exsurgeret, id omnino falsum est. Tetzelus 
abnsus non commisit, sed postea in eum congesta sunt 
multa, maxima parte omnino falsa.^) — Ratio intimior qua 
Lutheri iii Ecclesiam rebellio orta est et continuata, fuerunt^**^® ^^^^^^' 

. lionis. 

opiniones ejus haereticae, quibus jam plene imbutus erat, 
quasque dein obstinata mente abjicere noluit. Sane indul- 
gentiarum notio cum systemate suo de justificatione com- 
poni non poterat, eorumque usus ipsi ex indole illius 
systematis ut ineptum quid et superstitiosum apparebat. 



^) Gr5ne, 1. c. § 16. — Qaoad taxam ea fere statuta erat norma, 
ut ad lucrandas indulgentias, pro structura templi s. Petri solverentur 
a regibus, principibus, episcopis, etc. 25 floreni aurei; ab abbatibus. 
magnis praelatis, comitibus, etc. 10 aurei; a minoribus praelatis, nobi- 
libns ac illis qui annuos 500 florenorum habebant proventus 6 floreni ; a 
civibus et mercatoribus ditioribus qui annuos 200 flor. habebant pro- 
ventus 3 floreni; ab aliis civibus proprios habentibus proventus l flor. 
vel Va floJ^- ^^^ etiam minus solvebant, et arbitrio prudenti poenitentia- 
riorum res commitebatur ; pauperes vero eleemosynam precibus supple^ 
bant; nam, dicitur in ipsa instructione Aiberti, regnum coelorum non 
minus pauperibus quam divitibus debet patere. — Quum indulgentiae 
publicatae essent, ut subsidia ad aedes Principis Apostolorum construendas 
obtinerentur, haud mirum fuit, praeilicatores insistere, ut libenter illam 
eleemosynam dent, nec refugiant aliquid contribuere, quum tanta gratia 
offeratur. Haec postea offensioni fuere; id vero praevideri non poterat. 

^) Sic e. g, narratiuncula quaedam de Tetzelo et reliquiis jam in- 
venitur apud Boccaccio Decameron, die 6a, narratione 10». 

Jnngmann, Dissertationes. Tom. VIT. 2 



Ansa * 
externa. 



18 XXXVII. De initiis ac de propa^. pseudoreformationis. 

Quumque tanta cum solemnitate tantoque concursu multi- 
tudinis doctrinas illas de bonis operibus, de satisfactione, 
de poenarum remissione per indulgentias affirmari et an- 
nuntiari videret^ superbi hominis animus irritabatur. 

18. Attamen ut ea occasione insurgeret, externae 
quaedam fuerunt rationes. Talis e. g. fuit simultas quae- 
damAugustinianorum illarum regionum contra Dominicanos, 
cum quibus in variis doctrinis dissidebant. Dominicani 
theologiam scholasticam cum vigore tuebantur, dum Augu- 
stiniani saltem Saxoniae et praecipue Lutherus, humani- 
starum opinionibus magis se ostenderent addictos.^) Ex 
indulgentiarum porro praedicatione novam gloriam Domi- 
nicani acquirebant. — Indulgentiarum harum publicatio 
uti pluribus, ita maxime Augustinianis Wittembergensibus 
displicebat propter incommoda, quae illis ex his indulgen- 
tiis proveniebant. Dum enim indulgentiae istae publica- 
bantur, reliquae indulgentiae pro octennio suspensae erant. 
Jam vero Fridericus elector Saxoniae varias indulgentias 
solemnes obtinuerat pro ecclesia castelli sui Wittember- 
gensis, et adhuc a. 1516 obtinuerat indulgentias pro festo 
Omnium Sanctorum. Ex piis subsidiis occasione illarum 
indulgentiarum oblatis, conventum et ecclesiam exstruere 
volebat Augustinianorum, qui tantum habebant ecclesiam 
provisoriam ; conventus autem nonnisi tertia pars exstructa 
erat. Q.uum igitur Tetzelus a. 1517 in regione ista prope 
Wittembergam praedicaret, Augustinianos id pungebat, 
quod jam subsidia pro aedificiis suis pro longo tempore 
obtinere amplius non possent, quodque confluxus omnis 



^) Humanistas indulgentiis non favisse, colliges ex verbis Erasmi 
in StuUitiae laude: „Quid dicam de iis qui sibi fictis scelerum condo- 
nationibus suavissime blandiuntur, ac purgatorii spatia veluti clepsydris 
metiuntur, saecula, annos, menses, dies, horas, tanquam e tabula mathe- 
matica citra ullum errorem dimetientes. . . . Hic mihi puta negotiator 
aliquis, aut miles, aut judex, abjecto ex tot rapinis unico nummulo 
universam vitae Lernam semel expurgatam putat, totque perjuria, toi 
libidines, tot ebrietates, tot rixas, tot caedes, tot imposturas existiiuat 
velut ex pacto redimi et ita redimi, ut jam liceat ad novum scelenim 
orbem de integro reverti." 



De iuitiis pseudoreformationis. 19 

Witteinbergam cessaret, imo ipsi incolae ad oppida vicina 
ad lucrandas indulgentias concurrerent. Hinc etiam so- 
lemnitatem Omnium Sanctorum populi cqnctirsu haud 
celebrem fore, praevideri poterat. Unde, uti videtur, in- Theses 
stigantibus vel consciis saltem amicis, in pervigilia Omnium 
Sanctorum a. 1517 Lutherus ad valvas ecclesiae castelli 
Wittembergensis affixit 95 theses contra Tetzelum, quibus 
indulgentias impetebat, Censerem, intentionem ejus fuisse, 
ut turbaret exosam ipsi publicationem indulgentiarum per 
Dominicanos^ et controversiam de iis excitaret; quum 
Ecclesiae doctrinam per Scholasticos obscuratara haberet, 
suasque opiniones de justificatione uti Evangelio confor- 
mes, forte nondum plane perspiciebat, se doctrinas Eccle- 
siae catholicae rejicere. Specietenus in quibusdara thesibus 
auctoritatem Pontifici» veretur, dura e. g. statuit, episcopos 
dcbere cum reverentia adraittere comraissarios indulgen- 
tiarum Pontificis (69), sed invigilare ne pro commissione 
pontificia praedicent somnia sua (70). ^Qui contra indul- 
gentias Pontificis loquitur, anathema sit et maledictus (71), 
benedictus autem qui impugnat petulantram praedicato- 
rum" (72). Sed haec vel addita sunt, ut fucum faciant, 
vel suasu amicorum Lutheri, ne oranes ;excederet statim 
limites. Caeterura vero theses istae jam ludibria multa 
contra Pontificem continent; indulgentias, uti a Pontifice 
inanifeste proponebantur, rejiciunt, imo ut inutiles illas et 
perniciosas traducunt. Thesi 5* statuit, Papani non posse 
remittere alias poenas, nisi quas ipse imposuerit per ca- 
nones poenitentiales ; adeoque indulgentias restringit ad 
remissionem poenae ecclesiasticae, quam ut mere discipli- 
narem utcumque cum suo de justificatione errore admittere 
poterat. Thesi vero 85* quaerit, quomodo, canones disci- 
plinares jamdiu aboliti adhuc pecunia redimi possint; ex 
^uo vides, revera a Luthero indulgentias etiam in restricto 
illo sensu ut illusionem quamdam haberi. Totum opus 
publicationis indulgentiarum satis aperte ut turpem pecu- 
niae quaestum traducit, ac thesi 86* quaerit, cur Papa, 
quum opes ejus sint opulentissimis Crassis crassiores, non 
<le suis pecuniis magis, quam pauperum fideliura, struat 

2* 



20 XXXVII. De initiis ac de propag. pseudoreformationis. 

unam tantummodo Basilicam s. Petri.^) Indulgentias quid 
pro animabus purgatorii valere, omnino negat. 
Thesium jg Thesibus tamen praefixum erat, eas disputandi 

gratia proponi: „Amore et studto elucidandae veritatis 
haec subscripta themata disputabuntur Wittembergae : 
praesidente R. P. Martino Luthero Eremitano Augustiniano 
Artium et s. Theol. Magistro, ejusdem ibidem ordinario 
Lectore. Quare petit, ut qui non possunt verbis praesentes 
nobiscum disceptare, agant id litteris absentes. In nomine 
Domini nostri Jesu Christi, Amen. A. M. D. XVII." Ad- 
nexa etiam erat protestatio de fide sua orthodoxa, ne quis 
offenderetur thesium textu. In ea dicit: Non enim adeo 
temerarius sum, ut meam solius opinionem caeteris omnibu» 
antefen*ij neque tam stupidus etiam, ut verbum Dei fabuli» 
humana ratione excogitatis postponi velim,^) 'Ultimis verbis 
tangere videtur eos, contra quos theses suas proponebat. 
In protestatione quae addita fuit editioni thesium in lingua 
vernacula, continetur etiam attestatio Lutheri, se nihil 
s. Scripturis, Ecclesiae Patribus, sacris canonibus aut Pon- 
tificum decretis adversum asserere velle; sed in textu la- 
tino haec non habebantur. Easdem theses cum epistola 
Lutherus etiam transmisit Alberto archiepiscopo Moguntino, 
de abusibus in promulgandis indulgentiis conquerens. — 
Opinabatur fortasse eo tempore Lutherus superbia inflatus,. 
traditionem Patrum et antiquam theologiam contemnens, 
suisque opinionibus inhaerens, secundum has theoria^ 
doctrinam communem modificandam esse, ac modificari 
posse. Plurima enim in doctrina communi Ecclesiae ha- 
bebat ut inventa humana. Sic explicatur, quod initio ad- 
huc videretur conatus quosdam facere, ut non omnina 
vincula subjectionis ecclesiasticae rumperet. Caeterum in 



') Quaestiones tales quidem ori imponit multitudinis et a praedi- 
catoribus solvi vult, sed manifeste sensum suum illis exprimit. — 
Thesi 38 dicit, non deberi contemni indulgentias Papae, quatenus sint 
declaratio remissionis divinae. 

*) V. textum thesium ap. LOscher, VollstS,ndige Reformationsacta 
und Documenta I. 433, (Leipzig 1720—1729) ; et ap. Evers, Martitt 
Luther, T. II. p. V sqq. 



sium 



De initiis pseudoreformationis. 21 

homine violento et passionibus turbato, non est cur con- 
£tantem agendi modum quaeramus. 

20. Theses Lutheri brevissimo tempore ubique diffusae ^^^^"*^ ***®" 
sunt^ a plurimis illis acclamatum est; et tota Qermania 
iisdem turbata. — Principibus gratae non erant indulgentiae 
ob pecunias exportatas ; Lutherus in suis thesibus Pontifi- 
cem Crassis ditiorem dicebat. Pluribus ex religiosis et 
clero displicebat, quod indulgentiae ecclesiarum suarum 
suspensae essent; multitudini adulabatur Lutherus clamans^ 
veros thesauros Ecclesiae esse pauperes (59) ; et pauperibus 
subvenire melius esse, quam indulgentiam lucrari (46). 
Humanistae vero ex indole sua Lutheri declamationem 
magna cum voluptate et ingenti plausu approbaverunt; 
nec deerant inter episcopos, praelatos et theologos, plures, 
qui et ipsi de indulgentiis opiniones faisas habebant atque 
abusus hac in re fieri praetendebant. Q.uamvis impetum 
Lutheri ut vehementiorem reprehenderent, tamen ex parte 
ei consentiebant. Factionem illam moderatorum, quorum 
theologia placitis humanistarum rationalisticis infecta erat, 
veluti repraesentat Joannes episcopus Chiemensis in suo 
opere 1519 edito „Onus Ecclesiae". Lutherum quidem 
asserit, alia multa temerarie et contumeliose scribere, 
de peccatorum poenis tamen bene tractare; quod dein 
«volvere conatur. Sed de indulgentiis ac de auctoritate 
Pontificis, ipse hic episcopus varia asserebat temerarie 
dicta.^) — Generatim etiam audacia illa, qua monachus 
unus Pontificem redarguebat, quod tot viri, principes, no- 
biles, praelati non audebant, ea aetate qua antagonismus 
quidam contra Papam et curiam Romanam plurimorum 
mentes tenebat, stuporem et admirationem excitavit. Gra- 



') Scribit e. g. : „Potior pars hujusmodi pecuniae ex indulgentiis 
6t jubilaeis hactenns coUectae appensa est fisco quam Christo, plns re- 
dacta in vanitatem, quam pietatem. . . . Advertendns est itaquePapa, 
quando nt Papa i. e. secundum canonicam Scripturam loquitur, non 
quando pro arbltrio sui capitis praefatur. Aliorum multorum crudelium 
pontificum caedes, haereses, factiones, facinora, praesumerentur fuisse 
beneficia piorum pastorum." V. Von der Hardt, Acta litter. reform. IV. 
18 sqq. 



Lutheri. 



22 XXXVI r. Dq initiis ac de propag. pseudoreformationis. 

vitatem causae tamen nulli fere perspiciebant, sed ut con- 
troversiam similem Reuchlinianae novam hanc habuere. 
Socios doctrinarum suarum initio Lutherus habuit profes- 
sores Wittembergenses. 
Adversarii 21. Quum tauta animorum commotio per Lutheri 

theses exorta esset, Tetzelus indulgentiarum praedicationem 
suspendit, quod fructuosa continuatio ex rei natura Lutheri 
aggressione impediretur. Ipse vero censuit, refutandos sibi 
esse errores Lutheri; unde profectus est Francofurtum ad 
Oderim atque ibidem 106 antitheses contra Lutherum 
publice defendendas suscepit adhuc eodem anno, easque 
praelo mandavit.') Controversia orta est, utrum revera 
Tetzelus, an vero Wimpina ' theologus celebris et rector 
Academiae Francofurtiensis illas theses confecerit; sed 
nullum adest solidura argumentum, quo ostendatur Tetzelum 
non fuisse auctorem illarum propositionum. Caeterum 
quum disputatione illa simul doctoris gradum hic obtinere 
vellet, ut Luthero majori cum dignitate resisteret, proba- 
biliter, uti fieri solet, Wimpina in adornandis propositio- 
nibus manum praebuit adjutricem. Ex istis thesibus ap- 
paret, Tetzelum animum haereticum Lutheri jam perspe- 
xisse-, non solum enim indulgentias egregie vindicat, sed 
maxime etiam insistit in tuenda auctoritate R. Pontificis, 
et ostendenda oppositione Lutheri contra ecclesiasticam 
auctoritatem. — Lutherus sermone vernaculo, ut Tetzelo 
responderet, edidit 20 articulos de Indulgentiis et de Gratia, 
iisque raultitudinem adhuc magis commovit. Tetzelus vero 
50 aliis thesibus luctam contra Lutherum continuavit, ac 
20 articulorum etiam solidam dedit refutationem.') 

22. Scripsit etiam statira contra Lutherum Silvester 
Mazzoli seu Prierias O. P., Magister sacri Palatii, Dialogum,^) 



1 ^) Ap. LiJscher, 1. c. I. 104. Falsum est, a Tetzelo Lutheri theses 

i esse combustos; sed Tetzeli theses Wittembergae a studiosis in foro 

\ solemniter combustae sunt. 

[ 3) y Evers, Martin Luther, T. I. p. 233 sqq. 

\ *) Dialogus rev. Pr. Silvestri Prieriatis 0. P. sacrae theologiae 

professoris celeberrimi, sacrique Palatii Magistri, in praesumptuosas 
Martini Lutheri conclusiones de potestate Papae. Ap. Loscher 1. c. II. 12. 



*) Eckius, rector Universitatis Ingolstadiensis, scripsit contra theses 
Lutheri statim „Oheliscos", et postea praecipuus fuit ejus adversarius. 
Emserus, juris consultus Lipsiensis, incepit scrihere contra Lutherum 
a. 1519. 



Scrlpta 



De initiis pseudoreformationis. 23 

quo, modovalde congruo, quaestionem de indulgentiis ex 
doctrina de auctoritate Ronaani Pontificis solvit. Probat 
videlicet, supremam magisterii auctoritatem R. Pontificis 
atque ostendit, ex multis decretis et actis RR. Pontificum 
valorem et utilitatem indulgentiarum omnino constare. — 
Egit contra Lutherum pariter scriptis suis Jacobus Hoog- 
straatenus 0. P., vehementiusque ipsum aggressus est, ita 
ut tanquam haereticum severe eum puniendum postularet. 
— Sunt qui scripta ista habent ut inanes libellos, qui 
Lutheri causam potius promoverint; imo scriptores illos 
acriter reprehendunt, quod Lutherum inepta impugnatione 
exacerbaverint. Sed ut Lutherus horum argumenta sper- 
neret, inde potius factum esty quod jam argumentis theo- soiida. 
logicis vir superbus nihil deferret, et janimus opinionibus 
suis obstinate inhaerens haud cedere constitutum haberet. 
Scripsit Lutherus die 2P Augusti a. 1518 ad Spala- 
tinum : Id mihi reliquum est et cordis et conscientiae^ quod 
omnia quae Jiaheo, quaeque ipsi impugnant, ex Deo me Jia- 
bere cognoscam et conjitear, cui et ipsa libens et aponte re- 
fero et offero. Si aufert, sint ahlata, si servat, sint ser- 
vata, et nomen ejus sanctum et benedictum in saecula. 
Caeterum enim Prierias optime perspexerat, totius quae- 
stionis nodum esse in doctrina de auctoritate R. Pontificis, 
ac si Lutherus bona fide tantum in errorem incidisset, 
Prieriatis dialogus eum a sententia dimovere potuisset. 
Sed nec ipse Emsero et Eckio *) vel minimum cedere 
voluit, quamvis clarissimi essent, Lutheruraque redarguerent 
solidis argumentis. Si vero apud alios parum valuerunt 
scripta Prieriatis et Hoogstraateni, causa in eo fuit, quod 
contra Ordinera Praedicatorum praecipue ultimis annis 
humanistae tela sua ,direxerant, quodque Dominicani in 
controversia contra Reuchlinura cladem aliquam passi erant. 
Habebatur autem a plurimis quaestio de thesibus Lutheri 



Conatus 
Leonis X. 



24 XXXVII. De initiis ac de propag. pseudoreformationis. 

plane similis controversiae Reuchlinianae. — Multis cum 
conviciis Lutherus variis libellis Tetzeli, Prieriatis et Eckii 
scriptis respondit, atque opiniones suas haereticas apertius 
manifestavit. 

23. Leo X tribus mehsibus pestquam Lutherus sur- 
rexerat mandavit Promagistro generali Augustinianorum 
Gabrieli Veneto, ut compesceret fratrem illum Ordinis sui 
religiosum. Quod si forte Pontifex, uti plurimi, non per- 
spexit gravitatem rei inde ab initio, et aliquantisper 
cunctatus est, attamen culpari non potest, quod causam 
neglexerit; videbatur enim profecto medium illud aptum. 
Caeterum Pallavicinus studet (L. I. c. 6) diluere „jaetatam 
vulgo in Leonem accusationem, quasi nimis propere Lu- 
therum in-itasset, plagamque perfricuisset" ; alii auctores, 
e. g. Gr6ne (1. c. § 11 et Evers 1. c. I. 299 sqq.) existi- 
mant, remissius Romae rem Lutheri tractatam fuisse. Sed 
non video, quid solidi afFerri possit contra modum agendi 
Pontifieis.^) — Mense Majo a. 1518 misit Lutherus ad 
Leonem X cum assertionibibs propositionum 95 suarum 
epistolam, qua ad eum appellat, et forma quadam humili 
se excusat ejusque auctoritatem summam agnoscere videtur. 
JBeatissime PateVj scribit, prostratum me pedibus Tuae Beati- 
tudinia offero cum omnibm quae sum et habeo, Vivijica, 
occide, voca, revoca, approba, reproba, ut placuerit. Vocem 
tuam, vocem Christi in Te praeaidentis et loquentis agnoscam. 
Si mortem merui, mori non recusabo. . . . Cum nihil possem 
aliud, visum saltem est leniusule illis reluctari, id est eorum 



^) In epistola data ad Promagistrnm Gabrielem Venetum, Leo pe- 
Ticula apprime agnoscit. „Volumus, inquit, te eam curam suscipere, utM. 
Lutherum tuae Societatis sacerdotem, quem scire te existimamus in 
<jermania novas res moliri, nova dogmata nostris populis tradere qui- 
bus utantur, ab incoepto, si potes revoces, ea auctoritate quam prae- 
fectura tibi dat ; . . . id si celeriter feceris, non erit, putamus, difficile 
modo natam flammam exstinguere ; . . . sin differas et malum vires 
sumpserit, veremur, ne cum velimus adhibere incendio remedia, uoii 
possimus. Gliscit enim in dies labes fortiorque fit atque robustior, nihil 
ut magis nobis tiraendum videatur, quam mora." Ap. Kaynald. a. 1518 
B. 93. — De ratione agendi Leonis X cfr. Balan, Storia d'Italia L. XLL 
n. XX sqq. 



De initiis pseudoreformationis. 25 

deijmata in dubium et disputationem vocare. , , , Ut ta^eam 
insatiabilem et inauditam avaritiamj quam singuli paene 
•apices olent crassissime, eadem illa impia et haeretica sta- 
imerunty et ita statueimnt^ ut confessores juramento adigerenf, 
quo haec fidelissime et instantissime populo inculcarent. 

24. Sincero corde ista a Luthero scripta esse eumque 
liabuisse veram reverentiam auctoritatis pontificiae, nemo 
sibi persuadebit; sunt qui vili hypocrisi vel ignavia haec 
dicta esse censent. Reformidabat certe Lutherus rupturam 
apertam cum Ecclesia, haeresis damnationem, poenas quo- 
que rebellium et haereticorum quam maxime pertimescebat ; 
hinc utcumque Pontificem demulcire studet ac submissio- 

■1 . . . . n , r\ ^ Luthenis de 

nem sub ipsius primatu prae se fert.- v^ualem vero agno- primatu. 
verit principatura ecclesiae Romanae, ex variis epistolis 
a. 1519 scriptis colligitur. Habet videlicet primatum hunc 
ut ex humana institutione provenientem, et quamvis du- 
rum, eum ferendum esse existimat. Sic scribit epist. ad 
Spalatinum d. 5®Martii a. 1519 : Numquamfuit in animo, ut 
ab Apostolica Sede Romana voluerim desciscere. Denique 
sum contentuSj ut omnium vocetur aut etiam sit Dominus. 
Quid hoc ad me? qui sciam etiam Turcam honorandum et 
ferendum potestatis gratia. Versus finem Maji a. 1519 
eidem Spalatino scribit: Ego nego, Romanam ecclesiam 
omnibu^ ecclesiis superiorem, non nego eam nostris, ut nunc 
regnat, superiorem, Nos Germani tantum accepto Imperio 
Bomanos Pontifices stabilivimus, quantum potfuimus. Ideo 
inpoenam rursus eos passi sumus dirarum tortores et vexatores 
et nunc palliorum et episcopatuum exhaustores. . . . Ego 
istam pontificiam Siuctoritatem inter eas res numero, quae 
8unt neutrales, ut divitiae, sanitas et alia temporalia. Ideo 
miki vehementer displicet, res tempoi^ales in tantas contentio- 
nes vocari, insuper et verbo Dei, quod ea contemnere semper 
docet, eadem asseverare.^) Vera igitur reverentia erga Pon- 
tificem Luthero inde ab initio non inerat, sed quamdam 
suprematiam facti agnoscere paratus erat, dummodo opi- 
niones suas non adigeretur retractare. Sed quum tales 



>) L5scher, R. A. III. p. 972 sqq. 



26 XXXVII. De initiis ac de propag. pseadoreformationis. 

esseDt ejus animi sensus, ex ipsa rei natura, simulatque 
vidit doctriuas suas proscribi et se ipsum haeresis damnari, 
protectionem autem ab Electore Saxone sibi praestari^ 
apertum bellum R. Pontifici et Ecclesiae indixit.^) 
jLnther. Ro- 23. Romac iuterim causa Lutheri examinata est, ac 

mam citatnD. " c t i ... 

die 7® Augusti a. loloLutherusaccepit citationem, qua ipsi in- 
jungebatur, ut nisi revocaret intra sexaginta dies Romae 
se sisteret. Eodem fere tempore, videlicet die 5® Augusti, 
Maximilianus Imperator ex Augustana civitate litteras 
miserat ad Pontificem, quibus examen et damnationem 
petit opinionum Lutheri, et pericula maxima indicat illarum 
doctrinarum. Quibus (auctoribus) , scribit Imperator, nisi 
Beatitudinis Vestrae et Eeverendissimorum Patrum auctoritas 
legem finemqus impoauerit, brevi non solum imperitae impo- 
nent multitudini, sed et principum virorum sibi auram et 
favorem in mutuam perniciem comparabunt: quibus si conni- 
ventibus oculis campua apertus et liber dimittitur, futumm 
est, ut quod omnium maxime in votis habent, ut pro optimis 
et sanctissimis doctoribus istorum naenias prae oculis kabere 
cogatur totus mundus,^) Ac forte unitis viribus Pontifex 
et Imperator severo agendi modo adhuc reprimere potuis- 
sent haeresim orientem, sed Lutheri machinationibus et 
Electoris Saxonis influxu factum est, ut minore rigore 
procederetur. Ex dictis tamen jam satis colligitur, errare 
eos scriptores, qui existimant, magna ex parte adscriben- 
dum esse invectivis catholioorum scriptorum in Lutherum 



^) Mirum est de potestate Pontificis etiam archiepiscopum Mogun- 
tinum notiones parum accuratas habuisse. Qaum videret agitationem 
a Luthero excitatain augeri, ipsi scripsit : otium sibi nondum fuisse, ut 
scripta sua perlegeret vel obiter consideraret, se id relinquere iis qui 
statu et dignitate ipsi praeemineant. Sed cum tristitia et displicentia 
magna se audivisse, professores fama insignes vehementer inter se 
pugnare de quaestionibus inanibus, uti de potestate Pontificis, an vide- 
licet ipse ex institutione divina vel humana sit caput Ecclesiae chri- 
stianae, necnon de libero arbitrio et similibus rebus, de quibus bonus 
Christianus parum occupari debet. Opp. Lutheri ap. Walch XV p. 640. 
V. Alzog, K. G., B. II. § 299. 

2) V. Raynald. a. 1518 n. 90. 



De initiis pseudoreformationis. 27 

et socordiae cuidam Curiae Romanae, quod Lutherus in 
perversis suis opinionibus perseveraret. ^) 

24. Lutherus citatione Romana territus est, ac omni 
labore per amicos suos, imprimis per Electorem, obtinere 
studuit, ut res in Germania discuteretur.^) Id revera im- Au^^^e. 
petrarunt a Leone, qui Luthero concessit, ut se sisteret 
coranl legato Cardinali Thoma Cajetano Augustae Vinde- 
licorum, ubi comitia Imperii habebantur. Cajetano a Leone 
mandatum est, ut Lutherum coram se accerseat, et nisi 
retractet in eum agat ut in haereticum obstinatum, eum- 
que custodiae mandet donec ulteriora praescripta Roma 
mitterentur. Ekctorem autem monuit Leo, ne homini 
haeretico favorem suum praeberet, sed ut legato in exequen- 
dis mandatis pontificiis adjutrices manus praestaret. At 
Fridericus Luthero mansit addictus eo vel magis, quod 
occasione ipsius Universitas Wittembergensis frequentia 
auditorum (^lSOOj maxime floreret. Lutherus igitur a 
Friderico magistratui Augustano vehementer commendatus 
est, ac salvum conductum obtinuit tum ab hoc magistratu, 
tum ab Imperatore, nec antequam haec documenta in 
manibus haberet legato se sistere voluit. Die 7^ Octobris 
a. 1518 advenerat Augustam, ac die 12^ coram Cardinali 
cum exterioris humilitatis signis apparuit. Sed eodem die 
scripserat ad Melanchtonem : Ego vado immolari pro vobis 



') V. MShler, H. E. v. III. Ch. III. § 2. — Audin, Vie de Luther, 
vol. I. Ch. IX Hic auctor in dijudicandis personis interdum potius 
imaginationis conceptus, quam historicam veritatem attendit. Sic e. g. 
Cardinalis Cajetanus, qualis revera fuerit, nescivit. 

'*) Quantopere Lutherus laboraverit, ne R6mam adigeretur proficisci, 
patet ex iis quae scripsit d. d. 15 Aug. Spalatino, praefecto sacelli 
Electoris: „Id visum est amicis nostris tum doctis tum bene consulen- 
tibus, ut ecro apud principem nostrum Fridericum postulem salvum 
conductum per suum dominium. Quod ubi negaverit, sicut scio mihi 
negatuinim, justissima fuerit mihi exceptio et excusatio uon comparendi 
inRoma. Si ergo velles, et meo nomine apud iliustrissimum principem 
impetrares rescriptum, quo mihi salvum conductum negaret et meo 
mihi periculo committeret si vellem ire, optime mihi consuleres." Cfr. 
Der Katholik; Die Leipziger Disputation, a. 1872. T. H. p. 3U5. 



28 XXXVII. De initiis ac de propag. pseadereformatiouis. 

discijpulia ac professoribus si Deo placuerit, paratvs sum 
potius mori, quam retractare ea quae dixi^) Per plures 
dies actum fuit inter Cajetanum et Lutherum, ut hic ad 
retractationem adduceretur, sed homo superbus cedere 
noluit. Paratum se declaravit, ut Universitatum judicio 
controversia relinqueretur, (qua ratione tota res ad quaestio- 
nes scholarum reducta esset), at revocare omnino detrecta- 
vit. Die 17" Octobris clam Augusta discesdit. Reliquit 
vero ibidem protestationem, qua a Papa male informato 
ad Fapam melim informandum appellat; haec die 19o Octo- 
Pontificu ^ris valvis ecclesiae cathedralis affixa est. Sic igitur co- 
irriti. natus Lconis, ut Lutheri temeritatem compesceret, hujus 
perversitate ac protectione Friderici Electoris aliorumque 
Lutheri fautorum irritus factus est. Pontifex BuUa die 
Q^Uovembris a. 1518 data catholicam doctrinam de indul- 
gentiis vindicavit; Lutherus vero die 18o ejusdem mensis 
provocavit ad Concilium universale, atque ita damnationem 
pontiticiam prae oculis multitudinis callide prafevertit. 
Appellatio enim ad Concilium generale a Luthero facta 
est, antequam diploma Leonis in Germaniam pervenisset. 
27. Si conjecturis humanis uti plaeet, forte ea via 
exstingui potuisset incendium illud, quod Leo omni modo 
excitasset Maximilianum Imp., Ecclesiae addictissimum, 
ut summo cum vigore Lutherum ejusque liaeresim com- 
primeret, sed medium hoc remissius adhibiiisse videtur 
Pontifex propter circumstantias poHticas. Maximilianus 
eo tempere insistebat, ut corona imperialis ipsi in Ger- 
mania per legatum imponeretur, et Carolus (V) rex His- 
paniae et Siciliae in successorem agnosceretur. Pontifex 
tales favores ne Ecclesiae detrimentum afferrent timebat, 
et maxime Franciscus rex Galliae obsistebat. Si vero 
Leo X currente a. 1518 a Maximiliano postulasset, ut 
summa auctoritate sua imperiali adhibita nascentes errores 
reprimeret, etiam Caroli V electioni et aliis Maximiliani 
desideriis magis favere debuisset. Quum igitur confideret, 
aliis mediis^ adhibitis, motus Lutheri in Germania adhuc 



») L5scher, n. 463. 



De initiis pseudoreformationis. 29 

satis reprimi posse, inde fortasse non adeo Imperatorem 
urgebat, ut contra illum brachium saeculare adhiberet. Res 
istas politicas impedimentum quoddam fuisse, satis innuit 
Raynaldus illis verbis. Ita disturbata tunc fuit Caroli V 
electio, nec Pontifex MoMimiliani opera ad Lutherum oppri- 
mendum usus est.^) Brevi post autem piissime obiit Maxi- 
milianus d. 9 Jan. a. 1519, magno cum rei christianae de- 
trimento. „Etenim, scribit Pallavicinus, non solum firmum 
illud catholicae religionis columen occidit, quod potissime 
contra Lutherum auctoritatem suam qua urgendo qua 
ofi^erendo tam strenue impenderat, sed septemviro Saxoniae 
Vicarii munus pro imperio gerente in iis Germaniae locis 
ubi praescripta consuetudinesque Saxoniae servantur, tam 
amplam illam regionem dejecto quasi aggere Lutheri errores 
inundarunt, quorum plerique jam cum ex fama curiosiores, 
tum ex ipso quaesitorum adversantium interdicto avidiores 
evaserant."^) 

28. Quum Electoris Saxonis patrocinio maxime Lu- ^^- Miitit» 
therus niteretur, statuit Leo X a. 1519 ad illum data opera 
delegare Carolum Miltitium intimum cubicularium, ex no- 
bili familia Misniae oriundum, quem Electori gratum fore 
confidebat. Huic mandatum est, ut auream rosam ex 
more benedictam principi afiferret eumque ad Lutherum 
eompescendum excitaret; probabiliter etiam commissum 
Miltitio, ut alia media opportuna adhiberet, quibus turbae 
in Germania ortae componerentur. Sunt qui Leonem X 
reprehendunt, quod cum homine tam aperte contra Eccle- 
siam rebelle per Miltitium adhuc viam benignitatis et re- 
conciliationis inire studuerit, quum jam satis pateret, non 
nisi severitate adhibita impios Lutheri conatus cohiberi 
posse. Sed Miltitio revera injunctum erat, ut Electorem 
moveret ad severitatem in Lutherum adhibendam; nec 
apparet, quousque Miltitio a Sede Apostolica mandatum 
fuerit, .ut eam conciliationis viam, qua ille postea impru- 
denter usus est, adhiberet. Caeterum Maximiliano mortuo,. 



>) Raynald. a. 1518 n. 163. 
^) Hist. Conc. Trid. L. I. c. 13. 



protectio. 



80 XXXVII. De initiis ac de propag. pseadoreformationis. 

illud medium quo Pontifex usus est legationis ad septem- 
virum veluti unice congruum apparebat. Neque enim 
tutum videhatur illico in Germania Concilium generale 
convocare, valdeque dubium erat, an tali modo turbae 
exstingui possent. Miltitius tamen gravibus negotiis ge- 
rendis minus aptus esse visus est. 

Bioctoris 29. Elector Saxoniae legatum Pontificis parum ho- 

norifice excepit, nec dimoveri potuit a protectione Lutheri. 
Haud quidem asserebat, velle se tueri quidquid Lutherus 
contra indulgentias protulerat, sed negabat, velle se esse 
judicem qui hominem damnaret opprimeretque. Ea vero 
ratione tantum licentiae et securitatis Luthero tribuebat. 
quantum satis erat, ut in Pontificem Sedemque Romanam 
tela ex tuto jacularetur. Erat ipsi Lutherus gratus ob 
honorem Universitatis Wittembergensis ab Electorefundatae; 
praeterea vero bene jam advertitPallavicinus, ex litteris Ale- 
andri paulo post in Germania legati comperi, Fridericum, 
hominem alioquin animi non pravi, adductum fuisse ad 
Lutheri patrocinium non modo consultorum suasionibus, 
sed peculiari quamvis occultata indignatione tam generatiin 
in clerum et praesertim Moguntinum ob quamdam de 
oppido Erfordiae controversiam, quam in Aulam Romanain 
ob taxam quam persolvere debuerat, quum filius occultus 
ac nothus ipsius ad beneficium aliquod ecclesiasticum pro- 
moveretur. Hac de re ofi^ensus eo adductus est, ut cre- 
deret univerga, quae de Romana avaritia per immodicam 
amplificationem serebantur. ^) Sed vix dubium est, prae- 
cipue Spalatinum, Electoris capellanum et Lutheri amicum 
influxu suo Fridericum movisse, ut illi patrocinaretur.^) 

30. Quum igitur animadverteret Miltitius, non posse 
Lutherum vel ob sequacium numerum despici, vel ob ac- 



') Pallavic. L. I. c. 13. n. 6. — Balan, Monum. docum. 12. 

^) Georgius Burkhard, a loco natali Spalt dicius Spalatinus, n 
a. 1484 in studiis peragendis Lutheri sodalis fuerat. Anno 1514 Fri- 
derici Electoris capellanus et secretarius factus, magnum influxum in 
illum acquisivit. Lutheri porro causam valde promovit, et cum ipso ab 
Ecclesia defecit. 



De initiis pseudoreformationis. 31 

quisitam potentiam dejici, putavit lenitatis fomento eum 
posse leniri. Sed homo vanus ac levis infelicissime illud 
negotium gessit. Erga Lutherum enim se viriliter abjecit, 
et cum viro tam aperte in Ecclesiam rebelle amice 
conversatus est, ac magnam ob praeclarum ingenium et 
famam ostendit admirationem.^) Tetzelum autem acriter 
objurgavit, ac si culpa ipsius turbae illae ortae essent, 
ac falsos rumores contra eum sparsos imprudenter recepit.^) 
Moerore animi confectus Tetzelus brevi post Pirnae de- 
functus est, ac magna ex parte culpae, Miltitii adscribendum 
videtur, quod etiam catholici auctores, uti Raynaldus, 
gravis abusus in promulgandis indulgentiis eum putaverint 
reum. Interim vero Miltitius cum Luthero fictam condidit 
pacem; convenit videlicet, ut Lutherus silentium observaret 
pariterque adversarii ejus. Quod satis ineptum erat, quum 
scripta Lutheri jam ubique errores spargerent. Dedit 
quoque Lutherus epistolam ad Pontificem specie humilem ; 
sed eodem tempore scripslt Spalatino : Nesdo, utrum Papa 
»it AntichristxLS an apostolus Antichristi. 

3L Non diu pax illa ficta opere Miltitii constituta i>"putatio 

* , * . , Lipsiensis. 

perduravit; brevi post enimi aestate anni 1519, habita est 
celebris Disputatio Lipsiensis inter Eckium ex una parte, 
ac Lutherum et Carolostadium (Andream Bodenstein) 
ex altera parte. Carolostadius contra Eckium opiniones 
Lutheri animo acerbo defenderat, et varii libelli inter eos 
jam dati erant; sollicitavit vero Eckius, ut disputatio 
publica ex more illius aetatis inter eos haberetur. Quum 
maxime de Lutheri negotio ageretur, convenit, ut ipse 
quoque partes suas in illa disputatione haberet. Apparet 
videlicet ex epistola Eckii, per hunc Luthero significatum 



^) Lutherus ipse scribit ad Erasmum d. d. 2 Febr. 1519: „Sed per 
viam a Domino prostratus, id est multitudine mihi faventinm territus 
jnxta qnod cnriosissime ubiqne de mei opinione exploraverat, mntavit 
violentiam in benevolentiam." Et ad Stanpitium d. d 20Febr.: „Car. 
Miltitius me vidit Altenburgae conqnestus, quod orbem totnm mihi 
coivjunxerim et Papae abstraxerim, . . . quod inter qninque homines 
tres ant duo vix Komanae parti faverent." 

'') V. Gr(5ne 1. c. § 13. 



32 XXXVII. De initiia. ac de propag. psettdoreformationis. 

fuisse, congruum esse, ut etiam ipse Lipsiam veniret. 
Quum opera Georgii ducis Saxoniae obtenta tandem per- 
missio esset Lipsiensium, id die 19®Februarii Eckius scripsit 
Luthero advertens, selectum esse diem 27^™ Junii pro initio 
disputationis. Addit vero: „Cum autem Carolostadius sit 
propugnator tuus, tu vero principalis existas, qui haec 
dogmata per Germaniam seminasti, quae meo parvo et 
exili judicio falsa et erronea apparent: quare convenit et 
t^ illuc venire, et vel tua tueH vel nostra improbare. Sed 
quam vellem, ut hunc animum deponeres, et Sedi Apo- 
stolicae te per omnia obedientem praestares, audirea 
Leonem X Vicarium Christi, non quaereres singularitatem, 
sed condescenderes communi doctorum sententiae, certus, 
quod Christus Ecclesiam suam jam quadringentis annis 
non permisisset in istis uti tu dicis erroribus. Vides enim 
ex scheda disputatoria, me non tam contra BodensteiD, 
quam contra tuas doctrinas propositiones posuisse. Vale 
ergo, mi Martine, et oremus pro invicem, ut illuminemur.'*^) 
Ex his colligitur, Eckium desiderasse, ut Lutherus in 
disputatione ipse partes suas ageret. 

Lntheri cia- 32. Statuto igitur tcmporc disputatio illa magna cum 

solemnitate per dies novemdecim habita est^ ac Lutherus 
errores suos praecipue contra primatum R. Pontificis 
aperte propalavit; Eckius vero judicio omnium bene sen- 
tientium solidis argumentis homines haereticos devicit. 
Vel ipse Lutherus fassus est triumphum adversarii, sed 
animo exulcerato statuit, mox «criptis suas vindicare 
opiniones. Interim tamen, scripsit Spalatino, ille placetj 
triumphat et regnat: sed donec ediderimus no8 nostra, Nam 
quia male disputatum est, edam resolutiones denuo. — 
Lipsienses sane nos neque salutarunt neque visitarunt ac 
veluti hostes invisissimos hahuerunt; illum comitabantur, ad- 
haerebant, convivabantur, invitabant, denique tunica dona- 
verunt et schamlotum addiderunt, cum ipso spaciaium equi- 
taverunt, breviter, quidquid potuerunt in nostram injuriam 



') LOscher, R. A. 11. 283. Katholik 1872. T. II. p. 313. 



De initiis pseudoreformatiams. 33 

tentaverunt^) Disputatio illa veluti ultimus conatus paci- 

ficus fuit, ut Lutherus ad melioreB sensus reduceretur. 

Sed uti in ejusmodi disputationibus^ experientia teste, 

fieri solet, pars victa nuUo modo quievit. Illud tamen i^^sputatio- 

boni ex eadem provenit, ut viri eruditi, sincere Ecclesiae 

addicti, clare perspicerent, Lutherum a doctrina catholica 

aperte deviare, utque exinde, quemadmodum e. g. Emser, 

vigore majori se ipsi opponerent. Qiiamvis autem 

Eckii disputatio ac victoria acerbiorem reddiderit Luthe- 

rum, et nisi eadem accidisset forte aliquanto retardatus 

fuisset rebellionis progressus, ex dictis tamen satis patet, 

Lutherum jam plane obstinatum fuisse in erroribus suis 

proponendis, adeoque Eckio culpae verti non posse con- 

linuationem luctae contra Ecclesiam. Superbissimus sane 

haereticus ob cladem acceptam crudeli se sensit vulnere 

sauciatum, atque ex lUo tempore jam apertissime bellum 

contra Pontificem Romanum prosecutus est. Si vero 

quaeras, unde factum sit ut tam multi ipsi adhaererent, 

quamvis rebellio in Ecclesiam jam manifesta esset, id ex- 

pHcari potest ex causis illis, quas praecedente Dissertatione 

exposuimus. — Ad duplicem causam res reducitur ab Al- 

berto Pio Carporum principe ac scriptore coaevo: una, 

quod turpe putarunt, eas partes deserere, quas semel 

suscepissent, ac sibi dedecori esse censuerunt mutare videri 

sententiam, Altera causa exulceratus quorumdam animus 

in sacerdotes omnes et invidia quaedam inexplebilis in 

cucullatos cujusque generis, odium quoddam intestinum in 

«anctae Sedis Apostolicae dignitatem.^) Universitates autem 

plures, ut Coloniensis, Parisiensis, Lovaniensis, mox se 

Lutheri doctrinis opposuerunt, et multas ejus propositiones 

damnarunt. 

33. Lutherus ut cladem ab Eckio acceptam quantum 
posset celaret, variis libellis et scriptis suas doctrinas 
propugnare perrexit et vehementius in Romanum Pontificem 
^t Ecclesiam debacchatus est. Audiens, doctrinam suam 



^) Acta Coll. Lips. ap. LSscher t. I{I. p. 203. 
^> Ap. GrSne, 1. c. § 12. 

Jungmann, Dissertationes. Tom. VIJ. 



Exsurge. 



34 XXXVn. De initiis ac de propag. pseudoreformationis. 

brevi ab Apostolica Sede damnandam esse^ ad Carolum V, 
qui a. 1519 Maximiliano in Imperio sufFectus fuerat, atque 
ad nobiles nationis Germaniae librum scripsit de refor- 
matione Ecclesiaej in quo R. Pontificis primatum^ divinam 
Ecclesiae hierarchiam, Ordines mendicantes, coelibatum 
Buua clericorum, jus canonicum et alia oppugnavit. — Anno 1520 
die 15^ Junii Leo X celeberrimam Bullam Exsurge Domine 
edidit, in qua 41 propositiones e scriptis haeresiarchae 
excerptas , damnavit, Lutheri scripta proscripsit, ipsum 
praedicationis officio interdixit, et nisi inter sexaginta 
dies errores suos revocasset, eum ejusque sectatores haere- 
ticos ab omnibus habendos esse declaravit. Virulenti& 
et impiis libellis Lutherus respondit ; ejusmodi scripta sunt 
illa: De captimtate Bahylonica, De libertate chiistianay 
Adversus exsecrahilem hullam antichristi, His libeilis tum 
errores suos magis magisque auxit *et evolvit, tum odiuiiok 
contra Papam et Ecclesiam catholicam ubique spargere 
studuit. Die vero lO^ Decembris a. 1520 a multis litte- 
rarum studiosis stipatus Corpus juris canonici cum bulla. 
pontificia et nonnullis adversariorum scriptis in rogum 
ante moenia Wittembergensia exstructum conjecit. Leo X 
autem die 3^ Januarii a. 1521 in nova BulJa Decet Roma- 
num Pontijicem Lutherum ejusque asseclas et protectores 
declaravit excommunicatos et incurrisse poenas contra. 
haereticos constitutas. 

34. Quum igitur jam eo in statu res esset a. 1520^ 
ut unice Friderici Electoris influxu Lutherus ejusque er- 
rores reprimi potuissent, infelix ille princeps perrexit 
haeresiarcham tolerare ac tueri, nec obsecundare voluit 
legatis Pontificis Aleandro et Caracciolo, qui monebant 
eum, ut pro pietate familiae suae curaret, edicta Pontificia 
exsecutioni mandari. Sed ambagibus usus est Elector^ 
conquestus, nimio ardore progressum esse Eckium in ex- 
sequenda Bulla Leonis, ac Luthero aequos judices in Ger- 
mania constitui debere. Magnam vero fuisse ista in re 
culpam Erasmi tradunt scriptores, eo quod conatus Lutheri 
coram principe excusaverit. Scribit videlicet Ulenbergius r 
„Hunc (Erasmum) elector Fridericus, dum Coloniae mora- 



^) Ap. Raynald. a. 1520 n.. 62 ; Ulenbergns in Vita Lutheri c. 5. — 
Dixit praeterea Erasmus, Lutheri crimen praecipuum esse, quod nimium 
offenderit coronam Pontificis et ventrem monachorum. Cfr. Janssen 
1. c. n. 147. 

3* 



culpa. 



De initils pseudoreformationis. 35 

batur, Lovanio per litteras evocarat, ut quae de causa 
Lutheri deque motis controversiis ipsius esset sententia, 
praesens consiliarius sciscitaretur. Ubi Coloniam venit ^^f*™* 
Erasmus, septimo Novembris ad principem vocatus fuit, 
quaesitusque de negotio Lutherano, eum inquit Ecclesiae 
statum esse, qui reformationem omnino desideret, et Lu- 
therum quidem non injuria reprehen^isse varios abusus, 
qui negligentia praelatorum irrepserint, quorum emenda- 
tionem boni omnes jam pridem desiderarint ; nec deesse, 
qui probent ipsius institutum ab humanis constitutionibus 
et argutiis Scholasticorum avocantis; interim scriptis eum 
aimis acerbum, ferocem et violentum videri, ideoque optan- 
dum, ut posita ferocitate mansuetius agat, sibique temperet 
a maledicentia et verborum asperitate, qua bonorum animi 
sine dubio prorsus alienentur. Haec Erasmus, cujus ser- 
monem eo pertinere censuit Elector, quasi nihil in Luthero 
praeter vehementiores animi motus et nimiam styli mor- 
dacitatem reprehenderet. Erat illius viri propter nominis 
celebritatem etiam apud principes summa auctoritas; ita- 
que judicium ejus de Luthero ejusque causa magnum 
pondus habuit, quo princeps confirmatus Aleandrum et 
Caracciolum, qui pontificiae buUae executionem urgebant, 
deinceps audire noluit."^) 

35. Eo tempore. Carolus V Imperator se novae hae- 
resis adversarium declaravit in comitiis a. 1521 habitis 
Wormatiae, quo etiam Lutherus citatus est. Attamen id 
ipsum, quod, quum Pontifex jam solemniter Lutherum 
damnasset nihilque potestati civili agendum esset, nisi 
executionem curare BuUae legitimi judicis, nihilominus 
Lutherus adhuc ante tribunal Caesaris et principum cita- 
retur, ut ipsi judicium ferrent, rectis principiis oppo- 
situm erat. Hac enim agendi ratione laedebatur superio- 
ritas potestatis ecclesiasticae super potestatem civilem, imo 



36 XXXVIL De initiis ac de piopag. pseudoreformationis. 

comitia igta^ jj^j^ aliquatenus subjiciebatur. Dnde ab initio Ale- 

Wormatien- ■• Tk . /. . ii • • r i 

sia. ander rontincis legatus restitit^ ne Lutherus Wormatiam 
vocaretur; nec Carolus V ipse per se id postulabat. Sed 
principes non pauci haud bene affecti erant erga Pontificem, 
unde etiam 101 gravamina nationis Germanicae contra 
Komam legato ibidem tradita fuere. Edicta pontificia 
contra Lutherum exsequi declinabant, sed proponebant, ut 
a judicibus aequis ejus causa examinaretur. Imperatoris 
vero consiliarii pariter minus Ecclesiae causam tuiti sunt, 
imo ob rationes politicas Pontifici potius molestias creare 
nitebantur. Postremo a Carolo V obtentum est, ut 
Lutherus citaretur non quidem ad discutiendam causam 
ejus, sed ut interrogaretur, an libri ipsi adscripti revera 
ejus essent, anque errores suos revocare vellet necne. 

36. Quum Lutherus salvo conductu munitus Wor- 
matiam proficisceretur, jam apparuit, magnam populi partem 
ipsi addictam esse; Wormatiae vero die 17® et 18® Aprilis 
ante conventum Imperatoris et principum adductus est. 
Interrogatus, an libros ejus nomine editos reipsa scripsisset^ 
et an errores in iis contentos revocare vellet, ad priorem 
quaestionem affirmavit; ad posteriorem post otium delibe- 
rationi concessum, respondit, se nil revocaturum, et neque 
Pontifici neque Concilio generali, utpote errori obnoxiis, 
cessurum, nisi claris Scripturae verbis aut certis ratiociniis 
erroris convinceretur. Cum igitur huic declarationi per- 
vicaciter inhaereret, Imperator edixit, ut Lutherus ab 
omnibus tanquam schismaticus et haereticus haberetur et 
post 21 dies, ad quos salvus conductus extendebatur, 
in eum qua haereticum procederetur, utque ejus libri ubi- 
que comburerentur. Edicto peculiari die 8® Maji edito 
Carolus solemniter has declarationes contra Lutherum 
publicavit, modumque agendi contra eum et asseclas ejus 
praescripsit. Sed Elector Saxonicus, quum Lutherus Wor- 
matia reverteretur, eum specietenus per vim abduci cura- 
vit in arcem suam Wartburg, ubi securus, habitu saeculari 
indutus, per annum fere haeresiarcha remansit, Scriptis 
autem perrexit turbare Ecclesiam, cujus adversarium jam 
publice sese constituerat. 



De propagatione ProtestantismL 37 



II. 

De prapaffatione ProtestanHami* 

37. Longum est singillatim referre^ quando et qaa 
ratione in variis regionibus haeresis se propagaverit ; uni- 
versim potius et per summa capita enarrabimus ea, quae 
ad banc propagationem spectant^ ut perspiciatur quanam 
via ea promota fuerit, et quare Catholici non eo pervene- 
rint ut eam inhiberent. — Quum Lutherus in castello quo 
se receperat degeret, in civitate Zwickau excitavit Nico- 
laus Storch Anabaptistarum sectam ; ejus placita autem 
Wittembergae arriserunt Carolostadio. Quum violentius 
isti in variis rebus et ritibus innovandis procederent, tur- 
bae non modicae exortae sunt. Quas ut sedaret, Lutherus 
mense Martio 1522 castellum illud reliquit, ac Wittem- 
bergam reversus inde errores suos libris et sermonibus 
propagare perrexit. Ejus adjutor praecipuus fuit Melanchton; 
variique alii viri eruditi tum Wittembergae tum alibi, 
inter quos non pauci sacerdotes ac religiosi apostatae, er- 
rores pestiferos disseminarunt. Augustinienses Wittem- 
bergenses, contradicente Priore et aliquot Fratribus seniori- 
bus, vota sua rejecerunt et Luthero adhaeserunt; similia 
alibi acciderunt. Generatim vero inter studiosos Univer- 
sitatum ac adolescentes innovationibus Lutheri multi se 
junxerunt. Ad causas quas superius jam exposuimus 
etiam addas^. errores Lutheri superbiae et concupiscen- 
tiaey vitiis hominum naturae insitis, maxime accommodatos 
ac gratos fuisse. Superbiae quidem, quum jugo auctori- 
tatis ecclesiasticae ex nova doctrina animi eximerentur; 
concnpiscentiae autem, quum ex sententia de natura plane 
corrupta ac de fide justificante libidinum possent laxari 
habenae. Mirum igitur non est, ubique locorum haeresira 
istam asseclas non paucos invenisse; iique, quod in rebel- 
lionibus civilibus quoque accidere solet, magno cum vigore 
sectam dilatare studebant. 



Ilaeresis 
propagatio. 



38 XXXVII. De initiis ac de propag. pseudoreformationis. 

38. Praecipue autem apostasia principum effecit, ut 
in Germania septemtrionali pseudoreformatio ista propa- 
garetur. Principes enim mox perspexerunt, magno com- 
modo temporali ipsis fore introductionem talis religionis 
in sua territoria. Via eis aperta erat, ut bonis monaste- 
riorum potirentiir, imo et integris abbatiarum et episcopa- 
tuum territoriis^ utque potestatem suam augerent eo, quod 
etiam in re religionis regimen supremum ipsis concederetur. 
AUiciebantur etiam inde, quod libidinibus, ad quas ex- 
plendas principes proniores esse solent, ex novae religionis 
principiis satisfacere, ac religiositatem quamdam cum vita 
liberiore conjungere possent. — In territoriis Electoris 
Saxoniae, inde ab initio, haeresis progressus fecit sat am- 
plos, quum Lutherus frueretur protectione Friderici. Hic 
tamen ipse in religione catholica mortuus est; dixeris 
sapientem illum cognomine, stupida mente non plane per- 
spexisse separationem illam completam ab Ecclesia catho- 
lica, quam haeresis ista inducebat. Ejus successor Johan- 
nes omnino Lutheri erroribus addictus erat, ac sub eodem 
religio nova plane introducta fuit. Statim post mortem 
Friderici (d. 5^ Maji a. 1525), Lutherus primum ministrum 
ordinavit (die 14o Maji a. 1525), et uxorem duxit Catha- 
rinam de Bora (die 15® Junii a. 1525) monialem apo- 
statam. 
DefectioMa- 39. Eodcm tcmporc Lutheri haeresis in Borussiam 

Teuton. f^eda apostasia est introducta. Suberat Borussia Ordini 
Equitum Teutonicorum, quorum supremus Magister eo 
tempore erat Albertus, e familia marchionum Branden- 
burgensium in Franconia oriundus. Is anno 1522 sermo- 
nibus Andreae Osiandri ipsiusque Lutheri consilio excitatus, 
ut religione catholica et Ordine desertis, novam religionem 
assumeret, nuptias iniret et Borussiam tanquam ducatum 
saecularem sibi vindicaret, pravis consiliis cessit. Anno 1523 
concionatores Lutheranos in Borussiam vocavit; anno 1525 
inito cum Sigismundo rege Poloniae foedere ab eo impe- 
travit, ut sibi Borussiam orientalem is tanquam feudum 
Polonicum conferret. Quum vero Ordinem Teutonicum 
magna morum relaxatio invasisset, mirum non est, multos 



De propagatione Protestantismi. 39 

equites ab Alberto in suas partes esse adductos ; alios vero 
ducatu exire jussit. Uxorem duxit Dorotheam filiam regis 
Daniae.^) Abrogata religione cathoHca, eonniventibus et 
deficientibus duobus quoque episcopis, ubique lutheranam 
praescripsit, efFecitque ut ex hoc tempore Lutheranismus 
in Borussia fuerit firmatus. 

40. Philippus Hassiae comes (natus a. 1504), qui p^»i»pp^s 
magnam in Glermania septemtrionali potentiam habebat, comes. 
inde ab initio Luthero favorem exhibuit, et a. 1525 religio- 
nem novam publice profiteri totisque viribus defendere 
coepit, atque ad eum finem foedera cum aliis principibus 
condere studuit. Quum Lutheranismum in suo principatu 
firmaret, adjutores habuit monachos apostatas vere furi- 
bundos, uti Lambertum Avenionensem apostatam Minori- 
tam, Dionysium Melandrum apostatam Dominicanum, 
Joannem Lening apostatam Carthusianum. Furori ejus- 
modi hominum restiterunt quidem aliqui, uti e. g. Nico-. 
laus Ferber guardianus 0. S. F., sed ecclesiasticorum 
magna pars socordia quadam et stupore innovationi ces- 
sit, multitudo vero populi veluti grex ovium adducta est 
in caulas haereticorum. Bona ecclesiastica maxima ex 
parte Philippus sibi vindicavit, quaedam in usus publicos 
adhibita sunt. — Simili ratione in aliis regionibus refor- 
matio ista fucata introducta fuit per principes, civitatum 
gabernia et praedicatores furibundos apostatas, ita ut pau- 
ktim maxima pars Germaniae septemtrionalis ac territoria 
quaedam Germaniae meridionalis haeresi addicta essent. 



^) Ex ea habuit filium Albertum Pridericum, qui ei successit a. 
1568, sed a. 1573 in dementiam incidit. Hic ex uxore sua Maria non- 
nisi filias habuit, unde factum est, ut a. 1617 ducatus Borussiae ad 
cognatum electorem Brandenburgensem Johannem Sigismundum defer- 
retur — Albertus primus ille ex apostasia Borussiae dux, quum ad 
provectiorem perveniret aetatem remorsibus conscientiae et admonitione 
Oardinalis Hosii motus est, uti videtur, ad resumendam religionem 
cathqlicam. Sed impeditus fuit quominus eam publice profiteretur et in 
territorio suo restauraret a Borussiae statibus, qui consiliarios ejus 
ultimo supplicio aifecerunt ipsumque ducem sub custodia detinuerunt. Sunt 
tamen haec non plane certa; ex natura rei enim quaedam obscura 
manserunt. 



40 XXXVII. De iHitiis ao de pfopag. pfieadoreformationis. 

suecia ac 4^^ ij^ gueciam religionem novam primum intulemnt 

duo fratres Sueci^ Nicolaus et Laurentius Petri, qui in 
universitate Wittembergensi Lutheri placita magno studia 
didiceranty et a. 1519 in patriam reversi summo ardore ea 
propagarunt. Gustavus Wasa a. 1528 rex Sueciae electus^ 
lutheranis novitatibus jam imbutus bonisque ecclesiarum 
et cleri jnhians, quocumque modo haeresim propagare 
studuity ac sibi resistentes variis modis vexavit. A. 1527 
regni Status in partes suas adduxit, ac supremam in rebus 
ecclesiasticis potestatem et possessiones proventusque eccle- 
, siarum et monasteriorum sibi vindicavit. £x hoc tempore 
lutheranae religionis professio in Suecia lege publica fir- 
mata est^ monasteria abolita, coelibatus ritusque catholici 
abrogati, nova liturgia in lingua vernacula introducta, et 
demum a. 1544 in comitiis Westeresiensibus omnium re- 
ligionis catholicae reliquiarum sublatio decreta est. — 
Simili ratione in Dania et Norwegia Lutheri haeresis dolo 
et vi introducta est per reges Christianum II, Fridericum I 
et Christianum III. Moti fuerunt reges dominandi cupi- 
dine, quum fracta Ecelesiae auctoritate potestatem suam 
dilatare se posse existimarent^ magnosque thesauros ex 
bonis Ecclesiae sibi conquirere possent; allicuerunt nobiles 
praedarum parte ipsis promi^sa, ac dein partem cleri re- 
sistentem oppresserunt. Multitudo vero per praedicatores 
haereticos subdole speeie reformationis verae, relictis 
plurimis caeremoniis catholicis, paulatim in errorem ad- 
ducta est. 

42. Ut facilius intelligatur, quomodo saeculo XVI 
injluxu potestatis cimlis maxime haeresis tantopere se pO' 
tuerit dilatare, haec advertere opportunum est. Ex ipsa 
indole societatis christianae medio aevo proveniebat, quod 
gubemia in res religionis magnum influxum exercerent. 
Etenim ipsis conveniebat, ut secundum directionem JEcclesiae 
religionem tuerentur, protegerent, observationem ejus vin- 
dicarent, abusus toUerent. Quamdiu hac in re ad nutum 
agerent Ecclesiae, id certe congruum eraf et debitum. Hac 
autem ratione multitudo assuefacta erat, ut viderent mnlta 
in re religiosa ab auctoritate civili disponi. Quando vero 



De propagatione Protestantismi. 41 

rebelles facti sunt principes in Ecclesiam, influxu isto in 
perniciem populorum abusi sunt. Idque eo facilius fieri influxus po- 

1 testatis clvi' 

poterat saeculo XVI, quod variis in regionibus, uti vidimus, Hg. 

uonnihil attrita erant illa vincula obedientiae et reve- 

rentiae, quibus cum supremo Capite, Romano Pontifice; 

clerum et populum cohaerere oportet, quodque socordia 

quaedam et morum levitas apud multos obtinuerat, quam- 

vis ex usu et consuetudine religionis actus exercerent. 

Hinc multi non ita persentiebant, disrupta i^nioue cum 

Bomano Pontifice et inductis erroribus, jam totam religio- 

nem immutari. Principes et praedicatores protestantes 

magno cum vigore omnes vires intendebant, ut pseudo- 

reformationem inducerent; hinc ex altera parte summa 

resistentia, postpositis omnibus hujus vitae bonis, neces- 

saria fuisset, ut religio catholica conservaretur, qualem 

e. g. postea Hiberni prae se tulerunt. Sed in plerisque 

regionibus multi quamvis inviti cesserunt, aut officio suo 

ex parte saltem defuerunt; qui vero, minori numero et 

poteqtia, resistebant, vi aut dolo superati sunt. Atque sic 

haeresis suos reportavit triumphos. 

43. Quo tempore Lutherus in Saxonia errores suos 
incepit propugnare, Zwinglius in Helvetia haeresim exci- 
tavit. Hic vir natus die l^ Januarii a. 1484, et a. 1506 
Bacerdos factus, primum Claronae, dein ad s. Mariam 
Eremitarum, ac demum Tiguri ad ecclesiam principalem 
parochus fuit. Tendentiis humanistarum imbutus eorum- 
que studiis profanis enutritus, rationalismo quodam infectus 
erat, et novis opinionibus propagandis studebat. Simul 
vero vitam ducebat impudicam, uti vel ipse cynica fatetur 
impudentia. ^) Hominem vitae impudicae a Tiguritanis 



*) Epist. ad Henr. Utinger d. d. 4 Dec. 1518. Zwiuglii opp. 
T. VII. p. 55. „Cecidi et factus sum similis cani qui ad vomitum le- 
diit. . . . Adde, quod hujus rei tantus nos tenuit pudor, ut etiam dum 
Claronae essemus, si quid peccabamus in hanc partem, tam illud com- 
mittebamus occulte, ut etiam familiares vix rescirent." Ad S Mariam 
Eremitarum publica erat ejus luxuria, de qua in eadem epistola : „Quod 
ad stuprum attinet, en nihil moror satisfactionem parare. Potentis 
ajunt fiiiam stupratam. Potentis esse filiam non inficiar, nam id genus 



42 XXXVII. De initiis ac de propag. pseudoreformationis. 

vocatum esse, ut parochum ecclesiae praecipuae, signum 
zwingiius. est, levitatem morum etiam ibidem multos invasisse. Quum 
in sermonibus suis jam saepius temeraria proposuisset, a. 
1518, excitatus forte exemplo Lutheri, magna cum violentia 
iusurrexit contra indulgentiarum praedicationem, cui in 
Helvetia Fr. Bernardinus Samson O. Min. praepositus 
erat. Is, uti videtur injuste, eorumdem abusuum qui 
Tetzelo objecti sunt accusatus fuit, et quamvis, indulgen- 
tiarum praedicatione suspensa, omnis querelarum occasio 
tolleretur, exinde Zwinglius magno cum vigore religionem 
catholicam oppugnavit, Mox magistratum Tigurinum in 
suas traxit partes, alios ecclesiasticos impudicos sibi junxit,^) 
et tum Tiguri tum in aliis Helvetiae regionibus haeresim 
Lutheri erroribus plane similem introduxit: collaboravit 
ipsi praecipue Oecolampadius, antea presbyter Ordinis 
s. Brigittae apud Augustam. Haeresim susceperunt Tigu- 
rini, Bernates, Basileenses, Schafhusiani , Sangallenses, 
Mulhusiani, multi Claronenses, et Abbatiscellenses (Appen- 
zell). In catholica vero religione permanserunt Suitienses, 
TJrienses, Sylvanienses (Unterwalden), Tugienses (Zug), 
Lucernenses, Friburgenses et Solodurenses. Inde divisio 
et brevi post bellum inter catholicos et haereticos Helve- 
tiae pagos orta est; catholici vero a, 1531, die IPOctob., 
apud pagum Cappel magnam victoriam retulerunt. Quum 
Zwinglius armatus in praelio dimicaret, a militum duce 
Bockinger gladio percussus interiit; eodemque anno 
(23 Novembr.) Oecolampadius peste sublatus est. Sed 
haeresis ab asseclis eorum in Helvetia lirmata fuit. 



hominnm est potens, cui impune vel imperatoris barbam attrectare 
licet, nempe tonsor. Filia est, nemo negat, nisi forte pater ipse, qui 
etiam ejus conjugem filiae matrem, mulierem fide probitateque conspi- 
cuam adulterii saepe insimulavit, fortiter magis quam vere; sed et 
filiam istam de qua sermo, abhinc prope biennium ex alimonia sua ex- 
clusit, nihil vestium, nihil cibi impertiens." 

') Anno 1523 Zwinglius cum novem aliis presbyteris asseclis peti- 
tione data a magistratu postulavit libertatem praedicandi purum Evan- 
gelium et sacerdotum connubia. Ut motivum afferunt, omnibus notum 
esse, se cum mulieribus impudice vixisse; hinc connubia concedenda, 
quum continentia ipsis impossibilis sit, ne scandala oriantur. 



De propagatione Protestantismi. 43 

44. Eaindem Lausannae et in toto Vaudo atque 
Genevae Guilelmus Farel et Petrus Viret ita propagaru^nt, 
ut ecclesiae a sectariis vi occupatae, altaria dejecta, ima- 
gines confractae, ritus catholici abrogati sint, totaque res 
ecclesiastica ad modum Zwinglianum ordinata. Post annos Caivinus. 
paucos civitas Geneva novae religionis, quam reformatam 
dicunt, sedes et centrum evasit, ex quo nempe Joannes 
Calvinus ibi primarius praedicator et rector ecclesiae con- 
stitutus est. Is a. 1509 Novioduni (Noyon) in Picardia 
natus, litteris humanioribus et philosophiae Parisiis^ juris- 
prudentiae Aureliani et Biturigis (Bourges) studuit. 

Tura hic tum illic religiosas novitates ab occultis Luthe- 
ranis et Zwinglianis, qui non obstantibus episcoporum et 
regis adversus sectarios conatibus et vigilantia illas per 
Galliae provincias disseminabant, didicit ac suscepit. Ex 
hoc tempore rebus theologicis secundum Lutheri, Melanch- 
thonis, Zwinglii, Oecolampadii principia sententiasque 
operam dedit. Anno 1534, quum Franciscus I Galliae rex 
severius in sectarios animadverteret, Calvinus Galliam re- 
liquit ac Basileam confugit, ubi a. 1536 absolvit ediditque 
Institutionum religionis christianae libros quatuor e Lutheri, 
Zwinglii, Melanchthonis et Oecolampadii scriptis majorem 
partem depromptos. Anno 1541 sedem suam fixit Gene- 
vae, ubi tantam adeptus est auctoritatem, ut novae reli- 
gionis caput et dux haberetur, legesque etiam in civilibus 
dictaret. Obiit Genevae a. 1564; confictum autem ab eo 
religiosum systema primo in Helvetia, deind6 in Gallia 
aliisque regionibus propagatum fuit. ^) 

45. In Anglia Henricus VIII eo tempore excitavit 
schisma, quod mox in haeresim versum est. Rex ille initio 
Ecclesiae visus est valde addictus esse, atque a. 1521, 
quum principes Germaniae jam esset hortatus, ut Lutheri 
audaciam ejusque doctrinae propagationem reprimerent, 
contra eumdem edidit librum de septem Sacramentis, quae 
adversus Lutheri assertiones tam erudite defendit, ut a 
Leone X titulo Defensoris fidei ornatus fuerit. Sed schis- 



^) Cfr. Wouters Hist. eccl T. III. Epoch. X. n. 20. 



44 XXXVII. De initiis ac de propag. pseudoreformationis. 

mati causam dedit regis in voluptatem carnalem proclivi- 
Henri- tas. Auno 1509 ipse uxorem duxerat Catharinam, Fer- 

_ VTIT 

Angiise rex. diuandi Arragoniae et Isabellae Hispaniae regum filiam^ 
Caroli V Imperatoris materteram, quae Arthuro ipsius 
Henrici fratri natu majori antea nupserat; sed matrimonium 
haud consummatum fuisse regina postea juramento asserere 
parata fuit. Illam vero Henricus VIII matrimonio sibi 
junxerat, dispensatione a Julio II P. M. post maturam 
deliberationem accepta^ atque ex ea susceperat plures libe- 
ros; ex quibus una supererat filia Maria, quae uti legitima 
ab Henrico ipso dicta fuerat WalHae princeps. Post decem 
et octo annos ex quo matrimonium Henricus cum Catha- 
rina iniverat, atque una cum ea tanquam cum legitima 
uxore tam diuturno tempore vixerat, eam derelinquere 
statuit, et a. 1527 matrimonium cum ea initum irritum 
declarandum esse contendere coepit. Indomito videlicet 
in Annam Bolenam amore excitatus erat, et relicta Ca- 
tharina feminam istam in matrimonium ducere intendebat. 
46. Rex igitur contendebat, impedimentum inter 
Henricum et Catharinam tale fuisse, ut nulla posset dispen- 
satione toUi ; praeterea vero tributam a Julio II facultatem 
obreptionis vitio laborasse. Pacem videlicet inter Angliam 
et Hispaniam allatam fuisse ut motivum dispensationis 
obtinendae, quum tamen eo tempore illa pax jam existeret. 
Animadvertendum est quoad primum motivum, fuisse qui- 
dem inter theologos, qui censebant lege divina prohibitum 
esse matrimonium cum uxore fratris defuncti, eo quod in 
veteri Foedere talis prohibitio existeret, nec dispensari hac 
in re posse. Sed de facto per plures dispensationes pon- 
tificias quaestio jam resoluta erat, et praesertim quando 
matrimonium praecedens non consummatum erat, dispen- 
satio haud patiebatur difficultatem. Vides tamen, quomodo, 
negotio ab Henrico proposito, diuturnius potuerit oboriri 
examen rei, nec reprehendi posse Clementem VII, quod 
regi non statim ab initio peremptorie significaverit, ab- 
surda et impia ab ipso postulari. Imo prudentiae fuit 
regi bonam ostendere voluntatem et protrahere negotium, 
quum sperari posset, fore ut rex ab impudico amore de- 



De propagatione Protestantismi. 45 

sisteret. Misit Pontifex a. 1528 mense Octobri Cardinalem 
Compegium in Angliam, ut simul cum Cardinali Wolseo 
de re examen institueret et sententiam ferret. Bini Car- ^*"** ™**'^^" 

, . . montalia. 

dinaies panter negotium protraxerunt, ac tantum mense 
Junio a. 1529 duas sessiones babuere, in quarum altera Ca- 
tharina regina ad Pontificem appellavit. Quo facto, Car- 
dinales negotium illud / sistere conati sunt, rex vero atque 
regina Romam citati fuere. Sed Henricus ira percitus 
Compegium jussit ex Anglia recedere, Cardinalem vero 
Wolseum dejecit ex dignitate Cancellarii, bonis eum pri- 
vavit, jamque in eo erat ut laesae majestatis accusationem 
in eum ferret^ quando calamitatibus istis Wolseus morte 
praereptus est a. 1530. 

47. Eo tempore Thomas Cromwell, aulicus qui antea 
fuerat secretarius Cardinalis Wolsei, regi suasit, ut prin- 
cipes sequens Germaniae, ab obediontia Pontificis deficeret, 
sibique suprematiam in ecclesiam Anglicanam vindicaret. 
Thomas Cramner vero theologiae professor in Universitate 
Cantabrigiensi, homo vilioris characteris, causam regis 
suscepit in re matrimonii, et libello conscripto eam defen- 
dit, ipseque cum patre Annae Bolenae Romam missus est; 
sed nihil ab iis obtentum. Anno 1531 rex effecit, ut ipse 
a senatu declararetur caput ecclesiae Anglicanae, adjecta 
tamen clausula inquantum lex divina id permittat, qua 
clausula laxis conscientiis satisfactum est. Mense Januario 
a. 1533 Henricus quum praegnantem prole ex ipso suscepta 
reseiret Bolenam pellicem, clam eidem junctus est matri- 
monio celebrato per sacellanum aulicum Lee, cui rex 
asseruit dispensationem obtentam esse. Simul vero archi- 
episcopatum Cantuariensem contulit rex Thomae Cramner 
pessimo viro, quem tamen Clemens VH, vitia ejus non 
satis cognoscens, ne regem vehementius irritaret, in digni- 
tate confirmavit. Cramner mox impia hypocrisi, quo regis 
conscientiae provideret, postulavit, ut examen instituere 
liceret de Henrici cum Catharina matrimonio; ac dein 
illud esse nullum, quod vero cum Anna Bolena clam 
inierat validum, pronuntiavit. Haec die 1* Junii a. 1533 
solemniter in reginam coronata est. Sperabant quidem 



46 XXX.VII. De initiiB ac de propag. pseadoreformationis. 

fore, ut Pontifex, negotio confecto, rem toleraret; sed quum 
Catharina ad Pontificem appellasset, jura pontificia plane 
laesa essent, ingensque scandalum toti populo christiano 
daretur, muneri suo non defuit Clemens VII, sed senten- 
tiam Cramneri nuUam declaravit, regemque sub poena 
excommunicationis Catharinam recipere jussit. Henricus 
vero furore percitus mox schisma in Angliara invexit. 
schisma 48. Anuo 1534 videlicet, quum senatus seu parla- 

Anghae. ij^entum itcrum haberi coepisset, jurisdictionem ecclesia- 
sticam senatus ipse sibi tribuit, atque eam totam deinde 
in rege contineri declaravit, decreto promulgato, quo caput 
terrestre et supremum ecclesiae Anglicanae principem esse 
pronuntiavit, nulla adjecta clausula. Post decreti illius 
promulgationem, Henricus novam hanc potestatem suam 
in universo regno exercendam sine mora curavit. Quare 
huic scelesto consilio consentaneam juramenti formulam 
conscribendam jussit, quod juramcntum episcopi et clerus 
omnis jurare coacti sunt, tanta severitate adhibita, ut qui 
in illam sententiam jurare recusasset, aut potestatis ponti- 
ficiae defensionem suscepisset, capitis poena mulctaretur. 
Cramnerus vero ab Henrico VIII Vicarius generalis con- 
stitutus, atque ad exercendam ejus nomine supremam ec- 
clesiasticam potestatem delegatus, dioeceses regni peragra- 
vit, ac visitatione sua durante episcoporum jurisdictionem 
suspensam declaravit. Hi vero, fortissimo viro Fischero 
episcopo RofFensi excepto, eousque vel timoris vel im- 
becillitatis progressi sunt, ut patentes litteras acceperint, 
quibus omnem jurisdictionis suae originem in rege positam 
esse, et se illam ad regis beneplacitum exercere fateban- 
tur. Atque in isto exercendae jurisdictionis ecclesiasticae 
proposito Henricus quoad vixit deinde perseveravit. Nam 
abbatias et monasteria suppressit, dioecesum plurium limi- 
tes immutavit, sedes novas episcopales instituit, quarum 
redditus regio diplomate statuti ac firmati sunt. Contra 
eos autem qui suprematiam ejus agnoscere recusarunt, 
magna cum crudelitate rex procedere non dubitavit. Sic 
ab ipso schisma Anglicanum inductum fuit; quod sub 
successoribus ejus varia subiit fata et in haeresim com- 



De propagatione Protestantismi. 47 

pletam versum est. Sed ista hoc loco fusius exponere 
non vacat. 

47. Restat ut breviter agamus de conatibus, qui a 
Rom. Pontiticibus et a Carolo V facti sunt ut liaeresis ex- 
stingueretur. — Leone X die 1® Decembris a. 1521 de- Hadna- 
functo, die 9^ Januarii a. 1522 ad summum Pontificatum 
evectus fuit Hadrianus VI Batavus. Is Ultrajecti humili 
loco natus, studiorum curriculo in universitate Lovaniensi 
confecto, s. theologiae lauream et magisterium in illa con- 
secutus est. Deinde ejusdem universitatis Cancellarius et 
Caroli Austriaci, postea Imperatoris sub nomine Caroli V, 
praeceptor, a Ferdinando Hispaniae rege, apud quem 
legatione functus erat^ nominatus episcopus Dortoniensis 
(Tortosae), a Leone X Cardinah*s creatus est. Erat autem 
magna doctrina et 'omni virtutum genere Hadrianus prae- 
ditus, atque unice ob hanc praestantiam suam Pontifex 
electus est. Electionis suae nuntium apud Victoriam Can- 
tabriae oppidum accepit, cum annum tunc ageret aetatis 
sexagesimum tertium. Romam pervenit die 29" Augusti 
a. 1522, quumque jam die 14® Septembris a. 1523 mor- 
tuus sit, vix ultra annum Romae Ecclesiae praefuit. Ha- 
drianus quoad haeresim Lutheri in ea fuit opinione, quod, 
quum sententiae ab illo propositae tam absonae essent, 
vix iisdem aliqui ex animo adhaererent.^) Sed existima- 
vit, causam defectionis esse in abusibus et in morum re- 
laxatione. Attamen ad primum quod attinet, revera etiam 
errores Lutheri plurimis valde accepti erant, atque a Lu- 
thero et asseclis ejus praecipuis maxima obstinatione tene- 
bantur. Quoad alterum autem Hadrianus, quum majori 
procederet candore et fervore quam prudentia, expertus 
est hominum animum ingratum et perversum. Romae 



^) Quum adhuc esset Cardinalis de Lutheri erroribas scripsit: „Qui 
sane tam rudes et palpabiles haereses mihi prae se ferre videtur, at ne 
discipulas quidem theologiae ac prima ejus limina ingressus ita labi 
merito potuisset. — Miror valde, quod homo tam manifeste tamque 
pertinaciter in fide errans et suas haereses somniaque diffundens im- 
pune errare et alios in pemiciosissimos errores trahere impnne sinitur.^^ 
Bormanni analecta, Hist. de Hadr. VI. Trajecti 1727. p. 447. 



48 XXXVII. De initiis ac de propagf. psendoreformationis. 

enim quum in abusibus tollendis etiam varia corrigeret 
quae taxas et proventus speetabant et minus convenire 
videbantur, multitudinis et officialium in se excitavit 
animum infensum propter incommoda quae inde orieban- 
tur. Nec feliciter viro piissimo res cessit in Germania, 
quamvis summam adhiberet operam, ut principes ad Lu- 
therum abjiciendum moveret. Misit videlicet ad conven- 
tum quem principes absente Caesare Norimbergae cogebant 
Franciscum Cfaieregatum nuntium suum, ipsique mandavit^ 
ut principes sollicitaret ad exstinguendum haereseos Lu- 
theranae incendium. Multa rationum momenta enumerat 
Hadrianus in Instructione Chieregato transmissa, sed per- 
versitatem hominum non satis attendens in mandatis istis, 
ut sincerum ejus fervorem principes agnoscerent, severius 
perstrinxit abusus, qui in ipsam Curiam Romanam 
irrepserant, ac nimium fere ipsis adscripsit influxum in 
ortum illius haeresis. 
Hadriani VI 50. „Dices, iuquit, nos ingenue fateri, quod Deus 

hanc persecutionem Ecclesiae suae inferre permittit propter 
peccata hominum, maxime sacerdotum et Ecclesiae prae- 
latorum. Certum enim est, non esse abbreviatam manum 
Domini, ut salvare nequeat, sed peccata dividere inter nos 
et ipsum, et abscondere faciem suam a nobis, ut non 
exaudiat. Clamant Scripturae, peccata populi derivari a 
peccatis sacerdotum, proptereaque , ut ait Chrysostomus, 
Salvator noster curaturus infirmam civitatem Jerusalem 
ingressus est prius templum, ut peccata sacerdotum primo 
castigaret, instar boni medici, qui morbum a radice curat. 
Scimus, in hac sancta Sede aliquot jam annis multa 
abominanda fuisse, abusus in spiritualibus, excessus in 
mandatis, et omnia denique in perversum mutata; nec 
mirum, si aegritudo a capite in membra, a summis Ponti- 
ficibus in alios praelatos descenderit. Omnes nos, id est 
praelati et ecclesiastici, declinavimus, unusquisque in vias 
suas, nec fuit jam diu qui faceret bonum, non fuit usque 
adunum: quamobrem necesse est, ut omnes demus gloriam 
Deo, et humiliemus animas nostras ei, videatque unusquis- 
que nostrum unde ceciderit, et se potius quilibet judicet, 



De propagatione Protestantismi. 49 

quam a Deo in virffa furoris sui ludicari velit. Qua in Hadriani vi 

^ Instructio. 

re quod ad nos attinet, polliceberis, nos omnem operam 
adhibituros, ut primum Curia haec, unde forte hoc malum 
processit, reformetur, ut sicut inde corruptio in omnes in- 
feriores emanavit, ita etiam ab eadem sanitas et reformatio 
omnium emanet. Ad quod procurandum nos tanto arctius 
obligatos reputamus, quanto universum mundum hujus- 
modi reformationem avidius desiderare videmus. . . . 
Quamquam nemo mirari debebit, si non statim omnia 
errata et abusus omnes per nos emendatos viderit; inve- 
teratus nimium morbus est, nec simplex, sed varius et 
multiplex. . . . Quod autem ultimis litteris tuis scribis, 
questos fuisse tecum principes istos, quod concordatis 
eorum per hanc Sedem derogatum sit, dices, nos de his 
quae ante nos facta fuere, culpari nec posse nec debere, 
nobisque ejusmodi derogationes etiam dum in minoribus 
essemus semper displicuisse. Proinde nobis certissimam 
sententiam esse, etiamsi ipsi non requirerent, illis nostri 
pontificatus tempore penitus abstinere, partim ut unicuique 
jus suum servemus, partim quia aequitas et humanitas 
exposcit, ut inclytam nationem nostrara non solum non 

offendamus, sed etiam peculiares ei favores impendamus 

Itera quia intelleximus, in Germania esse multos bonos 
et doctos viros pauperes, aliqua etiam praeclara ingenia, 
quae ex indignitate apostolicarum provisionum histrionibus 
et stabulariis potius quam viris doctis fieri solitarum, a 
Sedis hujus devotione aversa, cupimus ut inquiras quinara 
illi sint, eorumque nomina ad nos transmittas, ut occurrente 
beneficiorum Germanicorum vacatione, illos proprio motu 
providere possimus. Scimus enim, quantum Dei honori et 
animarum saluti ac aedificationi obfuerit, quod jam diu 
beneficia ecclesiastica, maxirae curara et regiraen aniraarura 
habentia, data fuerunt horainibus indignis."^) 

51. Hujusraodi raandata sicuti aperte declarant Ha- 
driani probitatera, ita apud plerosque raajorera in eo pru- 
dentiara circuraspectioneraque desiderabant. Visus est 



1) V. Baynald. a 1522 n. 70. 

Jnn^mann, Dissertationes. Tom. VIT. 



Haeretici 
audaciotes. 



50 XXXVII. De initiis ac de propag. pseudoreformationis. 

multis nimis credulus fuisse iis qui preedeeessores accusa- 
bant, vehementius eos reprehendisse, atque abusus et mala 
vigentia fere exaggerasse. ^) Insuper etiamsi Pontifex ea 
sensa in animo haberet, liberioris tamen quam par erat 
sinceritatis fuisse visum est, e^ conventui patefacere. In 
conventu enim erant plures principes Luthero faventes, 
multi Sedi Apostolicae infensi ; unde tam aperta culparum 
professio illos audaciores reddere poterat. Idque revera 
factum est. Dum eilim remedia quaedam principes polli- 
citi sunt parum efficacia contra diffusionem errorum Lu- 
theri, multum insistunt in toliendis abusibus, tamquam 
praeclaro remedio; petunt, ut effectu etiam Hadriani pro- 
missa confirmentur, utque annatae toUantur, «imulque alia 
gravaminum capita se proposituros esse indicant. Excusant 
se, quod propter pericula et difficultates haud procedi 
possit cum vi et armis contra errantes, sed postulant, ut 
infra annum Concilium oecumenicum in aliqua civitate 
Germaniae convocetur. Post nuntii discessum nomine 
conventus libellus editus fuit et etiam ad Pontificem mis- 
sus, qui titulum habuit Centum gravamina, propterea quod 
centenis rerum capitibus querebantur, a Eoma Germaniam 
et laicos ab ecclesiasticis gravari. Quibus omnibus postu- 
latis si Pontifex indulsisset, ejus auctoritas deserta jacuis- 
set, et dum recuperandis laicis et reconciliandis haereticis 
studeret, obsequentium sibi Germanorum antistitum jactu- 
ram fecisset. — Sed Hadrianus VI multis curis confectus 
mox lethalen contraxit morbum, et die quadragesimo post- 
quam aegrotare coepisset, videlicet die 13^ Septembris a. 
1523, piissime obiit.^) 

52. Post obitum Hadriani VI propter dissidia inter 
Cardinales, quum seniores in Pompeium Columnam Car- 
dinalem, juniores in Julium Medicaeum Cardinalem eligen- 
dum propenderent, sacra Sedes per duos menses vacavit. 



^) Cfr. Pallavicini, Hist. Conc. Trid. L. 11. c. 7. 
^) De Hadriano VI vide opus praeclarum : Papst Adrian VI, von 
Constantin Kitter von HSfler. Wien 1880. 



De propagatione Protestantismi. 51 

donec die 19® Novembris opera ipsius Pompeii Columnae 
Julius in Pontificem electus est, qui ClemenHs VII nomen ^^**™®^"* ^^^ 
suscepit. Clementis VII pater fuit Julianus Medicaeus 
qui in conjuratione Pazziorum occisus est; natus autem 
est Clemens brevi post obitum patris ex Floreta femina, 
cum qua occultum matrimonium Julianus inierat.^) A 
Leone consobrino suo Cardinalis creatus, in negotiis ge- 
rendis ipsi multum adfuit, ac prudentiae insignis et con- 
stantiae laudem meruit. Sed pontificatus ejus minus felix 
fuit, et quamvis Clemens legatis in Germaniam missis 
haeresis Protestantium dilatationem impedire niteretur, 
magis magisque tamen ejus aetate Protestantismus propa- 
gatus est. Magno certe detrimento fuit, quod Carolus V 
per septem annos, Germania relicta, in Hispania versare- 
tur. Dissidia Imperatorem inter et Clementem VII ob- 
staculum fuerunt, quominus necessario cum vigore Prote- 
stantismus reprimeretur; excusandus tamen est Pontifex^ 
qui ex nimia Imperatoris praeponderantia pericula timebat, 
ac propterea passim ejus aemulo Francisco I Gallorum regi 
favebat. Occasione illorum dissidiorum a. 1527 accidit, 
ut inscio Imperatore copiae ejus a duce Bourbonico qui a 
Francisco I defecerat contra Romam ducerentur. Bourbo- 
nicus quidem in expugnatione occisus fuit^ sed copiae in 
Urbem irruperunt, talesque calamitates tum Roma per- 
pessa est, quales nec tempore Gothorum acciderant. Pon- 
tifex in summis angustiis per septem menses captivus re- 
tentus est, donec mutato habitu per fugam sese eripuit. 
Pax tamen inter Imperatorem et Pontificem a. 1529 re- 
stituta est, et anno sequenti Clemens VII coronavit Caro- 
lum V solemni ritu in Imperatorem. Ex ingenti ilhi 
Urbis calamitate id forte boni provenit, ut multi vehemen- 
tius ad reformationem sanctam, eximiumque fervorem in 
re religiosa incitarentur.^) 



*) Cfr. declarationem solemnem Leonis X post accuratum de Julii 
natalibus examen editam, ap. Balan Monumenta II. 570 

-^ „En d^truisant leurs centres de r6union le sac de Kome avait 
port6 aux humanistes le dernier coup. Oblig^s de 8'enfuir, ils se 

4* 



52 XXXVII. De initiis ac de propag. pseudoreformationis. 

pauitis^ III 53. obiit Clemens VII die 25« Septembris a. 1534 eique 

successit Alexander Cardinalis Farnesius, cui nomen fuit 
Paulus 112 (13 Oct. 1534 — 10 Nov. 1549). Abhinc 
annis multis pii quique desiderabant Concilii generalis 
convocationem ad dirimendas solemniter religiosas contro- 
versias, seu ad condemnandas haereses, ad definienda fidei 
dogmata et ad restituendam disciplinam ecclesiasticam. 
Ipsi novatores, Lutherus aliique continuo ad Concilium 
generale provocabant. Obstabant vero dissidia et bella 
inter principes christianos ac tergiversationes et mala fides 
novatorum. Quum Clemens VII cum Carolo V de cogendo 
Concilio in aliqua urbe Italiae consensisset, novatores po- 
stularunt, ut illud in Germania cogeretur, a Pontifice nulla 
ratione dependeret, res controversae in eo ex sola Scriptura 
definirentur, et sui quoque theologi vocem decisivam ha- 
berent. Has inauditas et absurdas conditiones quum Pon- 
tifex admittere non posset, res dilata fuit. Sub Paulo III 
pariter inde ab initio pontificatus ejus sedulo de convoca- 
tione Concilii oecumenici actum est, at magnae difficultates 
ejus congregationem usque ad annum 1545 impedierunt, quo 
tempore Concilium Tridentinum initium habuit. Sed de 
iis quae hujus Concilii convocationem et celebrationem 
spectant, sequenti Dissertatione agemus. 

54. Superest, ut breviter referamus, quae in variis 
principum Germaniae comitiis quoad Protestantismi pro- 
pagationem acciderunt. Carolus V, uti jam diximus, ex 
Germania a. 1522 discessit, guberniumque reliquit Ferdi- 
nando fratri, qui quum pericula multiplicia ex Turcis el 
ex Gallis imminerent, ad transactiones cum Protestantibus 
confugiendum esse ratus est. Conventus Imperii habiti 
sunt Norimbergae annis 1522 et 1524. In prioribus co- 
mitiis ut nuntius Pontificis adfuit Chieregatus et in poste- 



dispersdrent de tons cdtes, Leur regne 6tait fini a jamais. En g6n6ral 
sous Taction de la tourmente qui avait fondu sur la ville 6ternelle 
ratmosphere s'etait subitement chang6e et comme purifiee. Tout fai- 
sait pressentir une nouvelle ere." Hubner, Sixte V. Introduction n. IV. 



varia. 



De propagatione Protestantismi. 53 

rioribus Campegius, viri prudentes et fervore pleni, sed a comitia 
principibus haud bene erga sacram Sedem animatis nihil 
fere ad reprimendam haeresim impetrarunt. Postulatum 
fuit Concilium universale, et novae comitiae indictae sunt, 
eaeque Spiris a. 1526 habitae. Eo tempore jam plures 
principes protestantes foedus inierant, duce Philippo comite 
Hassiae, iique se opposuerunt magna cum vi executioni 
edicti Wormatiensis et effecerunt, ut in illo conventu de- 
cretum ederetur, habendum esse Concilium oecumenicum 
liberum, vel saltem Concilium nationale Germanorum; 
eousque vero cuivis gubernio quoad edictum Wormatiense 
agere liceret, uti coram Deo et Imperatore hac de re ra- 
tionem reddere posset. Inde multa mala evenerunt ac 
haeresis latius propagata fuit. Hinc a. 1529 in novis co- 
mitiis Spirae habitis illud decretum abolitum, atque a 
majori parte statutum fuit, „ut Status illi qui ediclum 
Wormatiense executioni dederant, ea in re perseverarent, 
Status vero in quibus nova doctrina introducta fuerat, jam 
ab innovationibus quantum possent abstinerent, et antiquae 
religionis sectatores nullo modo in professione sua et cultu 
impedirent." Contra ejusmodi decretum principes Luthe- 
ranismo addicti die 19» Aprilis a. 1529 protestationem 
ediderunt famosam, ob quam Protestantium nomen toti 
sectae deinde datum est. Praecipue quoad tolerantiam 
religionis .catholicae declararunt, „se non posse concedere 
subditis suis, ut interessent missae catholicae, quum eadem 
in suis territoriis definitive abrogata sit; si permitterent 
in suis territoriis duas'missassibi oppositas, inde innumeras 
lites et rebelliones secuturas esse." 

55. Anno 1530 Carolus V, devictis omnibus hostibus, 
summaque gloria insignis in Germaniam rediit, ac mense 
Junio Augustae solemnes habuit comitias regni. Ibi Pro- 
testantes Imperatori tradiderunt Confessionem Auguatanamj 
catholici vero theologi, inter quos eminebant Jo. Eckius 
et Jo. Cochlaeus, Confutationem hujus Confessionis con- 
fecerunt, quae die 3^ Augusti publice lecta est. Dein 
coUoquiis inter Eckium et Melanchthonem habitis, de 



54 XXXVII. De initiis a.c de propag. pseudoreformatioiiis. 

Protestan- conciliatione actum est ; sed frustra.^) Apologia Confessionis 
a Protestantibus Imperatori tradita, ab ipso non admissa 
fuit, et Carolus conventum dimittens die 19^ Novembris 
deereta publicavit, quibus jussit Protestantes reddei-e bona 
occlesiastica, ac redintegrare sacerdotes ejectos, vetuit ne 
innovationes continuarent, eosque vehementius admonuit, 
ut dimissis orroribus ad Ecclesiam redirent. Protestantes 
principes vero ejusmodi decreta in re religionis reuuerunt 
accipere, ac tantum promiserunt, se neminem coacturos 
esse, ut ad eorum professionem accederet. Brevi post 
Smalcaidiae foedus pro sexennio inierunt ad defensionem 
Protestantismi, quumque pericula ex Turcis imminerent, 
Ferdinandus, a. 1531 rex electus, annuente Imperatore, 
mense Julio a. 1532 Norimbergae pa^em religiosam cum 
Protestantibus conclusit. Ea pace decreta Augustana irrita 
facta sunt ac statutum, ut nuUus alteri ob religionis nego- 
tium offensam vel bellum inferret, utque ob bona eccle- 
siastica Protestantes non inquietarentur. — Exinde nova 
et magna incrementa haeresis cepit, Protestantes omni modo 
eam diliatare studuerunt et mox aperte ostenderunt, sibi 
non esse in animo, ut Concilio a Pontifice cogendo ad- 
haererent. Annis 1541 — 1546 in variis comitiis Worma- 
tiae, Spirae et Ratisbonae coactis, Colloquia de negotio 
religionis inter theologos catholicos et protestantes habita 
sunt, sed quum Protestantes jam Ecclesiae auctoritatem 
rejicerent, ac declararent, se non agnituros esse Concilium 
a Pontifice convocatum, nullus eorum potuit esse fructus. 
Lutherus ingentium ipse auctor malorum die 18®Febr.a.l546 
e vivis sublatus est. Interea vero die 13^ Dec. a. 1545 
inchoatum est Concilium oecumenicum Tridentinum, per 
quod felicissimo successu doctrina catholica vindicata ac 
reformatio Ecclesiae perfecta est. 



*) De variis conatibus ad concordiam in religione restituendain 
factis usque ad tempora Concilii Tridentini, cfr. Die kirchlichen Reunious- 
bestrebungen wahrend der Regierung Karls V., aus den Quellen dar- 
gestellt von Dr. Ludwig Pastor. Freiburg 1879. 



De propagatione Protestantismi. 55 

56. Ut Dissertationem hanc concludamus, non in- ^^^«'* ®^»- 
congruum videtur ad Lutheri characterem accuratius de- 
lineandum hic addere, quae morte ejus enarrata Pallavi- 
cinus scribit. ^Foecundo ingenio praeditus fuit, sed hujus- 
modi, ut plurimum acerbi, nihil unquam maturi protulerit: 
quippe ne unam quidem illius meditationem reperias, quae 
legentis animum expleat, et quae non magis imitetur gi- 
gantem abortivum, quam foetum perfectum. Mens quidem 
illi robusta; sed vastatori aptior quam aedificatori: atque 
ita spectamus catholicam religionem ab eo pluribus in 
regnis eversam, sed ejusdem doctrinam angusta in regione 
fundatam. Copiosam rerum eruditionem obtinuit, sed quasi 
plurimae supellectili^ congeriem, sive nummis aeneis locu- 
ples aerarium, non quasi vestiarium nobilium aulaeorum, 
sive unionum gemmarumque thesaurum. Et hac ipsa 
eruditionis affluentia usus fuerat veluti quadam imbris 
aestivi procella, quae tellurem usquequaque obruit, nus- 
quam ad foecunditatem imbuit: nullum enim argumentum, 
variarum historiarum notitia vel multorum auctorum 
lectione indigum, ab illo unquam illustratum. Fuit 
eloquens lingua et calamo; sed instar turbinis pulverem 
attollentis ad oculos occaecandos, non placidi fontis pel- 
lucidam aquam effundentis ad recreandum; cum in tot 
ejus operibus ne unam quidem periodum invenire liceat, 
quae incultum et agreste quiddam non prae se ferat. 
Audacem se praebuit, non fortem, suetus rixas initio per 
impetum aggredi, postea per timorem prosequi, veritus ne 
despicatui haberetur, neve sibi venia denegaretur. Nemo 
petulantior in conculcandis ipsis regnantium sceptris, dum- 
modo a se remotis, lutulento pede, per suas nimirum con- 
tumelias verius quam satyras : nemo illo formidolosior, cum 
prope instabant pericula. Saepe dolorem praetulit, quod usque 
eo progressus fuisset adversus Pontificem ; sed pertinaciter 
adhuc pugnavit, quod jam praecisum a tergo pontem sibi 
crederet: atque easpuria fortitudine usus est, quam Aristoteles 
belluis tribuit, quae acriter pugnant, cum ad sua spelaea 
paludesque receptum non habent. Saepius obtulit silen- 
tium, si pariter adversarii tacuissent: in quo palam fecit, 



56 XXXVII. De initiis ac de propag. pseudoreformationis. 

Lutheri cha- ge ^b hoDoris humani zelotypia, non a divino studio 

racter. 

moveri. Rem christianam pervertit, sed magis aliorum 
jactura, quam suo lucro. Eum principes sunt secuti; sed 
ut ipsi ditescerent, non ut illum ditarent: unde semper 
in egestate jacuit, eo miseriore, quo ipsius superbiae magis 
invisa magisque ejusdem intemperantiae intolerabihs. 
Multis principatibus privavit Ecclesiam: sed visum est id 
ipsum ex divino consilio valuisse ad hanc mysticam vitem 
potius putandam, quam obtruncandam ; cum eadem ex 
causa in fide catholica vegetiores, et in omni virtutum 
genere foecundiores evaserint palmites iUi, qui viti con- 
juncti perstitere : atque ex hoc ipso visum est, non tam 
diminui, quam perpurgari aurum, ut ejus probitas emica- 
ret, collata cum sordibus segregatis; cum patuerit in atroci 
. illa christjani generis seditione, quaenam esset pars fidehs, 
quae sincera respublica, et non rebellantium turba; hoc 
est pars major, nobilior, doctior, moratior, sanctior. Per- 
ennis permansit in posterorum memoria, sed perennitate 
infamiae verius quam gloriae : cum et numero frequentio- 
res sint, et auctoritate praestantiores ii qui hominem ut 
haeresiarcham detestantur, quam qui ut prophetam vene- 
rantur." ^) 



Hist. Conc. Trident. L. VI. C. X. n. 1. 



-•-^ 



Dissertatio trigesima oetava 

De Concilio Tridentino. 



1. Omnium forte saeculi XVI eventuum celeberrimus Concuu Tn- 

ent. in 
fluxus. 



fuit celebratio Concilii Tridentini. Per hoc enim Concilium 



imprimis factum est, ut doctrina catholica contra haere- 
ticos protestantes firmo et claro modo stabiliretur ; atque 
sic, obscuritate et fluctuatione amota, unitas fidei catho- 
Hcae splendide et invicte opposita fuit multiplicitati teter- 
rimorum errorum. Dein per decreta sapientissima sacro- 
sanctae illius Synodi morum exoptata reformatio in Eccle- 
sia producta est. Quumque praecedenti terapore audaciores 
quorumdam hominum privatorum conatus irriti fuissent 
ob id praecipue, quod nulla auctoritate praediti illi eos 
reformare praesumerent, qui Ecclesiae praeerant: Concilii 
Tridentini statuta uberrimos produxerunt virtutis et sancti- 
tatis fructus, quia reformatio Ecclesiae suscepta fuit ab 
iis, ad quos eadem jure spectabat, scilicet a Romano Pon- 
tifice et ab ecclesiarum pastoribus. Praecisis demum a 
societate catholica membris putridis, videlicet haereticis, 
novum vigorem, decorem, ac splendorem Ecclesia mox 
acquisivit, suaque damna et detrimenta brevi tempore 
resarcivit. Frustratum quidem fuit piae matris desiderium, 
quo ut filii aberrantes reverterentur exoptaverat ; sed quum 
malitia sua in iniquitate perseverarent haeretici, lucrum 
fuit Ecclesiae, ut penitus male sanae partes abjicerentur ; 



58 XXXVin. De Concilio Tridentino. 

indeque vegetior ipsa facta est atque fortior, novasque 
sibi adjunxit novarum regionum nationes. Sic inde a 
temporibus Concilii Tridentini victoriam de haereticis Ec- 
clesiam reportasse merito asserimus. — Dissertationem de 
Concilio Tridentino ita instituemus, ut primum de prae- 
paratione hujus Synodi, dein de ejus celebratione, ac de- 
mum de effectibus subsecutis agamus. 
Auctores. 2. Historiam Concilii Tridentini primum conscripsit 

Fr. Paulus Sarpi Ord. Serv. B. M. V. Iste homo a. 1552 
Venetiis natus, ct inde a decimo quarto aetatis anno Oi- 
dinem religiosum Servorum B. M. V. ingressus, ingenio 
non mediocri praeditus erat, et sicuti in suo Ordine ad 
dignitates raajores pervenit, ita in rebus politicis et eccle- 
siasticis Venetorum magnas partes egit. Opus autem ejus 
concinna quidem dictione atque eleganti stylo confectum 
est, sed monachus ille animo scripsit in Pontificem et 
potestatem ejus valde infenso, ac perfida quadam malitia 
calumnias contexit et mendacia plurima. Facta detorquet, 
et quod sycophantis proprium est, sinistra rerum inter- 
pretatione contra viros optimos suspiciones movere, atque 
RR. Pontificum ambitione et fraudibus omnia fere peracta 
esse, legentibus persuadere studet. Sarpi tradidit opus 
manuscriptum Marco Antonio de Dominis, archiepiscopo 
Spoletano apostatae, qui illud Londini a. 1619 edidit hoc 
titulo: „Istoria del concilioTridentino, nella quale si scoprono 
tutti gli artifizi della corte di Roma per impedire, che ne 
la verita dei dogmi si palesasse, n^ la riforma del papato 
e della Chiesa si trattasse; di Pietro Soavo Veneto." 
Historia haec, inimicis s. Sedis gratissima, dein in varias 
linguas versa est, ac rerum veritati cognoscendae magno 
detrimento fuit, eo vel magis, quod a catholicis ac probis 
auctoribus nonnisi tardius susceptus sit labor difficilis 
componendi veridicam Concilii historiara. Jussu Urbani VIII 
primum Terentius Alciati S. J. sese accinxit ut tale opus 
conficeret, at morte praereptus (a. 1651) consilium exequi 
non potuit. Sed successit ei Sforza Pallavicini ejusdem 
Societatis sacerdos ac postea (a. 1659) S. R. E. Cardinalis. 
Hic summo cum labore celeberrimam et amplissimam con- 



Dissertationes indoles. 59 

scripsit Historiam Concilii Tridentini, quae lingua italica Auctores. 
primum a. 1656 Romae edita^ postea in alias linguas 
versa fuit. Haec historia fontem constituit insignem, 
ex quo ea quae Concilium Tridentinum spectant coUigi 
possunt; quumque Pallavicinus non minus integritate at- 
que virtute, quam rerum theologicarum peritia et arte cri- 
tica emineret, acta autem et documenta ad istam Synodum 
pertinentia ei paterent, hujus auctoris relatio rerumque 
expositio fide maxime digna est. — Alii dein auctores 
tum catholici tum protestantes Synodi Tridentinae histo- 
riam scripserunt; eos invenies citatos in Dictionario eccle- 
siastico Friburgensi (Kirchenlexicon), quod gallice vertit 
Goschler, tit. Trient. Dissertationem criticam eamque prae- 
claram de controversiis inter Paulum Sarpi et Pallavicinum 
edidit J. N. Brischar, Beuriheilung der Controversen Sarpi^s 
und Pallavicini' 8 in der Geschichte des Trienter Concih, 
Tilbingen 1844. 

Multa documenta quae Concilium Tridentinum spectant 
habentur in collectione, quam edidit Le Plat sub titulo : 
Monumentorum ad Concilium Tridentinum potissimum illu- 
strandum amplissima Collectio, Lovanii 1781 sqq. in 4® 
tomi VII. — Nostro tempore, praesertim inde ab anno 1870, 
adhuc varia scripta et documenta quoad illud Concilium 
publicata sunt, quae magna parte indicata invenies apud 
Em. HergenrQther K. G. T. III. p. 460. — Vulgata quo- 
que fuere Acta genuina SS. Conc. THd, ab Angelo Massa- 
relli (Concilii secretario) Ep, Thelesino conscripta etc. per 
Augustinum Theiner (Zagrabiae et Lipsiae 1875). Acce- 
dunt hisce etiam alia Acta ab aliis digesta. Sed adver- 
tendum est^ ab editore minus bene in Sedem Romanam 
tunc affecto sine Pontificis permissione illa Acta publicata 
fuisse, quaedam omissa, et quaedam adjecta, quibus re- 
verentia in Sedem Apostolicam laeditur. Consulenda etiam 
veniunt P. Balan, Monumenta Reformationis Lutheranae, 
Ratisbonae 1883, et A. von Druffel. Monum^nta Triden- 
tina, Munchen 1885. 

3. Attentione porro digna est Dissertatio cui titulus : 
Dlscussion des raisons qu^alUguent les protestants et les 



60 XXXVIII. De Concilio Tridentino. 

jurisconsultea Gallicans pour rejeter le concile de Trentey 
par VahM J. H, R, Prompsault, chapelain de la maison 
royale des Quinze-Vingts , anden professeur de theologie. 
Eadera habetur apud Migne, Histoire du concile de Trente 
scriptorcs pg^j. j^ p^ Sforza Pallavicini, Tom. III. Opportunum erit 
juxta hanc Dissertationem eos hoc loco notare, qui data 
opera Concilium Tridentinum aggressi sunt, ac nuUius 
illud esse valoris probare praesumpserunt. 1. Henricus VIII 
Angliae rex duabus litteris contra Synodum istam convo- 
candam editis, ac Wittembergae a. 1539 impressis. Primae 
epistolae titulus est: Illustrissimi ac potentissimi regis, se- 
natuSj populique Anglias sententia de eo concilio quod Pau- 
lus episcopus Romanus Mantuae futui*um simulavif, et de ea 
Bulla quae ad calendas Novemhres id prorogaviL Alterius 
inscriptio est : Inclyti regis Angliae Henrici octavi epistola 
de Synodo Vicentina. - — 2. Status protestantici Germaniae in 
expositione principiorura suorum, quae versus a. 1560 
sub hoc titulo edita est: Adversus Synodi Tridentinae re- 
stitutionem seu continuationam opposita gravamina: quibits 
causae necessariae et gravissimae axponuntur, quare electo- 
ribus caeterisque principihus et ordinihus Augustanae con- 
fessionis neque agnoscenda neque adeunda fuerit, . , . e ger- 
manico in latinum conversa a D, Laurentio Tuppio Pom- 
merano, scholae Argentoratensis jurisconsulto. — 3. Inno- 
centius Gentillet a. 1585 contra Concilium Tridentinum 
librum edidit lingua gallica conscriptum, qui in linguam 
latinam versus ac uti alibi, sic ultimo a. 1678 in oppido 
Gorckum impressus est hoc titulo : Innocentii Gentileti 
Jurisconsulti Delphinensis examen Concilii Tridentini, tn 
quo demonstratur, in multis articulis hoc Concilium antiquis 
Conciliis et canonihus regiaeque auctoritati contrarium esse. — 

4. Consultatio centum articulis comprehensa contra Syno- 
dum Tridentinam versus finem saeculi XVI edita fuit hac 
inscriptione : Conseil sur le fait du Concile de Trente, par 
messire Charles du Molin, docteur ^s droits, professeur des 
saintes lettres, jurisconsulte de Franoe et Germani*^^ conseiller 
et maistre des requestes de Vhotel de la reyne de Navarre — 

5. Guilelmus du Ranchin, advocatus regius in Tribunali 



Dissertationis indoles. 61 

Tolosano, a. 1600 edidit (anonyme) opus septem libris scriptores 
divisum boc titulo ; Eevision du Concile de Trente, conte-' 
nant les nullites d'iceluy, les griefs du roi de France et 
autres princes chr4tiens, de Veglise gallicane et autres catholi- 
ques, — 6. Heidegger, professor theologiae Tigurensis, 
a. 1672 opus edidit bipartitum : Concilii Tridentini anatome 
kistoHco-theologica j in qua praemisso condlii textu, post 
narratam ejusdem historiam et subjunctas historiae notas, 
iisque insertas vindicias Petri Suave Polani adversus censu- 
ram histoHco - theologicam Scipionis Henrici Messanensis 
theologi, demum succedunt ejusdem controversiae theologicae, 
quibus totius papatus Tridentini nervose confutati et con- 
victi compendium exhibetur, — 7. Jurieu, famosus ille Pro- 
testantium minister, impugnat Concilium Tridentinum in 
reflexionibus historicis quae praecedunt ejus opus: Abrege 
de Vhistoire du Concile de Trente. Geneve 1682. — 

8. Michael le Vassor, ex sacerdote Oratorii apostata angli- 
canus, impetit auctoritatem hujus Synodi in praefatione et 
reflexionibus ad librum cui titulus : Lettres et Memoires de 
Frangois de Vargas, de Pierre dh Malvenda et de quelques 
Eveques d^ Espagne^ touchant le Concile de Trente, traduits 
de V espagnol avec des remarques, Amsterdam 1699. — 

9. Fridericus Spanheim, Lugduni Batavorum (Leyden) 
professor, in suo opere: Histoire chretienne. Leyde 1701. — 

10. Auctor anonymus operis: Histoire de la reception du 
Concile de Trente dans les differents itats catholiques: avec 
les pi^ces justificatives, servant ct prouver que les decrets et 
reglements ecclSsiastiques ne peuvent et ne doivent etre execu- 
tes sans VautoritS des souverains. Amsterddm 1760. — 
Passim praeterea tum in scriptis haeresiarcharum, tum in 
plurimis auctoribus protestantibus et apostatis recentioribus, 
invectivae et impugnationes Concilii Tridentini inveniuntur. 

1- 
JDe praeparatione Concilii Tridentini. 

4. Quum turbae ex Lutheri rebellione exortae in 
Germania magis magisque ingravescerent, ac divisio in 



62 XXXVni. De Concilio Tridentino. 

societatem christianam ab illo invecta altius figeret radices, 
plurimi petierunt, ut Concilium generale pro religionis ne- 
gotiis celebraretur. Romani vero Pontifices hac in re so- 
lerti prudentia progrediendum esse, nec temere quocumque 
modo Synodum cogendam esse existimarunt, sed ita ut 
inde vera pro societate christiana utilitas merito sperari 
posset. Inde factum est, ut a multis et maxime a Paulo 
Sarpio accusentur, quod abhorruerint a Concilio oecume- 
nico, illudque evitare studuerint, donec omnino adigerentur 
ad ejusmodi Synodum convocandum. Ut aequum judicium 
de RR. Pontificum sententia atque de eorum ratione agendi 
feratur, opportunum erit aliquanto accuratius de petitione 
Concilii ac de iis quae Pontitices ista in re egerunt 
tractare. 
ConcUii 5. Dc postulationc Concilii ac rationibus hujus peti- 

oecumenici i« • i i i* x* •■i_"x t* ii • • 

desiderium. ^^^^^^ quoad partcs diversas optime scribit Pallavicmus 
agens de Comitiis Augustanis a. 1530 habitis: „Ubi Caesar 
ad Comitia pervenit, animadverterat, ,communia Germano- 
rum vota ad Concilii celebrationem propendere. Istud 
haeretici efflagitabant ; leviores quidem egehtioresque me- 
lioris fortunae spe ex ea publici corporis commotione; 
sagaciores vero potentioresque cunctationis studio protra- 
hendaeque minus impudenter contumaciae; caeterum spe- 
rantes, vel se minime impetraturos^ vel certe impetraturos 
ea forma, ut possent aliquid postea praeteudere ad Conci- 
lium recusandum. Alioquin hi Concilium non solum non 
cupiebant, sed formidabant, certi proscriptionis et veriti 
tribunal tautae auctoritatis ac roboris. Imo cum esset 
Concilium ex ecclesiasticis conflandum , pertimescebant 
laici, ne ab illo adigerentur ad reddenda Ecclesiae sublata 
bona : adeo ut Aleander in Wormatiensi conventu Nuntius 
Pontificius, haereticis perpetuo Concilium conclamantibus, 
simulaverit semel, per tabellarium, qui Roma alia de causu 
advenerat, fuisse ad se delatum decretum de Concilio 
convocando, confestim vero cuncti moesto silentio couti- 
cuerint."^) Et re quidem vera Lutherus et reliqui haere- 



') Hist. Conc. Trid. L. III. C. 5. n. 1. 



De praeparatioue Coiicilii Tridentini. 63 

siarchae jam aperte declaraverant^ se auctoritatem Concilii 
aspemari, et quando serio de congregando Concilio actum 
est, mox Protestantes tales proposuerunt conditiones, quibus 
indoles oecumenicae Synodi plane pervertebatur. 

6. Universim dicebant, se postulare Concilium liberum, Protestan- 

. /• . ' tiuin postU' 

pium et generale seu christianum, has verq qualitates lata. 
haeretica impudentia explicabant. Sic Henricus VIII in 
1* epistola: „Concilium volumus, expetimus, atque adeo 
efflagitamus, sed quale inter Christianos celebrari par est, 
hoc est liberum, quo quisque intrepide quae vera sunt dicat. 
Hum volumus, ubi omnes omnem operam suam christianae 
pietati restituendae, non opprimendae veritati, navent. 
Generale volumus, hoc est eo tempore et loco celebrandum, 
quo sine suo perJcuIo quisque ad gloriam Christi quaerit 
adesse^ libereque sententiam suam dicere potest. Tum 
enim Concilium generale videri potest, vel cum nemo 
Christianorum qui dissentiat ab Episcopo Romano abesse 
cogitur, vel cum qui adsunt nullo proposito terrore impe- 
diuntur, quominus quae vere sentiunt audacter pronuntient. 
Nam quis est praeter Pontificem Romanum, Cardinales, et 
episcopos, qui non ad ejusmodi concilium lubentissimo 
animo veniret? Rursus quis tam stultus esse potest, ut, 
cum videat, Pontificis Romani causam paene solam agi, 
Pontificem Romanum in hoc concilio regnare, dominari, 
praesidere, velit?"^) Eadem Protestantium postulata clare 
etiam exponuntur in opusculo cui titulus: Actiones duae 
secretarii Pauli Papae hujua nominis quarti, et evolvuntur 
a protestantibus ordinibus in Declaratione sua a. 1562 in 
comitiis Francofurdiensibus facta. In eadem convocationem 
Concilii vindicant Imperatori, praesidentiam Pontificis re- 
jiciunt eamque attribuunt Christo et sacrae Scripturae, 
sufi^ragia definitiva non tantum episcopis volunt concedi, 
sed etiam aliis viris doctis quamvis sint laici; postulant 
quoque, ut episcopi solvantur in Concilio a juramento 
Pontifici praestito, utque processus omnes in re religiosa 
eousque facti, censurae et excommunicationes, pro irritis 



^) Apud Prompsault, 1. c. sect. III. 



64 XXXVIII. De Concilio Tridentino. 

habeantur.^) Ex his plane evidens est, petitionem Concilii 
generalis ex parte Protestantium vel vanum fuisse clamo- 
rem, vel conditiones eos apposuisse, quae characterem veri 
oecumenici Concilii omnino pessumdabant. Haereticorum 
vero fraus et pertinacia inde ab initio a viris cordatis 
jam perspiciebantur. 
cathoiico- 7. Ad Catholicos quod spectat pariter Concilium 

^'^^ria!" ^ generaleipsi postulabant, „aliqui ob detectam adversariorum 
artem; aliqui propterea quod admotis jam frustra lethali 
Germaniae morbo aliis medicaminibus, anceps potius quam 
nullum malebant; quidam denique ut omni excusatione 
refractarios exarmarent, omnique fide apud communem 
omnium opinionem exuerent." Sic de mente Catholicorum 
a. 1530 in Comitiis Augustanis Pallavicinus.^) Decursu 
temporis multi viri catholici, quamvis spes non affulgeret 
haereticos per Concilium ad Ecclesiam reduci posse, Sy- 
nodum ejusmodi censuere ipsi Ecclesiae utilissimam fore, 
atque etiam Romani Pontifices mox eam promovere 
studuerunt. 

8. Ut de ratione agendi RR. Pontificum quoad cele- 
brationem Concilii jam disseramus, advertenda veniimt 
opportune ea quae scribit Pallavicinus in Apparatu ad 
historiam Conc. Trid. c. X. „Verum equidem puto, in- 
quit, Romanam aulam timuisse sibi et etiam aliquamdiu 
abhorruisse a convocatione Concilii. Ac primum quidem 
si nomine Aulae multitudinem aulicorum intelligamus, 
certum est, fore ut eorum auribus semper molestum ob- 
strepat nomen emendationis, hoc est novae severitatis, nova 
vincula, vita minus commoda minusque jucunda. Haec 
autem animi affectio sic natura inest homini, ut eum qui- 
cumque coetus, etiam sui despicientia et sanctitate con- 
spicuus, experiatur. IUud etiam extra dubium est, a Con- 
cilio nonnisi correctionem exspectari potuisse. Neque sane 
ea sola correctio exspectabatur ab aulicis, ita moderata 
et circumspecta , quae postea exstitit et cui Patrum 



^) Apud Prompsault 1. c. sect. III. 
*) L. III. c. 5, 



De praeparatione Concilii Tridentiiu. , 65 

prudentia homines obtemperaturos speravit; sed quaedam ^^'^* .p®°** 
emendatio imaginaria quam imperiti boni viri deperibant, 
qui optima factu ab optimis jussu nihil secernunt, quique 
multa vituperanty solum uni intenti malo quod inde manp.t; 
non vero libratis malis quae ex adverso prodirent, quorum 
postea non raro experientia infelix magistra est. Praeterea 
mos est cujusque multitudinis ad. extrema prolabi vel 
timiditatis vel audaciae, adeoque mibi novum non esset, 
multos ex aulicis timuisse pontificatus ruinam. 

9. „Verum si aulae nomine Poatifices accipiamuS; 
alius longe respectus eos difficiles ad vocandum Concilium 
reddebat. Retinebant memoria effatum praeclarissimi illius 
Patris/) nunquam sine periculo et ofi^ensione haberi con- 
ventus : ubi enim plures adsunt mentes et plura corda, ibi 
semper aliqua inest sententiarum appetitionumque discordia. 
Porro discordia contentionem parit ; contentio vero tam in 
corporis quam in animi temperamento corruptionis origo 
est. Obversabantur animo satis recentia Basileae incom- 
moda; intelligebant, cunctorum esse principum regulam, 
generales ordines absque summa necessitate non esse 
cogendos. Animadvertebant, conversionem haereticorum 
per Concilium fieri non posse; at ex altera parte in eo 
praesulum coetu, in quo plures inessent regendis populis 
inexperti, verendum esse, ne sensa erumperent immoderata, 
et Ecclesiae quieti turbulenta, quibus Pontifex sine rei- 
publicae detrimento assentiri non posset. Existimo pariter, 
iit libere loquar. non illis omnibus Pontificibus, quorum 
aetate de convocando Concilio agitatum est, placuisse, ut 
nonnuUa ipsorum facta in hujusmodi theatrum prodirent, 
ac praecipue propensio erga proprium sanguinem, iu eorum 
nonnuUis plane immodica. Erat enim timendum, ne im- 
portuna quaestio revivisceret de praerogativa inter Ponti- 
ficem ac Concilium, quae ob eorum dissidia eos cogeret 
ad Concilium dissolvendum cum gravi Ecclesiae ofi^ensione. 
At de caetero quod Concilium auctoritati pontificiae detri- 
mentum illaturum fuisset, nequaquam erat a prudentioribus 



^) Gregor. Nazianz. ep. ad Procopium (65). 

Juagmann, Dissertationes. Tora. VII. 



66 XXXVIII. De Concilio Tridentino. 

formidandum. Id perinde fuisset ac vereri, ne perverteretur 
ecclesiasticum christianae reipublicae regimen, et magna 
etiam ex parte politicum ; ne tot Concilia damnarentur, iu 
quibus ea potestas constituta et confirmata legebatur; ne 
repelleretur communisScholasticorum doctrina; ne pronun- 
tiaretur, Ecclesiam per tot saecula jam errasse ; uno verbo, 
ne cuncta revocarentur in dubium, inireturque cum Luthero 
concordia. Neque tamen negare asseveranter ausim in 
illis Pontificibus hujusmodi suspicionem, cum exploratum 
mihi sit, quemadmodum in papillis quodcumque pulveris 
granum dolorem acerbissimum excitat, ita in rebus maximi 
pretii a quantumvis remoto periculo acerrimum timorem 
creari." Ac re quidem vera ejusmodi suspicio haud omnino 
inanis dici potest; quamvis euim a Synodo legitima dimi- 
nutio auctoritatis pontificiae verenda non esset, timeri 
poterat, quod superius jam indicatum est, ne Concilium 
convocatum instar synodi Basileensis in conventum arro- 
gantem atque rebellem degeneraret. Propterea magna 
cum prudentia hoc in negotio RR. Pontifices procedere 
debebant. 
ciemen- 10. Clemcntis VII animus nec a Concilio celebrando 

tisviisensa. g^ljgjj^g erat^ ubi illud profuturum esse sperare poterat, 
nec, uti Pontificum hostes asseruerunt, simulatione usus 
est, sed quae metuenda ipsi videbantur aperte tum Impe 
ratori tum Cardinalibus exposuit. Ex observationibus ejus 
universim mens Pontificum colligi potest, eaeque pruden- 
tiam illam et sagacem soUicitudinem sapiunt, quae Romae 
semper in usu fuit. — Inde ab initio pontificatus sui 
(d. 19^ Nov. a. 1523) Clemens VII de turbis in Germanm 
sedandis sollicitus fuit, et quum a. 1524 in comitiis No- 
rimbergae habitis de Concilio congregando actum esset, 
Pontifex declaravit, id se quoque in desideriis habere, sed 
viam ad Synodum habendam esse parandam pace conciliati 
inter christianos principes. Subsequentibus annis bellum 
inter Carolum V et Franciscum I etiam vehementius 
exarsit, quumque Clemens VII Caroli V et Hispanorum 
potentiam et usurpationes formidans, potius ex partibus 
regis Gallorum stetisset, maximis calamitatibus ipse ijivolutus 



De praeparatione Concilii Tridentini. 67 

est. Nulla erat illis annis Concilii celebrandi facultas. ciemen- 
oed concordia inter Jrontiiicera et Imperatorem restituta, 
mox iterum quaestio de Concilio habendo discussa est. — 
Quum a. 1530 occasione conventus Augustani Carolus V 
apud Pontificem pro Concilio convocairdo instaret, Cleraens 
respondit : Quaesisse se supra ea re sententiam a peculiari 
Purpuratorum coetu; multos censuisse Concilium haud 
profuturum, duasque potissimum ob causas. Primo, quod 
oecumenica Concilia cogi consueverunt ad novas opiniones 
expendendas, non vero jam damnatas a prioribus Conciliis 
iterum agitandas, quales erant recentiura haereticorura 
sententiae. Eas enim tunc in disputationem revocare, 
perinde videbatur, ac certissimam Ecclesiae auctoritatem 
perstringere : nec posse novum Concilium in eo plus aucto- 
ritatis obtinere, quam veterura definitiones obtinuerant. 
Secundo, bellum Turcicum quod imrainebat christianas 
nationes aversurura a Concilio prosequendo, quod certe 
absque gravissiraa perturbatione dissolvi non posset. Quin 
etiam per eam occasionem in unum coactis tot hominibus 
turbulenti et contumacis ingenii, (supponebatur, haereticos 
quoque Concilio adfuturos esse), tiraendura esse, ne inter 
eas christianae gentis angustias iidem iniqua minimeque 
decentia tum a Caesare tum a Pontifice violenter exposcerent. 
Adjecit taraen Pontjfex, cunctis hisce rationibus praevaluisse 
apud se Caesaris sententiam, qui summo religionis studio 
summaque prudentia praeditus eam provinciara habebat 
ob oculos, cui curandae hujusmodi medela proponebatur ; 
proinde illi concedere ut si opportunius existimasset, Con- 
eilium Pontificis nomine sponderet. Cuih autera Caesar 
id sub conditione postulasset, dumraodo interira haeretici 
a suis erratis se deducerent, Concilioque obteraperaturos 
poUicerentur : petebat Pontifex, ut oranino propositae 
conditiones servarentur, sine quibus ajebat, indignitatera 
S.C detriraentura Ecclesiae vitari non posse.^) 

11. Protestantes vero nullatenus illi conditioni ac- 
quieverunt, ut interira a suis erratis abstinerent, atque 



») Pallavicini Hist. L. III. C. V. n. 2. 



" ifc 



68 XXXVm. De Concilio Tridentino. 

Difficuitates ^jjj^q Pontifex Caesari, qui nihilominus Coneilium petebat^ 
brandaSy- per legatum Aleandrum suosque nuntios exposuit praeter 
"°*^^ illas adductas rationes pericula, quae ex praesenti Prote- 
stantium contumacia impendebant. Duplici ex causa tuue 
expeti Concilium, et quo dissidia religionis componerentur,. 
et quo Christianorum defensio adversus Turcas firmaretur^ 
sed neutrius spem affulgere. Quod spectabat ad primum: 
Vel admitterentur haeretici ad disceptandum de articulis 
per priora Concilia jam damnatis, vel non. Alterura 
nocentissimo futui^um exemplo et in perniciem auctoritatis 
Ecclesiae. Neque facilius ex eo consensionem secuturam, 
cum Lutherani non aliam adhiberent rebus fidei norraam, 
nisi bibliorum litteram in ea solum parte quae ipsis pro 
legitima habenda videretur, et juxta sensum qui ipsis 
placeret. — Per alterum non modo reconciliationi viam 
interclusum iri, sed haereticos ad atrociorem rabiem in-i- 
tandos; quippe conquesturos, se vel ab ipso congressu re- 
jectos. Satis intelligere Lutheranos, scissam Ecclesiam per 
Concilia resarciri non posse, quorum auctoritas ab ipsorum 
magistris tam aperte contemnebatur, adeoque non ex alia 
causa ab illis ea peti, nisi ad fucandam interim ipsorum 
contumaciam. — At ex altero capite formidanda ex hujus- 
modi Concilio acerbiora dissidia; vigere adhuc memoriam 
eorum, quae in Basileensi conventu pej tranquilliora tem- 
pora contigerant ; magis in praesentia verendum^ ne quod 
turbulentius et ambitione plenius caput, vel, si non alii, 
ipsi certe fautores haereticorum ex arte jacerent in medium 
imprimis quaestionem de principatu inter Concilium et 
Romanum Pontificem. — Exponit dein ulterius pericula 
quae ejusmodi turbis suscitatis provenire possent, et ostendit, 
Concilium neque conducere posse, ut contra Turcas sub- 
sidia compararentur, quum Concilium ad sesquiannum 
differatur, bellum vero a Turcis immineat, et certo Impe- 
rator Turcarum etiam citius illud illaturus sit, simulatque 
nuntius de congregando conventu ad eum pervenerit. Ad- 
jungit Clemens^ etiam Cardinalibus videri Concilium ad 
neutrum ex optatis finibus quidquam conducere, quin 
gravissima evidentissimaque pericula utrique minari. 



De praeparatione Concilii Tridentini. 69 

Nihilominus Pontificem in Caesaris Imperiique prudentia 
se coUocare et malle consiliarii solum partes exercere, ubi 
judicem agere potuisset. (Pallavicini 1. c. n. 5. sqq.) 

12. In omnibus his nescio quid Clementi exprobrari 
possit, quum observationes ejus revera solidissimo funda- 
mento nitantur. Atque animadvertendum est, Imperatorem 
cum multis aliis autumasse, per Concilium Protestantes 
Ecclesiae reconciliari posse, et in eum maxime scopum 
vohiisse Concilium congregari, Pontificem vero cum Car- 
dinalibus perspexisse, ad hoc inutile futurum esse Conci* 
lium. Imperator sane et laici, (uti tempore Concilii Flo" 
rentini Joannes Palaeologus,) dissensiones dogmaticas ut 
minoris momenti habebant, atque sibi fingebant, ad ali- 
qualem concordiam non difficulter perveniri posse. Prae- 
cipuum autem negotium esse putabant reformationem Ec- 
clesiae, quam praepostere, uti quondam conventus Basile- 
ensis, maxime in eo esse autumabant, ut reformaretur 
curia Romana. Quum vero ob ejusmodi opiniones peri- 
culum quoddam immineret, ne legitimam Pontificis pote- 
statem plures restringere ac convenientia subsidia ei dene- 
gare conarentur, merito magna cum prudentia ista in re 
Clemens procedebat. 

13. Quum Caiolus V in desiderio celebrandi Concilii Proponitur 
oecumenici persisteret, plures proposuit Pontifex conditio- 

nes, ut auctoritas ejus intacta servaretur, quibus ab Im- 
peratore admissis, Clemens, consilio Cardinalium habito, 
prima Decembris a. 1530 diploma de Concilio celebrando 
dedit ad principes christianos. Eodem nuUius postulatione 
commemorata, quo auctoritatis suae vim supremam osten- 
deret, annuntiat, se suumque senatum existimare, nullum 
contra praesentia et imminentia p]cclesiae mala fore re- 
medium sive tutius sive promptius eo, quod per hujusmodi 
occasiones adhibuerat Ecclesia, videlicet universali Con- 
cilio ab ipsis Lutheranis postulato, unde perpetuo duratura 
hujus haeresis curatio praescriberetur, et satis virium ad 
resistendum Turcarum conatibus compararetur. Proinde 
se principes singulos cohortari, ut pro se quisque tam pium 
opus promoveret, omnesque si fieri posset per se Synodo 



Protestanti- 
bns. 



70 XXXVIII. De Concilio Tridentino 

praesto essent, vel certe per suos Oratores ; episcopos 
etiam suarum ditionum admonerent; ut ad idem paratl 
promptique forent, cum ipse eam brevi esset indicaturus 
in maxime opportuno Italiae loco. 
obstacuiaex 14. At Protcstantes mox declararunt, se Concilium 

a Clemente propositum nolle, sed postulare Condlium libe- 
ruvi. Franciscus vero GalHae rex, simultate contra Caro- 
lum ductus, Synodo celebrandae animo mutato non favebat. 
Unde Pontifex Cardinalibus consultis Imperatori scripsit, 
d. d. 19^ Maji a. 1531, sibi quidem Concilium probari 
ut opportunum, ubi id utriusque ipsorum officia Francisco 
regi persuasissont, quo ille assentiretur illa forma, quae 
inter ipsos convenerat. „Verum, scribit, si videatur Chri- 
stiauissimus illud vel abnuere vel retardare, tibi Caesar 
ingenuo fateor, me vereri, ne si absque ejus consensu 
convocetur, adversus quam exoptamus res eveniat, ac 
Lutheranis quos ad aequiores conditiones pertrahere for- 
tasse liceret, robur ac favor porrigatur, quo pervicacius 
obdurescant. Idcirco, ne graveris quae in rem eint ex- 
putaro, illud enim optimum factu arbitrabimur quod a te 
proponetur."^) Altero anno (1532) Comitia Imperii Ratis- 
bonae habita sunt, et quum Carolus V angustiis premeretur 
atque ex Turcis magna pericula imminere censeret, ut 
principes ad subsidia concedenda adduceret, indudas 
Religionis Lutheranis concessit, donec in Concilio oecume- 
nico omnia disponerentur. Brevi tamen Turcarum Impe- 
rator Solimanus ex Pannonia quam devastarat recessit; 
Caesar vero e Germania in Hispaniam reversurus Bono- 
niae Pontificeni convenit, ibique iterum de Concilio gene- 
rali actum est. Desideriis Caroli iterum Clemens Vil 
quantum potuit satisfecit, novaque diplomata d. d. 10*' Ja- 
nuarii a. 1533 ad principes de proposito suo quantocius 
convocandi Concilii dedit, ac principum consensionem dein 
per litteras et nuntios soUicitavit. Sed principes protestantes 
iterum Concilium efflagitarunt liberum, ut videlicet Ponti- 
ficis auctoritati Synodus non subesset et ex sola Scriptura 



») Pallavic , H. C. T., L. III. C. VII. n. 3. 



De praeparatione Concilii Tridentini. 71 

sacra res dijudicarentur. Franciscus vero rex Galliae, 
cum quo Pontifex Massiliae convenit, minus Concilio con- 
gregando favebat. — Scribit Clemens Ferdinando Rom. 
regi d. d. 20^ Martii a. 1534, se iter Massiliam suscepisse 
percupidum Concilii ex fratris voto. Se quidem in rege 
(Galliae) magnum religionis studium nactum, sed ab eodem 
rem christianam adeo tum variis motibus turbatam cerni, 
ut opportuniora tempora praestolanda existimaret, quibus 
ex cunctis Christianorum provinciis Concilium per oranium 
conspirationem fructuosius coalesceret. Dolere se, quod 
unde rem ipsam impetraturum confiderat, solam rei spem 
retulisset.^) Serio, non ficte Clementem cum Francisco 
de Concilio cogendo egisse, inde coUiges, quod vel ipse 
Saavis fatetur, regem urgente Clemente impendisse operam, 
ut Protestantes aliquam Italiae urbem comprobarent, cum 
Pontifici satis esset, eos consentire se Concilio interfuturos, 
uti Rangonio episcopo Rhegiensi ac Pontificis legato signi- 
ficaverant, tametsi obtemperaturos se neutiquam pollice- 
rentur. At illi regis postulationi non assensere.^) 

15. Romae dein de Concilii negotio variis in consi- Mors cie- 
storiis actum est; sed brevi post, die 25® Septembris a. 
1534, Clemens VII hujus vitae aerumnas atque labores 
morte effugit. De cujus indole et charactere ut accuratius 
judicetur, haec pauca ex Pallavicino (1. c.) addere oppor- 
tunum videtur: .,Ejus raors tanto excepta gaudio, quanta 
ejus electio; non solum ob eam satietatem quam parit 
diuturnitas imperii per electionem deferendi, sed ob cala- 
mitates in illius ^administrationem ingruentes, quae princi- 
pem plerisque invisum, uti noxium reddunt, cunctis ut 
infaustum. lis etiam dotibus vere caruit quae populorum 
studia conciliant, quaeque in eo tanquam in Leonis pa-- 
truele sperabantur creditoque illius pontificatus capite,. 
cujus revera solum dextera exstiterat ; beneficentia videlicet 
et humanitate, quae in Leone praestiterunt excessu noxio 
sed plausibili, in Clemente defuerunt, defectu quidem 



M Ibid. C. XVI. n. 3. 
«) Ibid. n. 4. 



72 XXXVIII. De Concilio Tridentino. 

mintis nocente, sed magis inviso. In eo timor domina- 
baturr ea nimirum animi affectio, quae dum alios pluris 
aestimat, hominem aliis minoris aestimabilem reddit. 
Caeterum mens in eo rerum plurimarum capax, magna 
in agendo solertia, conspicua morum gravitas, plurima 
linguae efficacitas; haec tamen decora quae Ministrum 
egregium prius effecerant, haud quidem satis fuerunt, ut 
amabilem Principem postea redderent."*) Ex dictis autem 
colligitur, Clementem VII in negotio convocandi Concilii 
sincero egisse animo. Prudentia merito usus est, quam 
si aliquando in timorem nimium degenerasse censueris, 
adverte, ne hunc quidem metum ab eo occultatum, sed 
dubia atque timores aperte proposita fuisse. 
Pauius III 16. Paulus III (1534—1549) antea Alexander Far- 

nesius Card. Ep. Ostiensis, a Clemente moriente commen- 
datus, unanimi Cardinalium suffragio primo die Comitio- 
rum, 13® Octobris, Pontifex creatus est. Erat ipse tunc 
sexaginta et sex annorum, atque fulgebat in eo praeter 
ipsam aetatis et Farnesiae gentis praerogativam explorata 
rerum gerendarum prudentia, diuturnus reipublicae usus, 
et cum inveterata virtute multarum litterarum cognitio 
praecellens.*) — Mox uti creatus est Pontifex, Paulus III 



R. p. 



*) Ibid. n. 8. — Varii scriptores, etiam catholici iique Ecclesiae 
addictissimi, nti cl. Janssen (Gesch. d. deutschen Volkes T. III.\ et 
Reumont (Gesch. d. Stadt Rom T. III. et Art. Clemens VII Kirch. Lex. 
ed. 2.), vehementius argiiunt Clementem VII ob ejus gesta Carolo V 
infensa et ob alias tendentias politicas. Vindicias Clementis VII passiin 
agit cl. Balan, (Storia d^Italia, L. XLI et XLII,) qui et acrius inveliit 
in Carohim V ob animum parum sincerum, et ambitionem qua Italiae 
libertatem penitus evertere parabat. Favent Clementi VII etiam varia 
documenta nuper a cl. Balan edita (Monum. reform.). Quaestion^m valde 
implicatam accuratius hoc loco examinare longum esset. 

^) Non est cur negemus, Paulum quum junior esset ac nondum, 
uti videtur, in sacris Ordinibus constitutus virtutis tramitem non semper 
firmo pede tenuisse. Recensentur ejus filius iUegitimus Petrus Ludo- 
vicus atque Constantia filia ; sub Innocentio VIII autem quum aliquando 
ob rem familiarem a matre dissensisset, ejus rogatu in Hadriani molem 
conjectus est quo juvenis paulo audacioris spiritus reprimerentur. Haiid 
ita multo post Pauli Margani propinqui opera, dum omnes supplicatio- 
nibus corporis Christi religiosius vacant, funibus ex praealta turri 



De praeparatione Concilii Tridentini. 73 

animum ad negotium congregaadi Concilii addixit. 
Diplomata varia dedit ad principes christianos, ut eos 
redderet certiores, sibi firmiter propositum esse Synodum 
cogere generalem, utque eos excitaret ad suam conferen- 
dam opem, quo tandem ad exoptatum scopum perveniretur. 
Nantium misit in Germaniam Vergerium episcopum Justino- 
politanam (Capo d^Istria), qui jam sub Clemente VII 
nuntii functus erat munere, eique in mandatis dedit, ut 
raagno cum vigore de Concilio ageret. Honorifice quidem 
hic exceptusfuit; sed mox principesprotestantesSmalkaldiae 
congregati responderunt: Inter caetera ipsam Mantuam 
non placere, neque perpessuros ipsos, ut in Concilio Pon- 
tifex sua auctoritate utatur, quod ille sit ipsorum adver- 
sarius, qui dogmata ipsorum damnaverit. Itaque eum ju- 
dicem esse non posse, sed ex voluntate Caesaris, regum 
et principum, deligendos idoneos viros, qui juxta verbum 
Dei causam cognoscant atque definiant. — Atque ita Pro- 
testantes Concilium quidem vehementer optare et expetere 
dixerunt, sedasuis concionatoribus male persuasi taleConci- 
lium petierunt, qualenuUa aetas verum et legitimum unquam 
putarit.^) — Altero anno 1536 Carolus V Romam venit 
et cura Pontifice multa colloquia habuit; Pontifex vero 
die 2^ Junii Bullam edidit, qua Conciliura ad 23""* diem 
Maji a. 1537 Mantuam convocavit. 

17. Eodem terapore Paulus III, pluribus Cardinalibus ^^™™^^^^"* 
creatis, se virorum selectorum circumdedit corona, Com- imm. 
missionemque constituit Cardinalium aliorumque praelato- 
rura, quae de abusibus in Ecclesiara et curiara Roraanara 
introductis inquireret, Pontifici referret ac raedia correctio- 
nis proponeret. Haec Comraissio, in qua eminebant Car- 
dinales Contarenus, Caraffa et Sadoletus, Consilium de his 
abuBibus magna cum libertate Pontifici obtulit Simul- 
atque vero ejusmodi Consilium in manus incidit Protestan- 
tium, illud notis additis ediderunt pessimis, ut Ecclesiam 



demissns feliciter sese carceris taedio eripuit. V. Panvini, Vita 
Panli III. 

^) Surins in Comment. a. 1535, ap. Raynald. ad h. a. n. 34. 



74 XXXVIir. De ConciUo Tridentino. 

summae corruptionis traducerent. Quum ex isto Cunsilio 
apprime pateat, quinam abusus etiam viris catholicis in 
Ecclesia adesse visi sint, quumque ad notionem temporum 
ac morum formandam multum id conferat, aliqua capita ex 
eodem afferimus. 
Consiiiumde Ig. Primum adverterunt auctores, ^sicut in unaqua- 

tione. que rcpublica, ita etiam et in hac ecclesiastica gubernatione 
Ecclesiae Christi hanc prae omnibus legem habendam, ut 
quantum fieri potest leges serventur. Nec putemus licere 
dispensare in legibus, nisi urgenti de causa et necessaria — 
Illudveronontantumhuicproximum, sedlonge prius et potius 
superiore putamus, non licere Pontifici et Christi Vicario 
in usu potestatis, clavium inquimus potestatis a Christo ei 
collatae, lucrum aliquod comparare."^) Dein varii abusus 
percelluntur. ,^Pnmus abusus est ordinatio clerieorum^ et 
praesertim presby terorum , in qua nulla adhibetur cura, 
nuUa adhibetur diligentia : quod passim quicumque sint, 
imperitissimi sint, vilissimo genere orti, sint malis moribus 
ornati, sint adolescentes, admittuntur ad ordines sacros. 
Hinc innumera scandala, hinc contemptus ordinis eccle- 
siastici, hinc divini cultus veneratio non tantum diminuta, 
sed etiam prope jam exstincta." Media porro indicantur 
quibus haec corrigi possint. — y^Ahusus alius maximi 
ponderis est in collaiione beneficiorum ecclesiasticorum, 
maxime curatorum et prae omnibus episcopatuum, in qui- 
bus usus invaluit, ut provideatur personis quibus confe- 
runtur beneficia, non autem gregi Christi et Ecclesiae. 
Ideo in conferendis his beneficiis . . . curandum est, ut con- 
ferantur viris bonis doctisque : ideo, ut per se possint fungi 
illis muneribus ad quae tenentur; insuper illis quos veri- 
simile est residentiam facturos." — Dein commemorantur 
abusvs qui saepe committuntur dum beneficia ceduntur et 
pensionibus onerantur, dum permutantur cum pactionibus 
simoniacis, dum renuntiationes fiunt pessimis conditionibus 



^) Hoc ab aliquibus viris piis sed minus prudentibus interdum 
nimium urgebatur, quatenus etiam subsidia et aequas in dispensationibus 
taxas accipi non posse censerent. 



De praeparatione Concilii Tridentini. 75 

affectae. — „Item lex est antiqua instaurata a Clemente, Constiium de 
neJUu presbyterorum habeant parentum benejicium, ne scilicet tione. 
res communis hoc modo fiat privata: dispensatur tamen 
(ut audimus) in hac veneranda lege." Hunc abusum di- 
cunt maximam invidiam clericis creare. — „AUu8 abusus 
est in exspectationibus et reservationibus beneficiorum, et 
datur occasio, ut aliena mors desideretur et libenter 
audiatur." . . . Dein commemorantur abusus in conjunctione 
pluHum ben&ficiorum incompatibilium^ c. g. episcopatuum, 
et in commendatione episcopatuum Cardinalibus facta. 
(Nimium hic rem urgent, dum fere universim Cardinales 
contendunt, ut Pontificis consiliarios, non simul debere 
esse episcopos). — Vehementer porro invehunt in abumm 
quo episcopi et curati a suis ecclesiis absunt, ^Omnes fere 
pastores recesserunt a suis gregibus, commissi sunt omnes 
fere mercenariis. Imponenda ergo esset magna poeua 
episcopis prae aliis, deinde curatis qui absunt a suis 
gregibus. . . . Abusus etiam est, quod tot reverendissimi 
Cardinales absint ab hac curia, nec aliqua in parte faciant 
quidpiam ejus officii, quod spectat ad Cardinales. — 
Alius abusus magnus et minime tolerandus, quo universus 
populus christianus scandalizatur, est ex impedimentis quae 
inferuntur episcopis in gubernatione suarum ovium, maxime 
in puniendis scelestis et corrigendis. Nam primum multis 
viis eximunt se mali homines, praesertim clerici, a juris- 
dictione sui Ordinarii. Deinde, si non sunt exempti, con- 
fugiunt statim ad Poenitentiariam vel ad Datariam, ubi 
coufestim inveniunt viam impunitati, et quod pejus est, 
ob pecuniam praestitam. Hoc scandalum, Beatissime Pater, 
tantopere conturbat christianum populum, ut non queat 
verbis explicari." 

19. „Alius abusus corrigendus est in ordinibus Keli- 
giosorum, quod adeo multi deformati sunt, ut maguo sint 
scandalo saecularibus , exemploque plurimum noceant. 
Conventuales ordines abolendos esse putamus omnes, non 
tamen ut alicui fiat injuria, sed prohibendo ne novos 
possint admittere. Sic enim sine uUius injuria cito dele- 
rentur et boni religiosi eis substitui possent. Nunc vero 



1 



76 XXXVIII. De Ck)nciHo Tridentino. 

^^**'"*"* ^* putamus optimum fore, si omnes pueri qui non sunt pro- 
tione. fessi ab eorum monasteriis repellerentur. . . . Abusus alius 
turbat christianum populum in monialibu», quae sunt sub 
cura Fratrum Conventualium ; ubi in plerisque monasteriis 
fiunt publica sacrilegia cum maximo civium scandalo. 
Auferat ergo Sanctitas Vestra omnem eam curam a Con- 
ventualibus, eamque det aut Ordinariis aut aliis prout 
melius videbitur. — Abusus magnus et perniciosus est in 
gymnasiis publicis, praesertim in Italia, in quibus multi 
philosophiae professores impietatem docent. Imo in templis 
fiunt disputationes impiissimae, et si quae sunt piae, 
tractantur in eis res divinae coram populo valde irreve- 
renter," Monent ut obvietjir, sollicitudo babeatur in libris 
imprimendis, et prohibeantur pro instructione puerorum 
adhiberi CoUoquia Erasmi, „in quibus multa sunt, quae 
rudes animos informant ad impietatem.^' 

20. Agunt dein de abusibns in concedendis graiiis. 
Volunt, ut severius agatur in Fratribus seu Religiosis 
apostatis, qui post votum solemne a sua Religione recedunt, 
impetrantque, ne teneantur gerere habitum sui ordinis, 
imo nec vestigium habitus, sed tantum vestem honestam 
clericalem, utque non permittatur ipsis habere beneficia et 
administrationes. — „Alius abusus in quaestuariis sancti 
Spiritus, sancti Antonii aliusque generis, qui decipiunt 
rusticos et simplices eosque innumeris superstitionibus 
implicant; tollendos hos quaestuarios censemus. — Abusihs 
alius in dispensatione cum constituto in sacris ordinibus, 
ut possit uxorem ducere; haec dispensatio non esset ulli 
danda, nisi pro conservati.one populi cujuspiam vel gentis, 
ubi esset publica causa gravissima, praesertim his tempo- 
ribus, in quibus urgent Lutherani hanc rem maxime." 
Volunt pariter, ut restringantur dispensationes pro matri- 
moniis inter consanguineos. Similiter de aliis quibusdam 
gratiis tractant ac limites sane excedunt dum dicunt: 
„Nec indulgentiae item dandae essent, nisi semel in anno 
in unaquaque insignium civitatum." 

21. Quoad ecclesiam Romanam haec advertunt: „Haec 
Romana civitas et ecclesia mater est et magistra aliarum 



De praeparatione Concilii Tridentiui. 77 

ecclesiarum ; ideo maxime in ea vigere debet divinus 
cnltus et monim honestas. Ideo, Beatissime Pater, scandali- 
zantur omnes exteri qui ingrediuntur templum B. Petri, 
ubi sacerdotes quidam sordidi, ignari, induti paramentis 
et vestibus quibus nec in sordidis aedibus honeste uti 
possent, missas celebrant." Amovendum hoc scandalum 
tum ibi; tum in aliis ecclesiis. — „In hac etiam Urbe 
meretrices ut matronae incedunt per urbem, seu raula 
vehuntur, quas assectantur de media die nobiles familiares 
Cardinalium clericique. Nulla in urbe vidimus hanc cor- 
ruptionem, praeterquam in hac omnium exemplari. Habi- 
tant etiam insignes aedes; corrigendus etiam hic turpis 
abusus." Volunt ut privatorum in Urbe civium odia et 
inimicitiae per delegatos Cardinales componantur; utque 
hospitalium, pupillorum et viduarum conveniens cura 
habeatur.^) — Ex his perspicue vides, Pontificem uti de 
Concilio cogendo, ita etiam de reformatione valde soUicitum 
fuisse. Plura quidem in isto Consilio severius et exagge- 
ratione quadam dicta et proposita sunt, quaedam etiam 
de abusu minus recte notata, sed magno usui fuerunt hacc 
raonita. Etenim Pontifex jam antequam Conciliuna Tri- 
dentinum cogeretur, plura reformavit ; in ipso vero Con- 
cilio ac postea eadem reformatio sapienter ac prudenter 
continuata est. 

22. Interim dux Mantuae Concilio in sua civitate coi^ciimm 

Vicentiae 

celebrando difficultates opposuit, ita ut Paulus III adi- habendum. 
geretur illud ad diem l^™ Maji a. 1538 Vicentiae haben- 
dum indicere.^) Sed frustra ibidem tres Cardinales, legati 
Pontificis, per plures menses Synodi membra exspectarunt. 



*) Consilium delectorum Cardinalium et aliorum praelatorura de 
emendenda Ecclesia, S. D. N. Paulo III jubente conscriptum et ex- 
hibitum anno MDXXXVIII. Ap. Le Plat, II. p. 596. — Falsum est, 
lioc ConsUium a Paulo IV (quondam Card. Caraffa) in Indicem libro- 
rum prohibitorum esse insertum. Tantum editio ea quae a. 1538 Ar- 
gentorati facta est per J. Sturmium, additis ab ipso et a Luthero notis 
iujuriosis, aliaeve haereticorum editiones in Indicem relatae sunt. 

2) Cfr. Pallav. L. IV. C. III. 



78 XXXVIII. De Concilio Tridentino. 

Subsequentibus annis variis ex causis congregatio Concilii 
impedita est, quamvisPauIusIIIeam semper urgeret. Zelum 
suum sincerum evidenter ostendit, quum senex septuaginta 
et quatuor annorum a. 1541, obsistentibus medicis, in 
Tusciam iter institueret, ut cum Carolo V de bello Afri- 
cano revcrtente Luccae colloquium de Concilio cogendo 
haberet. Impedimento fuerunt his annis dissidia ac bella 
;umP?ote- ^^*®^' Impcratorcm et regem Galliae. Praeterea Carolus 
stantibus. mutata mente potius per Colloquia Protestantes ad unionem 
revocari posse autumabat, pluraque ejusmodi Colloquia, 
dissuadente Pontifice ac nuUo exitu, variis in Germaniae 
urbibus habita sunt. Tandem quum in oppido Crespy 
mense Septembri a. 1544 pax inter Imperatorem et regem 
Galliae conclusa esset, Concilium Tridenti jam indictum 
sed suspensum, Paulus per Bullam d. d. 15^ Novembris 
editam aperiendum esse constituit die 15 '^ Martii a. 1545, 
ac Tridentum misit legatos suos. Protestantes autem tunc 
vero quodam furore contra Synodum congregandam con- 
clamarunt, principesque haeretici ex condicto Francofurdii 
inito expresse Concilium generale recusarunt. Propter 
ab'a quoque impedimenta iterum Concilium die constituto 
aperiri non potuit, jamque Imperator novam petebat 
suspensionem. Sed Paulus firmo ipsi restitit anirao, et 
consentiente postremum Carolo diem 13"™ Decembris deter- 
minavit pro Synodi initio; ac Deo largiente reapse illo 
die Concilium Tridentinum solemniter inchoatum est. 

23. Restat, ut breviter exponamus, quomodo temporc 
inchoantis Concilii Tridentini societas catholica jam novo 
quodam vigore imhuta sese ostenderit, utqiie pauca innuamus 
de variis tendentiis, quae in eadem illis diebus sese manife- 
staverint. Jam ultimis annis Leonis X, quum nimio disci- 
plinarum profanarum et artium cultu res ecclesiasticae jacere 
viderentur, Romae sese conjunxerunt plures viri eximii, 
ut pietati et cultui divino sedulius incumberent. Societa- 
tem quamdam Oratorii divini amoris constituebant, atque 
in Ecclesia s. Silvestri et Dorotheae trans Tiberim pro 
communibus officiis celebrandis conveniebant. Inter illos 
viros recensentur s. Cajetanus, Petrus Caraffa, Sadoletus, 



De praeparatione Concilii Tridentini. 79 

Contarenus, aliique viri postea celebres. Brevi post, sub 
Clemente VII, aliquot Ordines religiosi reformationem 
severiorem instituerunt, alii vero exorti sunt, qui regulas 
et institutiones suas Ecclesiae novis necessitatibus confor- 
mare studuerunt. Paulus Justiniani reformationem effecit 
Camaldulensium, Petrus Matthaeus Bassi Franciscanorum 
ramum severiorem sub nomine Capucinorum formavit. 
Clericorum regularium seu Theatinorum Ordinem dein ordines reii- 
fundarunt s. Cajetanus et Petrus Caraffa; s. Hieronymus ^***" ^^^*" 
Aemiliani Somascorum, et Mediolani tres viri pii (Zacca- 
ria, Ferrari et Morigia,) Barnabitarum congregationes in- 
stituere. Praesertim vero eo tempore Societas Jesu, a 
s. Ignatio de Loyola fundata, divina providentia excitata 
fait, ut Ecclesiae adessent qui contra haereticos certamen 
acre susciperent. A. 1534 hic Ordo a suo fundatore con- 
stitutus, et a. 1540 a Paulo III confirmatus fuit. Qua de 
re Ciacconius: „Anno a Virginis partu 1540 et pontifica- 
tus VI, Jesuitarum Societatem a viro sancto et nobili 
Ignatio de Loyola Hispano in Cantabria nato institutam, 
Paulus III confirmandam duxit, quod praeclaro pietatis 
exemplo et religionis augmento Loyolae asseclas in dies 
excrescere et a tam pia jam tum optimorum hominum 
societate majora semper christianae reipublicae incrementa 
exspectari posse sapientissimus Pontifex animadverteret. 
Hinc enim tanquam ex equo (ut ajunt) Trojano rigidi et 
invicti virtutis satellites, ignorantiae et impietatis expugna- 
tores acerrimi, Dei verbo illustres, concionibus vehemen- 
tes, meditationibus sublimes, praxi solertes, doctrina con- 
spicui et vitae exemplo laudabiles prodierunt. Quorum 
propagandae christianae fidei ardor ita se propitio numine 
protulit, ut totam Europam brevi tempore, summo nostrae 
religionis cumulo pervagatus, novas etiam ignoti orbis 
regiones, frequentissimas urbes, nobiles provincias, et dis- 
junctissima barbararum gentium regna errorum tenebris 
obscurata, Evangelicae lucis veritate perfuderint." ^) — 
Recentiores illi Ordines id praecipue intendebant, ut vitam 



^) Ciaccon. Vita Pauli III. 



ad trans- 
actiones. 



SO XXXVIir. De Concilio Tridentino. 

maxime activam in bonum religionis cum votis religiosis 
jungerent, dum antiquiores Ordines exercitiis vitae monA- 
sticae communibus permultum deferrent. Exercitia igitur 
illa communia, necnon severior monachorum victus et 
cultus, aliquantisper in illis Ordinibus modificata vel im- 
minuta fuerunt, quo magis vitae activae membra vaeare 
possent. 

Tendcmtia 24. Haud cxiguus itaquc vigor magnaque viriuin 

contentio ad promovendam religionem jam his decenniis 
Lutheri turbas subsecutis in Ecclesia catholica se mani- 
festavit. Atque omnes, quorum mens nreligioni tuendae 
addicta erat, ad reformationem morum et abusuum ad- 
laborandum esse conveniebant, indeque varia reformationum 
tentamina exorta sunt. Quod vero ad scissionem a Prote- 
stantibus inductam spectat^ duplex erat inter viros catholicos 
opinio et tendentia. Non pauci existimabant, per con- 
cessiones aliquas in rebus disciplinaribus et per explica- 
tionem mitiorem doctrinarum, transactione veluti quadam 
instituta, ad unionem reduci posse Protestantes. IUa igitur 
via tentata fuit in colloquiis religiosis, ac praesertim Ratis- 
bouae a. 1541 nimium fere Catholici Protestantibus cedere 
visi sunt. Legatus fuit ad Comitia ista a Paulo III Car- 
dinalis Contarenus, vir sane eximius et integerrimae fidei; 
spem tamen etiam ipse fovebat, reconciliationem Prote- 
btautium per coUoquia ejusmodi obtineri posse. ^lpse 
videlicet, nimia fortassis de sua opera ac praestantia causae 
concepta spe, nedum quidem satis edoctus experimento, 
rebatur, medicorum vitio, non humorum pravitate morbuiii 
protrahi."^) Ex factione Protestantium selecti fuerant ceu 
theologi coliocutores Philippus Melanchton, Martinus Bucerus 
et Joannes Pistorius, qui moderatiores videbantur ; ex parte 
catholica Joannes Eck, Julius Pflug et Joannes Gropper, 
quorum ultimi duo etiam reconciliationi quam maxime 
studebant. Grauvellanus, Caesaris cancellarius, pariter 
omues intendebat nervos, ut ad concordiam perveniretur. 
Eousque progressi sunt viri catholici, ut doctrinas forma 



') Pallavic H., C. T. L. IV. C. XIII. n. 6. 



De pjr^eparatiQi^e Corfoilii Tridentiui. 81 

quadaii» prQponeireJSit,. quam Protestantes coUocutoreB. haud 
rejiciebant^ imo^ etiam a vocihu& et formuli^i abstinei^enty 
quae PrQteBtantibus displicebaut Yel ipsam taranamhatan- 
tiationis. vocQi» Grranvellanus reticendam esse existimavit, 
cui tamen Iegalbu& non consenait. Sic in quibusdam arti- 
culis fuea,1ja quaedam conoord.ia. obtenta fuit; sed quando 
peirveatum Qst ad. dogmata alia; praecipue ad ea quae 
auctjori.tat-em Ecclesiae et Bomanl Pontiticis spectabant, 
haQreticorum ob&tinatio plane apparuit^ nec conseasus ob- 
tineri potuit Sed etiam illa consensio quae in artieulis 
de justificatione formulis quibusdam vagis obtenta fueraty 
Bomae approbata non fuit; ac Lutherus omnem reconci- 
liationem omnino rejecit. Ita esperimenta apparuit, re? 
conciliationem cum Protestantibus per transactioneS; saltem 
valde pQriculosaSy obtineri non posse.^) 

25. Romae, jam inde ab initio satis perspiciebatur 
Protestantium in erporibus pertinaoia, et viris cordatis 
multis persuasum erat, ^ reconciliationem cum ipsis per 
colloquia religiosa obtineri nequaquam posse, ac valde 
cavendum esse, ne oum periculo orthodoxae doctrinae ac 
salutaris disciplinae transactiones cum haereticis fierent. 
Hinc omnino exinde praevaluit tendentia eorum, qui saluti 
populi christiani ratione paulisper alia melius ppovideri 
aestimabant. Censebant videlicet, haereticis quoad 
doctrinas nequaquam aliquatenus cedendum esse formulis 
vagis, sed dogmata accurate et cum vigore contra ipsos 
esse vindicanda, ao media necessaria adhibenda, ut vera 
et orthodoxa fides in variis regipnibus sarta et tecta esset. 
Neque quoad disciplinam generalem, v. g. coelibatum 
saoerdotum, aliquid relaxandum statuebant, sed disciplinam 
a,tque vitam vere piam omni ex parte confirmandam et 



*) Cf. de hac teadentia ac de conatihus reconciliatio^is Pastor, 
Die kirchl. Reunionsbestrebungen, IJI— VII. — Ranke, Histoire de la 
papaut6 pendant les XVI et XVII si^cles, T. I. L. II, § II. Auctor 
liic tamen plura exaggerat, quod spectat ad eam quam dicit moderatam 
Caikolicorum opinionem. Fuit haec revera illosio quaedam perioulis 
plena. 

Jungmann, Dissertationes Tom. VII H 



Tendentia 
seyerior. 



82 XXXVIII. De Concilio Tridentino. 

restaurandam esse. Ex hac persuasione virorum qui 
sapientia et pietate eminebant, uti jam innuimus, prove- 
nerunt nova instituta illa religiosa, praesertim Theatinorum 
et Jesuitarum; qui tum vitae propriae sanctitatem, tum 
morum reformationem et defensionem verae fidei contra 
haereticos sibi proposuerunt. Maxime etiam in Concilio 
Tridentino et subsequenti tempore tendentia haec praeclaros 
obtinuit effectus, quatenus dogmata clare et firmiter stabi- 
lita, disciplina restaurata, fides contra haereticos acriter 
vindicata fuit, et multi etiam haeretici ad veram religionem 
reducti sunt. 
inquisitionis 26. Ex auuis autcm qui Concilium Tridentinum prae- 

cedunt reliquum est, ut commemoremus, a. 1542 Paulum III 
restituisse trihuncd inquisitionis contra haereiicam pravitatem^ 
ut tuendae fidei provideret. Commissarios igitur generales 
sex nominavit, ut huic instituto praeessent, inter quos^ 
eminebat Jo. Petrus Caraffa (postea Paulus IV), qui etiam 
Pontifici valde consuluerat, ut ea rationi fidei conservandae 
incumberet. „Pontifici Paulo III, scribit Onuphrius Pan- 
vini in Vita Pauli IV, auctor imprimis fuit, ut sanctae 
inquisitionis admodum necessarium tribunal, praestantissimi& 
patrum ad id munus judicibus electis, Romae institueretury 
qui inquirendis damnandisque haereticis summa cum pote- 
state praeessent, latius jam per totam Italiam serpente 
Lutherana haeresi, cujus labes non profanos modo, sed et 
religiosorum hominum multos polluerat. Qua ratione 
factum est, ut membris aegrotis aut sanatis, aut si sanari 
non possent amputatis, quae contagio inficiebantur peri- 
culoque propiora erant, paulatim salutaribus remediis ad- 
hibitis pristinae in Italia sanitati restituerentur. " Per 
ejusmodi inquisitionis sacrae institutum fides multum ro- 
borata fuit, atque agitatio illa religiosa, quae etiam Italiam. 
perturbare inceperat, sedata est. Multi qui in fide vacilla^ 
bant, errores suos confessi cum mansuetudine in veritate 
confirmati fuerunt, alii obstinati merito poenas luerunt, 
varii qui doctrinas haereticas propagabant fugae sese de- 
derunt. Inter hos fuit Bernardinus Ochinus celeberrimus 
praedicator Ordinis Capucinorum, qui etiam sui Ordinis. 



De praeparatione Concilii Tridentini. 83 

minister generalis fuerat. Sed aetate jam provecta superbia, 
at videtur, elatus, opiniones haereticas suscepit et praedi- 
cavit. Romam citatus fugam arripuit et G-enevam ac 
deinde in alias regiones secessit, senectutemque suam tur- 
pissimis vitiis foedavit. — Libri etiam venenosi, quibus 
callide haeresis propagabatur^ requisiti ac suppressi suut. 
Talis fuit famosus libellus italice conscriptus De beneficio 
Christi, qui multoties impressus ac veneno haeretico in- 
fectus multorum mentes jam erroneis de justificatione 
opinionibus imbuerat. Ubi id opportunum videbatur, in- 
quisitores etiam viros laicos constituebant, qui variis in 
civitatibus religionis puritati invigilarent, atque sic dum 
magno cum vigore remedia opportuna adhibebantur, Italia 
ab invasione haeresis servata fuit.^) 



II. 
Concilit Tridentini periodus prima. 

27. Longum esset historiam quamvis succinctam hic ^^^^^tu/"^' 
texere celebrationis Concilii Tridentini, nec id nobis pro- 
positum est. Sed ut ea temporum atque eventuum notio 
formetur, quae opportuna ac necessaria est, ut aestimare 
possimus qualis fuerit status Ecclesiae illis diebus et quanta 
virorum eminentium in Synodo Tridentina studia, ut fidei 

ac morum integritati provideretur, paucis referemus Synodi 
Tridentinae initium, progressum, et finem, et facta quaedam 
majoris momenti breviter explicabimus. Examinabimus 
simul, unde provenerint difficultates variae in celebratione 
Concilii Tridentini, ac refutabimus Protestantium aliorumve 
scriptorum allegationes, quibus auctoritatem Synodi Tri- 
dentinae convellere nisi sunt. 

28. Solemniter, uti jam diximus, ac ritu religioso 
a. 1545 die 13® Decembris, quae fuit Dominica tertia 



*) Cfr. Ranke, T. I. L. II. § I et VI. 

6* 



84 XXKVUI. De Concilio Trideatino. 

AdTentas (Gaudete), saerosaiictttin. Concilium TrideBtinnm 
inchoAtum esL Adfuerunt huic solemnitati tres^ legati 
Pontificis. Synodo praesidentes^ videlicet Joaunes Maria 
Cardinalifi de Monte (po«tea Julius III); Mareellua Cardi- 
nalia CervinuB (Marcellus II) ac Rc^inaldus Cardinalis 
Polus (Anglus); Madruciu& Cardinalis episcopua Tridentinufi, 
qu&tUjE>r arehiepiscopi; viginti episcopi, quinque religiosoruin 
Ordinum summi praesides, Sebastianus PUgrimus Romanae 
Botae duodecemvir, et Ferdinandi regis Oratorea.^) De- 
cretum de inchoando Concilio in prima ista sessione latum 
ejusmodi est: Plcbcetne vobis ad lcaidem et gloriam aanctae 
et mdividuae Trinitatis, Patria, FilU et Spiritu8 sancH, ad 
iruyrementtm et excdtationem fidei et religioni» ehristumae, ad 
exstirpationem haeresum, ad pacem et unionem Ecclesiae, ad 
reformationem cleri et populi chri8tian% ad depressionem et 
exstinctionem hostium christiani nominis, decemere et decla- 
rare, sacrum Tridentinum et generale Concilium incipere, et 
inceptum esse? Responderunt : Placet. His verbis scopus 
qui Synodo propositus erat perspicue indicatur. — Secunda 
sessio d>e 7^ mensis Januarii a. 1546 habita est, atque in 
eadem promulgatum Decretum de modo vivendi et aliis in 
Concilio servandis. 
Difflcuitates 29. Obortac autem sunt mox in Concilio quaedam 

difficultates, quum aliqui ex episcopis nimium de auctori- 
tate sua solliciti viderentur. Proposuit Baccius Marcellus 
episcopus Fesulanus, ut in epigraphe decretorum adderentur 
ad majorem Concilii dignitatem haec verba : Universalem 
Ecclesiam repraesentans, pluresque Patres initio ejus pro- 
positioni adhaeserunt. Legatis tamen repugnantibus, reli- 
qui praeter Fesulanum antistitem ab importuna petitione 
destiterunt; Fesulanus vero mordicus praeconceptae opinioni 
inhaerens, diu rem haud convenientem immoderate urgebat. 
Rationem veram ac maxime fundatam, cur legati illam 
epigrapheu non admittendam censerent, ipsi exposuernnt 
in epistola ad Pontificem scripta; se videlicet aversatos 
eam inscriptionem ob memoriam verborum, quae Constantiae 



') Pallavic, H. 0. T. L. V. C. XVI. 



Condlii periodns prima. 85 

et Basileae fueratit illi adjecta, hoc cst „<juae Synodus a 
Christo imiaediate potestatem faabet, cui quilibet cojuscum- 
ijae status vel dignitatis etiamsi papalis existat obedire 
tenetur." «Quae verba quoad CoBcdlium Constantiense ut- 
eumque explicari poterant; «ed Basileense Conciiium, quod 
extra tempora scliismatis hxmc titul^m sibi arrogaverat, 
mox in schismaticum conciiiabtilum versum fuerat. Teti- 
gerunt etiam coram episcopis legati hoc argnme&tum alias- 
que addiderunt rationes, ut ostenderent titulum non oppor- 
tannm esse etiam respectu habito ad haeretioos, quibus 
tali modo, quum episcopi coaeti quamvis pauci ejusmodi 
titulum sibi tribuerent, aperte indicabatur, se jam ab Ec- 
clesia extorres esse. — Aliae quaedam controversiae de 
auctoritate legatorum eorumque agendi modo exortae, sed 
pariter mox compositae sunt. 

30. Quaestio aliquantisper agitata est, utrum aAnadogma- 

a ., ,..,., . tibus incipi* 

dogmatitxus pertractandis incipiendum esset, an vero a endum. 
decretis reformationis. A reformatione morum ut incipe- 
retur petebat Caesar, et in eam sententiam videbatur major 
pars Patrum dedinare. Imperatoris anirao aliorumque 
aliquot viromm adhuc infixum esse videbatur, minoris 
momenti esse doctrinam, sed «ummi momenti abusuum 
reformAtionem. Ex corruptione opinabantur defectionem 
Protestantium praecipue provenisse; per reformationis de- 
creta ipsos adhuc reconciliari posse; per definitiones fidei 
eontra ipsorum doctrinas eos magis exacerbari. Dum vero 
agebatur de reformatione, praecipue Romanam curiam 
spectabant, cui multa, etiam injuste, objiciebant. Ex 
episcopis sane plurimi ad petendam primum reformationem 
morum movebantur virtutis amore; exspectabant tamen 
inde etiam aliqui dignitatis suae augmentum, eo quod 
privilegia tribunaHum Romanorum restringenda esse cen- 
sebant. Pontifex legatis dederat in mandatis, ut secundum 
raorem antiquum, ob majorem dignitatem rei, et oh indolem 
haeresis, quae contra dogmata Ecclesiae sese erexerat, a 
fide inciperetur. Accedebat quod efflagitata emendatio 
tenderet potissimum in ritus ac Rom^nae Curia^e tribunaliay 
nec prudentis esset principis, regiam suam subdi correctioni 



86 XXXVIII. De Concilio Tridentino. 

subditorum. Timendum erat ne turbae Basileemium reno- 
varentur, ac providendum erat in re ancipiti juri et digni- 
tati summi Ecclesiae Capitis. Magna prudentia ista in re 
sese legati gesserunt, quumque se sincere offerrent aliosque 
hortarentur, ut de facto ab ipsis reformationem, praecipue 
sul)lata cumulatione beneficiorum, inciperent, mox animo- 
rum aestus leniti sunt et concordia obtenta est ea ratione^ 
ut simul ageretur de fide ac de reformatione. Rebus bene 
cognitis Paulus III ejusmodi consilium, quamvis displiceret 
initio, approbavit. Sibi quidem reservavit Curiae Romaoae 
reformationem, sed quum id tantum intenderet, ne dignitas 
Pontificis laederetur, reformationem vero etiam ipse vellet, 
postea non obstitit, quominus et talia tractarentur quae per 
se reservare sibi potuisset. 
Legatorum 31. Quod Pontifcx solHcitus fuerit, nt auctoritatem 

ciu o. g^g^jjj tueretur, quodque curam adhiberet, ne Concilium 
more multitudinis recens congregatae prius in fastum abiret, 
mox in audaciam ac denique in contumaciam, - certe ipsi 
vitio verti non debet. Merito enim animadvertit Pallavi- 
cinu», ambitionis artem non esse, sedulo tueri «supremam 
potestatem in Romano Pontifice divinitus constitutam et 
Ecclesiae incolumitati necessariam. Quodsi liceat hujus- 
modi solertiam vituperare, quoniam ea est dominanti ju- 
cunda, vituperandus etiam erit, quicumque cibo vitam 
sustentat, quia cibaria gustanti voluptatem afferunt. — 
Neque reprehendendum profecto est id in legatis Pontificis, 
quod ceu virtus commendari solet in cujusvis legitimi 
principis administris, eos nimirum summi Pontificis jura 
ac dignitatis excellentiam sarta tecta custodisse. In quo 
sane quanto exquisitiore laborarunt industria, tanto ampliorem 
laudem commeriti sunt, cum prudentia virtutum moralium 
regina nihil aliud sit, quam vis obtinendi ea quae decent 
per ea quae licent. 

32. Inter has ai*tes etiam illa connumeranda est. qua 
Patres in ternos coetus peculiares in aedibus trium lega- 
torum habendos apte segregati fuere, quorum coetuum 
duobus Pacecus et Madrucius, (qui praeter legatos Synodo 
aderant Cardinales,) per delegatos a se viros interessent. 



Concilii periodus prima. 87 

Causa praetexta cur id fuerit a legatis propositum, et a 
Patribus in generali consessu statutum, ea fuit, quo tribus 
in locis celerius et uberius de rebus deliberaretur, liceret- 
que singulis disputare citra confusionem, quam semper 
ingens deliberantium numerus parit, et cum ea libertate, 
quae extra theatrum exercetur, loquentibus singulis suo 
arbitratu seu latino seu patrio ac familiari sermone. Sed 
legatorum mens tria praeterea in eo spectabat commoda. 
Primum erat ratio longe facilior moderandae multitudinis, 
in tres quasi rivulos attenuatae, quam in ingentem fluvium 
intumescentis. Alterum erat, per eam partitionem perfringi 
factiones et foedera, quibus Patres irretiri possent cujus- 
piam vel auctoritate vel arte. Postreraum, quo vitaretur, 
ne quis ingenio turbulento, sed simul dicendi vehementia 
et eloquentia praeditus, universum conventum ad aliquid 
perniciosum de repente impelleret. ^) 

33. Sessione tertia, die 4® mensis Februarii a. 1546, s®«"®*«'*^*- 
sacrosancta Synodus solemniter emisit professionem ^fidei 
Symbolo recitato, „Patrum exempla in hoc secuta, qui 
sacratioribus Conciliis hoc scutum contra omnes haereses 

in principio actionum suarum apponere consuevere." — 
Sessione vero quarta die 8^ mensis Aprilis, ut ^omnes 
intelligant, quo ordine et via ipsa Synodus post jactum 
fidei fundamentum sit progressura, et quibus potissimum 
testimoniis ac praesidiis in confirmandis dogmatibus et 
instauBandis in Ecclesia moribus sit usura," decreta cele- 
berrima de canonicis Scripturis, ac de editione et usu 
sacrorum librorum promulgarunt. In hac sessione aderant 
62 Patres, ac praeterea 37 s. theologiae doctores.^) Inter 
Patres fuerunt sex, qui proposita quaestione, an placeret 
decretum, nonsimpliciterassensumdederunt, sed restrictiones 
quasdam fecerunt. 

34. Atque hac occasione pauca dicenda videntur de 
quaestione, utrum in Concilio Tridentino, quod aliqui 
nostris diebus contenderunt, ea fuerit norma adhibita, ut 

Cfr. Pallavicini H. C. T. L. VI. C. VIII. nn. 4. 5. 
*) Massarellus, Acta Conc. Trid , ap. Theiner, Acta Conc. Trid. 
T. I. p, 89. 



88 XXXVtlT. DiB Gancilio Tinaentino. 

An cojisen- c^^^etu ^andum cofiderentur quamto consmms ad^rat nnomliter 

msunanimis • . xt ii • /• • 

reqnisitus. wnantmis^ .HaDC normam laaUateiiUB cOBStitiitam fctis^, «k 
pltiribus {Patrum qui pTa^sidebant effatis coiligitur. Sic 
*©», g. decreta digeri consuevisse simplicitet secundum vo- 
tortm majorem numerum, iudieant Praesides perspicue a, 
1562 in coetu generali, in quo agebatur de resideiitia 
episcoporum, il^ disserentes : ^Quo Patribcts seligendis ad 
formanda dccreta Hceat ea sincerins formare, dicant Patres 
brevissilne per verbum platet aut noiipiaeet, velint necne 
xit declaretur mansio esffe juris divini, qm pro majoris 
mffragiorum 'oc eenteniiaii^m numero digeri pasgini decreta, 
pro eo ac in hac sacrosancta Synodo semper usitatum esst.^) 
Et quum ageretur d^e institutione sacerdotii in ukima caena, 
Tcontra definitionem iu <5oeta generali praecedente sessio- 
nem vigesiiaaam Becundam, triginta faerunt adversarii ; inio 
Bartholomaeus a. Mai^ribus quinquaginta «eos faisse affir- 
ikiat. Tunc princeps legatorum Patres cohortatus «st, ut 
concordd essent animo in celebratione iTnminente, 'eo c?ttncti 
inclinarent, quo auram s. Spirito?s, qui est Spirittts Veri- 
tatis, «e convertere animadvertebant', reveretiter exciperent 
<3ommiinem sententiam illius consessus, qui summa in terris 
auctoritate pollebat, «gusque dignitatem sustinerent, ntrilo 
edito in poputum indido discordiae, quae semper existi- 
mation^m elevat, cutn fieri non possit, ut inter se menites 
illae &senti«nt, in qtiarum aiiqua error non insit. Quare 
•ubi ipm discordia nihU dubitut de jure sen^teniia^, * viti^m 
4n judicibus sine dubio comprobat.^) In solemni sessi^ne 
cui adfuerunt ultra 170 Patfes,^) tam^n haud obtenta fuit 
suffragiorum unanimitas, sed aliqui, ttti videtur sex Patres, 
suffragiufm uegativum dederunt.*) 

35. Cactertfto quofi diecreta constituerentur secundum 
majorem suffragiorum partem, visum ita rerum naturis 



M Pftlfevic, H. C, L. XVr. C. IV. n. 19. 
2) Pallavic, L. XVIII. C. VIII. n. 12. 

•) ToreKus Phola de Puggio, Diarium actor. Conc Trid. Sub Tio IV 
(Mart^ne, t. VHL p. 1290) ; Theiner, Acta II. 132. 
*) Pallavic 1. c cap. IX; Theiner 1. c p 130. 



Concilii periodtts pnma. 89 

consonam^ ut Marcmtis Cardinalis Oeniponte legatione Non wqntoi. 
fungens np^od Ferdinandum Imperatorem id commemoraret 
ndostendendam libertatemConcilii: ^^Si ministris, inquiebat, 
consuetam erat, suum principem de rebus gerendis edocere, 
malto magis id ol>serrandum esse a legatis erga Caput 
Ecdesiae in rebos reftigioniS; cum semprer in more positum 
fuerit, ut summus Pontifex de ^ravioribus ^rgumentid 
certior fieret. Hinc non adimi libertatem, quofndoquidem 
decreta pro ntiajori suffragiorum numero jvrmahantur, In 
veteribus Coiieiliis, ut in Chalcedoaensi et Constantinopo- 
litaiio, Bon solum fuisse permissum, ut res cum summo 
Pontifice communicarentur, sed acceptam illius sententiam 
a PatribtES fuisse subscriptam. « . . T^ntum in praesentia 
non postuiari h, Pontifice It^gatisT^ sed ut majori Patrum 
mmero saTtoHones committermtwr. NuUa oontra haec a 
F^erdinando ejosve consiliariis objectio facta «st"*) — Ebiud 
aliter hac de fe censebat ipse Pallaviciiras, oui totius bi- 
storia ConciHi sane optime nota erat. Disserens contra 
Sarpii errores L. XXI C. .XIII. n. 4, «^dvertit, ipsum Sar- 
pium fateri majorem partem Patrum paratam fmsse ad am- 
pliamdam auctoritaism Pontifids, verbisque ejus citatis 
scribit: „Percontor, in quo Tesidet potesta& detiniendi, 
in majori, an in minori parte? Omnium Conciliorum 
consi»etudo, quin omnium <;ommunitatum, et ratio ipsa id 
dieit." 

36. Qui occasiane ceSebrationis Concilii Vaticani 
pi^opugnaverunt, unanimitatem moralem suffragiorum in 
decretis fidei requiri, nihilominus ad Concilium Tridenti- 
num provooartint.*) Ac mira hallucinatione quaedam plane 
falsa allegaverunt, uti illa: „La r^sidence est elle obliga- 
toire de droit divin? Une majoritc des trois quarts des 
voix ^tait acquise le 20 avril 1562 aux ,partisan8 du droit 



*) Palla-vte. L. XK. C Xllf. ^n. 18. 

*\ L'mi«nimit6 dans -tes conciles fecurofiniqnes. Paris, Dentu 18^70. 
^ Be rnnanrmlt^ morale, ti^cessaire (lanis l^ Conciles pour les d6fini- 
tions dogmatiques. Naples 1&70. — Civilta ^ttdl. a. 1870. vol. X. 
pp. 100, 450, 675. 



90 XXXVni. De Concilio Trideutino. 

Argumenta divin, cctte majorit^ refusa k ^craser la minorit^."^) Sed 
penduntur. contrarium refertur illis verbis Massarelli Secretarii Con- 
cilii: „Qiiae vota fuerunt per me secretarium alta voce 
lecta^ et ab omnibus comprobata: quorum summa baec 
est : Pro parte affirmativa sunt n° 66. Pro parte negativa 
simpliciter, vel cum aliqua additione vel remissione ad 
S. D. N. papam sunt n** 71. In his non numeratur card. 
Madrutius, . . . neque etiam Buduensis, neque abbates 
CassinenseS; cum sint tres et diverse responderint."*) Vides 
plane falsa esse quae ab auctore illo proferuntur; non 
enim tres partes ex quatuor erant pro sententia affirmativa, 
sed major pars erat contra definitionem. 

37. Dicunt porro, Pium IV praescripsisse ut regulam 
juridicam, ad definitionem requiri unanimitatem suflPragio- 
rum. Hoc pariter omnino falsum est. Tantum pro casu 
aliquo particulari Pius in certa materia concessit ea non 
definiri, in quibus Patres non concordarent, ut turbarum 
occasio auferretur. Vehementer videlicet disputabatur de 
potestate ac de residentia episcoporum, necnon, utrum 
Papa dicendus esset Pontifex Ecclesiae universalis, Id 
merito sane volebant Itali cum Hispanis, sed obsistebat 
Cardinalis Lotharingus cum Gallis. Ne discordia detri- 
menta afi^erret, Romsi rescriptum fuit: Satis futurum. Pon- 
tifid, si nec de sua, nec de episcoporum potestate quidqvm 
exprimeretury illis tantum editis definitionibuSj in quas Patres 
unanimi consensu conspirarent^) Sed agebatur tantum de 
hoc casu particulari ; etenim jam vidimus^ tum antea tum 
etiam postea definitiones editas esse, quamvis pars Patrum 
suffragio suo dissentiret. — Sed ad rerum gestarum seriem 
redeamus. 



^) De l'unanimit6 etc. p. 18 

2) Theiner, Acta I. 711. Cfr. Pallavic. L. XYI. C. IV. n. 20. - 
Advertendum est, ex snffragiis negativis triginta quatuor talia fuisse. 
ut media censeri deberent. Tenor. eorum videlicet erat vel : „Plac€re 
sibi articulum definiri, quaesito prius Pontificis sensu" ; vel: „Sibi non 
placere illum definiri, non petito prius Pontificis sensu.** Hinc ad Pon- 
tificem interim a legatis res relata est. 

8) Pallavic. L. XIX. C. XV. n. 3. 



Concilii periodus prima. 91 

38. Quum Patres Tridentini rebus fidei et morum 
discutiendis intenti essent, Paulus III etiam sedulo refor- 
mationis negotio incumbebat^ atque jam Bullam de morum 
restauratione emittere paratus erat. Consuluit autem ista 
de re legatos Tridentinos, qui libere responderunt, non 
opportunum ipsis videri promulgationem hujusmodi Bullae, 
inconsulto Concilio, eo quod ingratum id frfturum sit 
congregatis episcopis^ atque oppositio quaedam timenda. 
Hinc satius esse, facto quaedam reformare quoad nomina- 
tionem episcoporum, et Poenitentiariae ac Datariae admi- 
nistrationem ; incumbendum quoque esse seminariorum 
erectioni. Ista consilia liberiora Pontifex lubenti accepit 
animo, atque promisit, quamvis Curiae reformatio ad ipsum 
spectaret, se tamen inscio Concilio nihil constituturum esse ; 
hortatus autem est legatos, ne Synodus ex sua parte 
dogmatum quaestionem posthaberet reformationi morum 
discutiendae. 

39. Concilium igitur jactis fundamentis per decretum sessio 
de sacris Scripturis, jam se accinxit ut ex ordine Prote- 
stantium errores proscriberet, Ecclesiaeque firmaret doctri- 
nam. Quum perversa de peccato originali sententia mul- 
torum esset radix errorum, sessione quinta, celebrata die 
17^ Junii, decretum edidit de peccato originali; simulque 
reformationis decretum in quo agitur de instituenda lectione 
sacrae Scripturae et liberalium artium, ac de verbi Dei con- 
cionatoribus et quaestoribus eleemosynariis. 

40. Juvabit hoc loco breviter referre, quae acciderunt 
quoad quaestionem de immaculata Conceptione B. M. V. 
Stimulante imprimis Paceco, ut quaestio de sanctissima 
Dei parente detiniretur, creditum est, de industria nodosum 
illud argumentum ab eo propositum, ut per propinquam 
sessionem enodari non possit;^) sed postea compertum est, 
id ex sincera in Virginem pietate ab eo profectum. 
Vehementi eloquio etiam Didacus Laynez S. J. peroravit 



qainta. 



^) Pacecus videlicet Card. et Episc. Giennensis (Jaen) Hispanus, 
Caesaris votis obsecnndabatur, ut de reformatione potius quam de 
dogmatibus ageretur. 



92 XXXVIII. De Co&oilio Tridentino. 

pro sententia cui Pacecue favebat. Lecto igitur in gene- 
rali Congregatione die 8^ Junii decreio de originali culpa, 
prout digestum fuerat in privatis coetibus^ Paeecus arbi- 
tratus tantae rei decisiosem brevifi temporis angustiis re- 
stringi non posse, petiit, ut universali positioni, qua com- 
munis cuni^tis hominibu« hujusmodi noxa declarabatur, 
haec verba adjicerentur: „De B. Virgine sancta Synodus 
nihil definire intendit ; quamvis pie credatur, ipsam absque 
peccato t>riginali conceptam fuisse.^' In iUius sententiam 
plerumque itum. At episcopi quidam aliique qui ad^rairt 
doctores acriter intercessere, quos nonnulli secuti. Oppo- 
nebant illi^ ubi altera opinio pia declararetur, alter&m im- 
piam declaratum iri, quod perinde foret^ ac tacite quae- 
stionem d<ecidi. Idcirco suasum fuit^ ut ea verba excogi- 
tarentur, quae neutri opinionum officerent, sed utraque in 
eo stalu persisteret; quem tuac apud E^clesiam obtinebat. 
Quaestio de 4j[^ Hiuc in thcologorum congressibus hujusmodi 

coaoeptioiie. teuore decrctum confectum : „Declarat sancta Synodus, 
non esse suae intentionis comprehendere in hoc decreto, 
ubi de peccato originali agitur, beatam et immaculatam 
Virginem Mariam, Alatrem Jesu Cbristi^ de qua re nihil 
in praesenti intendit decemere, sed observandas esse Con- 
&titutiones felicis recordationis Sixti Papae IV. — His 
tamen non acquievit Pacecus. Causabatur ille, in coetu 
superiore supra duas ^tertias partes in ea verba eonBensisse : 
Quam pie creditur absque peccato originali fuisse oonoeptam. 
Hauc sententiae pietatem n^ari non posse, quando noQ 
solum euncti Regularium Ordines, uno excepto, cunctaequ£ 
Academiae huic-opinioni adhaerebant ceumagis piae, sed 
ipsa Ecclesia solemni ritu conceptae Virginis diem cele- 
braret. Legati tamen nolebant ut quid statueretur, qno 
dissidii fomes inter CathoHcos inardesceret PropoBoit 
autem Asturiensis^ ut ea partieula deleretur, q.ua dicebator: 
Nihil in praeeentia Synodue intendit deoemere. Quod, ifi- 
quit Pallavicinus, quantum arbitror, eo respiciebat, ut 
saltem declararetur, in universali affirmatione contracti a 
cunctis hominibus originalis peccati liaud necessario B. 
Virginem comprehendi, adeoque per deductam inde ab 



Coucilii peiiodus piima. 9d 

adversariis argam«iitatioiiem nihilDminus probftbilem reddi 
ejus immunitatem^. Hoc dictum Bartanus aliique Domini- 
cani plausm excepere, nt accidit graviora periclitantibu&, 
at Paceco eique addictis moleatum accidit. Ea demum 
res devenit^ ut quamvis plerique conceptam sine labe 
Yirginem existimarent , plurimi tamen satius duxerint, 
nihil oppositae sententiae detrahendum esse. Quare decreti 
verba ex Asturiensis dictis comprobatsu sunt, aegerrime 
ferento Paceco.^) 

42. Magna deinde diligentia docti^ina de justificatione Doctrina de 
discussa est, atque ex accurato isto examine demum prodiit ^lio^' 
admiranda ea dogmatis catholiei expo&itio^ quae in sessione 
sexta promulgata fuit. In illa autem discussione apparuit^ 
qnorumdam Patrum mentibus opiniones de justificatione 
inhaesisse, quae a Protestantium placitis non satis dista- 
bant^ Vestigia ibi inveniri dixeris tendentiae illius, qua 
transactione quadam concordia cum Protestantibus restitui 
posse censebatur. Sic in theologorum congressibus Lau- 
rentius Mazocchius ex Ord. Serv. B. M. V. una cum tribus 
quatuorve aliis theologis opinati aunt, hominem reddi 
justum per fidem, quatenus ipse fidentissime credit^ a se 
per Jesu Christt merita peceatorum veniam obtineri. Similia 
in Congregatiouibus generalibua aliqui epi&copi dixerunt. 
In prima ex octo Congregationibus quae hac de qiiaestione 
habitae sunt^ Senensis archiepiscopus cuncta Christo, nihil 
nobis attribuit, totam justitiae acceptionem fidei adscripsit, 
reliquia praeparationibus nihil; quae sententiae Patribus 
male audierunt. Minus recte in alia Congregatione etiam 
difiseruit episcopus Cavensis, qui profusa oratione pariter 
omnia ipsi fidei arrogabat^ arbitrans, ea posita illico justi- 
ficationem subsequi^ cujus individuae essent comites spes 
et caritas, sed non causae et quasi prodromae. Haec 
sententia Patrum aures offendit, et a pluribus episcopis 
refutata est. — Neque grata accidit Julii Contareni Bellu- 
nensis antistitis oratio, cuncta fidei ac Jesu Chxisti meritis 
adscribentis, et nihil operibus, cum haee solum fidei ac 



•> Ita Pallavicinus L. VII. C. VIL Cfr. Theiner, Acta I. 131-146. 



94 XXXVIII. De Concilio Tridentino. 

justitiae signa putaret. In supremi judicii commemoratione 
mentionem operum a Christo fieri, non quia gloriam pro- 
mereantur, sed quia fidem probent, adeoque perinde esse, 
a Christo dici: ,^Sitivi, et dedistis mihi bibere"; ac dici: 
„Ex hujusmodi opere patuit fides vestra." Hujusmodi 
sermo uti Patribus odiosus obstrepuit, ita in quibusdain 
memoriam refricavit veterum accusationum, quas Gaspar 
Contarenus Julii patruus subierat, quod similia opinatus 
censeretur. Seripandus quoque, minister generalis Ord. 
s. Augustini et theologus eximius, de justificatione ac de 
justitia opiniones habebat valde implexaS; et Protestantiam 
figmentis non satis oppositas. Censebat videlicet, praeter 
infusam justitiam ac merita Christi opus esse homini 
Christi justitiam imputari per fidem, ut apud Dei tribunal 
illi salus adjudicetur. Seripando commissum fuerat, ut 
decreta de justificatione conficeret; sed quum ea concin- 
nasset secundum suas opiniones, post plurimam disputa- 
tionem adeo illa immutata comperit^ ut pro suis non 
agnosceret.^) 
sessiosexta. 43 Sessio sexta die 13 <^ Januarii a. 1547 habita est, 

cui interfuerunt quatuor Cardinales, decem archiepiscopi 
et quadraginta quinque episcopi. Doctrina catholica de 
justificatione pluribus capitibus et canonibus perspicue 
definita est. " Simul promulgatum est decretum de reforma- 
tione, de residentia episcoporum aliorumque presbyterorum, 
ac de juribus et officiis episcoporum in corrigendis ac 
puniendis clericis, atque in visitatione ecclesiarum. — 
Brevi post in Congregatione generali, die 25® Februarii, 
Cardihalis Montanus communicavit Patribus diploma pon- 
tificium, quo episcopi Cardinales et a suis ecclesiis abesse 
et pluribus praeesse vetiti sunt. Paulus III edito ejus- 
modi diplomate satis ostendit, serio reformationem ipsi 
propositam esse; quamvis enim difficile sit privare con- 
cessis, tamen ex desiderio legatorum prohibitio illa etiam 
efi^ectum habebat pro tempore praeterito ac pro iis Car- 
dinalibus quibus plures dioeceses concessae erant. — 



') V. PaUavic L. VIII. C. XI. 



Concilii periodus prima. 95 * 

Sessio septima dein die 3^ Martii habita est, atque in 
eadem doctrina catholica de Sacramentis in genere, de 
baptismo ac de conjirmatione proposita fuit. Decreta pariter 
reformationis sunt addita, quae beneficiorum cumulationem 
et alia ad administrationem dioeceseon pertinentia spectant. 
Brevi post, videlicet in Sessione octava die 11® Martii, de- 
creta est translatio Concilii Bononiam, quo de eventu 
quaedam advertere necessarium videtur, quum ex ejus- 
modi translatione vehementior discordia Pontificem inter , 
et Caesarem orta sit, et celebratio Synodi interrupta. 

44. Paulus Sarpi dum describit, qua ratione trans. Transiatio 
latio ista contigerit, stylum in Pontificem etiam ve- °°°*^^^- 
hementius solito acuit, atque in tota re nihil aliud videt 

uisi Pauli III terrores, calliditatem atque hypocrisim. Ex 
iis, scribit, quae Tridento Romam referebantur Pontificem 
teterrimas de Synodo suscepisse suspiciones, ne quid sinistri 
contra pontificatum ibidem agitaretur. Perpendebat, 
vehementissimas esse lites inter factiones theologorum, ita 
ut alii in alios haeresis accusationem proferrent, audaciores 
esse plures Patres, ac timendum esse, ne obligatio resi- 
(lentiae episcoporum de jure divino ut articulus fidei ad- 
strueretur. Tali autem modo pontificatum maxime con- 
velli. Jam reformationis negotium a se ad Concilium 
avocatum dolebat; ac multis aliis motivis vehementissima 
diftidentia in episcopos eum invaderat. 

45. Non minus vero suspectum habebat Paulus Ca- 
rolum V, eo vel magis quod hic tunc esset in prosperitatis 
et potestatis fastigio. Censebat, ipsum ambire favorem 
Protestantium, ut potestatem suam adhuc attoUeret; eum 
sibi esse infensum, atque in animo habere, ut tum Ger- 
maniae tum Italiae se redderet dominum, ut ipso Concilio 
uteretur ad opprimendum Pontificem, utque, rege Galliae 
morti jam proximo, arbitrum se constitueret totius socie- 
tatis christianae. Hinc omnino necessarium existimavit, 
ut Concilium suo obsequio manciparet, atque adeo Bono- 
niam, in civitatem ditionis pontificiae, transferret. Tabel- 
larium igitur misit Tridentum qui celebrata sessione sexta 
legatis intimaret, ut illico sub qualicumque praetextu 



96 XXXVIU. De Concijio Tridentino. 

translationem Synodi procurarent. Hi^ mandata accepto, 
usi sunt falso contagiosi morbi rumore, atque artibus suis 
majorem Patrum partem eo adduxerunt^ ut su£rragii& suis 
translationem Concilii decernerent.^) 

''^men™™ ^^' ^®^ plane aliter se habuisse ea qitae ad trans- 

lationem Concilii spectant , ex documentis genuinis 
clare colligitur. Verum est, tum Cardinales legatos tum 
Pontificem saepius de translatione Conoilii in aliquani 
Italiae urbem cogitasse. In gratiam Germanorum Synodus 
Tridentum convocata fuerat, ut aditus Qermanis^ facilius 
pateret et Protestantes ad Concilium frequentandum ad- 
ducerentur; sed nihilominus nec praelati ex Germania ad 
Concilium venerunt variis detenti motivis, nec Protestantes 
Tridentum accesserunt. Videbatur autem Coneilium ibidem 
eongregatum nimium influxui expositum esse CaesariS; 
qui Oeniponti ut plurimum eommorans res ex nutu suo 
dirigere satagebat, atque Hispanos episcopos sibi plane 
devinctos, fere dixeris subjectos, tenebat. Tum aeris in- 
temperies, tum maxime bella cum Protestantibu«, ex quibus 
pericula imminebant, multis episcopis taedium commora- 
tionis illius excitarant, imo aliquando, cum haereticorum 
exercitus haud procul distarent, non paucia verum incus- 
serant terrorem.^) Legatos etiam pungebat, quod digni- 
tatem suam periclitari interdum credebant eo, quod Synodus 
haberetur in civitate cui dominabatur Madrucius Cardinalis 
Episcopus Tridentinus. Praesertim postquam inter Mon- 
tanum legatum atque Madrucium et Pacecum in aliqua 



^) Hist. du Concile de Trente, I;, II. p. 240, Version d'Amelot de 
la Houssaie. Amsterdam 1699. 

'^) Quum Paulus III vellet, ut Tridenti Synodus continuaretur non 
obstante ex bellis periculo, „Cervinus Maffejo ea qua solebat familiari- 
tate significayit, se quidem obtemperaturos ut qui non metus impuisQ. 
sed suasu libertatis ea scripserant; suggereret tamen ille ccmsiderau- 
dum Pontifici, quaenam Caesaris armati partes in posterum ftiturae 
«ssent, nimirum Concilio leges dare, essetne de dogmatibus disputanduni 
necne, quave ratione de ea ipsa re agendum; nec posse repulsam reddi 
ut actum fuerat quum Caesar per Nuntium sua vota patefecerat.'* 
Pallavic. L. VUf. C, V. n. 5. 



Concilii periodus prima. 97 

Congregatione contentio vehemens exorta est cum rnutua 
offensa non mediocri, Tridentum sedes Concilio minus 
apta videbatur. Vel ipse Madrucius tunc veritus ne ista 
ex re graviora sibi provenirent incomraoda, translationem 
promovere studuit. Erat praeterea motivum grave quod 
Legatos excitabat, ut Concilii translationem desiderarent. 
Considerabant ipsi Pauli 111 decrepitam aetatem, tunc 
(a. 1546) tam crebris morbis laborantis, ut non brevi 
solum, sed in momento obiturus videretur. Arbitrabantur, 
si persistente Concilio ejus mors accidisset, Ecclesiam 
schismatis discrimen subituram. Etenim etsi diplomate 
cautum ab eo fuerat, ut in eo quoque eventu penes Vati- 
canum senatum foret electio Romani Pontificis, tamen 
Concilium in alterius domini ditione situm, et faventibus 
negotio fortasse profanis principibus, dubitandum erat, ne 
litem intentaret, refelleretque illam sanctionem qUasi irritam 
et suo juri adversam, praesertim ad id temporis relatam, 
quo nullo in cathedra Petri sedente, obtinebat Coucilium 
absolutam nullique subjectam jurisdictionem, nec amplius 
adneetebatur Capiti, quod in ipsum potestatem exerceret 
ipsiusque potestatem moderaretur. Hinc legati, acpraecipue 
Cervinus rei christianae studio flagrantissimus, omnem 
movebant lapidem, ut tantae cladi cautum esset, Synodo 
vel eo traducta, ubi a vi adeoque ab auctoritate principum 
externorum esset libera, et Romae Vaticanis Patribus ob- 
sequentior, vel tantisper suspensa, dum rerum conditio 
mutaretur novusque Pontifex firmioris valetudinis succe- 
deret, vel eadem per paucas sessiones brevi absoluta.^) 

47. Paulus 111 pariter ob aliqua ex his quae com- Pauu m 
memoravimus motivis satius habuisset, ut in aliqua Italiae 
urbe Concilium haberetur, praesertim ut a Caesaris domi- 
natione esset immune, utque omnia perturbationis pericula 
amoverentur. Tamen magna cum prudentia in ista pe 
procedebat, quum ex altera parte Caesarem non vellet 
offendere, sed ejus votis quantuin aequum ac tutum erat 
obsequi. Legatis diplomate potestatem fecerat transferendi 



mens 



') Cfr. Pallavic. L. VIII. C. XV. n. 2. 

JiiQgmann, Dissertationes. Tom. VII. 



1^8 XXXVIII. De Concilio Tridentino. 

Ooncilii, ubi id ad vitanda incommoda nccessarium esse 
censerent, ac pluries de isto negotio inter ipsum et legatos 
actum est; sed brevi antequam translatio accidit^ signifi- 
caverat legatis ut Tridenti subsisterent. Sperabat videlicet. 
fore ut brevi tempore Synodus ad prosperum finem perduci 
posset. 
CaroiiVten- 43^ Carolus V ac FerdinanduR rex aliique omnibus 

viribus nitebantur, ut Concilium Tridenti remaneret. Im- 
perator adhuc semper fovebat spem, fore ut ope Concilii 
pax atque concordia religionis in Germania restitueretur, 
et hac ratione etiam nutans Imperii unitas firmaretur. Ad 
hunc finem autem perveniri non posse censebat, nisi Sj- 
nodtts Tridenti continuaretur. Sed facile etiam colliges. 
pro ea quae principibus solet inesse dominandi cupidine, 
pariter maximi ipsius interfuisse, ut Synodum Tridenti 
conservaret, quo efficacius suum influxum exercere posset. 
Ex parte Caesaris stabant praesertim Pacecus et Madrucius 
Cardinales ac Hispaniae episcopi; Carolo V enim isti ut 
principi suo maxime devincti erant, ac mandata ejus ex- 
sequi studebant. Caeterum Vero viri erant pii ac de Ec- 
elesiae commodo valde soUiciti. 

49. Opportune Pallavicinus quoad hanc animorum 
et opinionum divisionem quantum ad translationem Cod 
cilii haec advertit, quae aliis pariter quaestionibus tum 
illius tum nostrae aetatis congrue applicantur. „Quicum- 
que, inquit, haec Pontificiorum Caesareorumque vota ob- 
servaverit, adhibitosque ab utraque partium conatus ad 
suum propositum promovendum, in aliquam fortasse sini- 
stram opinionem incurret, quasi saltem altera suam utili 
tatem Ecclesiae commodis antehaberet, utraque vero non 
ex ingenuitate christiana, sed ex politica calliditate rem 
gereret. Meminerit quisquis ita secum reputat, quod spectat 
ad primum caput, insolens non esse, duos viros quantumvis 
recti appetentes, inter se concertare, ubi finis quem uter- 
que intendit probus est, sibique eorum quilibet persuadet, 
bonum quod ipse promovet anteponendum bono quod pro- 
movetur ab altero. Quod tunc plane contigit, quum Caesar 
conciliandae Germaniae, et Pontifex arcendo schismatis 



Occasio 
tranilatiO' 



Ooncilii periodus prima. 99 

periculo, remittendis ad suas sedes episcopis, atque integris 
christiani orbis provinciis per sancita jam dogmata corro- 
borandis operam dabant. Porro unusquisqne consuevit 
boDum illud haberc pro maximo, cujus peculiaris procuratio 
^id se spectat. Atque id naturae fortasse providentia 
«fFectum est, ut pro sua quisque virili parte studeat illi 
bono, quod ipse per se moliri possit. Cujus rei aliquod 
cxemplum nobis in sacris libris protulit Deus, ubi hujus- 
modi certamina vel inter beatos angelos enarrat^ ne offen- 
sioni nobis foret, si ea inter justos homines conspiciamus. 
Quod attinet ad alterum caput, animadvertat lector, inter 
artem ac fraudem plurimum interesse; illa inest homini^ 
quatenus homo belluis melior, haec inest homini, quatenus 
homo belluis deterior est.^^) 

50. Quum igitur de Concilii translatione vel suspen- 
^ione diversi diversa plane sentirent, eventus accidit in- ni«. 
opinatus, ex quo decretum translationis ortum habuit. 
Contagiosus videlicet morbus Tridenti increbuit, ex quo 
tertio post sessionem septimam die episcopus Caputaquensis 
exstinctus est; paulo ante ex eodem minister generalis 
Minorum et aliquot ex legatorum familiis obierant. Animos 
multorum igitur metus occupavit, ne lues illa ingravesceret, 
et cum timor mortis super reliquas affectiones homini 
dominetur, ad profectionem animum con verterunt ; aucta- 
<]ne festinatio ex eo est, quod, vicinis in locis sparso con- 
tagii rumore, jam agebatur de interdicendo Tridentino 
commercio, adeoque de interdicenda evadendi spe. Ingens 
ob eam rem Praesides incessit cura, ratos, nunquam sibi 
obventuram opportunitatem nec faciliorem nec aequiorcm 
alio deducendi Concilii. Et praeterea intelligebant, si ibi 
persisterent, fore, ut plerique episcopi abirent, remanenti- 
bus tantum Caesareanis ob metum Imperatoris; adeoque 
ut ConciHum si forte adhuc consisteret, tum in iis quae 
decemerentur vivente Pontifice, tum in iis quae possent 
contingere eo moriente, rerum omnium arbitrium penes 
Caesarem foret. Romam miserunt legati, ut Pontificem 



') Hist. C. T. L. VIIL C. XV. n. 8. 



7* 



100 XXXVIII. De Concmo Tridentino. 

consulerent ; sed dein quum periculum in mora esse ipsis 
videretur, quia plures episcopi Tridento mox discesserunt 
alii profectionem parabant, et commercii interdictum iin- 
minebat, usi sunt facultatibus jam antea a Pontifice ipsis 
concessis. Die 9® Martii in generali Congregatione, quum 
jam duodecim Patres permissione nullatenus obtenta pro- 
fecti essent, quumque medici plures periti luis propaga- 
tionem imminere judicarent, de translatione instituere de- 
liberationem. Ei obsistebant Caesareani duce Paceco Car- 
dinali contendentes, pericula talia ex morbo non adesse. 
Altera die iteruni res discutssa est in sessione octava, ae 
decretum translationis a Cardinali Montano proposituu]. 
Postquam singuli Patres protulere sententias suas rationibus 
convestitaS; jussus est Massarellus Concilii secretariu& 
suffragia colligere, ut eorum numerus haberi posset. Ex 
quinquaginta sex Patribus qui tunc aderant triginta octo 
(praeter legatos) translationem sine exceptione comproba- 
runt, quatuordecim noluerunt, iique omnes praeter Fesu- 
lanum Caesari addicti, duo dubitanter, duo per conditionem 
locuti sunt. Verum praeter triginta octo, quibus migratio 
probabatur, nonnulli refragantibus affirmarunt, se illi cou 
sensuros, ubi voluntas Pontificis accessisset. ^) 
NuUa fraus. ^j^ jjg^^. jjj ^G omuia Icgitimc peracta esse, ex dictis maui- 
festum est, nec fraudulenta aliqua machinatio, uti iSarpins 
fingit, in translatione intervenit, sed ex inopinato invales- 
cente morbo translatio decreta est. In arcana epistola ad 
Cardinalem Farnesium, una cum legatorum litteris com- 
munibus missa decretum translationis significantibus, Cer- 
vinus scribebat: Quid Deus de hac Synodo statuerit, ex 
communibus litteris cognosces, de quo nihil aliud affirmOj 
nisi merum Dei opus planeque miraculum id fuisseJ) — 
Tridento legati discessere die 12^ Martii a. 1547 eosque 
Bononiam secuti sunt Patres qui translationem comproba- 
runt; brevi post etiam Fesulanus se iis junxit, aliique 



V. PaUavicini H. C. T. L. IX. C. XIII— XVI; Raynaldi Annales 
a. 1547 n. 46-56. 

-) Pallavic. L. IX. C. XIIL n. 3. 



Concilii periodus prima 101 

plures episcopi hortante Pontifice Bononiam venere. Sed 
remansit Tridenti Pacecus Cardinalis cum episcopis Caesari 
addictis; obsequebantur videlicet Imperatori, qui transla- 
tionem illegitimam esse causabatur^ abstinuerunt tamen 
Tridenti ab actionibus quae Synodum spectabant. 

52. Carolus V quum certior redditus esset de trans- carou v 

latione Coneilii, aegerrime tulit eam factam esse, ac peri- 

culum luis, quae brevi cessavit, merum praetextum fuisse 

contendit. Duo videlicet animum Caesaris feriebant. 

Alterum quod intelligeret, Germanos specioso praetextu 

eam Synodum rejecturos, ut quae alibi quam in loco per 

ipsorum comitia constituto celebraretur, ac proinde a con- 

cepta spe decidebat redigendae Germaniae ad religionis 

concordiam, adeoque ad pacis imperiique unitatem. Quam- 

quam postea satis constitit, hanc spem habuisse plus fron- 

dium quam radicum,* cum in comperto fuerit, nec Prote- 

stantes tametsi subactos voluisse unquam praeteritis Tri- 

dentinis decretis obtemperare, neque postea quam Synodus 

Tridentum repetiit, animum conduxisse ad eam suscipien- 

dam et adeundam. Alterum erat objecta quaedam species 

contemptus. Etenim quum antea tot annos Concilii cele- 

bratio prorogata fuisset, ut de loco qui Caesari probaretur 

conveniret, nunc repente asportatum inde fuerat, et in sede 

cui numquam ille censenserat coUocatum, idque ne ipso 

quidem conscio et in suo paene conspectu. Quapropter 

Imperator magno cum vigore per Oratores suos apud Pon- 

tificem egit, ut Concilium Tridentum rediret. Paulus III 

a legatis de translatione Ooncilii ac de motivis ejusdem 

certior factus, modum agendi legatorum approbavit quidem, 

haud omnino grata tamen fuit haec translatio, animumque 

ejus sollicitudo occupavit ob difficultates quas ex hoc 

negotio proventuras praevidebat. Studuit igitur animum 

Caesaris lenire, advertens, ex libertate ipsius Synodi esse 

ut translatio ista facta sit, nec convenire, ut Pontifex in- 

jungeret Patribus Bononiae congregatis Tridentum reverti. 

Curandum Caesari, ut Patres qui Tridenti remanserant 

Bononiam accederent, tunc ibidem de reditu deliberari 

posse. Sed Carolus V cedere noluit et omni quo potuit 



102 



XXXVIII. De Concilio Tridentino. 



:5' 



.> 



Sessiones 

Bononiae ha 

bitae. 



modo apiid Paulum institit, ut reditum Concilii sua auctO' 
ritate decerneret. Ne tamen ratio ejus agendi schismatica 
videretur, per Oratores suos apud Pontificem juridicam 
actionem iniit contra Concilii praesides, quod illegitime 
Synodum Bononiam transtulerint. 

53. Bononiae interim statuto die 21® Aprilis a. 1547 
habita est seado nona Concilii, cui interfuerunt praeter 
legatos sex archiepiscopi, viginti et octo episcopi, quatuor 
mendicantium Ordinum Praesides et Abbas Cassineusis. 
Definitio tamen et promulgatio canonum de Sacramentis 
prorogata fuit, idemque factum est in sessione decima cele- 
brata die 2® Junii; atque die 14® Septembris a. 1547 in 
Congregatione generali prorogata fuit sessio quae futum 
erat die sequenti ad beneplacitum Concilii. Patres vero 
atque theologi numero fere septuaginta Bononiae discu- 
tiendis et praeparandis materiis fidei et morum sedulam 
operam dederunt, ita ut postea quum Concilium resumptum 
esset, ob hos labores cito decreta confici potuerint. 

54. Hoc tempore Imperator studuit dissidiis religiosis 
limitem quemdam ponere edito Augustae diplomate famoso 
quod Interim appellari solet. Quum videlicet adhuc semper 
spem foveret concordiam in re religiosa restitui possey 
Synodus autem generalis Bononiam translata esset et ita 
novae difficultates orirentur, studebat alia ratione reconci- 
liationi Protestantium viam parare. Compositus igitur fuit 
libellus seu decretum 26 articulorum, auctoribus praesertim 
Julio Pflug episcopo Naumburgensi, Michaele Held episcopo 
auxiliari Moguntino, probis viris catholicis, et Joauiie 
Agricola haeretico Electoris Brandenburgici concionatore, 
sed aeque ac ipsius dominus concordiae cupientissimo. h 
pluribus articulis ac praesertim in iis quae de Sacramentis 
agebant, doctrina proposita Lutheranorum erroribus adver- 
sabatur, in aliis vero contexta erat formulis ambiguis, 
quas liceret utrique partium pro se interpretari. Censebant 
igitur iili viri, quidquid in libello continebatur dummoda 
sana interpretatione exponebatur, doctrinae catholicae non 
repugnare, excepto sacerdotum conjugio et usu calicis 
apud laicos, quae duo ibidem permittebantur. Sed ducebatur, 



Concilii periodus prima. 103 

cum difticiUimum compertum esset sacerdotes a ductis 
uxoribus sejusgi, et experimento constaret, aliquot populos 
ab Eucharistia suscipienda sub utraque specie abduci non 
posaC; utrumque tolerandum esse^ donec Concilium decer- 
neret id quod Ecclesiae magiH profuturum puta^SQt, 

55. Hoc igitur decretum Interim Carolus V in comi- ^»^«*» a«- 
tiis Augustae habitis a. 1549 die 15^ Maji promulgavit^ 

ut usque ad sanctiones definitivas Concilii oecumenici^ 
religionis quaedam esset norma; quae tum a Cathplicis tum 
a Protestautibus recipi posset. Sed Poritifici et Catholicis 
plurimis istud deeretum non probabatur, quia nimiam iu 
re religiQsa Caesar sibi videbatqr tribuere auctoritatem^ 
atque transactione quadam periculis et ambiguitate plena 
res cum haereticis componebantur. Remissius tamen Pau- 
lus III hac in re egit. At vero ipsi Protestantes imprimis 
respuerunt illud Interimy eo quod doctrinas suas et ritus 
eodem rejici censebant. Sic nuUus fere fructus hic Im- 
peratoris conatus obtinuit.*) 

56. Multum quidem interea Paulus III adlaboravit 
ut concordiam in Concilii negotio cum Carolo V restitueret, 
sed eum invenit obstinatum in suo sensu ; peculiaris etiam 
dissensio . eo tempore inter Pontificem et Caesarem orta 
est de possessione Parmae et Placentiae. Ne igitur cer- 
tamen cum Caesare veluti cum perduelle ineundum esset 
ac schisma aliquod oriretur, Paulus suspensionem Concilii 
decrevit, et Montanus legatus die 17® Septembris a. 1549 
Patres Bononiae congregatos dimisit. Statuerat Pontifex 



*) Praeter hoc Interim Augustanum commemoratur illud quod 
dicitur Interim Batiahonense , videlicet libellus qui a 1542 in 
Colloquio Ratisbonensi propositus fuit ad concordiam in re religiosa obti- 
nendam, uti jam superius diximus. Hujus libelli auctores dicuntur 
fuisse Gropper, Velwyk theologus Belga, et Bucerus. Interim Lipsieme 
postremo dicitur documentum, quod a 1548 Lipsiae, quum Mauritius 
Elector Saxo non admitteret Interim Augustanum a Carolo V proposi- 
tum, a theologis pluribus protestantibus moderatis, duce Melanchthone, 
confectum est. In pluribus modificarunt J^i^erim Augustanum ; attamen 
quum in multis doctrinae catholicae faverent, nec illa formula apud 
Protestantes recepta fuit. 



104 



XXXVm. I)e Concilio Tridentino. 



i 



ii i»ii 



convocare Roinam ex omnibus partibus episcopos ad 
disciplinae ac morum reformationem conficiendam. Sed 
cum illis curis detineretur, annis gravis incidit in morbum, 
maxime ob aerumnas, tristitiam et indignationem, quae 
ei supervenerunt ex resistentia Octavii nepotis; hic vide- 
licet mandatis Pontificis obtemperare recusabat, quum 
Paulus vellet, ut Parmam ipsi in feudum concessam Eccle- 
pauii III siae restitueret, ac loco ipsius Camerinum acciperet. Obiit 
mors. Paulus III dic 10® Novembeis a. 1549 ^nnis et meritis 
plenus. Immoderato erga stirpem amore humani ali- 
quid passus est, quod ipse agnovit dum moriens dixit: 
Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus essem. 
Caeterum propter virtutes, animi vigorem, sapientem Ec- 
clesiae gubernationem , praeclarissimis acconsendus est 
Pontificibus.^) 



iir. 

Concilii Tridentini periodus secunda. 

57. Post tertium a Pauli obitu mensem Pontifex 
renuntiatus fuit Joannes Maria Cardinalis Montanus, qui 
in Concilio Tridentino primus fuerat legatus; Julii lU 
nomen sibi delegit. Mediocri natus genere fuit Julius III, 



*) De ipso breviter et concinne Pallavicinus : „Obiit Paulus III 
decima Novembris die anni 1549 postquam annos quindecim sederat. 
clarissimae memoriae princeps; ut qui urbem Romam non oraaverat 
modo, sed paene ad vitam revocaverat, quippe cujus vix ille cadaver 
direptione deformatum nactus fuerat. Ecclesiasticam ditionem bellis 
prius devastatam restauraverat: Senatum Vaticanum viris aetate sua 
longe praestantissimis cohonestaverat : arma saepius moverat adversus 
Christi hostes, catholico sanguine a se nunquam respersa: inchoaverat 
diuque promoverat Concilium, ex obstaculis perarduum, ex rebus in eo 
agitatis amplissimum, et ad reparandam disciplinam praevalidum inter 
reliqua, quae unquam in Ecciesia coaluissent. Immoderato suam erga 
stirpem amore se hominem prodidit; de reliquo herois nomen aputl 
Ecclesiam meritus est." Hist. Conc. Trid. L. XI. C. VI. n. 4. 



Concilii periodus secunda. 105'' 

ita Pallavicinus, sed ingenio plus quam raediocri, ad ex- •^"^^^* °^ 
cogitandum praestantiori, quam ad insistendum excogitatis. 
Per multos gradus ad supremum enisus est; Cardinalis 
vero creatus fuit a Paulo III anno 1536. In quo uno 
niillus unquam in maxima varietate rerum gerendarum 
superbiam, nuUus avaritiam, nuUus ncgotiorum quae is 
suscepisset neglectum, aut quaestus aliquam cupiditatem 
Dotavit. Jam Cardinalis praecipuis ditionis ecclesiasticae 
provinciis praefuit suamque sapientiam animique constan- 
tiam illustravit diuturna turbidaque Concilii praefectura. 
Tener in amore, celer ad iram, sed non minus celer ad eam 
deponendam quam concipiendam ; suopte ingenio potens, 
sed latens quantum vellet ex arte; pronus ad laxamenta, 
sed aeque etiam ad negotia. Benefico fuit animo, sed 
interdum absque delectu ; dignioribus quidem sino praemio 
nequaquam praeteritis, sed simul etiam minus dignis bene- 
ficio afi^ectis Suum sanguinem deamavit variis purpuris 
inter consanguineos distributis, quorum aliqui honorem 
meruisse postea censeri possunt, quem cum obtinerent 
haud merebantur; praesertim vero in Nobilio Cardinali 
tenera aetas admirationem addens sanctimoniae, visa est 
decus addere non minuere dignitati. Sed prae caeteris 
unum extra consanguinitatem suam amavit evexitque, nec 
antea nec post dignum, qui fuit Innocentius de Monte.^) 
Notant porro auctores, Julium Pontificem non eo ardore 
se dedisse occupationibus gravibus, ut antea quum Car- 
dinalis esset, sed senescentem virum visum esse remissio- 
rem in laboribus arduis pontificatus. Unde spes magna 
de ipso Pontifice concepta non penitus adimpleta est. 

58. Julius III quum praesertim studiis Cardinalium 
qui Gallis favebant electus esset, grati animi sensum in 
Henricum II Qalliae regem in Consistorio publice mani- 
festavit. Sed etiam quocumque modo potuit confidentiam 
et benevolentiam ostendit in Carolum V, quocum simul- 
tatis periculum ex praeteritis eventibus propius imminere 
videbatur. Et sane de Caesaris voluntate ipsa electionis 



1) V. Pallavicinum Hist. Conc. Trid. L. X. C. X. n. 8. 



',• 



106 



XXXVIII. De Concilio Tridentino. 



■<■, 

i ' i 






II 



pontifexim- (>Q|rj^j|.jg^ multum uubis abegcrant ab animo Julii, tum in 
tus. eo quod ad communem Ecclesiae rem, tum in eo quod ad 
ipsum Julium privatim pertinebat. Dum Julius legatione 
fungebatur, induxerat in animum, velle Caesarem^ ut novus 
Pontifex in Germania vel Tridenti crearetur, eademque de 
causa retinere ibi episcoporum manum, simulque conten- 
dere, Synodum adhuc ibi consistere; atque bulc fixus in- 
haerebat persuasioni. Postea tamen perspexerat mentis 
esse non malignae solum, sed vulgaris, de aliorum volun- 
tate deterrima quaeque tanquam verisimillima sibi per- 
suadere. Compererat itaque rem aliter se habere, quum 
animadverteret a Caesare nihil prorsus novi moliente, statim 
missum fuisse Pacecum Tridento ad Comitia Vaticana.^} 
Quod spectabat ad se privatim, existimarat proximis supe- 
rioribus annis Caesarem sibi maxime infensum, utpote 
auctori translationis (>oncilii ; sed ubi ad rem ventum est, 
experimento comperit, multos Caesarianorum sibi fuisse 
sufFragatos, unde coUegit, alios privato consilio, non man- 
dato Caesareo, sibi adversatos. Quod plurimum confirma- 
verunt argumenta laetitiae, quae Bertanus Nuntius retulit 
a Caesare et Aula Caesarea ob ejus electionem conceptae. 
Etenim quemadmodum ubi quidpiam nobis molestum 
accidit, aliud contrariis praeditum conditionibus exoptamus, 
ita postremae inter Paulum et Carolum off^ensiones Caroli 
animum stimulabant ad expetendum Pontifieem omnino 
dissimilem, cujusmodi Julius censebatur, ut qui patientiore 
animo erat, ingenio magis flexibili, consiliis planioribus, 
aff^ectu quo ad iram in verbis proniori, eo pariter ad re- 
conciliationem procliviori , antequam iracundia in facta 
prorumperet.^) 

^) Haec attendenda etiam sunt. ut judicium feratur de translatione 
Concilii Tridentini Bouoniam. Profecto ex iis quae diximus indubium 
est, nullas in ista re fraudulentas Pauli III machinationes intervenisse, 
legatos ex animo egisse, ut Ecclesiae bono providerent, raotivumqus 
solidum translationis adfuisse. Translatio tameu non omnino necessaria 
fuisse videtur, adeoque forte minus prompti ad eam fuissent, si minus 
suspectus ipsis fuisset Caroli V animus, ac si praevidissent incommoda 
ex translatione secuta. 

2) Cfr. Pallavicinum H. C. T. L. XI. C. VII. n. 3. 



Concilii periodns secunda. 107 

59. Pontifex igitur mox animum eo adjecit, ut Caesari studium in- 

® . • 1 «taurandi 

obsequens Concilium Tridenti instauraret, simulque etiam conciiii. 
Uenricumll Galliae regem moveret ut eo episcopos Galliae 
mitteret Atque jam de bis conatibus aliqua videntur 
coinmemoranda, ut appareat, quanta in istis negotiis Ec- 
clesiae prudentia RR. Pontifices uti debuerint, ad vincenda 
obstacula quae Concilio oecumenico rite celebrando con- 
tinuo ex principibus obveniebant. Legati igitur missi 
sunt, ad Carolum V Pighinus archiepiscopus Sipuntinus, 
vir Caesari gratus; ad Henricum vero Trivultius antistes 
Tolonensis. Haec Nuntiorum missio eo tendebat, ut ex 
una parte rex Galliae induceretur ad libenter assentiendum 
Synodo Tridenti celebrandae, et ne eam Pontiiicis grati- 
ficationem erga Caesarem aegre ferret: atque ut ex altera 
parte permoveretur Carolus ad amplectendam eam rationem 
couvocandi Tridentum Concilii, quae Pontitici et Galliae 
regi satisfaceret. Quo igitur primum perficeretur curatum 
est, ut ab Henrici animo suspiciones depellerentur, quas 
illi nominis existimatio, aemulatio ac privata ipsius utilitas 
ingerebant. Ostendit ei Nuntius, quantam ipsius honoris 
sollicitudinem Pontifex haberet, et convocationem Synodi 
Tridentum non ob importunam Caesaris petitionem fieri, 
sed eo quod bonum Ecclesiae id omnino suaderet. At 
privatae utilitatis obstacula, quae difficillime perfringi 
solcnt^ ea tunc etiam erant, quae difficillime disjici pos- 
sent, cum probe nosset Henricus, sibi detrimento futurum, 
quidquid Carolo emolumento foret, illi vero emolumento 
futurum, id quod tam flagranter efflagitabat. Verumtamen, 
ut a rege ea persuasio removeretur, quaedam ratio subtilior 
est adhibita. 

60. Insinuabatur, esse quidem e re Caesaris postu- 
lare, non item obtinere Concilium ; ubi enim id denega- 
retur, speciosum illi colorem affundi, haereticis per con- 
cordiam satisfaciendi citra Catholicorum querelam, adeoque 
ab universa Germania obsequium ipsi atque benevolentiam 
tamquam domino praestitum iri. At contra, impetrato 
Tridenti Concilio, ut ipse tum famae suae, tum Catholi- 
corum qui sibi opem ad bellum tulerant, rationem haberet, 



108 



XXXVIIL De Concilio Tridentino. . 



pes. 



conatus necessario adactum iri ad haereticos coffendos, ut ii, quam 

^pud princi- , , c? / / i 

ipse spoponderat subjectionem, oculis exhiberent. Hanc 
compertum erat, ab ipsis summopere refugi, ne sibi manus 
exinanirent rapinis Ecclesiae restitutis; easdemque Ecclesiae 
legibus illigarent. Quare aut obtemperaturi erant invitis 
animis ac rabie tumentibus quam intus coquerent, dum 
per quamlibet occasionem effunderent, et ita Caesarem 
suspicionibus implicitum metuque agitatum distenturi. 
Aut per apertam contumaciam recalcitrarent, eum adigentes 
ad arma contra ipsos movenda. Et in utroque eventu vires 
illum deficerent ad molestiam aliis ac praesertim Gallis in- 
ferendam. Accedebat, quod exstante Concilio nequaquam 
liceret Caesari pacem obturbare, ne in Germaniae con- 
spectu idem Concilium obturbaret, quod ad Gerraanis 
gratificandum a se curatum ostentabat, quodque ipsius pacis 
gratia habebatur. At vero si repulsam in eo a Pontifice 
retulisset, et viribus validior et a memoratis rationibus 
liberior, adeoque fo^rmidabilior futurus esset. Dempto Cae- 
saris commodo, nullum amplius incommodum regi super- 
esse, cum inter conditiones ea esset primo statuenda, ne 
agitarentur in Synodo regnorum negotia, neque Ecclesiae 
Gallicanae privilegia in controversiam vocarentur, sed aliae 
res ecclesiasticae cunctis communes, unde Gallia niliil 
posset detrimenti capere. — His rationibus expositis, Hen- 
ricus eo adductus est, ut celebrationi Concilii consentiret. 

61. A Carolo V Pighinus petiit, ut sua officia ad- 
hiberet ad movendum regem Galliae ut Concilio celebrando 
faveret, ut curam haberet ne Tridenti ea deessent, quae 
tot Praelatorum dignitas et necessitas exposcebat, utque 
Caesar firmiter stabiliret Protestantium subjectionem per 
legitimas tabulas ab ipsis exhibendam. Ubi id ab illis 
recusaretur, Concilio amplius locum non esse, sicuti alias 
fuerat, ad eorum contumaciam declarandam. Sed cum 
jam contumaces essent, superesse, ut in eos Caesar armo- 
rum vim exerceret, ne in controversiam adducerentur et 
recentis et veterum Conciliorum decreta. 

62. Declinavit Granvellus Caesaris Cancellarius nomine 
Caroli petitionem Pontificis, ut operam suam impenderet 



Concilii periodus secuuda. JO^ 

regemque Galliae moveret ad favorem Synodo impertieu- 
dum. Id Pontificis auctoritati convenire respondit; sed 
hac speciosa excusatione adducta veriorem omisit, hoc est^ 
Caesaris officia obfutura potius quam profutura. Aliis. 
autem petitis accedere Caesar paratum ostendit animum. 
Et quod jam Pontifex adverterat, id maxime Imperatori 
gratum esse Granvellus significavit, videlicet, ut cito Con- 
cilium ad finem perduceretur. Expeditiorem rationem 
sibi videri, si Pontifex de sententia virorum sapientia. 
studioque religionis praestantium diploma conficeret, uni- 
versam morum ' emendationem complectens, quod ubi com- 
probaretur in Synodo a Patribus Pontifici ac Caesari ob- 
sequentibus, quantum illi suffragiorum opus esset, minime- 
defuturum. Dogmata vero aiebat ille partim jam fuiss& 
sancita, partim per susceptos a Tridentinis Patribus labore^ 
adeo discussa et digesta, ut postrema illorum absolutio- 
brevis temporis opus evaderet. Atque ex his apparuit, 
aliam tunc ac prius fuisse Caesaris et consiliariorum ejus- 
de morum reparatione sententiam. Etenim quum nihil 
antea pressius inculcassent, contendentes ut ea esset prae-^ 
cipuum et quasi unicum opus Concilii, dum per eam 
Grermaniae turbas componendas putabant; postea experi- 
mento docti perspexerant, decretis de morum emendatione^ 
turbarum exstinctionem exspectari non posse. Etenim 
compertum jam erat, ne mitiores quidem disciplinae leges- 
antea latas posse inter eos animorum aestus ad usum per- 
duci. Praeterquam quod perspiciebant sagaces aestimato- 
res, multo plus reformandum in moribus civitatum Caesa- 
reae quam Pontificiae ditionis.^) 

63. Quum igitur tum Carolus V, tum Henricus II Resumitoi^ 
Concilio celebrando annuerent, Julius III diploma edidit, 
quo Synodum statuit die 1® Maii a. 1551 Tridenti resu- 
mendam et prosequendam esse. Concilii legatum destinavit, 
quum adhibere Cervinum non liceret nimis a Caesare in 
hisce rebus alienum, Marcellum Cardinalem Crescentium 
Romanum. Collegam illi non addidit, tum quo sumptibu& 



V. Pallavic. L. X[. CC. IX. X. 



110 



XXXVIII. De Concilio Tridentino. 



Sesstones 
varise. 



aerarii Pontificii parceret, tum quod existimabat. aequalem 
in supremis arbitris auctoritatem esse perturbationibus ob- 
noxiam; ipsi tamen adjecit qui consilio et decori essent, 
duos praesides ex ordine episcoporum, et in Concilii 
functionibus, et in Germaniae negotiis jam expertos omni- 
que virtutis laude conspicuos, Sebastianum Pighinum Si- 
pontinum archiepiscopum, et Aloysium Lipomanum Vero- 
nensem episcopum. Atqu^ hac fortasse ratione crediderat, 
decus simul et solatium allatum iri universo episcoporum 
ordini, suspicionibus agitato in snperiori Synodi conventu, 
ne quid ipsis Sedes Apostolica derogatum vellet, cum 
iideni nunc cernerent, se ad Praesidum sedem ab illa 
proir.otos. 

64. Habita est sessio undecima, qua Concilium re- 
sumptum fuit, die 1® Maii; nova autem sessio prorogata 
est usque ad 1"™ diem Septembris, ut decreta praepara 
rentur et adventus plurium episcoporum et Protestantium 
exspectaretur. Etiam in eeeeione duodecima, die 1® Septem- 
bris habita, decreta haud publicata sunt, sed proxima 
sessio ob similes rationes prorogata est usque ad diem 11"™ 
Octobris. Venerunt interea ad Synodum Septemviri Mo- 
guntinus et Trevirensis ac plures alii episcopi Germaniae, 
uti Argentoratensis (Strassburg) , Vindobonensis , Naum- 
burgensis, Constantiensis ; ac spes afFulsit, aliquot principes 
protestantes legatos missuros esse. Magno haec Patribus 
solatio fuerunt; sed moiestiam non exiguam Synodo creavit 
Henricus rex Galliae, qui ob exortum cum Pontifice dissi- 
dium episcopis Galliae quominus Tridentum accederent 
prohibuit, atque dein in dubium revocare nisus est oecu- 
menicum Concilii characterem. Hanc Henrici litem ut 
«xponamus jam convenit, simulque breviter innuemus, 
quam partem eousque Galli in Concilio Tridentino 
habuerint. 

65. Franciscus I in Synodi negotio continuo quidem 
«am ostendit simultatem, qnam in Carolum V animo 
fovebat, attamen Concilio congregato haud magnas creavit 
difficultates. Adfuerunt Concilio Tridentino inde ab initio 
aliquot episcopi Galliae, videlicet archiepiscopus Aquensis 



Concilii periodns secnnda. 111 

(Aix) atque episcopi Rhedonensi» (Rennes) et Agdensis ; J^*"®f^°^ ^^" 
veneruntque brevi post sessionem quintam, videlicet die tes. 
26^ Junii a. 1546, tres Oratores Galli, Claudius d'Urfe, 
Jacobus de Ligni^re et Petrus Danez, magni omnes apud 
Gallos nominis^ tum ob munera quibus fungebantur^ tum 
ob virtutes quibus ea promeriti erant. Quum vero Caro- 
lus y urgeret, ut neglectis dogmatibus ad disciplinae re- 
formationera Concilium tenderet, Oratores regis Galliae 
contra insistebant^ doctrinam catholicam imprimis firman- 
dam esse. Decreta Concilii in Gallia bene recepta sunt, 
iiti Dandinus Nuntius Pontitici d. d. 14 Febr. a. 1547 
mandabat; sed paulo post aegrotante rege oppositio quac- 
dam contra decreta disciplinaria se manifestavit. Oriebatur 
eadem ex episcopis in aula regia degentibus. Concilium 
enim leges tulerat severas contra pluralitatem beneficiorum 
quibus animarum cura annexa erat, et contra absentiam 
episcoporum a suis gregibus. Jamvero episcopi illi aulici 
sub hoc duplici respectu rei erant, atque huic disciplinae 
reformationi se subjicere haud erant parati.^) Attamen 
etiam post translationem Concilii Bononiam Gallis per- 
gratam iidem Synodo quam maxime favebant, ac major 
numerus episcoporum Galliae tum Bononiae adfuit^ simul- 
que regis Henrici Oratores. 

66. Quum a Julio III indiceretur resumptio Concilii 
Tridentini, initio Henricus II, uti jam innuimus, omnino 
consensit^ sed brevi lis vehe];nens exorta est bellumque 
perniciosum occasione ducatus Parmensis. Anno 1512 
quum Gallorum dominatio in Italia eversa esset, Parma 
et Placentia in dominium transierant Sedis Apostolicae. 
Ducatum hunc a. 1547 Paulus III ut feudum dederat filio 
suo Petro Ludovico, quo occiso a. 1547 Placentiam occu- 
paverant ob Imperii jura allegata Caesaris copiae, Parma 
vero remanserat Octavio Farnesio. Paulus, uti diximus, 
ultimis diebus vitae suae in animum induxerat, ut Parmam 
immediato gubernio regeret, et Octavio principatum Came- 



^) Dassance, Essai histor. sur le Conc de Trente. V. Rohrbacher. 
H. E., L. 83. 






bt 



112 



XXXVin. De Concilio Tridentino. 









=.f 1 



ry 



;?v 



1.3. 



t^^ 






i^ 



-^' 






V- 



rinum concederet; sed restitit Octavius, ac postremo ipsi 
ducatus Parmensis concessus fuit. Etiam Julius III con- 
lirmavit Octavio feudum illud, magnam benevolentiam Far- 
nesianis ostendit, et difticultates de Placentiae occupatione 
cum Imperatore componere studuit. At Octavius Farne- 
sius, quum aegre ferret, Placentiam in ditione esse Impe- 
ratoris, simulque etiam possessionem Parmae non omnino 
tutam sibi esse crederet, nisi valida protectione gauderet. 
in civitatem istam praesidium recepit militum Gallorum. 
Ita intimius se junxit partibus Henrici regis. ^) Carolus V 
autem ista de re vehementer commotus fuit, Pontifex vero 
pariter aegerrime tulit, quod Octavius sine consensu ipsiu& 
in Ecclesiae feudum praesidium Gallorum suscepisset. Et 
quum videret jam inter Gallorum et Imperatoris parte& 
ipsi seligendum esse, foedus cum Carolo Julius III iniit^ 
ut, armorum vi Octavium ad submissionem redigerent, at- 
que mox copiae Pontilicis, quibus Caesaris auxiliares ac- 
cedebant, bellum acre contra Octavium Farnesium gessc- 
runt. Initio demum anni 1552 induciae factae sunt ad 
biennium, ac postea concordia restituta est. 
Contestatio 67. Quum igitur bellum istud exortum esset, Hen- 

regisGaUiae. ^.^^^ II Contestatwnem Romae exhibuit Pontifici et Car- 
dinalibus, in qua vehementer de modo agendi Julii III 
conquerebatur. Contendebat, in re Parmensi se Ecclesiae 
utilitati inserviisse, ac merito defensionem Octavii potuisse 
suscipere. Pontificem vero, cujus munus fuisset rixas 
omnes inter principes christianos exstinguere aut tempe- 
rare, maluisse bellum ciere, quo tota mox Europa confla- 
gatura erat, omnisque ad Concilium aditus praecludendus. 
Ex quo patere, per novam Synodi convocationem, univer- 
sae reipublicae christianae bonum nequaquam spectari^ 
sed eam ex peculiari cum quibusdam conventione fuisse 
habitam, quorum privato commodo Synodus deserviret, 



u\ 



^) Eodem tempoi^e Horatius Farnesius, Octavii frater, in matrinio- 
uium duxit Dianam Henrici II filiam naturalem; Octavius conniibio 
junctus erat cum Margarita filia naturali Caroli V, sed nihilominus 
simultates illas habebat cum Imperatore. 




Conciiii periodus secunda. 113 

dempta reliquis interveniendi contradicendique potestate. - - contestatio 
Petere proinde regem a Pontifice et Cardinalibus, ut aequi Gauiae. 
consulerent^ quod ipse contestaretur^ se non posse suos 
episcopos ad Concilium mittere Tridentinum, quo propter 
bellum nec liber nec tutus erat accessus; adeoque Conci- 
lium non universale sed peculiare futurum^ non studio to- 
tias Ecclesiae reformandae coactum, sed voluntate quibus- 
dam principibus gratificandi, et in posterum hujusmodi 
Synodi decretis subditos suos nequaquam obstrictum iri. 
Regem iis usurum esse praesidiis, quibus Christianissimi 
majores sui aliique usi fuerant, a jure ooncessis, et liber- 
tatem Ecclesiae Gallicanae defensurum. Diserte tamen 
regem profiteri^ nolle ipsum Apostolicae Sedis obedientiae 
subjectionique se subducere, quin conaturum id agere^ ut 
in dies dignior Christianissimi titulo censeretur. — Re- 
sponsio a Pontifice ad hanc contestationem data est^ in 
qua regem arguit^ quod in feudum Ecclesiae, Parmam, 
suas immiserit copias. Dein de Concilio agit, et quod ad 
obstacula belli spectabat^ ne possent eo Praesules conve- 
nire, imprimis respondebatur, ubi id ita foret, regi esse 
adscribendum^ qui urbem Ecclesiae ingressus pacem tur- 
babat. Deinde quo nubem omnem cogitati periculi Pon- 
tifex difflaret^ offerebat cunctis episcopis publicae securi- 
tatis litteras ta^i a se^ quam a quocumque christiano prin- 
cipe concedendas. Porro nimis futile videri, quod oppo- 
nebatur, ob denegatam pertinaciter ab una provincia prae- 
sentiam^ posse oerogari auctoritati Concilii cunctis natio- 
nibus ad cunctarum utilitatem indicti, imo expetiti atque 
adjuti singulariter ab ipsius regis parente ac praedecessore. 
Absque gravi noxa nequaquam ab eo posse Gallos prae- 
sules detineri, qui reliquis cunctis oecumenicis Conciliis 
magna cum auctoritate interfuerant, et cum eadem Triden- 
tino interfuturi essent. Regem deinde hortabatur, ut animi 
sensus mutaret^ ac postremo episcopos Galliae commonebat, 
ut enixis precibus a rege veniam adeundi Concilii ijnpe- 
trare contenderent, aliter et dignitati et Ecclesiae plurimum 
defuturos. 

Janfnnann, Dissertationes. Tom. VII. ^ 



114 



XXXVIII. De Conoilio Tridentino. 



Sessio duo- 
decima. 



68. In daodecima autem Concilii sessione ex mati- 
dato regis Henrici Jacobus Amyot, abbas Bellosanensis, 
qui postea episcopus Antisiodorensis fuit, Synodo obtulit 
litteras regis, quibus eadem fere continebantur quae Pon- 
tifici et Cardinalibus exposita erant. Quum in epistolae 
inscriptione haud Concilii, sed Conventus nomen haberetur, 
satis commoti sunt Patres^ et deliberatum est, an admitti 
possent ejusmodi litterae. Difficultas tamen sublata est, 
postquam Amyotus explicavit, vocem illam non adhibitam 
esse, ut aliquid auctoritatis Synodo detraheretur, sed eam 
haberi ut synonymam nomini Concilii. Tunc Patres, pro- 
testatione conveniente praemissa, litteras regis acceptarunt.^) 
— Ex hoc dissidio igitur provenit, ut episcopi Galliae 
secundae periodo Concilii Tridentini non interessent. 

69. Proximo a sessione die (2® Septembris) theologis 
traditi fuerunt articuli pro sessione decima tertia exagitandi. 
Magni laboris non fuit canones ad definiendum concinnare; 
adhibita quippe Bononiae cura res apte digesserat^ et ea 
quae hic sancienda erant non perinde se habebant ut 
justificationis articulus, a veteribus Conciliis parum expli- 
catus, breviterque expensus ad id usque temporis a Scho- 
lasticis. Sed firmanda erant Eucharistiae caeterorumque 
Sacramentorum dogmata, de quibus abunde locuta fuerant 
Concilium Lateranense IV, Constantiense et Florentinum, 
et a Scholasticis copiose in eorum operibus agebatur. — 
Par esse videbatur ad explendum argumentum doctrinae 
de Eucharistia, statuere, quid esset credendum de necessi- 
tate Eucharistiae sub utraque specie sumendae. Sed quum 
Protestantes nondum accessissent, Monfortius, Orator Cae- 
sairis, petiit, ut hac saltem decisione Patres supersederent. 
Fuerat semper plurium Catholicorum persuasio desiderio 
spem alentium, posse ad veterem fidem qui aberraverant 
revocari, ubi aliqua quae praestari possent indulgerentur, 
et potissimum duo, laicis usus calicis et sacerdotibus ma- 
trimonium. Pluries id jam propositum fuerat, ac Caesar 



') V. Theiner Acta Conc. Trid. I. 487. - Pallavicini H. C. T. 
L. XI. C. XVI. XVII. 



Concilii periodas secund». 115 

in diplomate Interim vocitato, utrumque Protestantibus ad 
futurum usque Concilium permiserat. Tribus vero Nuntiis 
subinde in Germaniam petente Caesare missis a Paulo III, 
€um ampla facultate inter caeteras haec etiam potestas 
€um opportunis restrictionibus conditionibusque tradita erat. 
^Juapropter considerata Caroli victrice potentia, oblataque 
bis ab integro Ordinum in Germania conventu subjectione 
Concilio, fore sperabatur, ut si Protestantibus in hisce ca- 
pitibus satisfieret, Germania in religionis concordiam re- 
stitui posset. Idcirco Patres, tametsi cum aliqua senten- 
tiarum discrepantia, censuerunt, hac utendum indulgentia, 
suspensis pariter quibusdam aliis articulis, qui huic vide- 
bantur affines.^) 

70. Sessio dedmatertia igitur habita est die 11 o Octo- ®®"*® 
bris a. 1551 atque doctrina de Eucharistia in eadem defi- 

nita. Varia etiam de reformatione statuta sunt, quae maxime 
spectant rationem, qua episcopi in causis criminalibus 
clericorum agere debent. Decreto dein peculiari illorum 
articulorum, quos commemoravimus, definitionem proroga- 
verunt ad sessionem aliam habendam die festo conver- 
sionis s. Pauli, 25^ Jan. a. 1552. Simul salvum conductum 
Protestantibus concesserunt, ut personae „quae ad oecu- 
menicum hoc et generale Concilium accedere voluerint, de 
iis rebus quae in ipsa Synodo tractari debent, omni liber- 
tate conferre, proponere ac tractare, ac ad ipsum oecume- 
nicum Concilium libere et tuto venire, et in eo manere 
ac commorari, ac articulos quot illis videbitur tam scripto 
quam verbo offerre, proponere et cum Patribus, sive iis 
qui ab ipsa Synodo delecti fuerint conferre, et absque uUis 
conviciis et contumeliis disputare, necnon quando illis 
placuerit recedere possint et valeant.** 

71. Paulus Sarpius maligne Patres carpit, quod asse- 
ruerint, Protestantes desiderare audiri de istis de commu- 
nione sub utraque specie articulis, quum tamen hi jam 
saepius declarassent, nullos a se articulos anteriores recipi, 



') Pailavic. L. XII. C. IX. — Theiner Acta C. Tr. f. 528. 

8* 



'i 



I 



116 



XXXVIII. De Conoilio Tridentino. 



nisi ante novum examen ipsis praesentibus instituatur.^) 
At profecto nuUo pacto permitti poterat, ut articuli jam 
definiti in dubium revocarentur, et eo ipso quod Patrea 
declarabant; se morem gerere Protestantibus, quod ipsorum 
adventum pro discussione articulornm de Communione 
praestolarent, merito implicite innuebant, reliqua dogmata 
jam stabilita novo examini subjici non posse. — Aderant 
autem in ea sessione Oratores Septemviri Brandenburgen- 
sis, qui declararunt; principem omnia quae sacrae Synodo 
placitura essent^ sancte et sincere^ ut principem christianam 
et obedientem filium Ecclesiae catholicae deceret, observa- 
turum esse et defensurum.*) Postea tamen promissa non 
implevit. 
Retponsio 72. Postrcmo loco in ea sessione regisGalliae libello^ 

regi GkiUiae - j» • x tt • • • i 

data. de quo supra diximus, responsum est. iienrici quidem 
consilium fuerat, ut non tam legationem exhiberet Concilio 
quam apologiam societati christianae^ et propterea neminem 
miserat, qui reddendam statuto die responsionem acciperet^ 
quod illam non habere cupiebat^ praevidens, per eam suae 
oppositam apologiae^ ipsius nervos labefactum iri. Sed ex 
adverso Synodus studuit responsum etiam non audienti 
reddere, ut illud postea universus orbis audiret. — Expo- 
suerunt igitur regi, gravem molestiam ac soUicitudinem ex 
libello et litteris per ipsius nuntium traditis fuisse Patribu& 
incussam^ quia difficultas inde objici visa^ unde auxilinm 
sperabatur. Cohortantur dein ipsum, ut a consiliis suis 
desistat. Patres eo convenisse, non ut commodis alicujus^ 
terreni principis servirent, sed omnium principum Princi- 
pis, qui Christus est. De bello Parmensi se minime du- 
bitare, quin Pontifex optimam suorum consiliorum rationem 
esset redditurus. Q.uod ad ipsos pertinebat, nihil sibi opta- 
tius esse, quam tranquillitatem atque concordiam, sed ob 
peculiarem controversiam, publicum tanti momenti bonum 
minime praepediendum. Libertatem antistitum Galliae in 
Concilio nulla ratione periclitari ; quod si vero antistites 



') Hist. Conc. L. IV. ad a. 1551. 

-) V. Raynald. Annal. a. 1551 n. 41. 42. 



Concilii periodtts secanda. 117 

{quod minime credendum erat) suo deessent officio per 
^bsentiam rationi dissentaneam, non ideo Concilio digni- 
tatem auctoritatemque oeeum^nici defuturam. Hortantur 
regem, ne foeda sui nominis macula, Concilii decretis, uti 
minabatur, obstacula ponat. Sed monebantur denique 
episcopi Galliae officii sui erga summum Pastorem Con- 
cilium indicentem, et erga coUegas suos, a quibus eo in- 
yitabantur, ac regi proponebatur parentis pietas^ qui mis- 
^is et gravissimis episcopis et praestantissimis Oratoribus, 
in eadem urbe illam Synodum promoverat. — Hac ratione 
stnduerunt Patres in hisce responsis eam moderationem 
servare, quam difficilem tam conducibilem in controver- 
siis cum principibus, reverentiae ac libertatis^ benevolen- 
tiae et correctionis. ^i 

73. Sessio decimaquarta dein habita est die 25^ No- sessio de- 

vembris atque id eadem aoctrina cathoiica de sanctiaaiims 

Poenitentiae et Extremae Unctionia Sacramentis definita est, 

ac decreta de reformatione promulgata sunt, quae episco- 

porum et clericorum munera et vitam spectant. — Interea 

<}uum Imperator continuo insisteret, etiam plures Prote- 

stantium Oratores ad Concilium venerunt; atque jam pau- 

eis exponemus, qua ratione ipsi egerint, ut appareat evi- 

denter, Concilii Patribus attribuendum non esse, quod ab 

ista Synodo reconciliatio illorum haereticorum obtenta 

non fuit. Venerunt igitur versus finem mensis Novembris 

Oratores ducis Wurtembergici ac paulo post plurium ur- 

bium protestantium; mense autem Januario a. 1552 etiam 

Oratores Mauritii Electoris Saxonis. Confessiones suas 

singuli afferebant; Wurtembergicorum Melanchthon, Saxo- 

num Brentius confecerat. Inde ab initio convenientiae 

legibus neglectis, non salutarunt Legatum Pontificis, sed 

eum evitabant, petitiones vero suas Oratoribus Caesaris 

et tribus Septemviris ecclesiasticis exposuerunt. — Haec 

autem erant Protestantium postulata : P Ut tbeologis ipso- 

rum novus salvus conductus a Concilio concederetur ad 

instar illius quem synodus Basileensis Bohemis dederat. 



») V. Pallavic. L. XII. c. IX., Kaynald a. 1551 nn. 41. 42. 



118 



XXXVm. De Concilio Tridentino. 



Protestan- 2^ Ut discusslo artlculorum praeparatorum differretur usque 

tium postu- .- -, ^V.^« OATT !• 

lata. ad adventum tneoiogorum protestantium. 3" Ut cum hi& 
theologis etiam disputatio iniretur de iis articulis, qui Con- 
fessioni Augustanae contrarii eousque a Concilio Tridentino 
definiti erant. 4® Ut Pontifex Romanus neque per se ne- 
que per legatos Concilio praesideret, sed tantum uti quivis 
aiius episcopus vel per se vel per legatos adesset. 5° Ut 
Pontifex solveret episcopos juramento sibi praestito, sic ut 
ipsi libere suffragia sua ferre possent. Provocabant autem 
ad decreta Constantiensis et Basileensis Synodi, quod in 
causis lidei Concilium esset super Pontificem, ac volebant, 
ut id etiam a Patribus Tridentinis declararetur. 6^ Ut 
theologi Protestantium aeque ac episcopi votum consulta 
tivum et definitivum in Synodo haberent. 7^ Ut omnia 
tantum dirimerentur juxta Scripturas sacras et fideles 
earum interpretationes. 8® Ut Synodus permitteret inde 
ab initio loctionem Confessionis Protestantium. 9^ Ut Pro- 
testantibus Tridentum venientibus permitteret exercitium 
cultus sui in domibus privatis. — Evidens est plurima in 
his fuisse, quae cum indole Concilii oecumenici plane 
pugnant ac nullo modo haereticis concedi poterant. 

74. Patres tamen magna cum benignitate Oratores^ 
Protestantium tractaverunt, ne irritus forte agitatae opta- 
taeque concordiae exitus adscribi posset Catholicorum po- 
tius asperitati, quam haereticorum improbitati. Pontifex 
iiljunxerat Praesidibus, ut ante habita majestati charitate^ 
devorarent quidquid a Protestantibus insolentius ageretur, 
et ad omnia eorum postulata, etsi minus convenientia, sese 
flecterent, dummodo id sine jactura religionis et Ecclesiae 
fieri posset; nunquam parenti esse dedecori insaniam filii 
tolerare, quo revocet ad sanam mentem. Admissi igitur 
sunt Oratores Protestantium die 24® Januarii pridie ante 
sessionem solemnem in Congregatione generali, ubi peti- 
tiones suas exposuerunt. Postremo autem loco eas divini 
obsequii publicaeque salutis contestationes adjecerunt, quae 
sunt vocabula communia ingentium malorum aeque ac 
bonorum auctoribus. Dimissis Oratoribus Protestantium 
manserunt Patres in consessu cum Caesaris et Ferdinandi 



Conciiii periodus secnnda. 119 

regis Oratoribus, et pro eo quod statutum fuerat in con- 
gressibus privatis, decretum est, ut extrema omnia quod 
fieri posset indulgerentur. Patres igitur consensere, ut 
sanctiones destinatae pro publica sessione sequentis diei 
de Missae Sacrificio et Ordinis sacramento diflferrentur. 
Statutum pariter est, ut novae tabulae amplissimae fidei 
publicae traderentur, quae secundum vota Protestantium 
fere expressa erant juxta formam salvus conductus a synodo 
Basileensi Bohemis concessi, omissis tamen quibusdam 
verbis ex quibus Protestantes subdola interpretatione de- 
ducebant, jus suffragii eorum theologis dari debere, et ad 
ipsos spectare ultimo judicare, an doctrinae Ecclesiae con- 
formes essent Scripturae. — Postero autem die, vigesimo 
quinto Januarii a. 1552, decimaquinta sessio habita est. sessio de- 
Promulgata inea fuere duo decreta de prorogatione et ^jg "™*<i^ ** **• 
publicae securitatis libello. Verbis gravitate ac pietate 
permixtis prorogationis ea ratio reddebatur, quod expecta- 
rentur theologi Protestantium, quorum nomine postulatum 
id fuerat, simulque celerrimus illorum adventus promissus; 
cum sperandum esset, eos tandem Ecclesiae judicio ac- 
quieturos, exoptatamque concordiam christianis populis 
reddituros. 

75. Nihilominus Protestantium Oratores, quippe qui 
Tridentum accesserant non ut concordarent sed ut obtur- 
barent, amplissimis publicae fidei ac securitatis tabulis 
non se ostenderunt contentos, varias tulerunt querelas, et 
postularunt, ut doctrinae discussio omnino non fieret, ante- 
quam eorum theologi advenissent. Cum Caesar etiam ro- 
gavisset Synodum, ut reliquorum Protestantium accessum 
praestolaretur, Pontifex ac Patres consensere prorogandae 
sessioni, quae fuerat indicta ad diem 19"°^ Martii, usque 
ad kal. Maias. Aderant autem eo tempore Concilio juxta 
Sleidanum Tridenti praesentem Patres septuaginta duo ac 
tres Praesides. Ex episcopis viginti quinque erant Hispani, 
octo Germani, duo e Sardinia, quatuor e Sicilia et unus 
ex Pannonia, qui omnes numero quadraginta Caesariani 
erant. Ex reliquis viginti duobus major pars obstricta erat 
Caesari^ qua familiae clientela, qua subjectione dioeceseos ; 



120 



XXXVUI. De Condlio Tridentino. 



Saspensio 
Synodi. 



et inter minores theologos numero quadraginta duoS; con- 
tinebantur vigintiquinque Hispani et duodecim Belgae. 
Hoc pacto a Sleidano enumerantur. Et quamquam, ait 
Pallavicinus, numerus major esset, quam Sleidanus recenset^ 
tum episcoporum qui reipsa aderant septuaginta octo praeter 
abbates summosque regularium Ordinum praesides, tum 
etiam minorum theologorum^ qui sexagenarium explebant 
numerum, tamen in utrisque ii qui Caesari addicti erant, 
eadem seu parum diversa proportione reliquos superabant. ^) 
Vides igitur, nuUam suspicionem moveri posse, quod ex 
parte Pontificis Concilio conveniens libertas non fuerit. 

76. At mox propter inopinatos tumultus bellicos Sy- 

nodi suspensio ut decerneretur, necessarium fuit. Mauri- 

tius videlicet Septemvir S^xonicus, cui maxime Carolus V 

fidebat, et injuriae sibi ducens nunquam impetratam liber- 

tatem Philippi Landgravii soceri sui, qui Carolo se dederet 

accepta fide de carcere non perpetuo futuro, et dedecori 

sibi vertens Caesari scomma, quo respondebatur, nullam 

diuturnitatem esse perpetuam: conjurationem iniit cum 

pluribus aliis Germaniae principibus haereticis cumque 

Galliae rege Henrico, et arma in Caesarem movit. Cum 

facile praesidium externorum vincatur, ubi animi possi- 

dentur civium, levi negotio Augustam propensione lutbe- 

ranam Mauritius occupavit. Dein foederatorum exercitiis 

Oeniponto minatus est, ubi Caesar degebat, adeoque Tri- 

dentum quoque urbem vicinam deterruit; unde raulti 

episcopi Itali et Hispani fugam arripuere. Rebus nuntiatis 

et urgente Madrucio, Julius HI jam die 15^ Aprilis suspen- 

sionem Concilii decrevit. Initio quidem Patres haeserunt 

ancipites; sed crescente periculo, die 28® Aprilis sessio 

dedmasexta Synodi habita et suspensio ejus ad bieDnium 

promulgata est.^) Contestationem quidem tunc ediderunt 

duodecim episcopi Hispani; sed mox eventu compertum 

est, suspensionem plane necessariam fuisse. Etenim vel 

ipse Carolus V qui ad eam usque diem hostibus pectus semper. 



») Pallavic. L. Xlir. C. IL n. 5. 

3) Cfr. Theiner, Acta Conc. Tnd. J. 654 sqq. 



Suspensio 



Concilii periodus secunda. 121 

adversum objecerat, necesse habuit suis subditis perduelli- 
bas terga ostendere, ne pristina ejus fortitudo in temeri- 
tatem abiret^ et ab ipsis captivus cum Imperii christianique 
Dominis pemicie abduceretur. Praevalido scilicet Clusiae 
transitu a Protestantibus occupato, ille per effusas intem- 
pestae noctis (20 — 21 Maii) tenebras Oeniponto discessit, 
infirma valetudine, lectica vectus, quem major comitatus 
pars, equorura penuria, pedes in ea repentina rerum pertur- 
batioDe secuta est. Nec ille se tutum habuit, donec Villa- 
cum oppidum Carinthiae pervenit finitiimum Forojulii, sub 
Veneta ditione. 

77. Concilium quidem tantum pro biennio suspensum 
erat, sed reapse nonnisi post decem annos continuatum duratio. 
est. Resumptio enim impedita est per discordias et bella 
christianorum principum, quae toto illo temporis intervallo 
durarunt. Praeterea cum Concilium ad id usque temporis 
Caesar ac Germani suis officiis auxiliisque curassent, ac 
semel iterumque congregassent et sustinuissent, ejus resti- 
tutio illis displicere coepit. Etenim Carolus, qui antea 
Synodum velut componendae Germaniae instrumentum 
optaverat, spe hujusmodi fructus jam abjecta, alteque in 
ipso vulnerata a perduellionibus Germanis ea invicti Prin- 
cipis existimatione quam per tot heroica facinora sibi con- 
struxerat, perpetuam quamdam aversionem concepit in 
Teutonicum nomen, nec aequis plane oculis aspicere po- 
terat quempiam illius nationis, quasi obscuratae suae glo- 
riae monumentum. Usque adeo^ ut non modo nunquam 
postea Germaniam repetierit, sed parum aut nihil operae 
Germanicis negotiis impenderit, et jam tumapud se sta- 
tuerit, se Imperio abdicare et in fratrem illud transferre. 
Similiter quoque Germani mutata sententia in apertam a 
Concilio alienationem conspirarunt. Haeretici qui ab eo 
semper intimo pectore abhorruerant, ipsumque petierant 
sola spe non obtinendi^ et interim retardandi per eam pe- 
titionem impetum adversarum virium, jam harum deposito 
metu aperte reluctabantur, ne rursus eam officinam resti- 
tutam aspicerent, in qua ipsorum proscriptio cudebatur. 
Catholici magna ex parte ab opinione dejecti, quod per 



122 



XXXVIII. De Concilio Tridentino. 



nis. 



Synodum exoptata coiicordia reparanda esset, Concilium 
formidabant tanquam novarum emendationum angustiarum- 
que tribunal. Quamobrem opus fuit, ut Pontifices adversa 
aqua navigarent et ad portum adducerent navigium illud 
infirmo Ecclesiae corpori saluberrimum.^) 

78. Cum Protestantibus Ferdinandus rex nomine Im- 
peratoris die 2^ Augusti Passavii Concordiam signavit, qua 
in rebus religionis de duobus capitibus conventum est. 
Prius erat, ut neutri e duabus partibus, quarum alteri 
Religionis veteria, alteri Confessionistarum nomen indictum^ 
molestiam inferre alteri religionis causa liceret. Alterum 
erat, ut intra sex menses nova Comitia celebrarentur, in 
quibus decerneretur, quonam ex quatuor modis contro- 
versiae religionis componerentur, an Concilio oecumenico, 
an proprio unius nationis, an coUoquio, an Caesareo con- 
ventu. Sed nova illa Comitia non prius celebrata sunt 
^** ^f '^^**' qu^"^ *• 1555, quo Augustae ea quae dicitur Pax Religionis 
decreta fuit, in detrimentum sane religionis catholicae. 
Quum ejusmodi Pace dein res in Germania magna parte 
dirigerentur, jam praecipua ejus capita hic commemoramus. 
Decretum igitur in Comitiis fuit: 

„Ne Caesari neve cuilibet Principi catholico liceret 
inferre molestiam iis, qui Augustanam Confessionem se- 
quebantur propter sanctiones eousque statutas aut in po- 
sterum statuendas, neque hi vicissim Catholicis, seu eccle- 
siasticis seu laicis. Quicumque in religione neutri ex 
nominatis partibus adhaesisset, a Concordia excluderetur. 
Nemini inter Imperii Ordines fas esse, ullum Principem 
ejusve subditum, ad suam propriam religionem allicere, 
aut subditis contra dominum patrocinari. Si utrorumvis 
subditi vellent una cum familiis alio migrare ac bona 
divendere, ne ullis interdiceretur, salvo tamen jure domi- 
norum in homines serviles." Hisce pax constituebatur 
inter principes; simul vero implicite agnoscebatur jus prin- 
cipum ut religionem in suis territoriis determinarent, quod 
jus reformationis a Protestantibus dicebatur. — Statutum 



») V. Pallavic. L. XIII. CC. II. III. 



Goncilii periodos secnnda. 123 

fuerat praeterea quod dicitur Reservatum eeclesiasticum, ut Effectus fu- 
videlicet princeps vel praelatus ecclesiasticus, qui a fide 
catholica ad Confessionem Augustanam transiret, dignita- 
tem, bona et proventus amitteret. Sed huic postulationi 
Catholicorum aequissimae restiterunt Protestantes, et quam- 
vis decretum illud Paci Religionis insertum fuerit, effece- 
runt tamen, ut etiam eorum protestatio contra hoc decre- 
tum adjungeretur; atque ita in ipsa hac infelici Concordia 
jam semina futurae discordiae jacta erant. 

79. Pax ista Religionis valde proficua fuit Protestan- 
tibus. Etenim fundamentum juridicum defectioni eorum 
substratum est, ita ut jam majori vigore pedes figere pos- 
seot et extendere. Catholicis vero magno fuit illa Pax 
detrimento. Nam Status catholici^ paucis exceptis, initio 
non sunt ausi exercere in suis territoriis jus reformationis, 
ut subditos compellerent reverti ad Ecclesiam.^) Status 
Protestantium vero non obstante Reservato ecclesiasiico 
paulatim episcopatus^ abbatias, aliave instituta Ecclesiae 
in suis regionibus sita variis mediis occuparunt. Merito 
Pallavicinus : ^Effectus, scribit, hujusce cohcordiae eo per- 
niciosiora in perpetuum evasere, quo tunc conducibiliora 
visa sunt. Etenim Germani defatigati attritique discordiis, 
hoc veluti opio per diuturnam quietem sopiti sunt. Quod 
effecit, ut ea decreta quasi miseriarum levamentum duxerint, 
utque ob horrorem novorum certaminum per pigram igna- 
viam permitteretur Protestantibus longe major licentia in 
exequendis rebus, quam intenta fuisset in paciscendis et 
in propria verborum sententia. Verum quemadmodum 



^) Quom facilius homines ad malnm alliciantur quam revertantur 
ad bonum, ac tendentia rebellionis contra Ecclesiam animos turbasset, varii 
catholicorum quoque principum subditi potius ad protestantismum iucli- 
nabant. Ita qui Ferdinando Bavarisque Principibus subditi erant, finiti- 
morum licentia illecti, suis a dominis petierunt, ne duriore quam alii 
conditione premerentur, sed ut ipsi quoque vitam agerent ecclesiastica- 
rum legum observatione soluti. Quibus tamen responsum: Communem 
conditionem ex decretorum tenore non esse libertatem, sed obligationem 
subditorum adhaerendi dominorum religioni, vel abeundi. Pallavic 
L. XIII. C. Xllf. n. 5. 



124 



XXXVIII. De Concilio Tridentino. 



R. P. 



accidit, ut falsa quaedam medicameDta humorum fluxioiie& 
sanare videantur, dum eas ad tempus retardant, sed easdem 
postea violentiores reddunt magisque lethaleS; ita quies 
illa Germaniae constitit populis alia tempestate diutumi 
laboris pretio, cum tanta mortalium strage et pemicie, ut 
vcl ipsa cogitatio perhorrescat."^) 

80. Interea vero Romae decessit Julius III die 
23 Martii a. 1555^ pontiiicatus anno sexto et aetatis 
septuagesimo. Dum acutis obstinatisque podagrae doloribus 
torquebatur, speravit illam fame enectum iri, sed ex vitae 
genere incaute mutato mox languoris morbus supervenit, 
quo Pontifex post mensem ex hac vita est ereptus. Die 
10® Aprilis in Pontificem electus est Marcellus Cardinalis 
Cervinus, olim in Concilio Tridentino cum Cardinali Mon- 

Marceiius II tano Lcgatus ; is haud immutato nomine Marcellus II 
dictus est. Universa vita ejus anteacta impensa fuerat 
summis summarum rerum negotiis, atque in quolibet cur- 
riculi sui vestigio nonnisi prudentiam, maturitatem, animi 
soliditatem ac virtutem severam ostenderat. Prima Pon- 
tificis consilia fuerunt de prosequendo emendationis nego- 
tio ; nam ad id statim purpuratos aliquot Patres destinavit, 
quibus munus confirmatum est a successore. Marcellus 
enim post paucos pontificatus dies, propterassiduossanctioris 
hebdomadae labores supra sui corporis non animi vires, 
morbum contraxit, et superveniente apoplexia exstinctus 
est postremo die Aprilis ejusque pontificatus vigesimo se- 
cundo. Hic Pontifex tantam excitaverat spem, ut aegre 
potuisset aequare opera sublimem opinionem a se relictam 
eorum, quae, si vixisset, reipsa perfecisset. 

81. Quum in Comitiis quae mortem Marcelli secuta 
sunt initio in Puteum Cardinalem vota inclinarent, postremo 
praeter exspectationem electus est die 13® Maii Petrus 
Cardinalis CarafFa, quamvis plerique eum Pontificem non 
cuperent. Erat CarafFa veteranus CoIIegii sacri, annos 
natus septuaginta et octo, illustris natalibus^ sacris litteris 
instructus et venerabilis virtutis exemplo. Formidabatur 



») Ibid. 



Ooncilii periodus secnnda. 125 

aatem ab omnibus in ipso quaedam virtutis Beverilas, nec ^^^^a» iv 
ab experientia civilium negotiorum^ nec a flexili ad alienum 
conailium ingenio, ob proprii fiduciam^ moderata. Assumpsit 
nomen Paulus IV, ac generatim evasit talis Pontifex, qualis 
agnitus fuit Cardinalis, boc est summo religionis studio, 
sed non absoluta prudentia praeditus. Magno zelo pro* 
movit reformationem Ecclesiae, atque sub hoc respectu 
pontificatus Pauli IV fructus tulit salutares, quatenus de* 
linitivo modo Romae sanctitas et dignitas morum statui 
ecclesiastico conveniens sancita fuit, Paulique statuta postea 
Patribus Tridentinis norma decretorum fuere. Sed animum 
Pauli IV occupabat magna adversio contra domum Austria- 
cam atque Hispanos^ quorum in Italia dominationem exosam 
habebat. Carolus V ipse Pontifici suspectus erat eo quod 
censeret, eum favere Protestantibus. Mox igitur Pontifex 
cum Gallis foedus iniit contra Philippum II Hispanum, et 
infaustissimum bellum aliquanto tempore gestum est. Ex 
desiderio destruendi Hispanorum dominationem et praepon- 
derantiam, etiam provenisse videtur, quodPauIus favorem 
immoderatum praeberet nepotibus pluribus indignis; sese 
enim ipsi exbibebant ut adjutores ad exequenda consilia 
sua. Fostquam anno 1557 pax restituta est, Paulus IV 
maximo cum vigore reformationem Ecdesiae continuavit, 
nepotes vero suos, simulatque viros indignos esse agnovit, 
snmma cum severitate Eoma ejecit. Nimium autem suspi- 
cionibus indulsit Pontifex, dum viros eximios, uti Cardi- 
nales Keginaldum Polum atque Moronum, in jus vocaret^ 
quod opinionibus haereticis faverent^ ut nihil dicamus de 
Sanfelicio episcopo Cavensi pariter accusato. Quorum 
omnium innocentia a subsequente Pontifice agnita est. — 
Supremum diem obiit Paulus IV die 18^ Augusti a. 1559. 
Facile patet, resumptionem Concilii Tridentini tempore 
Pauli IV fieri non potuisse propter bella principum, quae 
tantum a. 1559, pace inter Gallos et Hispanos conclusa, 
iinita sunt. Fauli zelus pro reformanda Ecclesia post ipsum 
quidem Ecclesiae fuit proficuus; sed tempore pontificatus 
ejus protestantismus adhuc propagatus et firmatus fuit. In 
Anglia thronum adepta est a. 1558 Elisabetha regina. 



t 



!' 



t' 



r 



■ 



\-^ 



' i 






126 



XXXVm. De Concilio Tridentino. 



Difficile est judicare, utrum Paulus in ea rejicienda zelum 
non satis prudentia temperaverit ; sub hac regina autem 
ejusque ope haeresim in Anglia plane invaluisse, omnibus 
notum est. Abdicationem, qua Carolus V a. 1558 Imperio 
renunliavit, et succesoionem Ferdinandi I Pontifex agnoscere 
noluit, eo quod jura R. Pontificis in isto negotio non 
observata esse censeret; inde vero evenit, ut Ferdinandus 
in Protestantes Germaniae magna moderatione uteretur. 
Etiam bella et turbae contribuerunt ad dilatationem erro- 
rum; inter milites enim stipendiarios Germanos et Helvetos 
quam plurimi erant Protestantium haeresi addicti, qui in 
Gallia et Belgio opiniones haereticas propagabant 
Paiiavicinus 82. Characterem Pauli IV concinne, sed forte severius, 

de Pauio iv. p^lj^^j^j^^g hiscc describit : ^Princeps utique fuit virtute 

religionis eximius^ addictus ad eam profitendam in saeris 
claustris vel a puero, quare decimoquiuto aetatis anno 
coenobium Praedicatorum ingressus est, eam institutionem 
amplexurus, sed a consauguineis inde per vim abductus. 
Verum non evanescente propterea ex ejus animo hujus- 
modi voto, quasi puerili quodam impetu condidit aetate 
maturaReguIariumOrdinem, perutilisinEccIesiaexempIi; cui 
Ordini non ab ipsius Pauli nomine. quod in illo retinebat nomen 
estiuditum, sed abadministrataTheatina ecclesia, quamillum 
complexus dimittebat. Tiara episcopali ab ipso deposita, pur- 
pura non quaesita ipsum quaesi vit. Quoad ille vixit nunquam 
visus est aut animi candorem foedare, aut in pietate tepescere, 
aut apostolici studii libertatem fluxarum rerum rationibus post- 
habere. Excelluit eruditione, quum graecas Iittera6 aeque 
fere ac latinas calleret, essetque divinarum Scripturarum 
perquam peritus, theologicis doctrinis imbutus, ac supra 
modum versatus in libris, quos theologiae princeps, ipsius 
civis, conscripserat. Miram a natura eloquentiam accepit, 
sed cum appetentia nimia, ut eam omnes admirarentur; 
quae frequenti pabulo in praecelsa fortuna semper irritata, 
nunquam insaturata, ingentem adulationem excitavit prae- 
senti, sed non minorem irrisionem absenti. Laxior aesti- 
mator suae, angustior alienae tum potentiae, tum prutlen- 
tiae, sed nihilominus navus virtutis cognitor ac remunerator. 



Concilii periodus secnnda. 127 

Studium pietatis non potuit in eo exstinffuere quosdam P»iiaviotou8 

de Panlo IV. 

spirituB vel a patria, vel a familia, vel a temperamento 

haustos. A patria retinuit immoderatam quamdam soUi- 

€itudinem in vestium concinnitate^ splendoremque pompae 

aupra ecclesiasticam in exteriori cultu; a familia nimiam 

existimationem titulorum amplitudinisque mortalis ; a tem* 

peramento quamdam agendi rationem elatam, vehementem, 

iracundam, et quamdam severitatem quae animi tumorem 

praeferre videbatur. Plus habuit pectoris ad punienda 

crimina in quovis sublimi capite, quam prudentiae ad 

eadem praepedienda. Amplitudinem omnem sacrosanctae 

suae potestatis habuit pro mensura eam sapienter exercendi, 

haud animadvertenS; rebus naturalibus, non civilibus illud 

aptari : Frustra esse potentiamy quae non redudtur ad actum, 

Nationem Hispanicam et Austriacam familiam insigniter 

aversabatur, nec sibi temperabat, quominus indecoris in- 

dignisque vocibus in eam obloqueretur, cum existimaret, 

libertatem ab illis ereptam fuisse populis in Italia per 

bella, Ecclesiae in Hispania per sanctiones; eamdem liber- 

tatem concessam haeresi in Germania per conventus; aut 

non auditis ab eo, aut non probatis Austriacis responsis. 

Nimirum : In Italia fuisse certatum, non utrum, sed cuinam 

ex exteris serviendum foret; ecclesiasticam jurisdictionem 

in quovis alio transmontano principatu ampliorem quam 

in Hispania non vigere; haeresim vero acriores hostes 

quam Austriacos in Germania haud expertam fuisse. 

Plurcs leges emendationesque evulgavit, quarum aliquae 

ut a solo auctoris consilio conceptae fuerant, ita postmodum 

auctori superstites non fuere: inter eas aeterna laude 

dignum Paulum reddit s.' Inquisitionis tribunal, quod illius 

studio, et antea per consiliarii auctoritatem, et postea per 

principis potestatem exercentis, acceptam refert Italia a se 

servatam fidei integritatem." ^) — „Pontifex angoribus 

undique obsessus oppressusque octoginta quatuor aunorum 

onere cessit naturae die 18® Augusti a. 1559. . . . Morti 

propinquus Cardinales accivit et studio ac voce moribundi, 



') Pallavic. L. XIV. C. IX. n. 5. 



■'.ll •■ 



fi 



"1 



i: 1 I 



1 ' 
ifll 



i.' 

lii 



!il 
II 
\ 



>'i: 

u ■ 
rt 

!;:■ 

!|i ( 

;li 
t|< 



'.>[ 



W' 



lll 



128 



XXXVIII. De Concilio Trideatino. 



sed facundia supra moribundi conditionem^ eos ad con- 
cordiam cohortatus est, ad habendum de Deo unice ra- 
tionem in eligendo successore^ eisdemque s. Inquisitionis 
tribunal , commendavit , quod ille potissimum adversus 
propinquas haereses propugnaculum censebat. Tum Quevae 
Cardinali; qui propius ad eum accesserat^ eosdem eensus 
per miram animi praesentiam hispanice recitavit.^^) 



IV. 
ConcUii Iridentini periodus tertia^ 

PiusivR.p. 83. Post quatuor mensium comitia Pontifex creatus 

est Joannes Angeius Cardinalis Medicaeus Mediolanensis, 
sexagesimum tunc complens annum; nomen Piu8 IV ipse 
accepit. Pluribus muneribus functus optime de Ccclesia 
meritus erat. Inde ab initio pontificatus Pius Cardinalibus 
declaravit, sibi in animo esse resumere Concilium Triden- 
tinum; tempusque opportunum advenerat, quum pax inter 
principes firmata esset. Etiam Orator Ferdinandi Impe- 
ratoris statim a Pontifice Concilii celebrationem petiit, 
atque in illa postulanda cum Germania Galli pariter con- 
spirabant^ et eorum causa conjuncti situ et affinitate con- 
sentiebant Hispani. Galli videlicet atque Hispani antea^ 
quum conspicerent suas regiones ab haeresi mundas atque 
pacificas, segniores in promovenda Synodo fuerant. Nunc 
vero in ipsam flagrantissime ferebantur Galli, tamquam 
remedium gravibus morbis, quibus invalescente apud ipsos 
haeresi aegrotabant, et tanquam praesidium gravioribas 
qui imminebant. Disseminata per Galliam fuerat haeretica 
doctrina Joannis Calvini in eo regno orti. Accessit ad 
ejus adjumentum, aut saltem ad fidei catholicae detrimen- 
tum, quod varii homines, amoenis, non bonis, litteris prae- 
diti, eo e Germania accersiti a Francisco I musarum im- 
pense studioso, secum detulerant etiam errores in ipsorum 
patria ortos. Quum Henricus II a. 1559 praematura 

») Ibid. n. 4. 



Concilii periodus tetl^a. 129 

morte exstinctjas esset, ei soQcessit filius Franciscus II ®***^* ^*^' 
quindecim vix annos natus, atque tunc quum mollior esset 
administratio regni, ac remitteretur poenarum severitas 
quibus pater et avus usi fuerant, kaeresis eonfestim sese 
diffudit novitate sensuumque corruptela faventibus. Peri- 
cula vero vehementer aucta sunt^ quando aliquot proceres 
regii sanguinis sese capita constituerunt novae sectae ubi- 
que diffusae; quae Reformatorum vel Hugenottorum nomine 
designabatur. Maximum influxum in regni gubernium 
habebant videlicet eo tempore G-uisii fratrea, Franciscus 
dux et Carolus Cardinalis dictus Lotharingus, qui familiae 
regnanti affinitate intime jumcti erant.^) Eorum adversarii 
erant principes ex stirpe Bourbonica^ quae originem ducit 
aRoberto Claromontano (m. a. 1317) filio s. Ludovici IX, 
Antonius rex Navarrae et Ludovicus princeps Condaeus.^) 
Isti igitur haereticis utebantur tanquam factione politica, 
ut sibi influxum in regni gubernium vindicarent, iisque 
mox plurimi adhaeserunt. Ex hoc conflictu procerum 
regii sanguinis erroris diffusio valde promota est, ac brevi 
summa inde mala provenerunt. 

84. Quum proinde tum Imperator tum Oalliae rex 
ac mater ejus Catharina Medicaea Concilii celebrationi 
se ostenderent favere, Philippus II vero Hispaniae rex 
religioni catholicae addictissimus etiam consentiret, PiusIV 



^) Ex filiis Eenati n ducis Lotharingiae secundogenitus Claudius 
testamentaria patris dispositione accepit possessiones locupletes ejus 
intra Galliae fines sitas, atque inde Claudius dux Guisius nominatus 
sub Francisco I, cui addictissimus erat, jam magnam in Gallia habuit 
auctoritatem et nomen insigne. Uxorem duxit ex sanguine regio An- 
toniettam Bourbonicam, ex qua habuit filios sex et filiam unam. Haec 
nupsit Jacobo Y Scotiae regi, ejusque filia Maria Stuart matrimonio 
juncta erat Francisco II regi. Ex filiis celeberrimi erant Pranciscus 
dux et Oarolus Cardinalis, qui eo majorem influxum acquirebant, quod 
Maria regina eomm neptis esset. 

^) Antonius in matrimonium duxerat Joannam filiam et haeredem 
Henrici H (m. a. 1555) regis Navarrae, ex uxore Margaretha quae erat 
soror Francisci I. Margaretha haereticis jam favorem praestiterat; 
Joanna ipsis erat addicta. Antonius rex, vir mollioris characteris, inter 
fidem orthodoxam et haereslm fiuctuabat, Ludovicus autem Condaeus 
haeresim amplexus erat. 

Jangmanxi, Dissertation^s. Tom. VII. 9 






ii 



't' 



l!K ■ 



iH 



i' 



1 1 



180 



XXXVin. De Ooncilio Tridentino. 



^ 



legatis missis magno fervore Synodi negotinm promovere 
studuit. Sed mox Pontifex animadvertit, id quod praede* 
cessoribus aceiderat sibi quoque contingere^ nimirum se 
aatequam res instaret urgeri ad Concilium omnium sti- 
mulis, sed cum ventum esset ad limen, novarum cuncta 
tionum novarumque cautionum fraeno coerceri. — Inani» 
videlicet spes occupaverat iterum animum tum Imperatoris 
tum Gallorum, posse Protestantes ad Ecclesiam reduci^ 
eoque maxime esse Concilio habito tendendum. Hine 
Pontificibus praecedentibns reprobrabatur, quod res succes- 
sum non habuerit^ talesque conditiones Sjnodi ad Prote- 
stantes alliciendos proponebantur, quae a Pontifice admitti 
non poterant. Volebant, ut decreta et detinitiones jan 
confecta in Synodo iterutn cum theologis Protestantium ad 
trutinam vocarentur, atque obsistebant, ne Sjnodus habe- 
retur ut continuatio antecedentis, cujus auctoritatem ita 
maxime dubiam reddebants 
Nuntii ad 85. Misit otiam ad Protestantes nuntios Pius IV, 

missi. atque ingenti labore Commendonus et Delphinus legati 
Germaniam peragrarunt. Sed repulsam ubique ab haere- 
ticis vel asperiorem vel magis urbanam habuere. A con- 
ventu Naumburgensi, in quo magna principum haereticorum 
pars convenerat, primum litteraePontificis haud amissae sunt, 
quod inscriberentur: DileGti fiUi, Dein arrogans hujusmodi 
datum est legatis responsum : Principes minime dubitare, 
quin cunctis in nationibtts degerent viri pii, qui expeterent, 
Evangelii lucem candoremque doctrinae restitui, auferrique 
pravas consuetudines, quas oportuisset a Pontifice Romano 
id temporis fuisse detersas in regionibus sibi parentibos. 
Sed aperte cognosci, quaenam fuissent hujusmodi Pontiticum 
consilia ad ' dominatum utilitatesque proprias conversa. 
Idcirco fuisse coactos eos principes ab ordinaria potestate 
-secedere, lucem exquirere, puramque doctrinam haurire 
ab ipso Dei verbo, cui sine dubio tunc inhaerebant se- 
cundum primam Augustanam Confessionem. Quod vero 
spectabat ad praesentem Nuntiorum legationem et ad ea 
quae nomine Romani Pontificis ab ipsis exponebantur, 
visum fuisse principibus, hanc esse responsionem redden- 



Conisilii periodas tevtia. 131 

dam: Mirarise^ qiio pacto ausius ille fuisset; legationem 
ad ipsos mittere: non approbari a se illius aucitoritatem^ 
nec in uUa alia rey nefe in Ooncilio indicendo: unicum a 
86 dominum in terris agaoici^ nimirum Caesarem. Haud 
vero ipBis objeGtari, se in plures sectas esse divisos, sed 
omnes sequi Confessionem unicam Augustanam suis a 
theologis propugnatam, quemadmodum yidere erat iti libris 
editid. Quibus theologis sufFragii jus in Ooncilio tribaen- 
dum fuisset. Denique adesse ibi Oratores Caesaris; quibus 
principes responsa reddiderant^ ut quid ipsi de ea re sen- 
tirent, iili referrent ad Caesarem.^) Etiam episcopos Ger- 
maniae plureis Legati parum promptos ad Concilium ad- 
eundum invenere. 

86. Piufi IV tamen, difficultatibus principum catholi- convoMtio 
corum aliquanibiiBper sopitis^ die'29^ Novembris a. 1560 
Bulla edita Coneilinim indixit inchoandum festo Paschatis 
anni sequenltifi, simulque jubilaeum in uniVerso orbe pro- 
mulgavit. In Diplomate isto habebatur: G^enerale Conci- 
Uum in CHviiaie Tridmtma . . . HndidfmLS, et ibi cdebran- 
dum eublaia suspenmofne quacumque decemimus. Deolinata 
fait oeconotnia quadam prudenti hinc vocabulum conti- 
nuaHonie qtdbusdam odiosum, hinc yerba apposita aequi- 
poUentia ex oontextu quo asserebatur : Tridenti et prius 
aetate Pauli, ac dein in postrema Sjnodi redintegratione 
a Julio habita, fuisse stabilita plura decreta, ac postea 
saspensionem subsecutam, quae nunc tollebatur. Mox Galli 
et Ghermani tricas moverunt, quod quamvis verbum conti- 
nuaHonis omissum esset^ tamen colligi posset ipsa res ex 
decreto, adeoque Protestantes a Synodo deterreri; Hispani 
antem volebant zelo indiscreto, ut diserte declararetur, 
Coneilium esse continuationem praecedentis Synodi Tri- 
denti habitae, atque hujusmodi poBtuIationi etiam postea 
valde inopportune insistebant. — Pontifex vero per legatos 
difficultatibus istis quantum potuit apte responderi curavit ; 
caeterum vero sedulo in opere incepto progressus est. 
Atqae hoc looo animadvertendum est, in isto negotio 



^) V. PaUavic. L. XV. C. III. n. 5. 

9 



132 



XXXVni. De Concilio Tridentino. 



H 



( 

t 



tificis. 



Concilii maxinium fuisse s. Caroli Card. Borromaei Pii 
nepotis influxum, et incredibili cum labore, prudentia ac 
pietate hunc virum sanctum , qui eo tempore quamv is 
aetate junior (nat. a. 1588) fastigiuto dignitatis et aucto- 
ritatis Romae tenebat^ ea quae Synodum Trideiitinam 
spectant exinde disposuisse et direxisse. Quum vero Ca- 
roli Borromaei severa sanctitas omnibus sit perspecta, ex 
his elucet, vel a priori argumentum haberi ineluctabile, 
Sedem Apostolicam seu Curiam Romanam quoad convo- 
cationem Conci^ii ejusqne directionem, non dominandi 
cupidine, fraude callidisque machinationibus inotam et 
usam fuisse, s6d pie, juste, prudenter ex Borromaei cod- 
siliis res esse peractas. 
Legati pon- g?. Ex consilio 8. Caroli . igitur Pius IV quinque 

nominavit Cardinales Legatos qui Conciiio praesiderent, 
Herculem Gonzagam Cardinalem. Mantuanum et Jacobum 
Puteum (du Puy) magni merili viros, Stanislaun^i Hosium 
Cardinalem et episcopum Warmiensem, ecclesiae Poloniae 
lumen atque columnam, Hieronymum Seripandam doctrina 
celebrem archiepiscopum Salernitanum et Augustiniensium 
generalem Magistrum, Ludovicum Simonettam Pisauri 
episcopum, quibus paulo post ob infirmam Putei valetu- 
dinem Marcum Cardinalem Altemps episcopum Constan- 
tiensem ipsiusque Pontificis parentem adjunxit. Tria ante 
inchoationem Concilii Pontifei etiam edidit decreta ; pri- 
mum, quo sede vacante Concilii tempore, electio Pontificis 
collegio Cardinalium vindicabatur; alterum, quo statuebatur; 
Pontifici Romano haud Iicere sibi quamvis consentientibus 
Cardinalibus eligere successorem vel coadjutorem cum jure 
successionis ; tertio decernebatur, in Concilio praesentes 
tantum episcopos, non vero absentium procuratores jus 
suffragii habere. Legati duo, Mantuanus et Seripandus, 
Tridentum pervenerunt tertio die Paschatis a. 1561; sed 
non invenerunt nisi novem episcopos, adeoque inehoationem 
Concilii differri oportuit. Omnium episcoporum primus 
qui advenerat fuit Nicolaus Sfondratus episcopus Cremo- 
nensis, qui triginta annis post sub nomine Gregorii XIV 
apostolicum thronum ascendit. Nonnisi paulatim subsequenti 



. Ooneilii periodns. tertia. 138 

aestate atque aactumno pr aelati ex variis regnis adyenere^ 
ita tamen ut Sjnodam splendidiorem quam antea futuram 
esse praevideri jam posset. 

88. Nihil iuterim praetermittebat Pius IV, quo ad- soui«*tttdo 
jamenta et commoda episcopis praestaret. Qua in re unum ^*^^ pu.'^ 
commemorare oportet, quod magno merito factum postea 
locum praebuit detractoribus injustis Pontificis. ,,Pius vide- 
licet, Bcribit PallavicinuS; Cardinali Mantuano litteris scriptis 
tradidit amplissimam potestatem, impendendi quantum 
pecuuiae opportunum arbitraretur ad divinam gloriam et 
Concilium promovenda. Adjeeitque, ubi id aerario gravius 
evasisset^ Pontificem sumptus in aliis omissurum, ne tanto 
operi deessent; et Legatis universe permiBSum est; ut nuUis 
praescriptis finibus eleemosynas largirentur. Hae magna 
ex parte suppeditabantur episcopis indigentibus, quorum 
tenues proventus impares erant caritati annonae e Triden- 
tini soli sterilitate profectae et ex frequentia convenarum 
auctae. Quocirca necesse fuit, ut compluribus a Pontifice 
viaticum subministraretur, et praeterea continuum subsi- 
dium tribueretur, quo singulis viginti quinque aurei men- 
strui donabantur. Id vero Pontifex optaverat, ut quoad 
posset arcano fieret, ne beneficium rubore accipientium 
elevaretur, neque malignorum calumniis pateret, quasi 
multos stipendiarios episcoposTridentiPontifex aleret. Sed id 
qaod necessario multis innotuit, vix fieri potest, ut omni- 
bus non innotescat. Quare stipendium illud, quod Pontifex 
cam ingenti incommodo toleravit, ne caritati honestatique 
deessety perpetuis susurrationibus malevolentiae fomitem 
praebuit. Caeterum cordati homines intelligebant optime^ 
hujusmodi suppetias adeo tenues esse, ut longe gratius 
accidisset episcopis, babita temporarii commodi ratione, si 
paupertatis titulo licuisset ipsis^ extra domicilii illius in- 
commoda et illius coeli asperitatem frui commodis suarum 
sedium; nedum ut ab mercedula iidem illicerentur ad fa- 
ciendam conscientiae^ honoris et libertatis jacturam, emo- 
lumentis neglectis, quae sibi conquirere potuissent reparata 
Bui muneris potestate. Quamobrem non deerant ex iiS; 
qui quotidie plurimam indigeutiam causati veniam abeundi 



i I 



I ■ 

i 



134 



XXXVUL De Concilio Tridentino. 



t 



Oontrover- 
siae variae. 



deposcerent, eaque venia ipsis deiKegata, j^j^iio iHo subsidio 
nequaquam contenti vivebant, sed semper queruli frequen- 
tiorem largioremque opem efflagitabant; Quin nisi me 
alienae famae reverentia vetaret, possem equidem palam 
facere, ab his maxime molestias laboresque perpetuos illatos 
fuisse Pontifici ac Legatis in disputationibus sjHodorum. 
Multo majoris utilitatis nexus aggiutinabat episcopos tot 
principibus laicis^ in quorum ditionibus siti erant . omnes 
ipsorum redditus tum ecclesiastici, tum faaa^editarii, et non 
minus substantiae ac vitae eorum omnium, qui cum illis 
sanguine conjungebantur. Verum si Pontifices occludunt 
manus, profauae avaritiae, si expandunt, sacrilegae merca- 
turae insimulantur." ^) 

89. Variae etiam inde ab initio Legatis dirimendae 
fuerunt quaestiones et controversiae acriores interdum de 
praeeminentiis et honoribus, quae tum inter episcopos, tum 
inter varios principum Oratores oriebantur. Sed haec re- 
ferre longum profecto foret ac minus utile. Illud tamen 
animadvertendum est, ne cui ex controversiis propter talia, 
tanquam res futiles sint, scandalum oriatur: signis externis 
jura summi momenti haud raro esse valde connexa, adeo- 
que etiam ab hominibus humilibus et dignissimis quoad 
haec controversias posse haberi. Sic Tridenti venerabilis 
Bartholomaeus de Martyribus O. S. Dominici et archie- 
piscopus Bracarensis, sibi ut primati Lusitaniae praeemi- 
nentiam vindicavit supra omnes praelatos Hispaniae et 
Lusitaniae, repugnantibus illis. Quum vero Romae causa 
caderet, libenter sententiae latae acquievit. — Sed diffici- 
lior fuit duplex contestatio cum Hispanis episcopis ante 
primam seu decimamseptimam sessionem habitam. Hispa- 
norum dux praecipuus erat Guerrerus archiepiscopus Gra- 
natensis, vir magni meriti et auctoritatis atque doctrina 
insignis, sed animi aequo tenacioris. Hic igitur cum suis 
Hispanis insistebat, utjuxta regisPhilippi petitionem aperte 
declararetur, Concilium continuaUonem esse Synodi prae- 



*) Pallavic. L. XV. C. XI. n. 5. 



Condlii periodus tertia. 135 

cedentis. Destiterunt tanaen pro temppre a postulatione^ controver- 
postquam Legati magna cum deferentia ex litteris ipsius 
Pontiiicis eis ostenderunt/ eam certo mentem esse s. Sedis, 
ut Concilium sit continuatio praecedentis , sed prudenti 
oeconomia verbum illud continuationis adhuc evitari, ne 
nimium Protestantes irritarentur, neve Germaniae et Gal- 
liae principes offenderentur. Caeterum fore, ut in fine 
omnia decreta inde ab initio confecta a Pontifice confir- 
marentur. 

90. Dein vero Guerrerus repugnantiae tenax tricas 
movit de verbis in decreto de celebratione Concilii ad- 
hibitis, proponentibibs Legatis, causaus, si Legatorum tantum 
esset proponere, vocem episcopis interdictum iri non ad 
jadicandum modo, sed etiam ad loquendum ; novum etiam 
et merito exosum esse hunc modum loquendi. Atque ista 
in re nulli voluit cedere rationi; quum tamen Legatus 
offerret novam convocare congregationem generalem ob 
duo ista vocabula, ut Patres judicium ferrent, id a Guer- 
rero declinatum est. Manifestum vero est, merito disposi- 
tum fuisse, ut nonnisi a Legatis auctoritative proponerentur 
ea, quae in Concilio ad decreta conficienda et suffragia 
ferenda discuterentur; reliqui per Legatos postulata sua ex- 
ponere poterant. Ex jure Sedis Romanae et Legatorum 
merito ita statutum erat. „Caeterum, inquit Pallavicinus, 
apud se quisque perpendat, quaenam oriretur confusio in 
coetu plurimorum capitum, quorura singula, pro eo ac 
omnium mos est praesertim imperitantium, prudentiam sibi 
arrogant ad humanum genus reformandum, si eorum sin- 
gulis daretur potestas proponendi, et in disceptationem 
vocandi extra ordinem quidquid ipsis in mentem veniret? 
Quandonam unquam conventus absolveretur ? quando gra- 
vissima decreta maximeque fructuosa perficerentur ? Non 
solum in conventibus unius capitis auctoritati subjectis^ 
cujusmodi sunt Concilia, sed in iis etiam qui habentur in 
plurium dominatii, haec pr&ponendi potestas ad pauoos 
coaretari solet, cum contingat in qualicumque hominum 
niultitudine, ut plus minusve insit aliquid plebejum, adeo- 
que ignorantiae, audaciae, loquacitatis et perturbatatr 



'k 






136 



XXXVIII. De Concilio Tridentino. 






affectionis.^^) Caeterum opiscopis facile occasioDem adesse 
ut mentem suam aperirent de rebus Ecclesiae^ ac liberta- 
tem in loquendo nimiam fere concedi, jam antecedente 
tempore experientia expioratum erat. Maxime id visum 
fuerat in Bracoio Fesulano episcopo audentissimo in suis 
contentionibus cum Montano legato; quem is tamen, quum 
Julius III Pontifex esset, ad ampliorem episcopatum pro- 
movit. 
sessio deci- gj Quum mense Januario a. 1562 lam ultra centum 

inaseptiina. ^ . , «^ , 

Patres advenissent, ulterius solemnem sessionum celebra- 
tionem non differendam esse Legati censuerunt, ac die 
18^ Januarii sessio decimaseptima Concilii Tridentini habita 
est, cui interfuerunt praeter Cardinales et Mantuanum 
Legatum centum et sex episcopi^ quatuor abbates mitrati, 
quatuor summi Regularium Praepositi. Nondum aderant 
Oratores principum, sed tempore ipsius sessionis primus 
advenit, videlicet Georgius Drascovicius ex Croatia, Quin- 
que-Ecclesiarum episcopus, Orator Caesaris quatenus Hun- 
gariae regis. In hac sessione decretum de celebratione 
Concilii proraulgatum est^ ac sequens sessio indicta ad 
diem 26^™ Februarii. Exinde more solito Congregationes 
generales habitae sunt, sed visum est Legatis obsequi 
principibus Germaniae et Galliae, ut dogmatum discussiones 
et definitiones differrentur. Animadvertebant videlicet ipsi 
Legati, quodcumque examen quod in articulis fidei susci- 
peretur ipsos adacturum, ad citius declaranda tanquam 
firma superiora decreta Tridentina, adeoque etiam conti- 
nuationem Synodi. Inde adventum Protestantium impediri 
posse, et vehementius offendi Imperatorem et Galliae regem 
seu reginam matrem. Inde susceptum fuit Opm Indicis 
librorum prohibitorum, quod diu Patres occupavit, pariter- 
que in rebus disciplinam et mores spectantibus, subsequenti 
tempore desudarunt. — Sesdo dedmaoctava habita est, uti 
«tatutum fuerat, die 26® Februarii, in eaque decretum 
publicatum est De librorum delectUj et Saltus conducius am- 
plissimus datus pro Protestantibus Germaniae et aliarum 



) L. c, c. xvirr. 



CoDcilii periodDs tertia. 137 

regionum in qmbus impune etpublice praedicaretur doctrina 
opposita fidei sanctae Romanae Ecclesiae. Restrictio haec 
praesertim urgentibus Hispanis facta est, quum censerent, 
efficacius in ipsorum regno per Inquisitionem propagatio- 
nem haeresis impediri, atque illius regionis haereticis oc* 
cultis accessum ad Concilium non permittendum esse. 

92. Neque ex episcopis Germaniae neque ex episcopis 
Galliae eousque aliquis ad Concilinm venerat, idque partim 
eorum desidiae^ partim turbulentis temporibus adsoribendum 
erat. Pauca de statu rerum in Gallia hic commeraorare conditio re- 
juvabit. Subitanea morte die 5" Decembris a. 1560 ex-'"™iia. 
stinctus est Franciscus II rex adolescenS; eique successit 
ejus frater Carolus IX, qui undecimum nondum compleverat 
annum. Hinc gubemium devolutum fuit ad reginam ma- 
trem Catharinam Medicaeam, et ex legibus antiquis regni 
primas partes in consilio regio acceperunt principei^ Bour- 
bonici, Antonius rex Navarrae atque Condaeus ; imminutus 
vero est Guisiorum infiuxus. Regina rationibus politicis 
magis quam principiis religionis obsecundans, ac timore 
simul et dominandi cupidine mota, veluti mediam se sistere 
tendebat inter factionem Hugenottorum etCatholicos; quum- 
que illos non auderet satis reprimere, audacia eorum in 
dies aucta est, ac multiplices turbae et magna discrimina pro 
Galiiae regno plures per annos orta sunt. \) Miserat PiusIV 



^) Permultos infectos fuisse infesto quodam in Ecclesiam animo 
etiamsi Catholici remanerent, colligitur ex propositionibus quae a depu- 
tatis civium (tertii status) et nobilium qui annis 1560 et 1561 in oppido 
Pontoise convenemnt, faotae sunt. Deputati tertii status inter alia 
proponebant: \^ Electionem parochorum per fideles, ita ut episcopus 
tantum electionem confirmaret; electionem vero episcopi per parochos 
civitatum et laicos praestantes. 2° Ut ex proventibus bonorum eccle- 
siasticomm tertia pars pauperibus concederetur, et alia pars tertia im- 
penderetur pro aedificandis ecclesiis, hospitiis, scholis, etc. Imo anno 
1561 ad debita pnblica exoneranda, proposuerant venditionem omnium 
bonorum ecclesiasticormn. Ex eadem posse obtineri 120 milliones libra- 
mm; pro cleri sustentatione requiri quotani^is qua/tuor milliones pro- 
ventuum, adeoqne snfficere sununam 48 millionum ad hos proventus ob^ 
tinendos. Sic regiae dispositioni relinqui 72 milliones. Ex his, 42 mil- 
liones inservire debere ad solvenda debita, 30 milliones dein superesse, 



136 



XXXVm. De Concilio Tridentino. 



lia. 



conditio re- jn Gralliam ut Ie£catum Cardioalem Ferrariensem, reriae' 

rum in Gal- , , ^ , , . 

familiae genere affinem, isque rem catholicam sttidnit pro- 
movere^ sed rerum adjuncta invenit adeo difficilia; ut 
moderatione nimia fere ei permagna remissione uti vide- 
retur. Quum Romae nimiae lenitatis ac remissionis arguere- 
tur, modum agendi defendere studuit, tum misso Nichetto 
abbate sibi a secretis^ tum datis litteris (mense Novembri 
1561) ad Pontificem et Cardinalem Borromaeum^ quibu» 
statum rerum in Gallia accurate describebat. Agebat 
gratias Pontifici quod libere eum monuisset; addebat^ ut 
verissimum erat, alia norma esse traotandas res religionis^ 
alia res politicas; ita id a se etiam tum servatum fuisse^ 
nisi perspexisset in praesentia non modo alteras alteri& 
esse permixtas, sed religionem merum esse colorem extimum, 
utilitatem vero politicam esse soliditatem intimam. Idcirco 
se sibi persuasisse, optimum fore consilium, si benevolen- 
tem in omnes animum prae se ferret, et palam ipsis faceret^ 
maximum commodum etiam politicae utilitatis ex eo illis 
exspoctandum esse, quod Catholieis adhaererent. A se 
quidem, cui prae manibus opus aderat, non videri res 
religionis in Gallia ita collapsas, ut de iis esset desperan- 
dum; quo casu se minime praetermissurum generosam 
illam agendi rationem, quae Pontificem ac se ipsum libe- 
raret ab omni nota, sive conscientia sive existimatio 
spectaretur; sed unicam plane viam ne res desperaretur a 
lenitate aperiri. — Quum Romae statum Galliae plane 
desperatum esse inde concluderent, quod nullus ex episco- 
pis ad Concilium accessisset^ ostendit, hoc argumento id 
non confici. Ipsum sane concursum ad Concilium, qui erat 
quasi tessera, qua Catholici ab haereticis discernebantur^ 



et hanc summam consulebant mutuam dare civitatibus ad augendani 
prosperitatem regni. £x pecuniis pro foenore obtentis, mnniri posse 
arces ad custodiendos regni fines, militesqne armari; emptores bononm 
ecclesiasticorum ad statum nobilem posse elevari, ac dein. eos fideles 
fore vasallos. Plurft alia proposuere plane similia iis qaae in magna 
revolutione saeculi decimioctavi statuta sunt; ex quo yides, perversa 
illa principia jam antea adfuisse. — Vide haec ap. Banke, Franz Ge- 
scbichte, T. I. p. 233 sqq. 



Concilii periodns tortiA. 139 

esse potissimum intendendum a Ponti£ce in illis provinciiB. conditio r^ 
habendumque pro potissimo mdicio simul ac prae$idio ua. 
viventis in eia religioniB, ubi aliis ex cauBi» episcopi non 
a Concilio detinebantur. Gallorum autem cunctationem 
ex nimia antistitum deaidia nasoi) non ex modica domi- 
nantium religione. Etenim quum jam diu regina sex 
episcopis profectionem indixisset, nunquam eos passos esee 
a patriae commoditatibus se divelli. 

93. Si hactenus quae ipse Legatus egerat magnopere 
non profuerant; duo perpenderentur : alterum^ ea maxima 
damna, quae accidere potuissent alia inita ratione, exemplo 
Britanniae comprobata ; alterum quam parum auxilii offen- 
disset ipsius legatio, spectatis tum eo qui provincias ad 
quas missus fuerat administrabat^ tum iis qui custodes 
aderant religionis, cujus tutela sibi committebatur. Quod 
ad primum caput attinebat, medico parum usui esse salu- 
tarem paratam apud se medicinam, ubi eam recusat aegro- 
tus^ nec ad ipsam sumendam cogi potest ; id tunc in re- 
gina contingere, quae ad reprimendos Hugenottos cuncta 
subsidia recusabat vel a Pontifice vel aliunde oblata^ quo 
aperte in haereticos irrueret, qua sexus imbecillitate; qua 
imperii sui minuendi timore. Non posse per vim eo ipsam 
compelli, quippe cui omnem opem Germaniae Protestantes 
assidue offerebant, adeoque periculosum esse, ne soUicita* 
tionibus succumberet, ubi seutiret, ae nimium a Pontifice 
premi. Confidere tamen Legatum, Catharinam paulatim^ 
et non coactam ab impetu, adhaesuram esse utUitatis gratia 
illi consilio quod tunc recusabat. Sed hoc esse beneficium 
quod a fnturo tempore sperari possety non conditionem 
propitiam praesentis. — Nec se meliores in conditiones 
incidisse, si ecclesiastici praesulesque Galli spectentur. 
Eorum multos gubernatoribus dixisse, Concilium esse 
quamdam larvam^ nec unquam fore ut indulgeret et pro* 
spiceret postulatis reginae^ quibus Hugenottis satisfieret^ 
nisi poUicitationibus et apparentia quadam. Episoopos 
ipsos haad vehementer ohstitisae consilio, ut tanquam de 
ritibus legis ecclesiasticae et non divinitus praeceptis, re- 
laxaretur obligatio sacris imaginibus utendi^ toUeretur sup- 



\i 



\ 



140 



XXXVIII. De Condlio Tridentino. 



^uaefltio de 
residentia. 



plicatio qua Corpus Christi circumferretur, et concederetur 
calicis usus laicis eucharistiam sumentibus.^) — Praesulam 
Oallorum primus tandem ad Concilium profectus est civi- 
tatis primariae pastor, Eustachius Bellaius Parisiensis 
episcopus, qui Tridentum pervenit decimoquarto Aprilis 
a. 1562. Eo tempore agitatio vehemens in Concilio susci- 
tata erat ob quaestionem celeberrimam de residentia 
episcoporum, qua de re quum in Concilii negotia non 
mediocrem ea exercuerit influxum quaedam referre convenit. 
94. Initio Martii ad examen duodecim capita^ quae 
maxima parte disciplinam et mores spectabant, proposita 
fuerant; quorum primum hujusmodi erat: Perpendereni 
Patres quae ratio esset habenda, quo cuncti Patriarchae, 
Archiepiscopi , Episcopi, et qui procurationem animarum 
exercenty suis in ecclesiis residerent, nec inde discederent, 
nisi ex causis honestis, necessaHis et Ecclesiae catholicae 
conducentibus, Quum in congressu primo post Pascha, die 
septimo ApriliS; deliberatio de his capitibus inciperet^ 
Ouerrerus Granatensis praesul mox totam discussionem 
eo flexit, ut proponeret quaestionem, num pastores jure 
divino ad residendum obstringerentur, ac vehementer institit^ 
ut hoc definiretur. Tali in definitione medium efficacissi- 
mum et fere unicum situm esse, quo episcopi ad residen- 
tiam adigerentur. Exinde haec quaestio mirum in modum 
animos Patrum occupavit, et ingens controversia inter eos 
est orta. Alii enim hanc definitionem maxime expetendam 
asserebant, ob summam utilitatem inde Ecclesiae prove- 
nientem ; nullatenus autem, uti quidam timebant, inde quid 
contra auctoritatem et jurisdictionem Sedis Apostolicae 
deduci posse. Interdictam videlicet esse a Deo volunta- 
riam episcoporum absentiam ab ecclesia, non item neces- 
sariam, seu ex legitimo impedimento seu ex legitimo 
mandato. Alii contra vehementissime disputabaut, nulla- 
tenus ejusmodi definitionem esse opportunam; jam in Con- 
silio Pauli III sermonem hac de re fuisse, et Patres consul- 
tius habuisse, ab eo periculoso spinosoque tramite gradum 



>) Pallavic. L. XV. C. XIV. nn. 8—13. 



Concilii periodns terti». 141 

avertere. In rasideatia episcoporum animi potius praeaen-^"»fj**<>** 
tiam seu sollieitudinem^ quam eorporis praesentiam spectan- 
dam esse; deiinitionem illam parum utilitatis esse produetu- 
ram. — Praeterquam quod ab hujusmodi decisione sinistras 
consecutioQB» studuisset deducere nimia animorum affectio, 
semper sophismatum et cavillarum amatrix, Romani Pon- 
tificis auctoritati injuriosas. 

95. Post plures congressus magna confusio et am- 
biguitas comperta est^ definienda necne res esset. Tunc 
in congregatione generali vigesimi Aprilis, uti jam superius 
enarravimuS) Legati a Patribus expostularunt suffragia 
praecisa^ utrum articulum hunc definiri vellent necne. 
Prope aeptuaginta voluere, ut articulus absolute definiretur ; 
triginta octo vel triginta . novem absolute noluerunt, et 
triginta quatuor responderunt cum restrictione^ ai placeret 
Pontifici; adeoque pro sententia negante definitionem pro 
tempore major fuit suffragiorum para. Sarpius quidem 
maligne plurimos dicit servili in Pontificem animo decli- 
nasse definitionem, sed ista in re ex animi persuasione 
Patres universim locutoa fiuase^ et ex judicii diversitate 
proveni«se diversitatem suffragiorum, re examinata colli- 
gitur. Ita ex Legatis Mantuanus et Seripandus definitioui 
favebant. Simonetta; peritissimus in jure canonico, fere 
ati funestam spectabat definitionem eamque evitare stude- 
bat. Ipsius frater^ episcopus Pisauriensis, caeteroquin Pon- 
tifici addictissimus, definitionem volebat; pariterque trea 
supremi Generales Ordinum mendicantium , et episcopua 
Sutrinus ditionis pontificiae suffragium pro definitione 
dederunt. 

96. Tantum abfuit, quod res in Pontifice reposita 
gratum huic obsequium foret, ut verius in tricas inexplica- 
biles eum conjecerit. Etenim quemadmodum et aua et 
communi Patrum sententia scripsit ad Cosmum Medicaeum 
Orator Florentinus, odiosum videbatur, nolle Pontificem^ 
nt ad declarationem procederetur, quando longe pluribua 
illa fuerat absolute probata, quam absolute improbata. 
Inter eos qui leam probarant fere omnes erant ex nationi- 
bus ab Italica distinctis, et a multis ea censebatur ut effi- 



r. 



142 



XXXVIII. De CoDcilio Tridentino. 



t^dontia 



^^!l«/^ caeissimum adjumentum a<j[ coUapsAm disciplinam repa- 
randam, ita ut Pontifex Bi illam rejiceret, linglias obtrecta- 
torum velHficaret vociferantium^ Ecclesiae restitnendae ac 
reformandae ipsum deesse. Contra vero si declarationem 
eligebat, non levia id afferebat in<;ommoda. Offensa fuisset 
pars Patrum non modica, et quae sibi persuaserat, ia soa 
sustinenda sententia se Pontifici magis favere; quare nbi 
se victam ipsins voluntate animadvertisset, facvle potuisset 
animi propensionem in alienationem indignabundain con- 
vertere. Nec sine motivo gravissimo tot Patribus contra- 
dicentibus haec doctrina ut dogma fidei constituenda vide 
batur, 60 vel minus, quod coropeirtum erat^ sinistras cod- 
4secutiones a multis at^ae bilis ingeniis tamquam liquidas, 
etsi falso, ex eadem colligi. Tandem per interventionem 
suam PoDtifex jacturam fecisset emolumenti; quod in eo 
situm erat^ ut postquam Concilium convocaverat, litigiis 
exortig auctoritatem suam non interjideret. — Legatis suc- 
eensebant multi ex utraque parte^ quod modqm agendi 
eorum haq in re, quo fkctum fuerat ut quaeatio nec decli- 
nafetur nec definiretur, impmdentem dicebant; erant etiam 
<}ui aegre ferebant, quod negotium illud ad Pontificem 
delatum es^et. Silentium quidem de litigatione ista in- 
dictum fuerat, sed in rebus magnae bominum frequentiae 
notis, nimis arduum est arcanum, siquidem paucorum le- 
vitas seu perturbatio prudens multorum silentium inutile 
reddit. Atque ita tunc res accidit. Brevi cunctae aures 
ac dein ora Tridentinorum eo turbarum fragore sunt op- 
pleta ; et paucos intra dies quot fere litterae inde profectae 
sunt, tot famae linguae ooncrepuere, quibus omnes orbis 
•christiani provincias magna cum rei exaggeratione rumor 
pervasit. 

97. Boma iuterea Legatis rescriptum fuit, eam esse 
mentem Pontificis, ut quando Patres de illo articulo adeo 
dissidebant et contendebant, cumque in quibusdam con- 
spicerentur indicia moliminum, quibus per eam declara- 
tionem deducerent consecutiones Apostolicae Sedi perni- 
ciosas, daretur opera, quantum per mpdoB mitiores Sjnodi- 
•que libertatem liceret, ut quaestio illa vel omnino sopire- 



Ooncilii periodos tertia. 14B 

tur, vel in aliud tempus reiiceretuj, donec aemulatione Q»»««**o ^» 

'. ^ ^ .11- • V.J» • • • • 1 reaideati». 

restincta tranquiliiori ratione, animoque smceriori res de- 
cerneretur. Besponsum est a Legatis^ primum ex propositis 
consiliis perdiificile sibi videriy sed alterum desperandum 
non esse^ rem videlicet differre sive ad tempus incertum, 
sive ad Ordinis sacramentum. .Atque sic pro tempore 
quaestio illa perplexa dilata fuit. -^ Pontificis antem ani- 
mus nonnihil contra Mantuanum et Seripandnm legatos 
commotus fuit^ quod quaestionem difficilem et ex judicio 
multorum Sedis Apostolicae auctoritati. incommodam tractari 
fecissenty ac suspicatiiis est Pins, id inde provenisse, quod 
uterque Legatus mansionem esse juris divini teneret, idque 
definitum perouperet. Indignatio auota videtur per Simo- 
nettam^ qui valde adversabatur illi sententiae^ et querelas 
suas ac timores de ejusmodi definitione etiam litteris Bo- 
niam detulit. Inde factum est, ut Pius IV^ quamvis plurimi 
faceret Mantuanum, tamen per aliqupd tempus cogitaverit 
de adjungendis tribus aliis Legatis in jure oanonico valde 
peritis ; sed id offensioni Goneagae et Seripfind() videbatur. 
Petiit Mantuanus ut legati munus deponere posset; at ob- 
Btiterunt tum ipse PontifeX; tum qiii Concilio aderant ; 
apud omnes enim hic Legatus in magno pretio habebatur^ 
atque ejus auctoritas in Synodo necessaria videbatur. 
Tandem quum animis magis sedatis claresceret, Mantuanum 
et Seripandum in quaestione hac de mansione optima 
semper fide egisse, et quamvis suo judieio existimarent 
mansionem esse juris divini, tamen eos nullafenus pro de- 
finitione facienda adlaborasse) ipsos quoque et plures alios 
optimos praesules censere^ nihil ex ea quaestione auctori- 
tati Pontificis detrimenti oriri possC; difficultates exortae 
compositae sunt. Etiam Simonetta et Gonzaga, inter quos 
abalienatio quaedam intercesserat, mox denuo amioitiam 
inierunt, ac summa concordia res Concilii disposuere. ^) 

98. Episcopi Hispani saepius postularunt, ut diserte 
deelararetur Concilii Tridentini continuatio , ac Pius IV 
id fieri etiam desiderabat; sed vehementer obstiterunt 



^) Cfr. de hac quaestione Pallayic. L. XVI. 



144 



XXXVIII. De Concilio Tridentino. 



tia. 



querelis ac minis Oratores Imperatoris et regis Galliae. 
Hinc satis angastiabantur Legati, donec tandem ab anxietate 
soluti sunt litteris regis Philippi II, qui Oratori siio man- 
praMmtoen. ^^^^^r ^* declarationem minus urgeret. ^ Magnas difficul- 
tates etiam excitabant lites inter Oratores principum de 
praeeminentia et loco, quem in Concilio singuli tenerent. 
Litigabant enim Orator Lusitaniae contra Oratorem Fer- 
dinandi ut iregis Hungariae, Oratores Helvetici contra 
FloremtinoS; Oratores Bavari contra Oratores Venetos, 
Oratores Gralliae contra Oratores Hispaniae, et singuli 
minabantur, si parti oppositae praeeminentia adjudicaretur, 
se illioo Sjnodum relicturos esse. Id sane eo tempore 
summo fuisset detrimento pro negotiis ecplesiasticis, adeo- 
que insigni patientia atque prudentia opus erat Legatis, ut 
lites istas componerent et postulationibus satisfacerent. 
Atque ea ocoasione, qua Pallavicinus de bis difficultatibus 
inter Oratoresj prinoipum agit^ illa profert de Oonciliorum 
oecumenicorum arduo negotio, quae nostris diebus repetita 
fuerunt, „In sp^m venio, inquit, per hujus historiae lectio- 
nem, ubi alius ex ea fructus haud carperetur, ablatum 
iri quiamdam offensionem, in quam satis communiter inci- 
dunt homines religiQBis studiosi^ sed negotiis civilibus in- 
experti, et hujusce sae6uli politicae parum periti, quod 
scilicet Pontifices aetate nostra Synodos cogeudas haud 
curent, sicuti per alia tempora fieri solebat, sicuti canonee 
praescribunt, et sicuti postulare videtur reparatio semper 
lubricae caducaeque disciplinae. Profectb statim ac hujus 
postremi Concilii eventa legerint, animadvertent, in mystico 
Ecclesiae coelo syderum conjunctionem concipi non posse 
seu difficilioris concursuS) seu facto concursu periculosioris 
defluvii, quam Synodus oecumenica. Quamobrem, dum 
res humanae ita procedunt, perinde foret illam tentare 
(nisi urgeret extrema necessitas), ac Deum plane tentare 
et congregationem cogere, unde periculum immineret, ne 
in dissipationem Ecclesiae perverteretur." ^) Haec Palla- 
vicinus, uti diximus, advertit praecipue ob difficultates, 



1) Hist. L. XVI. C. X. n; 9. 



Goneilii periodns tertia. 145 

qaae ex parte Oratoram in Concilio ortae sunt, &ed etiam 
reliquas turbas ipse nullatenus tacet. Illa autem difiioul- 
tatum causa nostro tempore ob mutatas relationes inter 
gubemia et Ecclesiam fere ablata erat. Ex altera parte, 
qui attento animo res considerat, animadvertet) Concilio 
Vaticano incommoda orta esse ex aliis adjuuctis, quae 
tempore Tridentinae Synodi minus existebant, e. g. ex in* 
fraenata licentia scribendi. 

99. Convenit etiam hoc loco pauca commemorare de 0'ator«« 
Oratoribus Gallorum, qui ad Concilium venere. Primus 
Orator Gallus Ludovicus de Lansac solemniter Tridentum 
ingressus est die 28^ Maii a. 1562, et paulo post advene- 

runt Ferrerius (Renaud de Ferrier) et Faber (Guide du 
Faur). Lansac eo advenit animo parum in Pontificis 
auctoritatem propenso^ et, quum Tridenti statim conver- 
satus esset cum aliquot praesulibus; qui recentes dissen- 
siones ac moras de residentia episcoporum permoleste fere- 
bant; jam proximo post suum adventum die praepostera 
festinatione^ magis credulus quam cautus, litteras scripsit 
ad Oratorem Galliae Romae degentem^ quarum kaec erat 
summa : Duo ad prosperum Goncilii progressum opus esse ; 
alterum^ (et hoc tolerabilius erat secum allatum ex Galliay 
non Tridenti susceptum), ne praecipitarentur decreta, sed 
retardarentur, donec remotiores Patres advenissent. Etenim 
episcopi Galli intra duos tresve menses illic adfuturi erant, 
qui tumultibus in praesentia detinebantur. Alterum, ut 
Pontifex libertatem Synodo relinqueret, idemque fieri a 
legatis juberet. Hic vero dictum illud protulit quod postea 
per ora vulgi percrebuit, hoc est, ne Pontifex mitteret 
Spiritum mnctum in taheUmii mantica. Similiter ne sineret 
Romae calumniis peti quod in Synodo fuisset propositum 
ac saneitum, quemadmodum audierat oontigisse articulo 
mansionis qui sole clarior patebat. — Ista ab Oratore 
leviter Romam transscripta a Pallavioino fusius refutantur 
Sed non vacat de hisce modo disserere; ex iis quae dicta 
sunt facile accusationes ejusmodi refelli possunt. 

100. Si animum quidem ex parte corruptum a politicis 
Galliae Tridenti gesserat Lansacus, etsi magis illic male 

Jangmann, Dissertfttiones. Tom. VII. 10 






I 



Poatulata. 



146 



XXXVIII. De Concilio Tridentino. 



affectorum susurris depravatns fuerat, longe corruptiores 
animos gesserunt illius coUegae; Ferrerius et Faber. Prior 
yalde suspectae erat religionis, utpote qui auctor fuerat 
in conventu s. Germani, ut haereticis templa concederen- 
tur, quod tamen quum ad Concilium designatus esset, in 
Gallia apud legatum Pontiiicis excusare studuit, affirmans, 
velle se in antiqlia fide vivere et mori. Gravius adhuc 
laborabat Faber sinistra religionis fama; sed is modica 
auctoritate instructus vonerat, et potius, ut polita peroraret 
facundia, quam ut res politica traetaret prudentia. Atqne 
ipse die 26^ Maii orationem habuit ad Synodum arrogan- 
tem et mordacem, qua Patres non modice commotf 
sunt. Attamen pacis et mansuetudinis gratia decretum est 
in conventu die tertio Junii, quamvis non sine aliqua 
sententiarum discrepantia, ut res haberetur pro infecta, 
mitisque Oratoribus redderetur responsio die postero in 
sessione. 

101. Caesariani Oratores adlaborabant^ ut concessionem 
calicis pro Bohemis et Germanis impetrarent, iisque sese 
junxerunt Bavarici. Lansacus autem non sohim Caesaria- 
norum postulato de calicis nsu adhaerebat, quamvis afBr- 
maret id in mandatis sibi traditis non haberi, sed simul 
etiam inhiabat plurimis aliis legum ecclesiasticarum im- 
mutationibus immoderatis, utpote suas apud regiones opta- 
bilibus. Nimirum^ ut publicae precationes et Missae sacri- 
ficium linguis vulgaribus haberentur, ut Sanctorum imagines 
auferrentur, ut nuptiae sacerdotibus permitterentur. Haec 
tamen Lansacus non publice proposuit, sed quum praii- 
deret cum Cornelio episcopo Bergomensi tales sensus ape- 
ruit, Videbantur itaque Oratores eo tendere, ut quocum- 
que tandem modo seditiosis satisfieret, etiam cum gravi 
ecclesiasticae disciplinae detrimento. Certe talibus rebus 
concessis omnes Ecclesiae leges jam labefactatae essent. 
Quod vero quoad leges suorum principum viri illi nunquam 
tolerassent, id audacter postulabant quum de legibus eccle- 
siasticis ageretur. Unusquisque videlicet largus est inalieno 
panno resecando, quo vestem ad se fovendum conficiat. — 
Pontifex quum talia ad eum deferrentur, ac reliquae omnes 



Ganoilii periodtts t^a. 147 

qnae jam exposuimus multiplices difiieultates, .suspicionibus 
interdum etiam supra modum vexabatur in Oratores et 
episcopos praesertim ultramontanos. De Lansaco ^iagua 
cum indignatione coram Oratore Galliae Romae degente 
conquestus est ; is vero, quum in privatis tantum coUoquiis 
immoderata vota prae se tulisset^ non sine vebementia ex- 
postulavit; quod calumniis impeteretur. Ad epiacopos.vero 
qaad spectat, facilius Pontifici persuasum fuit^ nihil in 
8. Sedis auctoritatem ipsos velle moliri. Haud mirandum 
sane est; in ista animorum agitatione Pio IV aetate jam 
provectiori magnam supervenisse sollicitudinem^ ne incom- 
moda graviora ex Concilio orirentur.^) 

102. Sessio decimanonsi, Conciliiy quae est tertia sub 
Pio IV, habita fuit die 14* Maii a. 1562 ; sed nihil in ea 
de doctrina et disciplina statutum fuit, at prorogata publi- 
catio decretorum usque ad novam sessionem die 4® Junii 
habendam. In hac sessione iterum decretorum promulgatio 
prorogata fuit usque ad sesdonem mgesimam primam die 
16^ Julii habitam. In ea sessione decreta statuta fuerunt 
doctrinalia de Communione suh utraque specie, et parvulorum, 
atque quum hac ratione Patres continuarent labores Synodi 
8ub Paulo III et Julio III habitae^ facto satis ostendebant, 
Concilium praesens esse illius continuationem, Tantae autem 
difficultates obvenerant quoad petitionem Oratorum de 
concedendo pluribus regionibus usum calicis; ut solutio 
hujus quaestionis a Patribus dilata sit. Statuerunt vide- 
licet: ^Duos vero articulos alias propositos, nondum tamen 
excussos, videlicet, an rationes quibus sancta catholica 
£cclesia adducta fuit^ ut communicaret laicos atque etiam 
non celebrantes sacerdotes sub una tantum panis specie, 
ita sint retinendae^ ut nulla ratione calicis usus cuiquam 
sit permittendus, et: an, si honestis et christianae caritati 
consentaneis rationibus concedendus alicui nationi vel 
regno calicis usus videatur, sub aliquibus conditionibus 
concedendus sit, et quaenam sint illae; eadem sancta 
Synodus in aliud tempus oblata sibi quam primum occa- 



Sessione» 
variae. 



Cfr. PaUaviclni L. XVI. C. X. et U XVU. C. VIII. 

10* 



148 



XXXVHI. De Concilio Tridentino. 



sione/ examinandos et definiendos reservat.^ — Decreta Re- 
formaiionis addita speetant praesertim collationem sacrorum 
ordinum^ et erectionem unionemque parochiarum ac 
similia. 
Quaestorum 103. Opcrae prctium est notare decretorum reforma- 

eleemosyna- ... , • . . ^. . •% 

rumsuppres- tioniB caput nonum^ cujus mscriptio est: Quaestorum 
**°* eleemosynarum nom^ et itsus tollitur. Indulgentias et 
spirituales gratias Ordinarii publicent Duo de capittdo 
eleemosynas gratis accipiant Ante sessionem illam videlicet 
trutina expensae sunt depravatae consuetudines quommdam 
ex iiS; qui profitebantur munus promulgandi indulgentias; 
aliasque Apostolicae Sedis largitiones ad pietatem spectantes. 
et colligendi a populis eleemosynas ad extruendam s. Petri 
basilicam variaque templa, et ad alia pia opera conficienda. 
In hujusmodi hominum conditionem compluresPatres acriter 
invecti sunt ; materiam ab ipsis praebitam haeresi Ltitheranae; 
innumerabiles eorum fraudes esse, et exquisitas technas, 
quibus a simplici plebis pietate pecuniam emungebant. 
Aliqui tamen Patres restiterunt et censuerunt, propter ab- 
usus quosdam haud ex integro munus tollendum esse, quo 
multis nosocomiis et piis locis consulebatur ; et Legati eo 
inclinabant, ut legibus quibusdam provideretur ne abusus 
jam fieri possent. Sed Pontifex Legatis significavit litteris^ 
suae mentis esse, ut illud ministerium omnino tolleretur. 
Tunc decretum illis verbis eonfectum est: ^Quum multa 
a diversis antea Conciliis, tam Lateranensi, ac Lugdunensi, 
quam Viennensi, adversus pravos eleemosynarum quae- 
stionum abusus remedia tunc adhibita posterioribus tem- 
poribus reddita fuerint inutilia, potiusque eorum malitia 
ita quotidie magno fidelium omnium scandalo et querela 
excrescere deprehendatur, ut de eorum emendatione nulla 
spes amplius relicta videatur: statuit^ ut posthac in qui- 
buscumque christianae religionis locis eorum nomen atque 
usus penitus aboleatur, non obstantibus privilegiis, eccle- 
siis, monasteriis, hospitalibus, piis locis et quibusvis cujus- 
cumque gradus, status et dignitatis personis concessis, aut 
consuetudinibus immemorabilibus." Dein reliqua statuun- 
tur, quae in decreti inscriptione breviter citavimus. Com- 



Coaciiii periodofl tertiik 14^ 

memoravimus autem hoc deoretum^ ue veritatem videamur 
fugere; patet videlicet ex hoc decreto, revera illis tempo- 
ribus a quibusdam quaestoribus abuBus esse commissos, 
ac propterea miBisterium illud peuitufi esse abolitum. Usque 
adeo iuterdum oportet bona quaedam e medio tollere; cum 
pullulantibus inde malis plus ea detrimenti afferant^ quam 
si per se mala forent^) 

104. Pro sequente sessione habenda magno cum la- c<>>^*~^«"*» 
bore ac fervore disputatum e&t de Missae sacrificio atque dotio. 
iterum de concedendo calice, Et qnoad primum caput 
praecipue disceptatum fuit^ an Christus Dominus se ipsum 
in coena immolaverit; et an Apostoli sacerdotii ordinem in 
coena susceperint. De Christi oblatione selecti Patres ea 
digesserunt, quae communius probabantur, omissis litigiosis, 
dicentes siculii nunc habetur^ Redemptorem in coena se 
obtulisse in sacrificium Patri aub specie panis et vini, sed 
quo genere sacrificii non exprimebant. Quoad alteram 
quaestionem de sacerdotio Apostolis in coena coUato, 
Guerrerus cum archiepiscopo Bracarensi et aliis difficul- 
tatibus inhaeserunt, existimantes a pluribus Patribus tribui 
collationem sacerdotii illis verbis Christi post resurrectio- 
nem : Acdpite Spiritum sanctum. Hosius legatns^ ut senten- 
tiam quam etiam libris suis defenderat, tueretur, distinxit 
geminam potestatem a Christo sacerdotibus impertitam, 
alteram ad verum ipsius corpus attinentem^ alteram ad cor- 
pus mjsticum quod ex fidelibuB constat. Priorem quajB 
facultatem consecrandi importat, fuisse illis traditam in 
coena, nec uUum ex antiquis Patribus id negare; poste- 
riorem quae auctoritatem absolvendi complectitur eam esse 
quam Christus redivivus communicavit. — Nihilominus 
perstitit Granatensis in sensu suo, et in Congregatione 
generali sessionem praecedentiy uti jam superius diximus^ 
triginta Patres canonistae adversati sunt. Inde tamen 
nuIlatenuB commoti sunt Legati ut quid mutarent, sed ad 
concordiam praesules sunt hortati. 



') Cfr. Pallavic. L. XVH. C. X. n. 12. 13. 



190 



XXXVIIt. De Concilio Tridentino. 



'" 105. Maxima fuit diversitas HBntentiarmn in quaeBtione 

de conceisione calicis. Post diuturnam diligentiam et ac- 
curatum examen , Patrea qui coetibus numero centum 
sexaginta septem interfuere, in octo partee divisi sunt. 
Quatuordecim auctores erant, retardandum eBse decretum; 
triginta octo repulsam probabant; viginti novem conces- 
sionem; viginti quatuor rem esse in Pontifice reponendam 
censebant; triginta et uoua in conoeseionem propendebaDl, 
nou tamen' episcopie committendam, eed ut ejue executio 
Pontifici relinqueretur. Unus perstitit medius; decem in 
partem negantem incliiiaruQt, sed rem Pontifici committeD- 
tes; novemdecim concesBionem ad Bobemiam et Hungariani 
coarctarunt. Adeoque vix in argumento tot potuissenl 
sententiae antea concipi, quot reipsa pullularunt. Quod 
usuvenit in illis quaestionibus tam practicis quam tbeore- 
tiois, in quibus duae utrimque difi&cultatee obversantur, 
quum pro se quisque tunc aspiret utilitati et gloriae in 
aperiendo calle medio ac plano inter ardua et confragoaa, 
quamquam eaepius novus ille callie, dum cuncta evitare 
creditur offendit in cuncta. Hine vero unusqaisque viam 
ab alio male patefactam aversatus, ejusdem simui auda- 
ciam imitatur et simul ipsi per eventum improsperum 
assimilatur. — Caesariani ab iis quae evenenint faoc io 
negotio pro ipeis summi momenti, stupore sunt affecti. 
Existimaverant enim, in Sjnodo vix oppositionem contra 
ipsorum postulata inveniri, et a Concilio potius ealicem 
concedi, quam a Pontifice desideraverant. Tunc vero 
Drascovicius qunm etiam conatus repetitus irritus fuisBet, 
totam rem Mantuano reliquit. Ab ipso pridie eessiODii 
solemnis decretum propositum fuit, quo negotium ad FoD- 
tificem deferebatur, atque in Congregatione generali octo 
Bupra nonaginta deoreto conaenserunt, triginta octo dissen- 
serunt.') 

106. Seseio mgeeima inetmda, quae eet sexta sub PioIV, 
celebrata est die 17" Septembris a. 1563: atque in ea 



Ooncilii periodus tertia. 151 

doctrina ds Sdct^Jicio Missae definita est ac promulgata; sessio 
deereta de reformatione praecipue de vita et honestate 8«cnnda. 
clericorum agunt. Cum proponerentur decreta de doctrina, 
non exstitit ea concordia, quam Praesides exoptaverant. 
Bepugnarunt quidam duobus illis articulis^ de quibus 
plurimum in coetibus fuerat disputatum, hoc est de sacer- 
dotum institutione in coena, et de oblatione qua ibi se- 
ipsum Christus obtulit Patri. Huic posteriori Guerrerus 
ac Divinius soli, sed non iidem soli priori articulo re- 
pugnarunt soriptis schedulis, quum iis accessissent episcopi 
Aiala^ Gadus, Blancus et Bovius. Priores quatuor tanquam 
dubium illud multisque antiquis Patribus contrarium impro- 
barunt; duo postremi tantummodo tanquam a theologis non 
satis expensum. Nec minus perstitit Aiala in sua sententia, 
Missae sacrificium offerri non posse ad alia obtinenda 
quibus indigemus praeter satisfactionem peccatorum, causa- 
tus^ haud reperiri, Ghristum eorum causa fuisse mortuum in 
sacrificio crucis, cui sacrificium Missae succedit, Nec 
eidem pariter probabatur dici, in hoc sacrificio perfici 
cuncta naturae legisque sacrificia, quasi hoc derogaret 
crucis sacrificio nec sacris Litteris legitimisque traditionibus 
ostenderetur. Alii dogmatibus quaedam objecere, sed mi- 
nutiora^ nec memoratu digna. 

107. Haud exiguus fuit numerus eorum qui cense- 
bant; concessionem calicis non esse in Pontifice reponen- 
dam; fere quadraginta enim suffragium oppositum dede- 
runt; septem tamen non absolute abnuebant, sed solum; 
ne id per decretum statueretur, sed tantummodo per litteras 
peculiares. Haec autem commemorare utile visum est, 
ut appareat, etiam in quaestionibus majoris momenti, 
dissensiones inter Patres nonnunquam adfuisse. ^) Per 
postremum decretum sessionis vigesimae secundae destina- 
batur pro more dies futurae sessionis, quae habenda erat 
de Ordine ac Matrimonio, duodecima dies Novembris, 
quod concorditer exceptum est. Sed hoc decretum sufi*ra- 



^) Cfr. PaUavicini L. XVIII. C. IX. ; Theiner Acta Conc. Trid. II. 
131. 132. 



H 



152 



XXXVIII. De GoBeiEo Trideutino. 



rum. 



gatione quidem firmissimum fuit; at reipsa minime firmum, 
quum oportuerit postea variis de causis iUud octies pro- 
rogare. 
Qua«8tio de iQQ^ p^g^ sessiouem vi&:esimam secundam habitam 

institatione •i»i/-v7»»rv 

episcopo. moK articuii de Ordmu Sacramento minorum theologorum 
examini traditi sunt^ atque isti jam die 2^ Octobris re 
confecta conventus suos absolverunt. Sed quando Legatis 
videbatur itineris tam longi ac laboriosi meta* a' se paene 
contingi, improvisum quasi praecipitium ofifenderunt, ibi- 
que pedem figere coacti sunt. Nec quocumque adhibito 
conatu licuit ipsis ad optatum exitum sibi viam aperire^ 
nisi post tam multos, tamque diuturnos labores ac discri- 
mina» ut cunctae hactenus objectae difficultates prae hac 
viae planae censeri potuerint. Placebit paucis audire 
primordia tam validi ac memorabilis ob^taculi, quod diu 
fraudavit ac paene in desperationem convertit spem con- 
ceptam universae catholicae reipublicae. 

109. In articulo postremo errorum Protestantium 
de Ordine, secundum formam anteriori tempore jam 
digestara, quidam error censurae proponebatur : Quod 
episcopi presbyteris majores non essent jure divino, Sed 
Praesides postremas voces, jure divino, abstulerant^ veriti, 
ne disputatio de jure residendi iterum suscitaretur, ^) Vole- 
bant quidem de residentia episcoporum agere, sed cavere 
stiidebant, ne nova definitione super episcoporum institutione 
edita, terminare cogerentur pari definitione praecedentem 
controversiam illi admodum connexam, aut certe inde de- 
ducere eadem ipsa corollaria, quorum causa ab altera se 
abstinuerant. Quidam Hispanienses illius definitionis cu- 
pidi Praesidum animadversa agendi ratione conquesti sunt; 
atque primum Oratores Gallici, dein archiepiscopi Grana- 
tensis, Bracarensis, Messanensis et episcopus Segoviensis 
Legatos adierunt, expostulantes, abrasam fuisse illam parti- 



*) Articulus ille septimus proscribendus tunc ita conceptus erat; 
^Episcopos non esse presbyteris superiores, nec habere potestatem ordi- 
nandi ; vel si eam habent esse eis cum presby teris communem et ordines 
iib ipsis collatos sine populi consensu irritos esse." 



Coneilii periochis tertia. 168 

culam e decretis a Oreseentio legato formatis. Addebant^ Difacuitas 
id cajas gralia pavtieula omittebatnr, non compertum minus stionis. 
quam odioaum esse Patribiis, plurimaeque cunctis offen- 
sionis, cum ex eo palam fieret^ eorum esse consilium, ut 
procul haberetur quaevis disputatio de mansione adversus 
priora promissa. Negarunt PraesideS; se praepedire velle 
omnem de residentia episcoporum disputationem , atque 
abrasi illius incisi rationem eam generalem dedere^ quod 
contra haereticorum errores id definire haud necessarium 
risum sit, quin tamen aperte sua motiva proponerent. 

110. Praesides revera formidabant disputationem de 
institutione episcoporum; ac maxime Seripandus, quamvis 
mansionem juris divini esse censeret, vehementer deside- 
rabat declinare quaestionem de institutione episcoporum^ 
eo quod ad perdifficiles et periculosas controversias viam 
aperiret. Quamvis enim dubium non esset, a Christo 
Domino proficisci ut episcoporum ordo esset in Ecclesia^ 
et in ipsa consecratione episcopis conferri potestatem or- 
dinis, nucleus tamen quaestionis erat plurimis, unde jwns- 
dictionis potestas repetenda esset. Hanc permulti a Romano 
Pontifice proficisci tenebant, alii vero immediate eam a 
Christo in consecratione conferri censebant; eam tamen 
plane obnoxiam esse Romano Pontifici vix quidam negasset. 
Sed in hac sententia non pauci magna pericula pro aucto- 
ritate Bomani Pontificis conspiciebant, praesertim juris 
canonici periti, vixque verba de institutione episcoporum 
inveniri posse videbantur, ut omne periculum subdolae 
vel falsae interpretationis auferretur, et potestas Pontificis 
salva esset. — Attamen aliquot theologi, ac praesertim 
theologus quidam archiepiscopi Granatensis, capta ab ar- 
ticulo septimo oppofrtunitate^ in eam controversiam de in- 
stitutione episcoporum, irrepserunt, et brevi quaestio de 
residentia episcoporum et de eorum institutione summos 
in Synodo labores excitavit, 

111. His vero diebus, videlicet mense Novembri 
a. 1562, advenit ad Synodum Carolus Cardinalis Lotharingu» 
cum quatuordecim episcopis Gallis et tribus abbatibus. 
Inde ab i]Io tempore hic Cardinalis post Legatos primas 



154 



XXXVIII. De Concilio Tridentino. 



Cftrdinaii» fQ^Q partes habuit in Concilio Tridentino, atque sicuti ex 
una parte ipsius etGallorum episcoporum sensus interdum 
diiHcuItates quasdam crearunt; ita ex altera parte multum 
ejus conatus ad felicem Concilii exitum profuerunt. Unde 
de ipso quaedam dicere juvabit. — Carolus LfOtbaringus 
a. 1524 natus, jam anno aetatis decimoquarto ad archie- 
piscopatum ecclesiae Rhemensis evectus erat, uti ipse quum 
de abusibus sermonem faceret, animadvertit. Postea vero 
quando pervenit ad adolescentis et viri aetatem, sub regi- 
bus Henrico II, Francisco II et Carolo IX permagnam in 
gubernationem influxum eumque salutarem exercuit. Quod 
ad speciem externam, indolem et mores celeberrimi huju& 
viri attinet, brevi haec describamus. Erat pulchro aspectu, 
procera statura, capite omnibus eminente, facie oblonga^ 
fronte ampla et eminenti. Florebat virtutibus multis; et- 
enim magnanimitas, comitas, beneficentia, pietas, doctrina, 
perspicacia, eloquentiae vigor, boni publici et religionis 
studium eum maxime commendebant. Sed quamvis virum 
plane perfectum eum ex his fere dixeris, tamen et ipse 
sorti mortalium paene communi suberat; inveniebantur 
videlicet etiam defectus quidam naturae partim, educatio- 
nis partim et temporum. Valde varius enim erat affectio- 
nibus et consilio; ad succendendas affectiones velox, sed 
non minus ad tepefaciendas. Totus iracundus, totus pla- 
cabilis, sed iracundiae tempore supra modum intemperatus 
in ea promenda et in cladibus minitandis, adeoque si quis 
tum hominem audisset, ratus linguam animo concordare; 
poterat malignum in eo animum suspicari. Contra vero 
benevolentiae tempore adeo erat in promissis profusus, ut 
euipiam ea postea cum effectis componenti liceret adscri- 
bere artificiosae calliditati, quod ab inconsiderata sinceri- 
tate profectum erat. Eloquentia quidem Lotharingus erat 
egregia, et res theologlcas apte tractabat; attamen quum 
illi qui continuo in negotiis publicis occupantur, studiis 
severis operam et vires satis impendere non possint, erant 
qui advertebant, splendide magis quam profunde Cardina- 
lem quaestiones theologicas discutere. Animo erat Eccle- 
siae ac Romano Pontifici valde addictus, suamque reve- 



Concilii periodnfi tertia. 155 

rentiam in Sedem Apostolicam professus testabatur, nnlla- ^f'**!"**^** 
tenus ipsi propositum esse auctoritatem Pontificis immi- 
nuere. Sed doctrinas quasdam amplexus erat hac de rd 
minime veraS; adeoque viro quamvis optime aniinato plena 
fiducia haberi non poterat. Sensus suos ipse Lotbaringus 
diserte aperuerat Calendis Februariis a. 1563 scripta ad 
Bertonum Romae actorem suum epistola/ quam Pio IV ac 
Borromaeo legendam traderet. Praeter alia in eadem 
scribebat: „Quod attinebat ad superiorem auctoritatem 
Pontificis aut Concilii, se nutritum fuisse in academia 
Parisiensi; quae favet Conciliis, et a se comprobari omni 
ex parte Synodum Constantiensem et Basileensem^ non 
item Florentinam. Certum exploratumque sibi esse, nullum 
suae nationis episcopum adductum iri ad oppositi decreti 
consensum." ^) 

112. Quum Cardinalis Lotharingus assuetus esset 
dirigendis rebus ac vastum gereret animum, etiam in Synodo 
multum adlaborabat, ut res ab ipso disponerentur et ut 
per ipsum veluti sequestrum concordia reliquorum Gallorum 
et Hispanorum cum Pontifice obtineretur. Successus tamen 
non semper felix erat; etenim non adeo obsequiosos reli- 
quos episcopos habebat. Itaque quum sibi videretur 
sincera mente Pontificis auctoritatem sustinere, atque ea 
in re etiam difficultates ex parte episcoporum ferre; quum 
vero ex altera parte existimaret, a Pontifice atque Legatis 
non ealn sibi ostendi fiduciam quae et meritis ipsius et 
dignitati conveniret, aegerrime id frequenter ferebat, et 
amaras efi^undebat querelas. Animadvertebatur etiam 
in Lotharingo, ipsum amasse in litteris et sermocinationi- 
bus offerre eam quam existimabat habere auctoritatem 
atque influxum in alios, ut insinuaret multa ex ejus arbitrio 
et directione pendere. Id quidem ab hominibus omni ex 
parte perfectis et optimis alienum est, sed tales vix sub 
sole inveniuntur; in aliis autem etiam valde bonis, qui 
meritis et dignitate praestant, hic defectus facile animad- 



') Palla^vic L. XIX. a XVI. n. 9. 



156 



XXXYUL De Concilio Tridentino. 



Oardinalis 
tendentiae. 



Yertitur, et judicii prudentiaeque potius aliquid deesse 
osteadit quam bonitatiB. 

113. Caeterum quod ad Pontificem attinet et Legatos^ 
quum antea adventum Gallorum valde desiderasaent, postea 
quum Cardinalem Lotharingum cum pluribus episcopis 
appropinquare nuntiaretur, non modicum formidabant ne 
Synodus turbaretur. Rumores enim tum Romae tum Tri- 
denti sparsi erant eam Cardinalis esse intentionem ab ipso 
enuntiatam, ut se Caesarianorum, Gallorum et Hispanorum 
episcoporum caput et ducem adversus Italos et pontificios 
constitueret. Inde Pius IV fere optabat, ut res praecipuae 
ante adventum ejus absolverentur^ et Legatos urgebat. Dein 
etiam plures Italiae episcopos stimulavit^ ut ad Synodum 
accederenty quo major fieret pars eorum praesulum^ quibus 
omnino fidere posset. Nimius quidem fuit ejusmodi pavor, 
sed nihil aliud fecit, nisi ut praesules Italos urgeret ad 
implendum officium, quo Synodo adesse tenebantur. Quando 
vero Lotharingus advenit, mox ipse timores conceptos 
tanquam terrorem ridiculum studuit dissipare; suam erga 
Pontificem venerationem et obsequium suum tum solemni 
oratione tum privatis colloquiis aperte declaravit. Atque 
talem generatim se praebuit qualis erat, ut et virtutes 
ipsius clarescerent, et defectus non laterent; fraude enim 
et fictione non utebatur. Legati ipsi tunc universim magnam 
aestimationem ostenderunt, atque a Pontifice moniti sunt, 
ut omnia majoris momenti cum Lotharingo communicarent. 
Conquerebatur nihilominus frequentissime Cardinalis, fidu- 
ciam convenientem in ipso non poni, quumque revera in 
Synodi negotiis permagnas haberet partes, sibi videbatur 
nimium negligi. Id certe maxime inde proveniebat, quod 
Legati prudenti quadam circumspectione utendum esse cen- 
sebant. Habebat enim sane LotharinguS; uti innuimus, 
quamvis Pontifici addictus esset, non eam de primatu et 
auctoritate ejus sententiam, quae veris principiis respondet, 
sed opiniones quasdam falsas, quae ex Basileensium turbis 
remanserant, tuebatur. Praeterea ut dux episcoporum 
unius gentis facilius etiam desideria et quae censebat com- 
moda illi nationi nimium respiciebat; verendum postremo 



Oonoilii periodiu tertia. 157 

erat, ne qni stirpe^ fama^ dominaiidi coQsuetadine praestabat, 
aimium jam praestare vellet in Synodo, in qua plures 
scientia theologiae et canonum atque arte dirigendi negotia 
Ecclesiae ipsi superiores erant. 

114. Ab aula^ G-alliae inter alia mandata^ quod ad Postuiata 
mores et diseiplinam spectabat Lotharingus haec jussa ^'^^' 
acceperat: Ut usub calicis in universo regno peteretur et 
sacramentorum administratio in lingua Gallioa ; in paroeeiis^ 
oon item in eollegiis aut monachorum ecclesiis; catechismuB 
Gallice. — Ut concederetur populo tempore vespertinae psal- 
modiae psalmos canere in linguam popularem versos; sed 
prius ab episcopis et academiis aut conciliis proyinci&libue 
recognitos. — Ut remedium admoYeretur impudicae eccle- 
siasticorum Yitae, unde innumera mala profluebant ; et ubi 
aiiter confici non posset, certe sacri ordines non nisi aetate 
minus obnoxia hujusmodi lapsibus conferrentur. — Praeterea 
quoties in Sjnodo laxamentum aliquod proponeretur pro- 
futurum recuperationi tot nobilium provinciarum, quae 
desciverant ab Ecclesia, simulque non obstiturum verbo 
Dei; sicuti non obstabant e. g. presbyterorum conjugium^ 
permissio bonorum ecclesiasticorum quae fuerant occupata^ 
semper Oratores regii operam suam conferrent ad rem im- 
petrandam, maxime vero cum episcopis Galliae. Oratores 
Oalli proposuerunt postulata sua mense Januario a. 1563^ 
qaae triginta quatuor punctis continebantur, ac similia 
erant iis, quae Lotharingus in mandatis acceperat. Praeter 
aliquot capita, reliqua satis moderata erant, plura tamen 
ejusmodi^ ut non iUico in Ecolesiae disciplinam introduci 
possent. ^) 

1 15. Vehementissime interea de quaestione institutionis 
episcoporum disputatum est. Et quamvis tum Legati, tum 
Cardinales Lotharingus ac Madrucius aliique praesules et 
theologi repetitis vicibus operam adhiberent, ut deereta 
conficerent, tamen dissensio perduravit^ et sessionem opor- 
tuit octies prorogare. Quanta autem esset agitatio animo- 
rum in congregationibus interdum vehementiore collisione 



>) Cfr. Pallavic. L. XIX. C. XI. 



158 XXXVIII. De Conoilio Tridentino. 

Dificussio apparuit. Ut intelligatary quam gravis et discrimiDe plena 
episcopis. esset ista qoaestio de institutione episcoporum^ juvabit re- 
ferre quae aceiderunt in Congregatione Kal. Decembr. 
a. 1562 habita. Melchior Avosmedianus episcopus Gadi- 
tanus sententiam suam exponens de verbis canonis propo- 
siti, in quo habebatur, episcopos a Romano Pontifice vo- 
cari in partem sollicitudinis^ et ab eo assumptos esse veros 
episcopos, objecit, laxiorem minusque limitatam -dictioneiD 
adhibendam esse, propterea quod^ si quis secundum Apo- 
stolorum Nicaenaeque Synodi canones eligeretur, verus 
episcopus evaderet; tametsi a Romano Pontiiice non 
assumptus, quum iidem canones dicant, illum esse 
initiandum consecrandumque a metropolitano, nulla facta 
Romani Pontificis mentione. Nec eam consuetudinem in 
Ecclesia universalem videri, ut Pontifex eligat; Chryso- 
stomum, Nicolaum, Ambrosium; Augustinum et alios fuisse 
quidem episcopos a Romano Pontifice non electos. Quin 
etiam ab archiepiscopo Salisburgensi quatuor suffraganeos 
8U0S creari, nihil in eo auctoritatis exercente R. Pontifice. 
— Facile vides, quam scabrosa quaestio illa evenerit. — 
Ad haec Simonetta, ne opinio falsa radices ageret^ ipsum 
placide interpellavit, monuitque id fieri a Salisburgensi 
auctoritate ac privilegio pontificio. Cum autem Avos- 
medianus rogaret, ut sibi sermonem prosequi concederetur 
ad suam sententiam exponendam, quidam studio sive im- 
moderato sive affectato conclamarunt, dimiUatur, alii in 
vocem Anathema et consimiles contumelias proruperunt. 
Aiii conati sunt, aut pedum supplosione aut sibilo eum 
impedire; inter ardentiores fuerunt Thomas Caselius episco- 
pus Cavensis et Joannes Trivisianus Venetiarum Patriarcha. 
Verum id quod omnes transivit immoderationis impruden- 
tiaeque fines^ fuit culpae dilatatio ab uno capite ad inte- 
gram nationem. Siquidem fuit qui dixit: ^Plus molestiae 
nobis infertur ab istis Hispanis, qui Catholicos agunt, quam 
ab ipsis haereticis.^ Tnm iracunde Hispani: ^Haeretici 
estis vos", responderunt. In tam gravi perturbatione vix 
impetrarunt Legati, ut permitteretur Avosmediano sermonem 
prosequi, queni prosecutus cunctorum quae dixerat senten- 



Concilii p^odns t^ia. 159 

tiam convenientenii ut opinabatur, studuit explicare. Quam- DisoMtio 
qnam opus non sit; censebat; ut omnes episcopi nominatim a episcopii. 
Pontifice assumantur, omnes tamen episcopos adstringi ad Ro- 
manum Pontiiicem tamquam supremum colendum; esse i& eo 
plenitudinem jurisdictionis^ sed usum et materiam quam ille 
episcopis destinabat^ non posse absque justa et consentanea 
causa ipsis auferfi ; declarandum plane essC; episcopos jure 
divino superiores esse presbyteris. 

116. Lotharingus occasione illius tumultus dixit sub- , 

missa voce a paucis audita, sed turbato vultii a cunctis 
conspecto: Haec agendi ratio recta non est, nec eam in 
animum induxissem. Et ad duos praesules qui ad eum 
accesserant, quum ista de re loqueretur: Si quid, inquit, 
hujusmodi Qallo cuipiam accidisset, actutum ego ab hoc 
conventu ad Synodum liberiorem provocassem. Mantuanus 
legatus postridie in Congregatione gravi sermone praesules 
de tumultu praecedentis diei admonuit; dein vero Lotha- 
ringus, quasi laudaturus verba Mantuani sibi aditum ape- 
rait, ut pariter modeste graviterque castigaret tumultum 
excitatum, ac potissimum eos, qui protulerant in Gradita- 
num: „Anathema, comburatur, haereticus est." Legatis 
ejus sermo haud displicuit, et supra centum Patres eum 
comprobarunt. Sed Caselius, qui intelligebat objui^ationem 
generatim dictam magna ex parte in se cadere, non se 
continuit ut quaedam apre reponeret. Videlioet dixit, 
unum e Legatis a se auditum fuisse, ipsis, non aliis se ob- 
temperare debere ; si vellent Hispani aliorum dictis non 
peti, causam ab illis praebendam non esse, haereses pro- 
ferendo. Quidquid pridie pronuntiarat de Gaditani ser- 
mone, recte fuisse pronuntiatum, seque praesto esse ad id 
tuendum, et in coetu et extra coetum. Quae verba cunctis 
molestiam crearunt, planeque effecerunt, ut Caselius dete- 
riorem de se opinionem exciverit ex defensione quam ex 
culpa. Attamen reprehensio suopte ingenio acerba est, et 
aegre patiuntur homines in hujusmodi odioso munere plures 
superiores. ^) 

') V. Pallavic. L. XIX. C. V. — Theiner Acta Conc. Trid. IL 
185 sqq. 



m 



XXXVin. De Coacilio Tridentino. 



Diieusftio 
itesAta. 



117. Vix una commotioiie praeterita, altera excitata 
fait^ et in alterum Hispanum; in poBterae diei conyentu. 
Jacobus Gibertus a Moguera episcopns Aliphanus de re 
proposita disi^erens^ coepit ostendere, episcopos etiam post 
mortem Redemptoris non fuisse institutos et Tocatos a 
Petro, sed a ChristO; sicuti Matthiam ac Bamabam. Se* 
junctionem et consecrationem apud homines manere^ pote- 
statis vero collationem esse Christi opus. — Sed ab Hosio 
correctus est, quum Mantuanus et Seripandus abessent: 
Hnjusmodi dissertationes nec conferre argumento, nec ad 
aedificationem sed ad destructionem valere ; nec episcopos 
decere de supremo ipsorum Principe quaestionem agitare. 
Controversiam cum haereticis esse, an episcopi electi a 
Romano Pontifice veri essent episcopi et a Christo insti- 
tuti; et tamen quosdam illic audiri^ qui e contrario affir- 
mare auderent, posse creari episcopos, quos Pontifex non 
assumpsisset. Idcirco ne mirarentur^ quod nonnunquam, 
dum sententias dicerent interpellarentur, quando rei pro- 
positae uti par erat^ haec minime respondebant. — Sed 
Aliphanus reposuit, dum jurisdictio episcoporum expende- 
batur, opus esse de pontificia quoque disserere. Cnm 
Granatensis ad Aliphanum defendendum assurgeret, et et 
altera parte Caselius, quasi a Granatensi perstrictus, jam 
contentio et dilatabatur et inflammabatur. Tum Simonetta 
nutu Caselium monuit ut taceret, agitationjemque ita com- 
pescuit. Postquam vero Aliphanus finem loquendi fecit, 
Hosius iterum^ comprobante Lotharingo, illi proximo dixit: 
Se quidem existimare^ cuncta in ea sacrosancta Synodo 
recto religionis studio proferri; sed veram controversiam 
inter Catholicos et haereticos in eo solum sitam esse, ad- 
mittendi necne essent tanquam episcopi legitimi ii, qui a 
summo Pontifice eligerentur. Ab hac autem controversia 
alienas omnino esse disputationes iUas, num etiam legitimi 
episcopi absque hujuscemodi electione esse possent; quin 
dum hoc affirmabatur^ adjuvari potius adversarios qoam 
impugnari.^) — Aliphanum replicare conantem Simonetta 



«) Cfr. Pallavic. L. XIX. C. V. — Theiner Acta Conc. Trid, IL 188. 



Concilii periodas tertia. 161 

gravibus verbis repressit, quod quum insolentia ejus vehe- 
menter displiceret, nec ipsos Hispanos offendit. CoUigitur 
autem exhis^ quaestionemsuscitatam de institutione episco- 
porum in disputationes abiisse valie periculosas auctoritati 
Romani Pontificis. Neque enim impune affirmari a Catho- 
lico potest, episcopos ut legitimi sint, haud indigere con- 
firmatione Romani Pontificis sive explicita et expressa, sive 
tacita et implicita. — Commemorandum etiam est in hac 
quaestione celebrem exstare Lainii S. J. orationem, qua 
vindicavit hanc sententiam. Affirmavit, ordinis episcopo- 
rum potestatem esse a Deo proxime in singulis hominibuS; 
jurisdictionis potestatem esse a Deo proxime in generO; 
nimirum in quibusdam ut in Petro et successoribus, atque, 
sicut ipse arbitrabatur^ in cunctis Apostolis ex peculiari 
privilegio; in reliquis velut in episcopis peculiaribus eam 
manare per interpositam a Deo personam^ proxime a Ko- 
mano Pontifice. Habuit orationem suam Lainez die 
20^ Octobris a. 1562.0 

118. Tantopere in istis contentionibus Le£:ati an&^e- Mors duo- 
oaQtur et angustiabantur, ut in suis litteris vitae quoddam mm. 
taedium interdum exprimant. Quamvis vero ejusmodi 
taedium mortalibus haud soleat esse mortale, accidit tamen 

aliis ex causis^ ut brevi intervallo mense Martio a. 1563 
Tridenti bini Legati supremi supremum diem obirent. De- 
functus est Hercuies Gonzaga Card. Mantuanus postridie 
Kal. Martii^ anno aetatis quinquagesimo octavo. Morbo 
jam antea parato ab annis immensisque tum corporis tum 
animi laboribus iiltimam iuclinationem adjecerat impro- 
visus aquilO; qui illum in campestri loco diminutis in- 
opportune vestibus deprehendit. , Seripandus vero vir 
septuagenarius die 8o Martii in coetu febre correptus est, 
ac morbo die IToMartii succubuit. Uterque Legatus eximia 
cum pietate et magno omnium luctu vitae finem fecerunt. 

119. Demortuo Cardinali Gonzaga multi oculos con- 
jecerunt in Cardinalem Lotharingum, existimantes, valde 
utile fore, ut ipse primus Legatus a Pio IV constitueretur. 

M Cfr. Ib L. XVIII. C. XV.; J. Lainii Disputat. Trident, T. I. 
ed. H. Grisar, OenipoBti 1886. 

Jungmann, Dissertationes. Tom. VII. II 



162 XXXVIII. De Condlio Tridentiuo. 

ianMio ie CaeBariani praecipue censebant, ai ea legatio illi commit- 

™I-egB10. . ~ ^ . . . . . ., . „ 

teretur, aatiBfactuni in cunctis pnncipibus et Dationibus, 
ipsi quippe concorditer tidentibuB; adeoque inde certam 
spem affulgere prosperi gloriosique exituB ConciliJ. Idcirco 
per expeditum tabetlarium cohortati sunt Caesarem, ut aii 
id Pontificem euis petitionibus etimularet, in quaa aliorani 
Oratores facile concurrissent. In animum inducebant, Fium, 
ubi in ea re postulanda summos principes conjunctos 
cerneret, putaturum fuisse utile consentire, aut iDhonestum 
recusare, nec hujusmodi industriae erat omnino inscius 
LotbaringuB. Sed longe alia Poutifici mens erat. Prae- 
Tijlebat ipse hinc tam validoe precatores, hinc intelligebat. 
id iu rem esse uon posse. Quamquam enim tres maximi 
principes multa concordea petereut, in aliis tameu petitio- 
nibus inter se discrepabant; proinde miuime couTeniebat, 
ut primus praeses motorque Concilii ulliue uationis proprius 
esset. Saue calicie concesBio aliaeque derogationes inTariis 
legibus Ecclesiae vehementer proraovebantur a Cardinali 
Lotharingo et a Galliae rege; ab iiedem vero Hiapaniae 
rex abhorrebat. Praeterea Gallica natio contrariam pro- 
fitebatur sententiam iis praerogativae titulis, quos Synodus 
Florentina Romano Poutifici definierat conveuire. Quomodo 
igitur licuiBBet Romano Pontitici absque detrimento clavium, 
delegare primaria, quin sua munera, in Coocilio praesuli 
illic deetinato tamquam duci eorumdem Gallorum, et qui 
senaus ostendcrat ab illis in ea quae^tione minime diesi- 
dentes. Vel ipsi Lotbaringo facile grave accidisset, se iu 
uecessitatem adduci, ut vel esset infidelis Pontifici, cujue 
minister evaderet, vel videretur infidelie regi, cujus mioi- 
ster adveuerat. Temperata ipsiuB consilia, quae foreitan 
satis erant boni praesulis officio, satis non erant vincuio 
fidelia legati. Quocirca gnarus Pontifex , magis hooori- 
ficam adeoque minuB injuriosam repulsam haberi, quum 
quis praevertitur, atque ita oppoBito tacto petitionem prae- 
pedit, ut primum Mantuani mortem accepit novum Cod- 
cilii Legatnm constituil Moronum, cui adjunxit Navagerium. 
Ratio cur tum boace duos elegerit Pontifex erat, quod 
quum Simonetta et HosiuB, ille in canonum disciplina, hic 



vOoncilii periodus tertia. 163 

in re theologica bene versati essent^ opus erat in recenti- ^- ^^**»»- 
bu8 Legatis plus prudentiae et experientiae civilis quam sideru. 
scientiaO; atque ambae hae dotes non sine aliquo scientiae 
lumine par illud praesulum decorabant. 

120. Cardinalis Lotharingus sive cupiditate gloriae 
sibi comparandae, sive studio christianae reipublicae opitu- 
landi legationem non mediocriter appetere creditus est. 
Quando ad eum notitia pervenit de aliis Legatis electis^ 
graviter conquestus est de modo^ quo erga ipsum actum 
sit. Magnam sibi videri dicebat injuriamy quod Pontifex^ 
cui plane compertae erant ipsius conditiones et Cardinalis 
ct principis et de Ecclesia bene merentis; animum non 
induxisset ad offerendum illi legationem^ quam sine dubio, 
inquiebaty ipse recusasset, illius oblatae honore satis con- 
tentus. Atque varias et multiplices quidem identidem in 
Pontificem et pontificios effundebat querelas ; attamen iden- 
tidem etiam demulcitus est, quum magna negotia ipsi 
committerentur/ animumque auctoritati Pontificis addictum 
universim ostendit. Sic Pontificis auctoritatem defendit 
contra episcopum Metensem aliosque praesules Gallos. 
Quum enim ipsi in hanc auctoritatem obloquerentur, illos 
commonuit; ut si vellent pontificiam potestatem impugnare, 
nuntium prius remitterent sacerdotiis sibi a Pontifice im- 
pertitis; quisquis autem adversus pontificiam dignitatem 
sentiret, illum sibi non orthodoxae fidei suspectum esse. 
Tales autem Lotharingi mutationes quibus serenis nubila, 
nubilisque succedebant serena, tum ex indole ejus et cha- 
ractere, ex commodo vel incommodo proprio, ex honoris 
et auctoritatis desiderio, sed inde etiam repetendae erant 
quod animo Ecclesiae valde addictus esset. Viri cordati 
dum versantur in hac vita mortali, plerumque virtutes 
babent defectibus mixtas. ^) 

121. Praeter difficultates quae proveniebaDt ex quae- 
stione de residentia et institutione episcoporum, alia erat 
confinis de auctoritate Romani Pontificis, ac de verbis 

quibus ejus potestas exhiberetur. Etenim in animo erat, \ 



i 



') Cfr. Pallavic. L. XX. C. VI. 

ir 



i 



164 



XXXVIII. De Concilio Tridentino. 



i^ 






in doctrlDa de sacramento Ordinis etiam hac de re Cano- 

nem (VIll) edere. Is a Cardinali Lotharingo his verbis^ 

propositus erat, ut damnaret eum qui dieeret Petrum «ar 

institutione Christi primum inter Apostolos non fuisse, svm- 

mumque ipaius Vicarium; nec necesse esse in Ecclesia unum 

esse mpremum Pontificemj Petri mccessorem eique parem in 

auctoritate regendi^ atque in Romana Sede ejus successores 

ad hoc usque tempus non hahuisse jus primatus in Ecclesia. ^) 

Romae autem existimarunt, omnino retinendas esse voces 

a Florentina Synodo jam sancitas atque Canonem hac 

forma commendabaut: Anathema sitj si quis dixeHt, B. Pe- 

trum per institutionem Christi non fuisse primum inier Apo- 

stolos et ejus Vica/rium in terra, vel necesse non esse, ut sii 

in Ecclesia unus Pontifex, Petri successor eique aequalis in 

auctoritate regiminis; atque in Romana Sede legitimos ejus 

mccessores ad hoc usque tempus non hahuisse jus Prindpatvi» 

in Ecclesia, nec fuisse Patres, Pastores et Doctores omniura 

Christianorum, necfuisse ipsis traditum a D,N,J, C. plenam 

potestatem pascendi, et guhernandi Ecclesiam universalem,^) 

Definitio de 122. Scd movcrunt graves difficultates praesertim 

agitata. cpiscopi ct thoologi Galli, quum adhuc inhaererent opinio- 

nibus quibusdam Basileensium, et Concilium Florentinum 

non reciperent. Non admittebant ea verba, inesse pote- 

stdtem summo Pontifici regendi Ecclesiam jmiversalem, cum 

illa officerent sententiae neganti, eum esse superiorem 

Concilio, ac proinde loco Ecclesiam universalem ponendum 

esse omnes fideles, et omnes ecclesias, Nec consentiebant^ 

ut diceretur, esse Romanum Pontificem aequalem Petro i» 

auctoritate regendi, siquidem ubi major est sanctitas, ibi 

pariter aiebant auctoritatem esse majorem; ac propterea 

posse quaedam a Petro confici, quae successoribus ejus 

negabantur, cujusmodi erat, libros canonicos dictare.^) 

Quum Legati animadverterent gravissimas difficultates eo 

quod praeter Gallos quoad auctoritatem R. Pontificis, etiam 

Hispani praesules quoad residentiam et institutionem 

1) Pallavic. L. XIX c. VI. n. 4. 
') Ibid. L XIX. C. XIL n. 11. 
•'') Ibid. L. XIX. C. XIII. n. 7. 



'.^;^;jsVP 



'-:•.)>'*. 



CoBcilii periodns tertia. 



165 



•episcoporum decretis oppositi essent, Romam stylo vehe- 
mentiore scripserunt, ut angustias suas aperirent. Tunc 
Pontifex, quamvis antea decreta illa tieri perursisset, mu- 
tato animo, uti jam innuimus, rescribendum curavit: „Ubi 
arduitas offenderetur sine dissidio insuperabilis^ satis futu- 
rum Pontifici, si nec de sua nec de episcoporum potestate 
quidquam exprimeretur, illis tantum editis definitionibus, 
in quas Patres unanimi consensu conspirarent."^) Paulo 
post Legatis injunxit, ut de auctoritate sua nihil minus 
aut minus clare diceretur, quam dicunt Synodus Floren- 
tiua, Concilia et Patres antiquiores, quin etiam nonnuUi 
ex haereticis. Adjecit etiam, se praesto esse ad tuendas 
sui profusione sanguinis eas praerogativas Apostolicae 
Sedis, quae non doctrina solum sed complurium Sanctorum 
sangaine firmatae erant. Potius ex iis quae alias manda- 
verat atrumque argumentum omitteretur, h. e. de juris- 
dictione episcopali et pontificali. Quo jussu Legatis miri- 
iice factum est satis. £x altera autem parte Galli flecti 
non poterant^ ut admitterent verba illa pontificiae potestati 
faventia, et alieni remanebant ab admittenda auctoritate 
Florentinae Synodi utpote celebratae ad aemulationem 
oppositionemque Basileensis, quae ab Academia Parisiensi 
sustinebatur.^) 

123. Qualis fuerit facies Concilii Tridentini medio Facies con- 
anno 1563, retulerunt eo tempore Legati Cardinali Borro- 
maeo, simulque contrarias nationum affectioues, quas earum 
«ingulae ad honestatem tendere existimabant. Atque ex 
iiis sibi adversantibus magna ex parte oriebatur repugnantia 
sententiarum in dogmatum quaestionibus, et consiliorum 
in deliberationibus legum. Itali decus ingens et emolu- 
mentum suae gentis esse putabant conservationem maje- 
«tatis et potestatis in hoc ecclesiastico principatu, quo Italia 
reliquis nationibus praestat. Quapropter, quibusdam ex- 
ceptis, qui aut magis flexanimi; aut imbecilliores se ab 
exteris regi sinebant, hujusce regionis praesules non alio 



t/ii 



cilii. 



') Ibid. C. XV. u. 3. In litt. mens. Jan. 1563. 
'^) Ibid. L. XX. C. III. n 2. 



166 XSXVIII. De ConcUio TrWentino. 

"' Bpectabant, u!ai ail suBttQendam Sedie Apostolicae Tim ac 
dignitatem, cum ipsiB videretur hinc aeque pendere et 
honorem provinciae et Ecclesiae bonum , adeoque a se 
nimul in eo^ partes proborum Italorum, proboruraque Chri- 
stianorum exerceri. In singnlie igitur capitibus illis de 
Ordineltali sententiam magis propitiamPontifici tuebantur, 
iieque pauci etiam jungebantur ex KispaniBet Gallis aliis 
qne nationibns praesulum frequentia carentibus. 

124. Hispanienses episcopi, plerumque praestantes et 
Bcclesiarum amplitudine et proventuum copia, et qua fa- 
miliae qna doctrinae eminentia et populorum veneratione, 
Cardinalium praecellentem gradum aegre ferebant, quippe 
sibi, paucis exceptis, insperabilem ; nec minus dolebaoC, 
pontiticiie magiBtratibus Romanisqne tribunalibua se valde 
subjici. Hiiic sibi perauadebant, summum Eccleaiae futu- 
rum emolumentum, si Cardiualium celsitaa minueretnr, 
aimulque attollerentur antiqua episcoporum jura. Deeide- 
rabant, ut Cardinales inepti ^edderentur ad epiacopatus, 
quorum optimi iis ea aetate tradebantur, utque obstringe- 
rentur, ut Romae degerent ad suas ecclesiaa titulares cu- 
randas exercendumque consiliariorum munus apud Poati- 
ficem, adempta abeundi tacnltate nisi ad aliquam legationem. 
Petobant vero, ut episcopis integra potestas restitueretur, 
sublatis personarum causarumque immnnitatibua, adeoque 
ut supremi fere principes in suis dioecesibuB evaderent. — 
In controverslis de Ordine exortis Hispani tum de legitiniiL 
Concilii Florentini firmitate, tum de praerogativa Pontilicis 
supra Concilia consentiebant, aed contendebant, ut aperie 
defineretur, episcoporum institutionem eorumque jurisdictio- 
nem Base juris divini tametsi a Romano Pontifice depen- 



135. Galli praesules, utpote qui minus de jurisdictione 
ecclesiastica possidebant, pro consuetudine iltiua regni eo 
tempore regiam potestatem amplificantis, minus etiani sibi 
eam Bubtractam a Romanis tribuualibus Beotiebaut, miDUs- 
que couquerebantur, quod Cardinalium purpura ipsia 
umbram affunderet. Sed fere omnes animuro convertebftn' 
ad moderandam Pontificis monarcbiam, ex sententia recentis 



•;*vv^*i 



Concilii periodas tertia. 



167 



conventus Basileensis ab ipsis comprobati. Hoc enim pacto **»«*«« ^^- 
parum illis timenda fuissent Pontificis vetita ac poenae in- 
dictae; cum semper iisdem liceret ea retundere, eo quod 
Concilium convocarent vel minitarentur, cui idcirco tri- 
buebant auctoritatem supra Pontificem et quanta sit in 
Ecclesia plenissimam. In quaestionibus exortis vocem 
quamlibet recusabant, quae summi Pontificis praerogativam 
supra Concilium sonaret, quaeque aut Florentinum com- 
probaret, aut officeret Basileensi. 

126. Principes aut certe ipsorum politici ministri plus 
minusve cupiebant episcopis suarum regionum gratificari, 
quorum amplitudo non eam ipsis sollicitudinem inferebat, 
quam Pontificis celsitudo ac potestas. Huc accedebat 
odium, quo illi detestabantur abusus quosdam, quos prae- 
tendebant adhuc in Aula Romana persistere. — Jamvero 
quoniam acrior est aemulatio erga majorem propinquum 
in gradu, quam erga maximum, Hispanorum postulato de 
reformatione Cardinalium plures favebant, eorum emenda- 
tionem tum in praerogativis, tum in munere, tum in con- 
ditionibus, tum in obligationibus flagitantes. Legati hac 
de re valde solliciti erant, formidantes ne agitatio cresceret. 
Etenim quamvis Oalli id non admodum cuperent, tamen 
verendum erat, ne ad consequendam Hispanorum opem in 
suis postulatis, cum ipsis in eo negotio nihil sibi noxio 
foedus inirent. Si vero Pontifex vetabat, ne Concilium 
illum Ordinem reformaret, ingens inde acrimonia oflfensio- 
que omnium transmontanorum praevidebatur. Si ad id 
permittendum paratus erat, gravis animadvertebatur causa 
suspicandi, ne ubi cum aperto religionis studio misceretur 
ardor invidiae latens vel ipsos animos ubi degit, ab ex- 
structa emendationis machina deprimeretur ea dignitas^ 
quae praecipuus splendor est Ecclesiae Romanae suorum- 
que Pontificum.^) — Ista igitur fere erat Concilii facies. 

127. Legati animadvertentes gravia obstacula, eo 
viam suam direxerunt, permittente Pontifice et hortante 
Caesare, ut quaestionem de potestate Pontificis et episco- 



>3 



H 



') Vide PaUavic. L. XXL 0. IV. n. 6 sqq. 



168 XXXVIir. ne Concilio Tridentino. 

^'porum institutioiie et juFisdictione quantum posaeat in do- 
. cretis decliuareiit. Sed doq mediocris illis difficultas ol>* 
jecta est ab Hispania, qui obdurate contendebant, nt afSr- 
maretur, esse iu Ecclesia episcopoa ex institutione Christi. 
Huic dlfficultati adhibere temperameutum studuit archi- 
episcopus Hjdruntiuus (Petrus Antonius de Capua), quan- 
tum satis erat ad id quod certum erat definiendum statuens. 
gradum episcoporum in ecclesiastica hierarcbia non esse 
pro arbitraria Pontificia voluntate. Ejus iDTentiim fuit, 
qnod in eexto canone vice verborum quae petierant Hispani, 
ex insHtutione Chrinti, poneretur ex ordinatione divina, eo 
relicto quod incertum erat, nimirum, aa hujusmodi ordi- 
natio deducta fuisset in opus a Deo proxime, an per ipsius 
Vicarium. — Post ingentes difficultatea septimo die Julii 
accito conventu peculiari, cui duo Cardinales et triginta 
Patres ex praecellentibus inter omneB nationes aderant, 
tandem post quinque horas examinis, mixti, ut fieri solet, 
variia contentionibus, constitutum est totum Ordinis argu- 
mentum et residentiae decretum. Die nono Julii habita 
est Xongregatio generalis atque evenit, ut centum viginti 
septem sufi^ragia de utroque argumento colligerentur, im- 
peratis modicia variationibus & forma digesta, quarum cora 
aliquot Patribns delegata eet, — Hispani tameu non ces- 
sabant contendere, ut exprimeretur in sexto canone, episco- 
pos fuisse institutos a Christo, aut ex iostitutione Chrisfi, 
Don autem generatim, sicut ibi dicitur, ordinatione divtm, 
opponentes posse id intelligi de communi providentia eiga 
res omnes. Querrerus etiam et Ajala qui in coetu pecu- 
liari cum reliquie consenserant, tunc dissentiebant. Sed 
Dnmerus conflatus ex his et reliquis omnibus quintam 
partem modice superavit. adeoque enerves remaDserunt 
ad pugnam, nedum ad victoriam. Atque hac in re plane 
patuit, Legatos paratos fuisse, ut ad decretorum detinitionein 
procederent, etsi conseDSus moraiiter unanimis non adesset, 
sed pars haud exigua reclamaret. 

128. Ipsi videlicet ab Oratore Hispano de Luna nun- 
tinm acceperuDt, omnem a ae navatam operam, qua suae 
gcDtis praesules iDduceret ut decreto consentirent, irritnm 



Concilii periodus tertia. 



169 



cecidisse, nisi definiretur id quod illi de institutione episco- Q«a«8tio de 

' ^ ^ institutione 



rum. 



porum optabant. Quocirca se putare^ sessionem celebrari Episcopo- 
non posse^ propterea quod si aliter ea haberetur^ grave 
detrimentum illatura esset non solis illis Patribus, sed 
Hispaniae universae^ quum ad actionem tanti ponderis 
procederetur repugnante ea integra natione. Haec tamen 
Praesides ab incepto non retraxerunt^ sed ad certamen 
instruxerunt, quum ipsis indecora postulatio videretur, quod 
pauci praesules arrogarent sibi, non solum impedire ne 
definiretur id quod reliqui volebant, sed impedire sessionem, 
nisi definiretur quod ipsf volebant. Die 14® Julii iterum 
generalem Congregationera convocavere, quo manus po- 
strema negotio admoveretur ad crastinam sessionem. Et 
quamvis Hispani rumorem sparsissent, nisi dogma juxta 
eorum postulationem definiretur, se contestaturos esse, Legati 
tamen reliquorum concordiae confisi alacriter convenerunt. 
Hispani in sententiis dicendis immobiles perstiterunt, uno 
excepto ; et sex alii episcopi iis sese junxerunt. — Tametsi 
Legati praeviderent exitum sessionis, atque ulterius progredi 
statuissent, tamen quieto non erant animo, quum ipsis 
videretur a dissensu nationis tam adspectabilis magnitudine, 
pietate ac doctrina, plurimum dignitatis Concilio illisque 
decretis detractum iri. Quapropter Moronus praecipue ad- 
hibuit in publico conventu ac postea in privatis colloquiis, 
officia vel maxime studiosa apud comitem de Luna Ora- 
torem Hispanum, quo ipse solertiam omnem impenderet, 
ut episcopos Hispanos ad assensum moveret. Nec horta- 
menta in cassum abiere. Lunensis quippe tum ingenio 
tum religione vir egregius animadvertit, quantum id ad 
Ecclesiae bonum conferret, et usque adeo suos episcopos 
iterum atque iterum rogavit, ut tandem eos flexerit.^) 

129. Sessio vigedmatertia Concilii igitur die 15® Julii 
a. 1563 habita, et doctrina de sacramento Ordinis definita 
est. Recitatis decretis fidei, omnes responderunt per ver- 
bum Flacet, exceptis tantum sex praesulibus qui aliquid 



*) Sarpius scribit L. VIII ad a. 1563 numerum eorum qui oppositi 
fuerant Decretis fuisse 28 ; numerum eorum qui ea approbabant 192. 



170 XXKTm. De CoBoilio Tridentino. 

'^addidere, hand tamen magni momenti. AnimadTertendum 
eBt qua prudenti ratione canones VI, VII. VIII, de quibus 
tantopere diBputatum fuerat, tandem definiti sunt, ut quae- 
stiones illae declinarentnr. Can. VI: „Si quia dixerit in 
Ecclesia catholica non esse hierarchiam divina ordinatione 
institutam, quae constat ex episcopis, preHbjteris et miDi- 
stris, anathema sit." — Can. VII: „Si quis dix«nt, episco- 
p08 non esBe presbyteriB superiores, vel non habere pote- 
statem confirmandi et ordinandi; vel eam quam habent 
illis esse cum presbyteris commanem, vel ordines ab ipsie 
coUatos sine populi vel potestatis aaeculnris consensu ant 
vocattone irritos ease; aut eos qui nec ab ecclesiastica et 
canonica potestate rite ordinati nec miBsi auut sed aliunde 
veniunt, legitimos esse verbi et sacrameDtorum ministroB: 
anathema sit." — Can, VIII: „Si quis dixerit, episcopos, 
qui auctoritate Romani Pontificis asBumuntur, non esae 
legitimos et veros episcopos, sed figmentum humanum 
anatbema sit." — Decretum vero de residentia ita conceptum 
est: nQuum praecepto divino mandatum sit omnibuB, 
quibus animarum cura commissa est, oves suas' agnoscere, 
pro his Bacrificium o£Ferre, verbique divini praedicatione, 
sacramentorum adminiBtratione ac bonorum omnium ope- 
rum exemplo paBcere, pauperum aliarumque miBerahiliam 
personarum curam paternam gerere, et in caetera omnia 
pastoralia iucumbere, quae omnia nequaquam ab iis prae- 
stari et impleri possunt, qui gregi auo non invigilant neque 
assiBtunt, sed mercenariorum more deserunt, sacrosancta 
Synodus eos admonet et hortatur, ut divinorum praecepto- 
rum memores, factique forma gregia in judicio et veritate 
pascant et regant. ... Declarat sacroBanctaSjnodus, omnes 
patriarchalibus, primatialibua, metropolitanis ac cathedra- 
libus ecclesiis quibuscumque quocumque nomine et titnlo 
praefectos, etiamsi sauctae Komanae Kcclesiae Cardinales 
sint, obligarl ad personalem in sua ecclesia vel dioecesi 
residentiam, ubi injuncto sib! officio defungi teneantur, 
neque abesse posse, nisi ex causis et modis inira scriptis." 
Legitimae dein absentiae cauaae describuntur, — - Decretnm 
hoc de resideatia simpliciter comprobatum est ab omnilinB, 



r^i 



V 



Concilii periodus tertia. 



171 



undecim exceptis^ qui aut adjecta quadam conditione illud 
approbarunt, aut aliqua ex parte improbarunt; horum com- 
plures dubitationem prae se tulerunt; quod verba praeberent • 

argumentum illius interpretandi, perinde ac si residentia 
juris divini esse declararetur, quae declaratio omnibus non 
placuerat ut fieret. 

130. Sarpius stylo acuto et venenato scribit, nuUam ^*"^?" convu 
Concilii Tridentini actionem tanta curiositate a mortalibus ^p**®*- 
exspectatam fuisse, quam hanc sessionem^ quo tandem in- 
telligeretur, quidnam decem menses in contentione deti- 
nuisset tot praesules Tridenti, et in negotio tot aulas prin- 
cipum. Sed, ex adagio, existimatum fuisse partum nativi- 
tatemque unius muris, quippe quod nemo erat, qui posset 
quidquam in decreto reperire, quod non modo tam longi 
temporis operam mereretur, sed ne brevem quidem tam 
insignium virorum occupationem. In articulo de residentia 
post tam diuturnum studium egregiam aliquam decisionem 
exspectari, sed pronuntiatum fuisse denique id solum quod 
clarum erat, quum sit evidens ex lege naturali, nemini fas 
esse a suo munere nisi legitimam ob causam abesse.^) — 
Sed ad malignas hasce querelas facile respondetur. In 
comperto erat, ob quas controversias contentio tam vehe- 
mens exorta esset. Quaestio de obligatione residentiae et 
de institutione episcoporum maxime arduae erant et peri- 
culo plenae; ex necessitate eas expendendi, etiam in dis- 
ceptationem adducta erat auctoritas Rom. Pontificis ejusque 
supra Concilium praerogativa. Si humanae prudentiae opus 
maximum est, ingentia mala vitare, profecto summa laus 
convenit Legatis et Patribus, quod ita decreta confecerint, 
ut in diversitate opinionum ad tantam pervenerint in rebus 
difficillimis concordiam. Sapientissimum porro est decretum 
illud de residentia. Id quod homines communiter optabant, 
non erat definitio contemplatricis doctrinae, quae nuUi est 
detrimento si persistat incerta inter doctorum opinamenta, 
sed ut pessimus et nocentissimus abusus non residendi 
tolleretur. Sublatus hic fuit illo decreto, poenis et sanctio- 



^*\ 



') Sarpi, Hist. L. VIII. a. J563. 



172 



XXXVIII. De Concilio Tridentino. 



nibus in eo statutis; simul etiam stimulis adjeetis. Sic 
igitur exspectationi votoque hommum omnino satisfactum 

est.i) 

Tjrgenturde- 131. Postouam feliciter sessio vigesimatertia habita 

form. est, alacriter Synodus labores suos continuavit, et quamvis 
adhuc variis eventibus progressus Concilii turbatus fuerit, 
ita ut de suspensione identidem Pontifex et Legati cogi- 
tarent, universim tamen pacatius exinde res processerunt. 
Atque imprimis summo fervore Patres adlaborarunt, ut 
reformationis articulos disponerent. Qua in re Pontifex 
suam exercebat auctoritatem, non ad eos retinendos, sed 
stimulandos, uti hisce verbis Borromaeus ad Legatos scripsit: 
„Cum emendationis argumenta sint ea quae principes urgent 
supra reliqua, optat Pontifex, ut in haec nervis omnibus 
insumant operam, cuncta honesta in his indulgentes prin- 
cipibus, quaecumque ipsi cupierint, quum omnino statutum 
Pontifici sit, velle et plus quam velle hanc emendationem 
ea ratione, quae ad obsequium Dei, et universale bonum 
expedire vobis videbitur. Quod mihi placuit hic dicere, 
non modo quo rectam Pontificis mentem testificarer, de 
qua compertum mihi est vos esse certissimos, sed ne 
tempus teratis amplius in petendo hinc consilio, eoque 
citius expedire vobis liceat id quod superest, et ad.gloriam 
ac laudem Dei receptui canere."^) 

132. Quapropter ad id peragendum prius Cardinali 
Lotharingo dein Oratoribus ostensa fuerunt capita futurae 
sessioni praeparata et in Congregationibus examinanda. 
Quadraginta duo fuerunt illa capita et ejusmodi ponderis, 
ut evellerint tandem ex animis Oratorum opinionem quae 
illis penitus infixa antea videbatur, videlicet opus quo 
graviora reformarentur nunquam ad finem perventurura 
esse, eo quod ejusmodi reformationem Pontifici et Legatis 
odiosam censerent. — Pontifex ad capita sibi missa inter 
alia per Cardinalem Borromaeum respondit: „Non vult 



') Cf. Pallavic. L. XXI. C. XIII. 
2) Ibid. L. XXII. C. I. n. 12. 



Concilii periodus tertia. 



173 



amplius Pontifex quemquam consulere de capitibus memo- 
ratis; nec de reliquis quae istinc mittentur in posterum, 
siquidem certo scit, ob ingeniorum varietatem nunquam 
nos consensuros, et in dies magis dissensuros." Quum in 
antecedente sessione instituiionem seminariorum Patres in- 
culcassent, Pontifex etiam Legatis significavit, se brevi 
Romae seminarium erecturum esse, uti et fecit, prompti- 
tudinem in reformatione factis demonstrans. — Inter arti- 
culos de reformatione plures etiam erant de emendatione 
principum, in quibus nihil aliud praescribebatur, nisi quod 
justum et aequum erat, praecipue ne Ecclesiae jura prin- 
cipes laederent. Sed quum principes antea ingenti pietatis 
fervore viderentur reformationem urgere, simulatque ad- 
verterunt ipsos quoque reformationibus tangi, mirum in 
modum mutati vohementissimas reclamationes et protesta- 
tiones emiserunt, ita ut postremo Legatis visum fuerit, 
differre hanc quaestionem. 

133. Inter articulos maxime disputatum est de irritis Q«a«8tio de 
declarandis matrimoniis clandestinis, Agnoscebantur im- ciandestmisl 
mensa detrimenta quae inde nascebantur, dum vir ex 
poenitentia nuptiarum quas occulte contraxerat illectus ad 
priores negandas, quod illae probari non possent, praeceps 
ferebatur ad secundas, quae cum honestiori familia publice 
celebrabantur. Adeoque postea perpetuus adulter vivebat, 
ad id coactus tum recentium affinium reverentia, tum ac 
multo arctius a praesumptionibus exterioris fori, in quo 
quum prior contractus haud appareret, posterior legitimus 
censebatur. Idcirco Oratores Galli, quorum regna fortasse 
hoc incommodum frequentius nocentiusque patiebantur, 
vigesimo quarto Julii regis nomine a Concilio solemniter 
petierunt, ut hujusmodi matrimonia in posterum irrita de- 
cernerentur. Non modica igitur efi^erbuit disputatio tum 
de Ecclesiae potestate, tum de opportunitate illius legis. 
Quum ultimo die Julii primum suffragia colligerentur, 
centum quadraginta quatuor Patres votum affirmativum 
pro ejusmodi decreto dederunt, reliqui vero, (integer nu- 
merus Patrum erat fere 220), tali decreto non favebant. 
Atque ex Legatis ipsis Hosius (theologus) et Simonetta 



174 



XXXViri. De Concilio Tridentino. 



(canoniBta) ejuBmodi legi refragati Bunt; Moronus medius 
haerebat. 
10- 134. Quo faeiliaa hujusmodi decretum reddcretur, 

'^ emendationie, non definitionis modo positum erat. Etenim, 
ait Pallavicinus, consuetum non erat, ut in Synodo ulimn 
dogma statueretur, ubi complurea diaaentirent, at vero ad 
reparationem morum faciendam, nonnisi plura au£^agia 
quaerebantur,') Videbatur tamen multia quaeatio dogmatica 
rei subesse, quum ipai dubitarent de potestate Eccleaiae 
irritanili matrimonia ob clandeatinitatem. Ac mirum sane 
eat, quot egregii theologi cum Hosio obstiterint, inter quos 
Lainez aibi valde incertum esae dicebat, an id ab Ecclesia 
effici posait, idque ob rationem etiam ab aliis expoaitam, 
Non esae videlicet in EccleBiae juriadictioue variare divinum 
jus, neque coarctare id quod ab Evangelio conceditur, 
cajuamodi eat matrimouium ad incontineutiae medelam iis 
concesBum, qui ahter nequeunt caate vivere. Idcirco quum 
suae quiaque aaluti conaulere debeat, facultatera Ecelesiae 
non ineaae ad impedienda matrimonia aive ad certam 
aetatem, sive BolemniB ritus additamento.^) Haec tamen 
eubtiliter quidem, aednon aolide et vere objecta fuiaae, facto 
examine deprehendeB. — Poat prolixas disputationes habi- 
tas, paene omuea de duobua concordarunt, nimirum in 
deliberatione involvi dogma, dogma autem verum eBse pro 
ea parte, quae non opponebatur decreto, cum inesaet reapse 
io Hcclesia facuhas illa, ubi alioqui digna cauaa suppeteret. 
In hoc fere unanimes couveniebant minoreB theologi. 
Quamobrem denique eo deducta res est, ut perpenderetur 
an vere hujusmodi cauaa adeaaet. Centum trigiata tres 
semper decretum promoverunt, quinquaginta sex illi ad- 
verBati Bunt, reliqui in medias sententias abieruut. 



') Qnae hic dicit Pallavioiaus de diaaensQ complnrimn, intelltgenda 
manifeate sunt de casn qno permulti disaentirent; Tidimoa eniia quai>'' 
plnra dogmata paratoa faisse Legatos nd definitionem faciendam, elai 
im qni adTersabantnr non esaet onmino esigunB. 

') Pallavic. L. XXIL C. IV. a. 26. 



Concilii periodus tertia. 



175 



135. Sessio viqesimaquarta, postquam semel proro- ^®****^ ^«®' 

siniftquftrta. 

gata fuit, tandem habita est die IP Novembris a. 1563, 
eaque duravit propter magnam copiam decretorum ab hora 
nona matutina usque ad horam septimam vespertinam. 

Quoad articulos de matrimonio haec fuit Moroni pro- 
mulgatio votorum: „Doctrina et canones de sacramento 
matrimonii comprobati sunt ab omnibus; sed quidam opta- 
runt, ut aliquid adderetur aut demeretur. Decretum de 
clandestinia placuit majori parti Patrum; displicuit plus- 
quam quinquaginta Patribus, inter quos IUustrissimus 
Cardinalis Simonetta, Sedis Apostolicae Legatus decretum 
non approbat, se tamen remittons sanctissimo Domino 
Nostro. Ego etiam Sedis Apostolicae Legatus decretum 
approbo, si a sanctissimo Domino Nostro comprobabitur.^^) 
Hosius eo tempore aegrotabat, sed altera die misit sche- 
dulam, qua professus est, sibi decretum non placere, sed 
se rem remittere Pontifici. Navagerus, quartus Legatus, 
decretum approbaverat. IUud igitur singulare in hac re 
accidit, quod ex quatuor Legatis unus tantum sufi^ragio 
comprobaret decretum; duo oppositi erant, unus medius 
haesit. Quapropter Moronus de hoc decreto non dixit 
simpliciter, illud esse comprobatum, sicut de aliis dici 
consueverat, quum a majori numero accipiebantur. Etenim 
credebatur, non licere stabiliri in sessione id, cui repugna- 
bant plures ex Legatis, quippe qui personam gerebant 
auctoritatemque exercebant summi Pontificis. Quapropter 
Moronus, nulla de jure declaratione habita, mere faotum 
narravit. Sed subsecuta comprobatio Romani Pontificis, 
cui omnes Legati et complures ex Patribus adversantibus 
se remiserant, dubitationem omnem sustulit. Ex his vero 
manifestum est, quantopere Legati Patribus plenam liber- 
tatem reliquerint. 

136. Praeter doctrinam et decreta de sacramento 
matrimonii, de reformatione constituti sunt viginti Articuli 
maximi ponderis, qui Cardinales, Episcopos, Clerum et 
negotia ecclesiastica respiciebant. Postremo ut perpetuae 



■■*•] 



') Pallavic. L. XXIII. C. IX. n. 5. 



176 



XXXVlir. De Concilio Tridentiuo. 






Formuia querelae de formula proponentibus Ltqatis iam omnino 
hu8 Legatia. sedarentur^ ex consilio Pontiiicis a Legatis proposita fuit 
declaratio ista, Art. XXI: „Cupiens sancta Synodus, ut 
ex decretis ab ea editis nuUa unquam futuris temporibus 
dubitandi causa oriatur, verba illa posita in decreto -publi- 
cato sessione prima sub Bmo D. N. Pio IV, videlicet: 
. Quae proponentibus Legatis ac praesidentibus ad horum 
temporum levandas calamitates, sedandas de religione 
controversias, . . . apta et idonea ipsi sanctae Synodo 
videbantur: explicando declarat, mentis suae non fuisse, 
ut ex praedictis verbis solita ratio tractandi negotia in 
generalibus Conciliis uUa ex parte immutaretur, neque 
novi quidquam praeter id quod a sacris canonibus, vel 
generalium Synodorum forma hactenus statutum est, cui- 
quam adderetur vel detraheretur. " Nihil revera juris ejus- 
modi formula detrahi Patribus, jam ostensum est. 

137. Quum de principum reformatione ageretur, 
Oratores Galli contestatione quadam facta Tridentum reli- 
querant, et sese Venetias receperant; nec Tridentum re- 
versi sunt, quamvis a Cardinali Lotharingo Venetias pro- 
fecto ad id urgerentur. Ipse vero Lotharingus ultimis 
Concilii mensibus praesertim gOmnem operam adhibuit una 
cum Legatis, ut Synodus ad felicem finem perveniret. 
Atque ad hunc festinarunt Patres maxime, postquam ses- 
sione vigesimaquarta negotiagravissimabeneconfecta erant; 
Pontifex vero pariter conclusionem urgebat, ut tandem 
fructus laborum coUigi possent. Resistebat quidem con- 
clusioni Orator Hispanus, quum nondum mandatum ad 
hoc a suo rege accepisset; sed Cardinalis Lotharingus 
nomine regis Galliae ob magnas calamitates et turbas 
hujus regni enixe postulavit, ut in sequenti sessione, quae 
ad diem 9^™ Decembris indicta erat, Concilium conclude- 
retur. Id igitur ut fieret statutum fuit a Patribus ad de- 
liberandum delectis. 

138. De modo dein quo res conficeretur egerunt, et 
inter eos convenit, oportere operam navari ad stabiliendas 
reliqnas disciplinae leges, et in iis quae spectabant ad 
principes suaviter procedendum, quandoquidem illorum 



J 



' f' 



Concilii periodus tertia. 



177 



brachio statim futurum opus erat, quo insculperentur in 
opere ea, quae a Synodi stylo in seripto fuerant designata. 
Quamobrem summopere placuit exemplum decreti missum 
a Pontifice, in quo renovabantur super his jussa Concilio- 
riim canonumque antiquorum, et adhibebantur paternae 
admonitiones anathematum loco. De dogmatibus nondum 
definitis spectantibus ad purgatorium, ad indulgentias, ad 
invocationem Sanctorum et ad imagines, perpensum est, 
multa reperiri in anteactis Conciliis; aliquid tamen de his 
dicendum esse, quasi ad pravas consuetudines corrigendas. 
Decretis conficiendis igitur manus admota fuit, nec parum 
contulit ad sancienda dogmata quae supererant adhibitum 
ante aliquot annos studium Bononiae, dum illic exstabat 
Synodus translata. Tuuc enim habitae fuerant assiduae et 
gravissimae disputationes de cunctis articulis nondum de- 
tinitis; et summae animadversionum et sententiarum de 
iis singulis in Acta relatae erant. Quamobrem id quod 
ex norma hujusmodi virorum et apparatus tam solertis 
nunc citius conficiebatur, revera nec indiligens dici poterat 
nec improvisum, 

139. Nocte 30' Novembris tabellarius pervenit Tri- sessio vige- 
dentum, nuntians, Pium IV gravissimo morbo decumbere, "niaq^^nta. 
atque inde permoti sunt Legati ut session6m anticiparent, 
ne morte Pontificis novae difficultates conclusioni Concilii 
obvenirent. Ita sessio vigesimaquinta et ultima Concilii 
Tridentini coepta est die 3'°, absoluta die 4° Decembris 
a. 1563. Die 3'° Decembris decreta de purgatorio, de in- 
vocatione, veneratione et reliquiis Sanctorum et de sacris 
imaginibus definita et promulgata sunt; dein decreta de 
legularibus et monialibus, denique articuli qui supererant 
de reformatione generali. In quorum XXI" sacra Synodus 
declaravit, omnia quae de morum reformatione atque ec- 
clesiastica disciplina tam sub Paulo III et Julio III, quam 
sub Pio IV statuta in hoc Concilio fuerant, ita decreta 
fuisse, „ut in Tiis semper auctoritas Sedis Apostolicae salva 
sit et esse intelligatur,^ Decreta dein fuit continuatio 
sessionis pro die sequenti. — Egressis e sessione Patribus 
exarsit vehementissimum desiderium, ut aliqua de indul- 

Jungmann, Dissertationes. Tom. VII. 12 



■'.v^l 



'rfj f% _ 
■ ''■ .9'K'flli ' 

■ : » '1 

'0': i.fW.i 



i - 



I 



151« 



^Mi 



178 



XXXVIir. De Concilio Tridentino. 



Pinis Conci 

m. 



gentiis decisio prodiret; decretum de indulgentiis videlicet 
propter angustias temporis confectum non fuerat. Nunc 
vero Patres verebantur, ne videretur prior ex articulis 
catholicis a Luthero oppugnatis debilior fuisse compertus, 
adeoque a propugnatoribus destitutus. Solus Moronus 
auctor erat ut omitteretur, aut veritus, ne contentioni 
adeoque dilationi daretur ansa, aut ratus, ut dicebat, ho- 
nestius fore silentium, quam jejunam illius tractationem. 
Oportuit tamen communi judicio cedere. Decretum igitur 
de indulgentiis a viris peritissimis et apparatu studii, quod 
multis in locis et plures annos praecesserat, eadem nocte 
digestum est formula contradictionibus non obnoxia. 

140. Die 4^ Decembris primum decretum de indul- 
gentiis sancitum fuit. Addita sunt alia quaedam decreta, 
praecipua videlicet de observando delectu ciborum, de 
jejuniis et diebus festis, necnon decretum de indice libro- 
rum et catechismo, breviario et Missali. Quae ad harum 
rerum negotium absolvendum spectabant, Romano Pontifici 
committebantur. — Tum proposita est sanctio ut legerentur 
omnia decreta, quae tum Paulo III tum Julio III Pontifice 
confecta fuerant, et ad dogmata et ad mores spectantia; 
idque universis placuit Patribus et peractum est. Rogati 
denique sunt Patres, num esset ipsorum voluntas, ut Sy- 
nodus terminaretur et ut Legati nomine Synodi decretorum 
omnium confirmationem peterent a Romano Pontifice. 
Placuit id omnibus excepto Guerrero Granatensi, qui usque 
ad finem durus in contentione respondit: „Placet, ut Sy- 
nodus absolvatur, sed confirmationem non peto." Quod 
fortasse dixit, arbitratus, Synodum fuisse confirmatam, 
quantum satis erat, auctoritate Legatorum, quos Pontifex 
miserat, et mandatis quae illis tradiderat de rebus postea 
statutis. 

141. Ingenti gaudio Patres affecti sunt, quando per- 
ductum ad exitum animadverterunt post decimum octavum 
annum opus tot laboribus spinosum, tot difficultatibus 
arduum, tot fructibus locuples. Accesserunt communi 
gaudio festae acclamationes. Hae a Cardinali Lotharingo 
compositae pro more veterum Synodorum et ab eodem 












( 



Concilii periodus tertia. 



179 



praecinente sunt editae, tanquam a praecipuo in eo Senatu, 
cui reliquorum Patrum chorus respondebat. In illis primum 
preces fundebantur ut felicitas concederetur Pio IV, qui 
ab eodem Lotharingo nominabatur Pontifex sanctae et 
universalis JEcclesiae. Adeoque visum est, ab eo illi tribui 
praerogativam supra Ecclesiam universalem quae ab ipso 
€t a Gallis fuerat impugnata. In fine acclamationum omnes 
iidem et observantiam Tridentinorum decretorum professi 
sunt; invocarunt Christum Sacerdotem supremum, et in- 
violatam Dei Genitricem et omnes Sanctos, cunctis vero 
haereticis dixerunt Anathema. — Post haec mandatum 
fuit a Legatis praesidentibus sub poena excommunicationis 
omnibus Patribas, ut antequam discederent e civitate Tri- 
dentina subscriberent manu propria decretis Concilii, aut ea 
per publicum instrumentum comprobarent. Qui omnes 
deinde subscripserunt et fuerunt numero 255, videlicet 
Legati 4, Cardinales 2, Patriarchae 3, Archiepiscopi 25, 
Episcopi 168, Abbates 7, Procuratores absentium cum 
legitimo mandato 39, Generales Ordinum 7. 

142. Ex tota Dissertationis serie jam satis colligitur, objecuone» 
unde difficultates provenerint multiplices, quae in convo- cumm. 
catione et celebratione Concilii Tridentini obvenerunt. 
Objectiones' etiam quae a Protestantibus aliisque viris pro- 
fanis contra Synodi hujus oecumenicitatem ac validitatem 
motae fuerunt, ex dictis solvi facile possunt. Quapropter 
non videtur necessarium de his fusius disserere. Utile 
tamen erit, breviter commemorare quasdam objectiones, ut 
unusquisque quae resp(»Tidenda sint apud se perpendat. — 
Praetenderunt igitur, nec convocationem Synodi per Pon- 
tificem fuisse legitimam, neque Concilium fuisse vere 
oecumenicum ob exiguum episcoporum numerum, neque 
praesidentiam cum jurisdictione et auctoritate Legatis Pon- 
tificis jure convenisse. Sed ista ex principiis generalibus 
de Conciliis facillime diluuntur. — Contra directionem 
Concilii haec opposita fuerunt: 1® Praesides Concilii per 
<iecretum sibi solis attribuerunt jus proponendi quaestiones 
Concilio submittendas, eorumque praesentia in quavis 
sessione commemoranda erat. — 2^ Ipsi cum Pontifice 

12* 



'■3 



^AJ 



■Al 



180 



XXXVIII. De Concilio Tridentino. 



objectiones gjjjg intermissione omnia communicabant, nihilque in Sy- 
ciiium. nodo fieri poterat, nisi quod a Curia Romana esset appro- 
batum vel praescriptum. Interdum quidera desiderii Im- 
peratoris, nunquam vero Protestantium ratio habebatur. — 
3^ Ut omnibus dominarentur, Praesides in tres sectione» 
Concilium diviserunt. — 4^ Legati ad exameU; discussio- 
nem et praeparationem quaestionum non admittebant nisi 
episcopos et theologos catholicos. — 5® Praesides ut voto- 
rum majorem partem qua indigebant obtinerent, aliquando 
attenderunt donec PontifexPaulusIII quadraginta evocasset 
vel creasset episcopos, quos illico misit Tridentum ad Conci- 
lium quo sufFragiis suis Legatos juvarent. ^) — 6" Praesides 

^) Haec accusatio habetur apud Oumoulin, Conseil sur le fait dn 
Concile de Trente ; a. 23 : „Le dit tres vertueux de Ligneris et plusieurs 
autres ont 6t6 temoins, et en est recente la m6moire d'une autre prati- 
que qu*ils virent faire au dit Trente du temps du dit Paul III Tan 154f). 
Comme Tarticle de la r6sidence des 6v6ques et cur6s fut mis sus pour le 
d6clarer §tre de droit divin et qu'il n'6tait en la puissance du Pape 
d'en dispenser, les lieutenants de Paul III pr6sidens audit Concile, . . . 
croyant que le roi Frangois I trouvait bon le dit d6cret, comme aussi 
y adh^raient aucuns ^vSques espagnols des plus conscientieux, ies dits 
lieutenants en avertirent le Pape, pour leur aider d. remp^cher, qui 
leur manda de differer la conclusion du dit d6cret jusqui k six semaines 
ce qu*ils firent, pendant lesquels le Pape partie cr6a de nouveau et 
assembla jusqu* a quarante petits 6v^ques de la Pouille et Sicile, quil 
fit hativement conduire par mer, par un sien affect6 capitaine au dit 
Trente, oti 6tait n6cessaire les recevoir et incorporer au Concile, qui 
ne d^pendait que du Pape, oi!i ils commenc^rent k exclamer au nom de 
tous les 6v§ques: Nous ne sommes que cr6atures et serviteurs du tres 
saint P6re, unique pasteur et seul vrai 6v6que, appeles seulement eu 
quelque portion du soin d'iceluy sous son bon plaisir et libre valont^, 
nous ne lui pouvous et ne devons imposer loi. Et ainsi surmontant^ 
les autres de nombre et ayant Paide des pr6sidens auxquels seuls ap- 
partenait de conclure au nom du Pape, le dit saint d6cret fut rejet^ 
et fut re^u le d6cret contraire d'obeir k toutes les voIont6s exorbitantes 
et dispensatoires du Pape." Ap. Prompsault, sect. V. n. 389—890. 
Absona haec fabella mera fictio est, uti ex historiae serie patet. Sufficit 
advertere 1" Quaestionem de residentia sub Paulo III quidem post quin- 
tam sessionem agitatam esse, sed nonnisi sub Pio TV decretum prodiisse. 
2*^ Sessio V" habita est die 17" Juuii 1546, sessio VI» autem die 
13" Januarii 1547. Huic igitur illi quadraginta episcopi interesse de- 
buissent. Sed numerus Patrum idem fere est, quam iliorum qui adfiierunt 
sessioni praecedenti, 



Concilii periodus tertia. 



181 



retardabant, suspendebant, imo et transferebant Coneilium, objectiones 

'■*■ ..... contra Con' 

ut impedirent decreta quae Pontifici displicuissent. — ciiium. 
7*' Praesides arbitrario modo sufi^ragia postulabant, modo 
simpliciter per placet vel non placet, modo alia ratione 
vel secrete, prouti facilius votorum majoritatem obtinere 
poteraut. Minas etiam et poenas adversus alios adhibuerunt, 
ut timorem iis injicerent; erga alios autem promissa, 
praemia, elargitiones pecuniarum, ut sibi ipsos jungerent. — 
8^ Ad congregationes particulares nonnisi illos admittebant, 
quos ipsi elegerant, commissionumque membra ipsi nomi- 
nabant.^) — 9" Curabant Legati vel saltem patiebantur, 
ut Acta haud fideliter conficerentur. Id probatur ex Actis 
ultimae sessionis Concilii, in quibus edicitur Patribus pla- 
cuisse ut Acta Romae confirmentur, quin mentio fiat, 
Guerrerum vel, secundum alios, tres episcopos votum 
negativum dedisse. Unde merito etiam de reliquis Actis 
suspicio concipitur.^) — lO^ Praesides Officiales Concilii 

*) Haeo falsa sunt. Non habebantur privatae Legatorun? congre- 
gationes, nisi forte ad consilium capiendum quosdam convocabant; 
membra Commissionum eligebantur a Concilio, nisi Synodus id Legatis 
<lepntaret. 

'^ Anonymi Hist. de la r^cept. du Conc. de Trente, T. I. p. 1 . — Factum 
hoc nullius est ponderis. Quum uno Guerrero excepto omnes confirma- 
tiunem peterent, in quibusdam editionibus Actorum forte, uti praetendit 
auctor citatus, Guerreri votum non commemoratur. „Les actes du Con- 
«ile que nous avons aujourd'hui portent que les 6v6ques r6pondirent, 
<iue cela leur plaisait ainsi, sans faire mention d'aucune opposition". 
Sed jam Pallavicinus advertit (L. XXIV. C. VIII. n. 8), in Actis quae 
Romae in arce s. Angeli servabantur Guerreri votum commemorari. 
Acta per typos vulgata Antverpiae a. 1564 dicebant, tres ex Patribus 
se opposuisse. Sed, inquit Pallavicinus l. c, occasio, unde is qui haec 
Acta edidit tres loco unius posuit, ex confusione quadam rerum, ab ipso 
facta, orta est. Quum videlicet omnes simpliciter responderent placet, 
tres episcopi Hispani adversus Granatensem dixerunt: Confirmationem 
^anquam necessaviam peto. — Modo quum Acta Concilii genuina publi- 
<5ata fuerint, tota illa objectio penitus concidit. In iisdem enim res 
^ccurate narratur. „Et statim Patres omnes interrogati singulariter a 
iiobis Thelesino et Castellanetensi episcopis . . . responderunt simpliciter 
per verbum : Placet ; exceptis inf ra scriptis qui responderunt, ut sequitur. 
^ranatensis dixit : Placet, quod finiatur, sed non peto confirmationem. — 
Dertunensisdixit: Peto confirmationem, tanquamnecessariam. — Pactensis 
6t Salamantinus cum Dertunensi." Theiner Acta Conc. Trid. II. p. 507. 






' • 1 1 ., 



I i.,. 



I'. 



: . . 1 



!*r 



j..; 



^- 



■IV >» 



-»■'1 ■■■:.. ,;. ? 



|:'M 



u;. 



sk . .'• ■■' 

'.'21' •■■.■.".= 

:i'f 






e •■ 



f. 



't.... 



182 



XXXVIII. De Conoilio Tridentino. 



.Conclusio. 



nominabant suisque creaturis munera illa committebant 
Universim nuUam libertatem Synodo relinquebant^ illain 
dirigebant arbitrario modo^ decisiones jam praevie deter- 
minabant^ et quae ipsis non placebant^ ut Romae revo- 
carentur efficiebant. — 11® Pontifex Tridenti habebat 
actores secretos ; Legatis autem mandaverat, ut si privilegia 
ipsius tangerentur Synodum dissolverent. — Istae sunt 
objectiones praecipuae quae contra celebrationem Synodi 
Tridentinae afferuntur; sed ex rerum quam fecimus enar- 
ratione eaedem facili negotio dissolvuntur. 

Si vero sacrosanctae Synodi Tridentinao laborum, 
congregationum , sessionum seriem universim spectamus, 
summa profecto veneratione dignum illud Concilium in- 
venimus summorumque vironim consensu celeberrimum. 
Merito Hieronymus Ragusinus episcopus Nazianzenus in 
ultima qua Concilium conclusum est oratione exclamavit: 
Ex omnium populorum ac nationum, in quibus cathoUcae re- 
ligionis veritas agnosdtur, non solum Patres, sed et Oratores 
habuimus. At quos viros? Si doctrinam spectemus, erudiiis- 
simos; si usum, peritissimos ; si ingenia, perspicaxdssimos ; si 
pietatem, religiosissimos ; si vitam, innocentissimos,^) 



») Labbe Coli. Conc. T. XIV. col. 1662. 



«♦« 



.>j 



Dissertatio trigesima nona. 

De statu Eccleslac vertente saeculo 
decimosexto. 



1. Initia saeculi decimiBexti turbida fueiuat Ecclesiae- '" 
que valde funesta, atque per plura decennia cnatis ac 
propagatis haeresibus trietis ejusmodi status perduravit. 
Sed versus hujus saeculi medium meliora jam illuxerunt 
tempora-, magis niagisque vero altera ejusdem saeculi parte 
immutata est conditio rerum ita quidem ut, quamvia in 
atiquot regionibus calamitates aeciderint religioni valde 
lugendae, universim tamen saeculo hoc vertente Eccleeia 
catholica rairo vigore et splendore effulserit. Conatus 
illoB faustosque successus, e quibus euata est ejuBmodi 
haeresum repressio, morum ac disciplinae restauratio, Ca- 
tholicismi corroboratio, appellatione anttreformationis catko- 
licae eruditi designare solent. Tanti autem fuerunt hac 
in re magnorum Pontifieum, et virorum sanctorum atque 
iuBiguium labores, tanta occurrit congeries eventuum il!u- 
strium, ut non nisi integris voluminibus apte haec videantur 
posae dcBcribi. Nobis quum propositum sit ex hac ultima 
in qua versamur historiae eccleeiasticae periodo pauca 
tantum capita accuratius portractarc, sufficiet sumraatim 
hac in Dissertatione ea colligere, ex quibus conspici po- 
test, qualis fuerit statua rerum in Eccleaia versus tineni 
aaeculi decimisexti ac decimoseptimo ineunte. Unde age- 
muB primum univereim de feliciBsimis Catkolicis'iii incrementis 



184 



tei 



XXXIX. De statu Eccles. vertente saec. XVI. 



Auctores. 



post Concilium THdentinum , dein de Romanis Pontificibus 
hujus aetafisy ac demum de controversiis quibusdam in Ec- 
clesia obortis. 

2. Consuli possunt ds variis hisce capitibus : Raynaldi 
Annales a. 1550 sqq, ; Balan, Storia d'Italia VoL VJ] Kanke, 
Die Rom. Pctpste im 16, und 17 . Jahrhundert, 5.. Aufl. 
Leipzig 1867. (Histoire de la papauti pendant le seizieme 
et dixseptieme siecle, traduit par Hauber, Paris 1838); 
Reumont, Gesch. der Stadt Rom. T. 111; Falloux, Vie de 
s.Pie V; Hubner, Sixte-Qnint, 1870; Hergenrother K. Gesch. 
V. IL Per. VIL Cap IL cum notis litter, in Vol. 111. 
(ed. 1.) p. 477. § 276 sqq., ubi scriptores plurimos invenies 
citatos. Varia qiioque opera in ipsa Dissertatione citabimus. 



I. 

JDe felicissimis religionis et disciplinae 
i/ncrementis post Concilium Tridentinum. 

3. Vidimus, jam ante Concilium Tridentinum in so- 
cietate catholica, praesertim in Italia, incepisse restauratio- 
nem quamdam religionis ac disciplinae, ac semina jacta 
esse larga manu, ex quibus uberes aliquando fructus col- 
ligerentur. Synodus Tridentina ejusque successus felicis- 
simus opus fuit insigne, ac robur Catholicismi in eodem 
splendida ratione enituit, Sed maxime post Concilium 
Tridentinum aera felicior Ecclesiae secuta est, in qua religio 
catholica miro modo interius et exterius firmata ac robo- 
rata fuit, haeresis ex variis territoriis ejecta, novaeque 
nationes ad salutarem fidem in terris dissitis adductae sunt. 
Maximum influxum exercuit Synodus Tridentina ut ejus- 
modi novus religionis vigor ubique appareret, ac de istis 
religionis incrementis opportune hoc loco agemus. 

4. Versus finem Synodi Tridentiuae a. 1563, in Italia 
quidem atque in Hispania haeresi repagula posita erant, 
sed in aliis regionibus Protestantismus eousque magis 



De religionis et disciplin 



im 



magisque se propagaverat, utque appareat quanta fuerit" 
(Jatholicismi sequenti terapore, victoria, de exteoBione Pro- 
testantismi haec advertenda oecurrunt. Invaserat Prote- 
stantismus Angliam, Scotiam, et Scandinaviae regna; Po- 
ioniae nobiles pormulti eo infect! erant, et in Hungaria 
pariter plurimos habebat haeresis asseclas. Maxime autem 
Germaniam Protestantismus devastabat. Non solum totam 
fere septentrionalem partem haeresis occupaverat, sed etiam 
versus meridiem in Bavariam et in Austriam eadem iu- 
gentea faciebat progressuB. Sic in tota Germania, ab oriente 
ad occidentera, a aeplcntrione ad raeridiem, Proteatantisraus 
•^e religione catholica infaustos suos agebat triumphos. 
Aono 1558 Orator Venetus computabat (forte exaggeratione 
qaadam), vix decimam Germanorum partem adhuc religioni 
tatliolicae adhaerere. Principes ac nobiles maxima parte 
haeresi addicti erant, monasteria plurima erant' exstincta, 
varia capitula canonicorum adProtestantismum defecerant, 
atque multi episcopatus, ut Magdeburg, Bremen, Halber- 
stadt, Lubeck, Minden, a principibus protestantibus occu- 
pata erant.') Bona Ecclesiae catbolicae raagna ex parte 
erepta erant, in Univorsitatibus ajiisque studiorum collegiis 
ProtestaDtisraus dominabatur, defensores illi Catholicismi 
<|ui Luthero restiterant, uti Eckius et Cochlaeus, vel raortui 
vel decrepita erant aetate, nec in Germania fervidi doctores , 
catholici juniores ut successores eorum surrexerant, Nam 
turbidis iljia temporibus pauci se statui ecclesiastico toto 
corde vovebant; sic spatio vigiuti annorum ne unus quidem 
Universitatis Vindobonensis alumnus sacrae se militiae ad- 
scripaerat. Puerorum vero raagistri per Germaniam pariter 
fere omnes haeretici erant et juventuti ipsis commissae 
odium contra Papam instillabant. — In Gallia Hugenotti 
Calvinismum ineredibili furore acfervore propagabant, ac 



') Per ReBervatura ecolesiastioum CButum quidem erat, ut episcopus 
ab Ecclesift cfttholica defioiena dignitatflm suam perderet. Sed frequenter 
ejnsmodi lex irrita facta est eo, qnod cftpitula quoque deficerent atqne 
epieoopos eligerent protestAutes. 



!kl"' \ I 



Immutatio 
status. 



186 



XXXIX. De stata Eccles. vertente saec. XVI. 



fere omnes provincias haeresis pervaserat. ^) In Helvetia 
dominabantur Calvini et Zwinglii errores; in Belgium et 
Bataviam haeresis ex vicina Germania irrepserat ; atque 
vel ipsi Waldenses antiqui haeretici in Sabaudia et fratres 
Moravi in suis regionibus novo vigore vesanas suas opi- 
niones vindicabant. Adeo igitur Catholicismus in tota fere 
Europa dejectus videbatur ruinae appropinquare tristissimae, 
ut Romae quoque illustrium virorum animos angustiae 
tenerent amarae, cum mala superventura adhuc majora 
timerent.^) 

5. Quum igitur tanta imminerent pericula Catholi- 
cisrao ac certum fere videretur futurum, ut Protestantium 
haeresis dominationem in maxima Europae parte sibi vin- 
dicaret, Deo propitio tamen res aliter accidit, et diuturoa 
contentione summoque labore ac fervore tum interna re- 
stauratio religionis completa est, tum haeresis plurimis in 
regionibus repressa et catholica religio firmata. Per sae- 
culum fere, si varia regna spectantur, ejusmodi restaura- 
tionis opus perduravit. Qua in re, dum breviter felices 



*) Orator Venetus Michiel a. 1561 in sua Belazione di Franca 
(Alberi, Relaz. Ser. I. T. III. p 426) scribit: „Que votre Seigneurie soit 
convaincue, qu' k Texception du bas peuple qui frequente toujours encore 
avec z^le les 6glises. tous les autres sont infect^s, principalement les 
nobles et surtout les jeunes gens au-dessous de quarante ans. Oar 
quoique plusieurs d'entre eux aillent encore a la messe, cela ne sefait 
que par apparence et par crainte ; quand ils savent qu' ils ne sont pas 
observ6s, ils fuient la messe et r^glise." Cfr. Ranke T. III. L. V. § 1- 

-) Orator Venetus Hieron. Soranzo in sua Relazione a. 1563 scri- 
bit: „Peu de jours avant mon d6part de Rome, 1' illustrissime Carpi, 
doyen du sacr6 Coll6ge et Cardinal vraiment prudent, m'a dit que pen- 
dant sa derniere maladie 11 avait du fond de son d,me demand^ an 
Seigneur Dieu la grace de lui donner la mort, pour ne point voir les 
obseques et les funerailles deRome Lillustrissime Morone, en partant 
pour le Concile, ma dit que c'en 6tait fait ^nulla spes erat) de la relio^ion 
catholique." D'autres Cardinaux jouissant de la plus baute autorite ne 
cessent de pleurer leur misere, quMls jugent etre d^autant plus profonde, 
quHs ne connaissent ni entrevoient aucun remede, a moins qu'il ne j)laise 
au Seigneur Dieu d'en donner de ses saintes mains. Alberi, Kelaz. 
Ser. II. T. IV. p 82. Cfr. Hubner, Sixte-Quint, T. L Introd. i\. 



De religiosJB et disciplinne incrementis. 



187 



successus religiotiis catholicae ob ociilos ponimus, maxime 
oportet attendamus ad causas, ex qutbus mutatio illa ex- 
optata rerum provenit, De his igitur caugis et de actori- 
buB in isto summo religionis negotio pauca universim 
dicamus. 

6. Concilium Tridentinum ejusque dogmatum defini- 
tionee ac disciplinae decreta conetituunt ^olidum ac firmum 
fuudamentum, quo exinde Catholicismi interna et externa 
corroboratio nititur; atque decreta ac statuta bujus Synodi 
recepta et esecutioni mandata, fuerunt veluti fermentum 
saluberrimum, quod peuetravit totam societatcm catholicam. 
Ipsa Ecclesia felici conclusione illius Concilii suam unita- 
tem ac majestatem orbi uuiverso manifestaverat, et con- 
ventu tot praesulum ac theologorum phirimaruin regionum, 
qiiantum doctrinae, sapientiae ac pietatis catbolicae socie- 
tati inesset, apparuerat. Firmata erat pro Catholicis regula 
fidei, ita ut vacillatio et fluctuatio cessaret, et exstincta 
essent elementa quaedam periculosa; firmata erat reguia 
morum et veneranda disciplina antiqua; firmata hierarchiae 
praestantia ac populorum sub ecclesiastica aiictoritate sub- 
misBio. Inter principes quoque catliolicos atque Pontificem 
totamque hierarchiara, ob participationera quam illi iu 
negotiiB Concilii habuerant, nexus intimiores exorti erant. 
Id vero maxime utile erat illo tempore, quo principia chri- 
stiana pro gubernanda Bocietate civili adhuc in professione 
publica aceepta erant, adeoque gubernia protectionera le- 
ligionis tanquam officium sibi incumbens agnoscebaut. 
Auctoritas Romani Pontificis a Synodo Tridentina nedum 
infirmata, scd multum roborata erat. Quamvis enim quae- 
stio de praerogativa Pontificis Bupra Conciliura oeconomia 
practica ipsius Pontificis declinata fuerit, tamen primatum 
ejusque raultiplicia jura Patres pluries in definitionibus et 
decretis solemniter asseruerant; interpretatio et declaratio 
decretorum Pontifici coramiBsa crat, et a Concilio definitum 
fuit, sic ab ipso decrcta statula fuisBC, ut „in his semper 
auctoritas Sedis Apostolicae salva sit et esse intelligatur." 
Ita aiicturitas Romani Pontificis ac reverentia erga eum, 
quae in phiribus regnis valde imminnta erat, adaucta est. 



188 XXXIX. De statn Eccles, yertente saec. XVI. 

ac potestatem snam in i^eforniiLiida EccleBia majori eiim 
vigore et fructn PontifiL-es ubique explicare poterant. 

"»- 7. Primas igitnr partes in religionis et disciplinae 

reetauratione, in represaione haeresis et extensione Catho- 
licismi habuerunt Romnni Pontifices, ac propterea raaxime 
tantus fuit restaurationis snccessuB, quia proficiaccbatur ac 
dirigebatur a legitima aiictoritate. Speciali providentia, qua 
Dens^cclesiam suam semper protegit, factum est, ut suc- 
cederet series Pontilicum, qui virtutibus eminebant, uego- 
tium religionia Bumino cum fervore ac vigore procurabant, 
atque iis etiam ingeuii et characteris dotibus praediti erant, 
ut magnum illud opus saptenter et feliciter prosequi pos- 
sent, Ipsi imprimis aulam Romanam atque urbem ita 
reforraarunt, ut tum in collegio Cardinaliura tum in cJero 
ac populo ea exiateret vjrtus et raorum integritas quae in 
rebushumanis obtineri potest, et continuo studio effecerunt, 
ut Roma iterum centrum esset pietatis, acientiae et 
sapientiae. — Quura nepotisraus identidem Ecclesiae ac 
ditioni pontificiae damna attuliaset, illi Pontifices sedulo 
caverunt excesBuB ista i.n re, atque jam a Pio V constitu- 
tione edita prohibitum est, quominua constituerentur prin- 
cipatus fcudatarii ex ditione Ecclesiae pro nepotibua Pon- 
tiiicura. Etiam in administratione et gubernio Ecclesiae 
et status, uepotes Pontitices jara non admiserunt, nisi plane 
digTiiesimi essent. Opportune hoc tempore accidit, ut 
Pontifices abstinere poseent magis a rebus politicis prose- 
queudis, nec adigerentur se pviDcipum bellis immiscere. 
Ita omnem aollicitudinem ad religionis negotlum impendere 
poterant; pacificum tamen infiuxum in res politicas, eum- 
que non medioerem, exercebant, et ex territorii sui aJiiBque 
proventibus larga subsidia conferebant principibus, quo 
religionem catbolicara defendere ac promovere poasent. 
QuumHispaniae reges ea aetate maxime potestate excellereQt 
ac virtute et fervore pro re catholica, ipsie praecipne 
Pontitices nexu quodam juncti erant. Generatim autem 
atudebant principum catholicorum animoe sibi devincire, 
ut eos adiutorea iu restauranda re cathoHca haberent. 



De leligioniB et discjpliu: 

8. Alterum elementum quod in religione catholica 
firmanda aummum exercuit influsum, fuerunt permulH illi 
viri nanctitate et mpientia indffnes, qui ea aetate io Ecclesia 
a Deo excitati sunt. Mirum eoim est, quot viri illustrea 
eo tempore in Ecclesia floruerint; iiqne simul talea fuerunt, 
ut res publicaB religioniaque confirmationem et extensionem 
magnopere promovere et dirigere possent, quod non om- 
nibus Sanctis cODveDit.') Praeter illoa multi fnerunt epiBCOpi 
eximii aliique ecclesiastici viri, qui in suls singuli regionibus 
rem religionis magnopere curae habebant. Praesertim autem 
Ecclesiae necessitatibus tunc recentiores Congregationeg re- 
ligiosae iuBervierunt, ac pietatem et doetrinam restaurarunt. 
Quo in negotio missionem omnino specialem fuisae Sociefati 
Jem, omnino patet. Ejus opera et influxu praesertim in 
Germauia accidit, ut io multis regionibus fides catholica 
restauraretur, in aliis eadem conservaretur, ita quidem ut 
quum mediante saeculo deciraosexto longe maxima para 
Germaoiae defecisset, mediante saeculo subsequeute, ultra 
dimidia pars Germaniae iterum in religione catholica 
persisteret. 

9. Restauratio catholica etiara multura adjuta fuit 
principum catholicorum protectione et subsidio. Plures enim 
principes catholici erainnerunt eo tempore religionis zelo 
ae fervore ad conservandam et restaurandam religionem 
cathoHcam; varia gubernia in Italia, HispaDiae reges, Ba- 
variae et Austriae principes, Electores ecclesiastici, Principes- 



') Su^ciat hic commemornre aliijuot viros Banctoa, qui in regeue* 
ratione Catholicismi meigiias partes habuenint: S. Ignatiua 1491 — 1556; 
Joannea de Avila f '669; s. Joaunes de Deo 14&6— 1680; s. Petrus de 
Alcantara 1499—1668; s. Franciacus Xaverius l&Ub— 16S2; B. Prancia- 
cnsBorgia 1610—1572; s. PiusV 1604—1572; a.Thereaia J516-1583; 
s- Philippns Neri 1613-1596; s. Carolna Borromeus 1638— 16S4; 
s. .loannea de Cmce 1542—1691; veu. Joancea Leonnrdi 1643 — t(!09j 

a. FranciscuB Solanna 1546-11)10; a. Franciaous Caracciolo 1563 — 1608; 

b. Peirufl CanisiuB 1521-1697; veu. Card. Bftrouiua 1538-1607; ven. 
Card. Bellarminua 1642—1631; s. Franciscus Salesius 1567-1682;. 
a. Vinoentiua a Paulo 1676— 1('60; aliique noii pnuci. 



I>> 



190 



XXXIX. De statu Eccles. vertente saec. XVI. 



Catholico- 
rum fervor. 



Episcopi operam suam et brachium saeculare in protectio- 
nem Ecclesiae et religionis adhibuerunt. Hac in re seque- 
bantur firmissima illa principia theologica doctorum qui 
statuunt, principum munus insigne esse veram religionem 
tueri ut maximum populo-rum bonum, atque eam felicitatem 
populorum iis curandam esse, quae subordinata et juncta 
est assecutioni salutis. Quum igitur de veritate religionis 
catholicae firmiter ipsis constaret, jure obstiterunt, mediis 
etiam severis adliibitis, perturbatoribus haereticis,') ex 
variis regionibus errores exstirparunt, et adhibitis aptis 
mediis, praecipue praedicatione et fundatione collegiorum 
sacerdotum Societatis Jesu, Catholicismum restaurarunt. 

10. Animadvertendum postremo est, ut ratio triumphi 
quem Catholici hac epocha de Protestantismo reportarunt 
penitus intelligatur, principes et factiones qui Protestan- 
tismum tuebantur et dilatabant, motos fuisse vilibus moti- 
vis, ambitione et avaritia, ut videlicet potestatem, opes, 
bona Ecclesiae sibi conquirerent. Catholici autem princi- 
pes, qui in illa lucta praecipuas partes habuerunt, uti 
Philippus II Hispaniae rex, Albertus et Maximilianus Ba- 
vari, Ferdinandus II Imperator, pluresque alii principes 
et praelati Germaniae, quemadmodum Ecclesiae Pontifices, 
episcopi, ecclesiastici et religiosi, motos fuisse vero fervore 
et zelo pro religione catholica et Ecclesia Dei. In tali 
hominum et virium collisione, in qua superba ambitio 



^) Dici nequit ejusmodi religionis protectionem ultimo repetendam 
esse ex illo principio: „Cujus regio, illius religio", quod commune fuerit 
Catholicis et Protestantibus. Catholici nitebantur solidis principiis juris, 
ex quibus verae religionis protectio principum officium est ; protestantes 
eadem principia sibi applicabant ; sed quum diversis sectis addicti aucto* 
ritatem Ecclesiae rejicerent, atque in rebus fidei libertatis individualis 
principio niterentur, contradictio in modo agendi obvia erat et mani- 
festa. — Jnquisitionis tribunalia in repressione haeresis praesertim in 
Italia et in Hispania efficaci auxilio fuisse, superius diximus. Vebe- 
menter in hoc institutum invehunt auctores ab Ecclesia alieni, uti 
M. Philippson, La Conire-Revolutiou religieuse ait XVP siecle, L. II 
Bruxelles 1884. Sed passim jam ostendimus, jure merito Ecclesiam ea 
ralione haereses potuisse reprimere. V. Dissert. T. V. Dissert. XXVII. II. 



^)^S 



De Komanis Pontificibns. 



191 



politica aliaeve passiones confligebant cum intima per- 
suasiono religiosa, huic certe plus roboris inerat ad 
vincendum.*) — Demum speciali auxilio Deum Ecclesiae 
adfuisse, ut ex tanto discrimine eriperetur, ac denuo 
splenderet ut gloriosa et digna Cliristi sponsa, ex rerum 
consideratione manifestum est. 



II. 
De Momanis JPontificiJbus hujus aetatis. 

II. Modo jam percurramus yitas Pontilicum qui 
post Concilium Tridentinum tempore illius restaurationis 
Ecclesiae in throno Apostolico sederunt, et quae sub ipsis 
memoria digna hac in re acciderunt referamus. 

Pius IV oblata sibi Concilii decreta Morono, Saraceno, ^^^«'^^•p- 
Oicadae, Alexandrino Cardinalibus inspicienda, examinanda 
ad seque referenda tradidit. Quo facto Legati, Moronus 
et Simonetta, qui Romam tum redierant, Concilii nomine 



') Apprime ad rem c). Htibner: „Ces r6sultats s^expliquent, enfin, 
par ce fait alors g6n6ralement reconnu, que la r6forme protestante 
etait dans les mains des princes qui la dirigaient, devenue un engin 
de guerre et un drapeau destin^ a couvrir des projets int6resses, tan- 
dis que la r^action catholique etait un mouvement purement religieux, 
n6 dans lcs profondeurs des consciences, bas6 sur des dogmes de foi in- 
accessibles a Taction de la raison individuelle, laquelle forme Tessence 
et le point de d^part du protestantisme. Sans doute dans les guerres 
de la ligue, dans la protection que lui accordait Philippe II, Tambition 
comptait pour quelque chose et meme pour beaucoup; sans doute au 
camp protestant les aspirations religieuses ne manquaient pas com- 
pletement; mais les deux mouvements pris dans leur ensemble se di- 
stinguaient entre eux, en ce sens que Tun ^tait essentiellement religieux, 
Tautre essentiellement politique. D^un c6t6 les int^rets temporels d'un 
nombre restreint d'individus, de 1'autre les convictions religieuses d'une 
masse compacte et immense. Dans ce conflit tous les avantages moraux 
se trouvaient du cote de TEglise. Son triomphe etit ete complet, si dans 
la lutte gigantesque qui suivit, le sort des armes des princes, ses d6- 
fenseurs, eftt r6pondu au d6ploiment des moyens spirituelles." Htibner, 
Sixte-Quint. Introduction IV. 



182 



XXXIX. De a 



''■omnium in eo actorum conHmatiooem petieiunt, Eorum 
rogatu PiusIV die2G*' Januarii a. 1564 iu Conaistorio semto 
cuncta Conciiii acta comprobavit; Bullam dein edidit, qua 
termimim ex quo Coneilil deereta obligarent conBtituit 
diem 1"" Maii illius anni, et commissionem creavit octo 
Cardinalium, qui executioni decretorum euram impenderent. 
Mox etiam reges et principes catholici in suis regnis Con- 
cilii Tridentini decreta solemniter receperunt, qna in re 
Italiae gubernia laudaudo praeivere exemplo. In Gallia 
obstacula fuerunt receptioni decretorum disciplinarium ob 
ea praesertim quae de duello ac de Indice librorum prohi- 
bitorum Btatuta fuerant. Duodecies quidem episcopi nt 
decreta reciperentur institerunt, sed noluit Senatus (Parle- 
ment) ea actis publicis inserere. Attameu decursu temporis 
episcopi eadem decreta solemniter publicarunt. — Oppor- 
tnnum erit hic commemorare, Pium IV et successores ejus 
curam babuisse, ut negotia illa complerentur quae ConciJinm 
ipsis demandaverat. 1* Profeaaio tidei Tridentina edifa 
fuit a Pio IV a. 1664. — 2" Catecbiamus Romanus, ton- 
fectua jam sub Pio IV, editus fuit a. 1566 sedente ?io V. 
— 3" Breviarium et Misaale emendata edita sunt a. 1568 
et 1570. — 4" Vulgata emendata edita est sub Sixto V et 
Clemente VIII, a. 1590 et 1592. — 5" Brevi etiam con- 
fectus fiiit Index librorum probibitorum, et Sixtus V a, 1688 
instituit Congregationem interpretum Concilii Tridentini. 

12. Pius IV ob reformatioues praesertim opera s. Ca- 
roli Borromaei institutas, ob felicera Concilii Tridentini 
conclusionem et sollicitudinem in exequendis ejus decretis 
de Ecclesia optime meritus est, quamvis pro indole sua 
ipse Pontifex ascesis rigorem haud sequeretur. Initio mensis 
Decembris a. 1565 Pius morbo correptua decubuit, et die 
9" ejusdem mensis a s. Carolo Borromaeo sacramentis 
munitus pie obiit haec verba proferens r „Nunc dimittis 
servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace". 
aetatem babens annorumeexaginta sex et mensiumseptem, 

13. S. Pius V a. 1566—1572. — Si quis RomaDO» 
Pontifices omnea, qui a divo Petro hucusque Banctissimnm 



De &omani8 PontifiGibus. 



193 



illam Sed^m divina eiectioiie obtinuerunt, percurrat^ ex 
iisque aptimos et isto dignisaimos lionore dignitateque 
eligat, horum deinde qualitates animorum accurate consi- 
deret, effectusque illorum ponderet, haud dubium est, quin 
inveniat nonnuUos vitae sanctimonia^ morumque integritate 
qna vixerunt celeberrimos, sed quibus Deus in administrandis 
hujus mundi negotiis gratiam et singularem prudentiam de- 
negavit. — Occurrent alii, qui etsi optimum et prudentis- 
simum hunc mundum gubernandi modum consecuti sint^ 
boQitateque insuper, sine qua nulla potest consistere pru- 
dentia, praediti fuerint, singularem tamen vitae sanctitatem 
non sunt assecuti, quare majorem semper animi generosi- 
tatem in rebus hujus saeculi, quam fervorem in iis quae 
ad spirltum pertinent exhibuerunt. — Tertii denique aliquid 
idque optimum et a primis et a secundis sumentes, et 
sanctissimi et prudentissimi fuerunt. — Inter hos autem 
Pius V eminentem occupat locum, nam tam sapienter 
gubernavit Ecclesiam, et tam sancte seipsum moderatus 
est, ut magnis illis Pontificibus, Leoni M., Gregorio M., 
(rregorio VII, ipse comparari possit.^) 

14. Natus erat Pius V a. 1504 in oppido Bosco exP"V vita. 
familia Ghisleriorum; jam ab anno aetatis decimoquarto 
Ordinem s. Dominici est ingressus, atque in eodem tum 
morum sanctitate floruit, tum variis muneribus functus est. 
Praesertim Inquisitoris muuus variis in regionibus exercuit, 

ac semper justum, integrum in omnibus et cum omnibus, 
et in omnibus casibus constantissimum, fideique catholicae 
amatorem ardentissimum, propugnatoremque fortissimum 
se ostendit, Anno 1557 a Paulo IV factus est Cardinalis 
et anno subsequente supremus Inquisitor; tandem Pio IV 
rebus humanis exempto, die 7^ Januarii a. 1566 opera 
maxime s. Caroli Borromaei suffragiis Cardinalium summus 
Pontifex renuntiatus est. 

15. Benignissima certe Dei providentia evenit, ut 
sanctus hic Pontifex statim post Concilium Tridentinum 



^ \i 



*) Cfr. Panvinium, in Vita Pii V. 

Jnngmann, Dissertationes. Tom. VII. 



13 



194 



XXXIX. De statu Eccles. vertente saec. XVI. 



Ecclesiam regeret; fervido enim ejus vigore factum est, 
ut illico decreta Synodi ubique executioni darentur, ac 
Pii V gesta. magna fieret restauratio disciplinae. Pius V inde a die 
coronationis suae (d. 17. Jan.\ uti scribit Panvinius, ad 
reformandos mores toUendosque abusus animum convertit, 
omnesque cogitationes et studia huc contulit, ut pie chri- 
stianeque viveretur, nec quidquam omitteretur eorum, quae 
in Concilio Tridentino a Patribus decreta jam pridem fuerant. 
Praesertim monasteria virorum ac mulierum magna soUi- 
citudine reformavit, et priori splendori Ordines religiosos 
restituit. Totus rebus ad religionem pertinentibus intentus, 
statim a. 1566 Cardinalem Commendonem e Polonia Ro- 
mam redeuntem ad universalia Germaniae comitia, quae 
Augustae habebantur, Legatum misit, cum multis sanctis 
et prudentibus admonitionibus, quae in illis comitiis ad 
retundendam haereticorum petulantiam fructum non exiguum 
attulerunt. His enim in comitiis tandem prima vice 
Status catholici protestantibus haud cesserunt, decreta 
Tridentina recepta sunt, atque deinde in Bavaria, in terri- 
torio Moguntino, Trevirensi, Fuldensi, religio catholica 
valde firmata fuit. — Etiam ad regem Galliae ejusque mi- 
nistros optima misit Pontifex documenta, eos monens, ut 
Hugenottos haereticos regno illo exturbarent, imo regi 
copias quoque militares sub imperio comitis Sanctae Florae 
militis fortissimi, auxilio misit. Atque eo tempore in Gallia 
res catholica refloruit. — Philippum H regem Hispaniae, qui 
religionem catholicam prae caeteris tuebatur, amicitia coluit; 
neque ullas intermisit occasiones alia quoque auxilia mit- 
tendi iis Catholicis, qui in variis regionibus contra haere- 
ticos bellum gerebant. — Sed nec reformationi tantum- 
modo morum, haeresum exstirpationi et haereticorum re- 
pressioni studebat Pontifex, verum etiam continuis curis 
omnique industria contendebat, ut furores Turcarum re- 
primerentur. Atque Pii meritis tribuendum est, ut foedus 
plurium principum christianorum conficeretur, et a. 1571 
die 7^0ctobris apud Echinadas insulas (Lepanto) Turcae 
ingenti clade afficerentur, ac societas christiana terrore de 
istis ferocissimis hostibus solveretur. Pontifex in hoc totus 



De fiomanis PontiflcibuB. 195 

emt, ut majori cum classe et, si fieri posset, majori cum 
aadacia Turcas iterum oppugnaret, HaDC ob causam va- 
rios in omues regionea legatoa ad diversos priucipes misit, 
orans eos, ut in foediis venirent atque humi jacentes bar- 
baros penitus opprimerent priuaquam resui^erent. Sed dum 
haec agebat senex sanctus in coelum vocatus est, calendis 
Maii a. 1572, pontificatus anno eeptimo. 

16. Gregorius XIII (1572—1585). — Die 13«Maii 
iuccessor Pii V electus est Hugo (Jardinalis Buoncompagni, 
qni erat senex septuaginta annorum, sed viribus adbuc 
integer et maxime idoneus, ut illo tempore Ecclesiae prae- 
esset opusque restaurationis promoveret. Nomen ipse 
suscepit Gregorii XIII ia honorem s. Qregorii Nazianzeni, 
quem singulari modo venerabatur. Krat Gregorius XIII 
jnrisperituB insignis, et diu Bononiae jurispmdentiae, ante- 
quam statum ecclesiasticum amplecteretur, operam dederat; 
sQnos uatus triginta et octo Romam venit et variis mune- 
ribus functus est. Sub Paulo IV episcopus fuit creatus 
et tune sacros ordines suacepit, quum jam ultra quinqua- 
ginia annos haberet. A Pio IV a. 1565 Cardinalis creatus 
est; cum Pio V vero initio ei non optime convonit, eo 
quod rigorem illum juatitiae quo Pius utebatur moderandum 
esse diceret. Antequam statum ecclesiasticum amplexus 
esset filium habuit naturalem; sed postea omni ex parte 
dignissimum, piu.m, fervore in Ecclesiae bonum praeditum 
sese ostendit. Romae autem mores et opera Pii V conti- 
nuavit, ac feliciasimo succeasu sub toto ejus pontilicatu 
regeneratio catboliciami promota fuit. 

17. Id vero Gregorio hae in re veluti proprium est, 
quod per fandationem multorum CoUegiorum reiigionis ca- 
tholicae Bori pro tempore auo et pro saeculis subsequentibus 
prospexit. Nullis enim pepercit sumptibus in viginti duobus, 
tum Romae, tum io variis et remotissimia mundi partibus, 
collegiis fundandis et dotandis, in quibus juventus uoa 
cum Ititeris pietatem morumque disciplinam addisceret. 
Romae amplissime rcstauravit atque dotavit celeberrimum 
OoIIegium Romanum, necnon Collegium Germanico Hunga- 
ricum; praeterea condidit ibidem eollegia pro Aiiglis, 



196 XXXIX De iUt« EmIss. vertents saec. XVI. 

Graecis, Maronitie ac DeophytiB. .Summo studio etiam 
religionem catbolicam in iis rQgionibus quae defecennt 
restaurare nisua eat, et lai^iBsimia Bubsidiis Buccurrit Im- 
peratori, regi catbolico ac regi 6alliae, ut religionem ca- 
tbolicam poasent tueri et propagare, baereticoB vero repri- 
mere. lu bujusmodi eubsidiiB magnoB multosque tbeBaum 
pontificatuB Bui tempore couBumpsit. Magnas eiiam im- 
pensas fecit in aedificandiB variis templiB tam in Urbe 
quam aUiB in locis Buburbanis. CardinaleB creavit plsne 
eximios; atque ab ipso celeberrimam Calendarii correctio- 
nem esae perfectam, omnibus notum est. Ita quum Pius V 
CatholiciBmoreddidisset^nnumfuumm^oreTn., Grregorius XIII 
ei reddidit BubUmem illum aplendorem, qui malitia temporum 
valde obscuratus fuerat. 
regoriixiii ig. Erat Gregorius XIII in cibo parcus et in potn 

BobriuB atqne ita optimam sui corporis dispositionem usque 
ad mortem salvam et integram conservavit. In incessu 
erat strenuus et gravis, adspectu placidus et majeBtate 
plenus. Animo mansuetus et beniguuB, in eleemosynis et 
gratiis Hpiritualibus elai^iendis erat liberalissimus. In legibus 
eximie doctus, studiis erat ita aBSuetua et cum voluntate 
deditua, ut etiam in extrema senectute eadem non inter- 
miserit. Iq publicis litteris et signaturis prompte respou- 
debat; occurrentia dubia prudenter solvebat, omnibusque 
satisfaciebat. — Illud tamea defuit Gregprio, quod quuni 
esset doetissimus in legibus exponeudis, aatis debitis essei 
in legibuB exequendis. Unde factum est, ut Romae ei 
in tota ditione ecclesiastica in rebus civilibus qnaedaiQ 
ipso sedente oriretur perturbatio. Praesertim a handids 
gravissime afflictus fuit, qui in territoriis Ecclesiae tam 
multi, tam potentes et tam ad nocendum prompti erant, 
ut nec in pagis nec in urbibus et, quod vehementer ad- 
mirandum eet, ne in ipsa quidem urbe Bomana aliqui) 
ab eorum tyrannide liber esaet, cujus non et vita et for- 
tuna periclitaretur. Pestem illam brevi post Sixtus V 
exstirpavit.^) 



') Cfr. Panvini, Vita Gregorii XIII. 



De Bomanis Pontificibus. 



197 



19. Sub initio pontiiicatus Gregorii XIII accidit clades s*»»®'» 
illa famosa et funesta, qua Parisiis nocte s. Bartholomaei maei. 
a. Ib72f ac deinceps in aliis Galliae regionibus Hugenotti 

non pauci trucidati sunt. Difficile est et longum, singil- 
latim examinare, qua ratione strages illa disposita fuerit; 
pauca sufficit dicere, ut appareat in Ecclesiam catholicam 
ob facinus istud nullum opprobrium conjici posse. — In 
Gallia Hugenotti crudeli cum furore errores suos propa- 
gaverant, atque secta haec politico-religiosa bellum civile 
(a. 1562, 1567, 1568) funestissimum provocaverat. Saeviebant 
haeretici isti dirissime in Catholicos, plura centena eccle- 
siarum destruxerunt, saltem quatuor millia sacerdotum et 
religiosorum trucidarunt, et opera CoIii?nyi ducis illorum 
Franciscus Guisius dux Catholicorum a sicario interfectus 
fuit. In bellis istis Hugenotti devicti sunt ; sed nihilominus, 
quum pax concluderetur, multas obtinuerunt concessiones, 
nec eorum potentia periculosa concidit. Catharina regina 
omnia utilitate demetiens ac timens Guisorum potestatem, 
Hugenottis, quamvis ipsi invisi essent, cedebat ob rationes 
uti dicunt politicas. Populus vero inferioris conditionis Eccle- 
Biae addictus corde abominabatur haereticos istos, et aegre 
eorum potentiam ferebat. — Ut concordia cum Hugenottis 
omnino firmaretur, Margaretha Catharinae filia deaponsata 
fuit Henrico Bourbonico Navarrae principi haeretico, et 
occasione nuptiarum multi nobiles Hugenotti Parisiis ve- 
nerant. Sed mox vidit Catharina, ex consociatione cum 
Hugenottis tum regno tum ipsi magna pericula imminere. 
Coligny enim permagnum coepit nancisci influxum in Ca- 
rolum IX regem adolescentera, eumque brevi eo fere de- 
duxit, ut foedus cum Belgis iniret contra regem catholicum. 
Catholici Galliae ob amicitiam illam cum Hugenottis ve- 
hementer exasperati sunt, ac regina suum in filium regem 
influxum magis magisque vidit imminui. 

20. Die 22® Augusti a. 1572 insidiosum tentamen 
factum est occidendi Colignyum, sed tantum vulneratus 
fuit AHi id Henrico GuisioFrancisci ducis filio, alii, iique plu- 
rimi ac verius, reginae tribuerunt. Sed quidquid ea de re 
fuerit, ingens exasperatio Hugenottos invasit, atque Catha- 



.198 XXXIX. De statn Eccles. vertente eaec. XVI. 

rina violeutt&m eorum pertimesceDS, quum miaas feroces ' 
effutirent, tunc cotisilium iniit ut eorum capita tanquam 
hoBtes perniciosiBsimos exterminaret. Regem eo 'perduxit | 
ut consensum daret, ac nocte 24' Augusti Hugenottorum 
PRrisiis facta est strages multo major quam iti consiliie 
fuerat. Multitudo audito campanarum eono. qui^m rumor 
de proditione Hugenottorum percrebreaceret, mox magno | 
«rdore coucurrit et multi haeretici occisi sunt. Populo 1 
enim Hugenotti, uti jam diximus, valde exosi erant. In 
proviuciis pariter noD pauci Hugenotti tvucidati eunt; 
attamen numerus omnium qui occisi sunt, non ultra qua- 
tuor millin fuisse videtur, ita ut cum numero Catholicomm 
qui ab Hugenottis anterioribus annie trucidati fueranl, 
eomparari vix poasit.') In provinciis autem cives contra 
Hugenottos excitati aunt eo, quod rex per resuripta nuntiarel, 
magnam proditiooem Hugenottorum contra ipsum et totam 
familiam regiam, ParisiiB fuisse detectam, et occisionem 
reorum necesBariam fuisse ad regis et regni Bervandam 
Balutem. Idem etiam ad Oratores Galios ia variis prin- 
cipum aulis degentea rescriptum, atque ab iis principibus 
et guberniis relntum fuit. Hoc modo Gregorium XIII 
quoque de proditione detecta ac punita certiorem reddi- 
derunt,- isque ritu solemni cantato hymno Ambrosiano Deo 
gratias retulit, quod rex ac regnum talia pericula eva- 
sissent. Nuilatenus vero ista solemnitas eo fine peracta 
est, ut laetitia de caede Hugenottorum exprimeretur. Pa- 
tent haec vel ex ipsa oratione quam ea occasione Muretus 
Romae habuit. Vertti non sunt (Hugenotti), inquit, ad- 
vergue illius regis caput ac salutem r.onjurare, a quo po»l 
tot atrociora facinora non moda veniam conseculi erant, sw 
etiam henigne et amanter excepti, Qua conjuratione svh d 



') Qaum anno 1583 Calvinistae catalognm pseudainartjrain snie 
aectae conficere vellent, in tota Oallia colleg-eniDt per ministros Hngenoi- 
tomm Domiiia eorum, gui in oaede ista a. 1572 trucidati credebantiir. 
At tantuni 786 oomiua invenire et commuuicare potuemnt; unde silUOD 
Hngenuttos caesos aapponimus, miuorem ease taunc numerum nenio ^ 
terit jure conqueri. Cfr. Lefortier, La Saint- Barth£Mmj, Ch. VI; 
Paris 18T9. 



De Bomiuiia Pontificibus. 



19» 



ipsum tempus, quod patrando gceleri dictum ac constitutum 
erat, dioinitua detecta atque patefacta, conversum est in illorum 
aceleratorumacfoedifragorum capita, ... idquodipgiinregeTnet 
intotampropedomum acstirpemregiammackinabantur. Onoctem 
illam memorahilem, . . . quae paucorum seditiosorum interitu 
regem a praesenti caedis periculo, regnum a perpetuo civilium 
beUorumformidineliberavit.'^) — ExhacexpositionecoUigitur, 
EccleBiam catholicam de caede s. Bartfaolomaei nullo modo 
!irgui posse. Eadem ob rationes politicas et odia privata 
iieterminala et executioni data est ; multitudinem vero tn 
Hngenottos ob multiplicia eorum facinora et perpetuas turbae 
exasperatam fuisse, religioni catbolicae vitio verti nequit,*) 
21. SixtuB V (1585-1590). — Poatquam Grego- 
rius XIII die 10" Aprilie a. 1585 decessit, in ejus locum 
die 24" ejusdem mensis etectus fuit Feb'x Peretti, humili 
loco in Piceno natue, Ord. Fr. Min. et K. E. Cardinalis, 
qui nomen Sixti V sumpsit, et Ecclesiam gubernavit usque 
nd a. 1690. Is per totum suum pontiiicatum singularem 
ostendit animi vigorem, quo nullis difficultatibus terrebatur, 
tranquillitatem publicam a banditis turbatam summo justi- 
tiae rigore ac brevissirao tempore reparavit, multa monu- 
menta Romae erexit, negotia publica intrepido labore ad- 
ministravit, religionis bono prospexit et cunctis, etiam 
imperantibus, diligendum aeque ac formidandum sese 
oatendit. Quum vero quo tempore Oardinalis erat, haud- 
quaquam vir tanti vigoris agnitus esset, sed obscurior la- 
tuieset, magna fuit hominum ista de mutatione admirntio, 



') Mureti Oratio XXII, p. 209 ed. Lips. a 1629. 

'-) DifGcile est, accurate atatuere utnim praecipuae partee quoad 
caedem s. Bartholomaei Catharinae reginae reapae convenerjnt. Verum 
iil qnidem esse videtur ; aunt tamen qui censent. Henricum Guisium 
cladem illam escitaase. Ipsum videlicet ad ulciscendnm patrem cum 
armata mann in Colignyt aedes penetrasse enmqne trucidasse, dein vero 
mnltitndinem furore percitam nlteriorem in Hugenottos stragem pro- 
aecutam fuisse. — De tota quaestione cfr. LeforCier La Saint-Barthe- 
lem;; Gandy, La St -Barthelemy, Revue des Qnaeations historiques, 1866; 
La notte di S, Bartolomeo, Civilta cattol. Ser. VI Vol VIII. 15- 5. 51; 
Ecivyn de Lettenhove, Les Hngnenota et les Gueux, T. II. Ch. 
XXI5-XX5II; Bmges 1884, 



200 



XXXIX. De itatn Bccleeu yertente saec. XVI. 



Conditio 
Galliae. 



i^ 



et fama Sixti V ad posteros pervenit mixta variis fabellis. 
Ita quod relatum est^ ipsum simulatioDe qiiadam et fietione 
infirmitatis vitaeque obscuriaris ad pontificatum adspirasse, 
plane falsum est. Etenim sub Gregorio XIII propterea 
latuit, quia huic Pontifici minus acceptus erat^ et ad gra- 
viora negotia ab ipso non accersebatur. 

22. Sub Sixto V res catholica in Germania ac Belgio 
felices habuit progressus. Id vero praecipue de hoc Pon- 
tifice commemorandum est, quod administrationem nego* 
tiorum, quae Ecclesiam spectant, variis Congreffationibns 
institutis sapienter ordinavit. — Permagnae difficultates 
Sixto ex turbato Galliae statu obvenerunt. Hugenottorum 
dux erat Henricus rex Navarrae^ haeres regni Galliae post 
Henricumlll; Catholici proceres ad defendendam religio- 
nem sub ducibus Guisiis foedus constituerant quod 
Ligae nomine insigniebatur ; rex vero Henricus III igna- 
vioris indolis vir medius fluctabat inter partes. Ligae 
robur addebat auxilium Philippi U regis Hispaniae. 
Pontifex in adjunctis difficillimis quantum poterat rebus 
religionis providere studebat. Henricum Navarrum et 
Henricum principemCondaeumHugenottorum duces anathe- 
mate perculit, omnique successione ad regnum exutos de- 
claravit. SedetiamHenricumlll propter necem duci et Car- 
dinali Guisiis fraudulenter illatam sacris interdixit. — Inter- 
fectus fuit Henricus III die l^ Augusti a. 1589, atque 
tum Henricus Navarrae rex regnum armis sibi vindicare 
nisus est. 

23. Sixtus V quamvis diu vehementissime ipsi re- 
stitisset, et Hispanis junctus subsidia pro bello contra 
ipsum gerendo dedisset: quum religionem et rempublicain 
in Gallia adeo periclitari videret, Henricus IV vero spem 
conversionis faceret variisque commendaretur virtutibus, 
remissius cum ipso agere coepit et ad conciliationem in- 
clinare visus est. Inde Pontifex vehementissimam incurrit 
indignationem Hispanorum, qui dum religionem catholicam 
ex animo tuebantur, propriis tamen commodis simul inhiabant, 
et, rejecto Henrico IV, ex Galliae calamitatibus suam po- 
tentiam augere sperabant. Eousque progressus est Orator 



De Romanis Pontificibus. 



201 



flispanus apud Pontificem, ut minaretur, Hispaniam ab 

ipso defecturam esse, nisi Henrici IV asseclas excommu- 

nicaret. Sed dum istis difficultatibus Sixtus V premeretur, 

ex hac vita ejusque angustiis morte ereptus est die 27® Au- 

gusti a. 1590. — In sua ratione agendi quoad Gallos at-^^*fJ^J.^*®'' 

que Hispanos, Sixtus V (uti etiam alii Pontifices) eo ma- 

xime respiciebat, ut religionem catholicam et potestatem 

regni Galliae quantum fieri posset conservarent. Oavendum 

erat, ne Hispani praeponderantiam quamdam ac domina- 

tionem universalem acquirerent ; id enim dignitati et liber- 

tati Ecclesiae admodum periculosum videbatur. Philippus 11 

missionem sibi esse censebat protegendi £cclesiam ; sed in 

ista protectione passim nimium sibi arrogabat, ac merito 

verebatur Sixtus V, ne si Hispani summam omnium rerum 

potestatem in Europa acquirerent, ab ipsis Ecclesia in sub- 

jectione quadam valde noxia teneretur. Hinc non obstante 

indignatione Hispanorum, ob gravissima motiva simulatque 

fieri poterat ad reconciliationem cum Henrico IV perve- 

nire studuit.^) 



^) Aptissime de statu remm ac de principiis quibus Sixtus Y re^ 
late ad Galliae negotia regebatur agit Hubner, Sixte^Quint, Cmiclu- 
sim II, ex quo opere haec delibare opportunum videtur. „En pr6sence 
des 6v6nements dont la France est le th^atre, Sixte-Quint poursuit 
deux buts: la conservation de la religion catholique gravement cOm- 
promise, et la j^nservation de la France k P^tat de puissance de pre^ 
mier ordre. II est convaincu que si la nouvelle confession est intro- 
iiis6e en Prance, c'en est fait pour longtemps, peut-6tre pour des g6n6- 
rations, de la religion catholique en Europe. ... Si la France embrasse 
la r^forme prot^stante, se dit-on, la religion c;atholique disparaitra du 
monde civilise. H faut donc sauver la religion catholique en Franoe. 
Mais si laFrance descend du rang de grande puissance, si elle est in- 
f6od6e a ]'£spagne, sans doute officiellement elle restera catholique; 
mais le centre, le grand foyer de )a foi, le Saint-Si^ge, disparaitra, 
perdra toute ind^pendance, ne sera plus que le premier b6n6fice dont 
les rois catholiques disposeront, qu*ils conf6reront d, des dociles et com- 
plaisants favoris. Voici donc les conclusions auxquelles en arrivaient 
les personnes intdress^es au maintien de la religion catholique, et nul 
ne r^tait plus que le chef de rSglise. II fallait sauver la religion et 
la France, et si l'on ne pouvait obtenir ces denx r6sultats, sacrifier la 
France pour sauver la religion. C*6tait une dure et extrSme ^ventualit^, 



202 XXXIX. De statn Eccles. Tertente saec. XVI. 

*" 24. In Sixti V locuni die 16" SeptembriB a. 1590 

electus.fuit Cardinalis CaetaneuB, patria Genuensis, qui 
nomen Urbani VII asBumpBit; sed die decima tertia ab 
electione obiit. — In ejuB locum die 5" Decembris suffectns 
fuit Gregorius XIV, MediolanensJB, autea appellatus Nico- 
laua Sfondratus, vir omni virtutum genere clarus. Secutus 
est in Gailiae negotio partes HiBpanorum, ac foederatoa 
principeB contra Henricum IV milite juvit, illumque jure 
Buceedendi prlvatum declaravit. Brevis fuit ejus pontifi- 
catus; vivere euim desiit die 15" Octobris a 1591. — 
Die 29" Octobris in Pontificem eleetus fuit Joannes Ad- 
tonius Facfhinetti Cardinalis Bononiensis, sub nomine /n- 
nocentii IX, omnibus ob vitae integritatem atque eruditio- 
nem acceptissimus. Sed altero pontiiicatus mense nondum 
esacto, die 20" Decembris citissima morte sublatuB est. — 
Tunc Sedes Apostolica vacavit usque ad diem 30™ ■la- 
uuarii a. 1692, quo die in eam evectuB fuit Hippolvtas 
Cardinalis Aldobrandinus, qui Clemens VIII appellatua est 
Magna pietate et prudentia hic Pontifex praeditus erat, 
atque Ecclesiam usque ad a 1605 feliciBsime gubernavit. 

a ^viter autaQt gue possible, mEiis k aubir qaand tous les mojeDS aeraient 
Spuisis; car lorsgu'on se trouve plac^ en face de deux dangers, ilon^ 
run est imminent et I'aatre eloign^ il est clair ([u'od vb an plu^ 
press6. . . Dans la premiere p^riode Ae la gaerre la conyeraion ie 
Henrj ^tait impossible; dana la seconde, elie 6tait probable, raaisfeinte 
et par coDe6quent aux jeux du chef de lEgliee inadmisaible; dsn^ 
la demiere elle 6tait n^cesaaire, inEvitable, impos^e par la volont^ <lc 
la France dont Henri aera le loi parcequ'il est le seul roi possible 
Alors de quel droit, pour quellea raiaons, aoua quel pr^teite refuser 
rabaolutioD ? . . Le Fontife changie rle conduite maia non de^poIitiqnA 
oar il a toujours visfe, il vise toujours aui memea rfisultatB. .1, , IltSdie 
donc de se dfegager de 1'Eepagne, sflr deBormais que la France sortire 
de la crise catholique et ind^pendante Siste-QHiiit aurait_aeIon^ tou^ 
les previsioua hamaines avec cinquante mille bommes bien <§quipei «' 
bien payfes accablfi et Scrasfi lea faiblea forces de Henri. Maia la victoirf 
remport&e aux nSgociations. rinfluence dn Pontife ai grande qu'elle eil 
^t^ peudant la guerre, se serait efiac^e en pr^sence des prgtentioiia dn 
roi d'EspagDe et du chef de la Ligue. . . . Ce qa'il estpermie d'afGmer, 
c'est que Sixte-Quint a pr^serv^ U France de maux incalculsbles, 
qu'il a bien merit* de IBglise et de l'hamauite. ■■ — Cfr. H. de rEpiEoii, 
La LigTie et les Papes, Ch. VI. Paris 1886. 



V :u\ 



De Romanis Pontificibus. 



203 



Ab ipso die 17« Decembris a. 1595 Henricus IV ad reli- ciemensvm 

gionem catholicam conversus, absolutus fuit. Hic eventus 

summi fuit momenti; nam ex illo tempore Catholicismus 

in Gallia omnino firmatus est, religio saeculo decimpseptimo 

ibi floruit miro cum splendore, atque iterum Gallia centrum 

quoddam fuit, in quo pietas et disciplinae ecclesiasticae 

singulari modo colebantur. — In Germania incepit eo 

tempore Ferdinandus archidux Austriae, qui brevi post 

fuit Ferdinandus H Imperator, in territoriis suis haeredi- 

tariis haeresim reprimere et religionem catholicam restau- 

rarie, ac postea una cum Maximiliano Bavaro rem catho- 

licam in tota Germania, quantum potuit, promovit. — Sub 

Clemente VIII etiam studia theologica pervenerunt ad 

fastigium splendoris, qualem jamdudum non habuerant. 

Id facile inde colliges, quod ea aetate summi illi viri docti 

Baronius, Bellarminus, Suaresius, Vasquesius, ac multi alii 

floruerunt. Controversia de libertate et gratia, quae inter 

Societatem Jesu et Dominicanos magno vigore exarsit, ita 

ut peculiaris Congregatio de Auxiliis ad eam dirimendam 

institueretur, signum quoddam est illius ardoris, quo quae- 

stiones theologiae gravissimae discutiebantur. Dum vero 

religio catholica in Europae regnis iterum florebat, eadem 

iji dissitis Asiae nationibus magis magisque propagabatur. 

25. Qujim igitur saeculum decimumsextum auspiciis 

adeo tristibus incepisset, et mox acerrima haeresiarcha- 

rum exarderet pugna et societas catholica in summum 

discrimen vocaretur, illucescente saeculo decimoseptimo 

Ecclesia jam purior atque vegetior ex maximis difficulta- 

tibus emerserat. Ferox illud Lutheri morientis oraculum: 

^Pestis eram vivens, moriens ero mors tua, Papa", jam 

effectu apparebat nihil aliud fuisse, nisi pseudo-prophetae 

impium delirium. Repressio haeresis et regeneratio ac 

restauratio Catholicismi felici successu progrediebatur, et 

subsequenti etiam tempore continuata est. Hujus autem 

restaurationis fundamentum ac fons fuit, uti vidimus, Con- 

cilium Tridentinum, ac merito Pallavicinus mediante sae- 

eulo decimoseptimo scribebat: ^Haeresis progressus tam 

immanes ante Conc.ilium fuerant, ut perpetuas doloris et 



2M XTYTY . De scatn Eccles. Tertente saec XVI. 

commiseratioiiis laurymaB mereantur. At Concilium Iris 
illa visa eeit, quae taato diluvio finem pOBnit. . . . Q,ui- 
cumque aspectum circumverterit ad anteacta et praesentia, 
iutuebitiir et admirabitiir immeDsam morum correctionem 
a CoDcilio adhibitam in tam ampla terrarum orbiH parte, 
quae Catbolicorum uQiversitatem complectitur, ac praecipue 
in praeclarissimam illius claasem, quae ipsiua magia aab- 
jacebat legibue magisque ejus curae erat commisBa, hoc 
eet in Clero. Opus erit omnino coniiteri a aullo nBquao 
bominum coaveatu post orbem coaditum tantum ad ho- 
mioes probitatis incrementum provenisse. Neque hoc ceii 
chymicum fuit alexipharmacnm, quod initio restituere sa- 
nitatem videtur, sed aegrum cito in suo languore desli- 
tuit: fuit potius ceu vitae arbor, quae spiritum renovavil 
firmiter in pristinam juventutem."') 



De aUquot hvjua aetaUs controversiis. 

26, Variis controversiiB , motibus, turbis Ecclesia 
ultimis saeculis agitata fuit. Controversiae quaedam t^e^ 
fueruat, ut per easdem quamvis vehementius aliquando 
ferverent, unitas tamea et pax iu Ecclesia aon periclita- 
retur, qualis erat illa de gratia et libero arbitrio lucta. ob 
quam peculiaris de Awxiliis Congregatio constituta fait' 
Aliis motibus pericula quidem Ecclesiae allata sunt, divi- 
siouem tamen pleaam noa induxeruut, ac poBtremo feliciter 
Bunt sedati; id jam dicere licet de doctrinis et teadentiis 
quae GaUicanitmi nomine desigaari solent. Sed effectus 
valde funestos illae turbae prodnxerunt quae a Jameniitif 
excitatae Buut. JauseaismuB enim tum dogmati, tum dtsci- 
plinae, tum couBtitutioni Eccleaiae bellum indicebat; w 
aihilominusJaasenistae contendebat, e sinu Ecclesiaci hand* 



■) Apparatua ad Hiat Coiic. Trid. C. VII. 



De variJH controveniis. 



ao& 



quaqaftm se excedere, sed puriesimam doctrinam catholicam 
Be tueri. — De Janseniemo ac deGallicanismo inferius Bingulie 
tractabimus dissertatioaibus, modo vero de praeviis aliquot 
controversiiB ageudum eat, eo vel magis quod cum subse- < 
qaeDtibus illis luctis connexionem aliquam habuere. 

'27. Imprimis igitur de Bajanismo quaedam dicenda " 
sunt. Opportune autem de Bajo ejusque erroribus ea citanda 
Qobis hic veniunt, quae scribit in Hist. Conc. Trid. Palla- 
vicini L. XV, C, VII, ubi de itinere agit, quo Belgium 
a. 1561 CommendonuB Legatus peragravit. „Summo, 
scribit, babebatur in bonore LovanienBis Academia non 
salum a Belgicis regionibus, sed ab universa G«rmaiiia 
GaUia<}ue Belgio finitimis, propter magiBtrorum excelleu' 
tiam, confluentium frequentiam, alumnomm nobilitatem, 
et prae caeteris propter aaoitatem doctrinae. Unde boc 
decus obtinuerat, ut haberetur tanquam armorum sedes in 
iliis regionibuB adversuB Lutheri vires, damnatis ejus er- 
roribus ejusque asseclis confutatis: et quo ibi tutiuB fir- 
maretur integritas inter tot propinqua contagia, jusjuran- 
duin eo inductum fuerat, quo se quisque obstringeret qui 
vellet io Academia locum obtinere, ae perpetuo persUturam 
in Ecdeaia cathoUca, cujua caput Romanus Pontifex est. 
Jamvero in sinu tam insignis Academiae comperit Nuntius, 
haestsse paucos ante annos nova quaedam opinamenta de 
libero arbitrio, de operibus et de aliis articulis, excitata 
a Michaele Bajo illius Academiae doctore, quem secutus 
fuerat Joannes HesHelius, erantque ambo et scientia et 
exemplo vitae conspicui. Et quamviB hi admoniti se annos 
aiiquot ab iis tradendis abstlnuiasent, ut proinde novitas 
vis enata aruisse videretur, tamen oontigerat postea, ut 
inter quosdam eorum discipulos ex Ordine Franciacano 
alioaque ejus familiae illarum opinionum causa orta esset 
coDtentio, Quapropter, uti aemulatio inter magis dome- 
sticos acriuB fervet, ii qui veteres aententias tuebantur 
recenttores ab Academia Sorbonensi improbandas curave- 
rant, tunc in octodecim capita redactas; quod sane ad illas 
interimendas praeatitum, easdem revocarat ad vitam, quum 
exstimularentur aemuli ad suos magistros pro eorum tutela 



XXXIX. De a 



1 Eceles. vertente saec. XVI. 



coDBuleDdos. Hi vero qui priua silentio se continnerant, 
tunc aollicitati discipulorum precibus ac Parisiensium 
aculeo, io eos scripBerant, ad responsa provocantea, multa- 
que volumina in promptu habentes, velut arma ad hanc 
auam impetitam sobolem defendeQdara." ') 

28. Expontt dein Commendonus perieula, quae ex 
illis turbia provenire posaent, atque advertit, nolle ee in- 
fauatum praeaagiuni de hujusraodi viris praecinere, se^i 
peatilentia grassaute omnem morbum in pestilentiam facile 
commigrare, Compertum aibi esae, Ruardum (Tapperum) 
in theologicis disciplinis praeclarum, dum in illa Academia 
docena in liis duobus adhuc aetate juvenili obaervaret in- 
fauetam conjunctionera ingenii et audaciae, aolitum esse 
dicere, ae oounisi achisma ab illis exspectare, et theologi- 
cam lauream diu ipsis distulisse; eos profecto videri scien- 
tiae Buae nimis amautes, quamvis alioquin proboB et modestos. 
Illis favcre plerosque ex iis qui theologiae studium absol- 
verant, et baccalaureos ut vocant, et dimidium fere docto- 
rum, quorura aliqui contraria imbnti doctrina ad novos 
epiacopatuH' in iilis provinciis erectoa, recena admoti erant. 
Remanserat idcirco Lovanii eorura factio et validior, quod 
numero praeatans, et fortaaae infensa, quaai poathabtta. — 
Expenaa fuit a Cardinalibus Mantuano et Seripando quae- 
Btio, an utile esBet illos doctorea Tridentum vocare, qnod 
vehementer deBiderabant; aed visnm est, ut id evitaretur. 



') Juvabit adjecta nota haec complere. MichaSl Bajua a. 1513 
natna est Melini in tenitorio Athenai apud Betgaa Anno 1550 laur«a 
doctorali donatns in s, Facultate Theol. Lovaniensi, ac tbeologjae pro- 
fessor constitatua eat; anno 1552 Bajns factus est professor Sacraram 
Litterarum. Cuni die 20° Aprilis a. 15.)2 Tridentina Synodaa prcptcr 
bellorum tumuttus intermiasa fuisaet, Buardus Tapperus, quem iijagistrum 
Bajus habuerat, et Jodocus Ravesteyn (Tiletanns) ex Tridentino Con- 
oilio Lovanium reduces, Bajo nova disseminanti et ah antiquis SoholM 
LovauiensJB placitts discedenti, strenne reatitemnt. — Anno 1660 eiort» 
eat couteDtio inter Fratrea Minorea oh Baji doctrinaa, et ea occasione 
FaonJtaa Parisiensia Baji opinionea censura notavit. Anno 1561 variis 
partibus titigantihua Pius IV ailentium indiiit, et controversia viea 
est deferveacere et tranquitlitas restitui. Cfr. Tonmelj, Be gntit 
Chriat. t. III. De Uich. Bajo, 



" ' ■ ^,1 



De variis controversiis. 



207 



nuUuin ex doctoribus Lovaniensibus ad Synodum accer- 
sere. Attaraen a. 1563 Bajus a rege catholico Tridentum 
delegatus est, ut Concilio interesset.M 

29. E Concilio Lovanium redux Bajus nonnulla sua 
opuscula typis mandari curavit; nova dissidiorum seges. 
Anno 1564 aliqui non ex Minoritis tantum, sed ex ipsa 
Lovaniensi Academia multos articulos ex libris ac prae- 
lectionibus Baji extractos denuntiarunt apud sumraum 
Pontificera Pium IV. Ei e vivis sublato successit s. Pius V, 
et hic Pontifex a. 1567 data solerani Constitutione darana- 
vit propositiones nuraero septuaginta sex, tacito Baji no- 
mine. S. Facultas Lovaniensis Bullara Pontificis reverenter 
suscepit. J. Hesselius jam a. 1566 Lovanii obierat; Bajus 
vero prirao tergiversatus, anno 1570 Bullae subscripsit. 
Verum plures Baji fautores haud acquieverunt ; alii vide- 
Hcet pontificiae BuUae authentiam in dubiura vocaverunt, 
eam scilicetsupposititiara, vel subreptitiara esse contenderunt. 
Clausula quoque BuUae adjecta, propter unara interpuncta- 
tionera seu virgulara diversiraode collocatam, novis conten- 
tionibus et rixis occasionera et praetextura suppeditabat. 
Scilicet post enuraeratas propositioues haec addit Pontifex: 
Quas quidem senteniias stricto coram nobis examine ponde- 
ratas qtiamquam nonnullae aliquo pacto sustineri possent, in 
ngore et proprio verborum sensu ab assertoribus intento 
laereticas, erroneas, etc. damnamus, Fautores Baji virgu- 
lam, quae post verbura istud possent collocanda est, trans- 
ferebant post ista, sensu ab auctoribus intento; nirairura, 
ut illura sensura elicerent: „Quaraquara nonnullae ex no- 
tatis propositionibus aliquo pacto sustineri possent in rigore 
et proprio verborura sensu ab auctoribus intento, eas ta- 
men ut haereticas, etc. respective daranaraus." — Quum 
igitur disceptationes recrudescerent, Gregorius XIII alteram 
Bullam a. 1579 per Franc. Toletum S. J. presbyterura et 
postea S. R. E. Cardinalera ad Universitatera Lovaniensem 
dedit, qua decessoris sui Constitutionem authenticara declara- 

*) Adfuerant tribus ultimis Concilii sessionibus ex Belgio Episcopi 
Iprensis, Namurcensis et Atrebatensis, theologi vero Bajns, Hesselius 
et Jansenius (Gandavensis). 



Erroram 
damnatio. 



208 XXXIX. De stata Eodea. TertenM eaec. XYI. 

vit confirmAvitque. HaDcBullam otnneB Academiae doctores 
sincera cum submissione receperunt, atque eamdem sub- 
missionem etiam Bajus solemniter professus est. 
"< 30. Quod attioet ad controverBiam illam famoBam 

de commate Piajw, animadverteDdum est: 1** ConBtitutionit 
exemplar Bolemne probabiliter juxta temporiB consuetadiQem 
siae interpunctatione confectum erat. — Sed 2" ex ipsa 
clausulae natura patet comma collocandum esse poet ver* 
bum pogtent. — Et 3"' Romae copiae exemplaris inde ab 
ioitio ejusmodi iQterpunctationem receperunt. TestatuB est 
a. 1614 Cardinalia de Lugo, Be vidiBse iu ipso FrancLSci 
Toieti autographo comma post verbum posaent. — Quamvis 
vero Fr. Toletua a. 1580 poBt submiBsionem Baji dixerit: 
Fateor et fatebor, nihU me vidiase Bajo doctiue, nikil Bajo 
JamiUua, ea verba quidem ostendunt Toleti studium par- 
cendi Baji personae, quod etiam in episcopis et PoDtificibns 
iltius temporis iavenimus; sed ista, ut veritas historics 
Bibi cuDStet, non sunt nimium urgenda. Etenim si Baji 
geBta examinantur, negari non potest, desiderari in eo 
pietatem humilem erga auctoritatis ecclesiaBticae decisioneni, 
nimiamque elationem et pertinaciam inveniri in ipso. Inilio 
BajuB valde contentiosus fuit in impuguauda aotiqua doctrina 
contra Kunrdum Tapperum et iu vindicandis novis suie 
opinioiiibus. Damnatis Donnisi aegerrime reuuntiavit. Post 
primam condemnationem propoBitionum Buamm a. 156S, 
Bane cum nimia tenacitate in altera apologia scribit: 
„Si autem veritas ideo damnatur, quia quibusdam docto- 
ribus aliter institutis dJBplicet, tunc videbitur Deo re- 
pugnare, sicut legimus in ActiS: Discedite ab bomiaibns 
istis, ne forte Deo repugnare videamini; non enim possu- 
mus aliquid adversuB veritatem, inquit Apostolus, sed pro 
veritate, Et ChristuB in Evangelio : Ego ad hoc natus 
sum et ad boc veni in mandum, ut testimonium perhibeaiD 
veritati, et omnie qu! est ex veritate audit vocem meao.^') 
Septies vel octies protestatus est, se recipere Bullam pro- 
scriptionis, ac dein tamen eam impugnabat.^) Brevi post 

■) B^i Opeia,, P. n. Bajaua p. 137, Colonise 1696. 

'0 Du Chesne, Histoire du Bajanisme p. 369; Donay 1731. 



De variis controyersiis. 



209 



discessum Toleti, quum praesideret cuidam disputationi 
de bonis operibus, talia dixit^ ut motivum daret suspicandi 
ejus subjectionem non esse sinceram. ^) Forte tamen haec 
potius ex aestu quodam ac defectu prudentis judicii^ quam 
ex animo male affecto proveniebant. 

31. AdBaji doctrinas quod spectat, theologiae dogma- Baji erroret. 
ticae est fusius eas exponere, inteffrumque illius systema 
evolvere. ^) Hoc loco sufficiet praecipuos quosdam Baji 

errores recolerC; quibus Jansenii doctrinis praeludebat. 
Statuebat igitur, lo hominem lapsum sine gratiae auxilio 
nuUum omnino morale bonum efficere posse, et nuUam vel 
levissimam tentationem superare. 2^ Statuebat, fidem for- 
malem primam gratiam esse, nec uUam prorsus gratiam 
ante fidem a Deo homini tribui. 3^ Inde inferebat, omnia 
infidelium opera, quae consequenter sine gratia fiunt, toti- 
dem esse peccata ac vitia proprie dicta, quae aeternam 
damnationem mereantur. 4^ Statuebat, fidem illam quae 
in ipsius hypothesi prima gratia est, inseparabilem esse a 
caritate seu justificatione ; homines vero non justificatos 
peccare in omnibus operibus suis, quia concupiscentia 
carnalis iis dominatur. Inde concludebat, desideria, cona- 
tus, orationes ipsas, quibus peccatores nituntur justificatio- 
nem adipisei, totidem peccata esse. 

32. Animadvertendum etiam est, Bajum in quibusdam 
quaestionibus , quae Ecclesiam et Romanum Pontificem 
spectabant, minus accurate sensisse. Sic a. 1575 tractatum 
scripsit quo ostendere nititur, ex Luc. 22. 32 infallibilita- 
tem R. Pontificis probari non posse. Atque ad Quaestiones 
ipsi propositas a Marnice a s. Aldegunde, Calvinistarum 
duce, ita respondit, ut Calvinistae quidem placeret, sed 
auctoritatem Ecclesiae, quae Catholicis proxima reguki fidei 



*) Cfr. Linsenmann Michael Bajus und die Gmndlegung des Jan- 
senismus, p. 69. Ttibingen 1867 ; Katholik a. 1868. T. I. n. XXI. Zur 
Geschichte des Bajanismus. 

^) V. Tractatum nostrum De Gratia (ed. V.) nn. 94 sqq. 

Jangmann, Dissevlationes. Tom. VII. 14 



210 XXXtX. De etatn EocleB. Vertente sa«c. XVI. 

eat, deprimere videretar. ') — Diem supremum obiit Bajus 
in sinu Ecclesiae a. 1589 die 15" Septembris. 

■» 33. Controverma cvm Lsbmo Lovanii agttata. — Versus 

' fiiiem Titae Baji, a. 1586, exordium h&buerunt Lovanii 
Tehementiorea controTersiae de doctrinis Lessii atque Ha- 
melii, quae ex parte s. Scnptnrae inapirattonem, praecipue 
vero doctrinam Lessii de gratia et praedeatinatione specU- 
bant. Lessius de gratia et praedestinatioae systema pro- 
posuit, quod plerique ex doctoribus Lovaniensibus oppo- 
situm esae censuerunt doctrinis as. Augustini et Thomae;'] 
ac propterea Facultas Lovaniensis et Duacensia cenBuras 
de istis doctrinis tulerunt. Fariter opiniones quaadam 
Leasii et Hamelii de inapiratione a. Scripturae rejecerunt,') 
Scribit autem ipse Lessius de lite ezcitata: „Horum prae- 
cipuua auctor et incentor fuisse putalur D. Michael de Bay, 
qui hac in re utebatur opera sui uepotis D. Jacobi de Bay 



') Statnit videlicet, qunm s. Scriptnra, qnae nec decipere poUrt 
neo dedpi, Teritatein in se contineat, Ecclesia vero iQcem obtineat pei 
verbnm in Soriptnra depoaitnm, ac aibi relicta posset facile in tenebras 
xelabi, aptins dici auctoritatem Ecclesiae pendere a. s. Scriptura, qnam 
Scriptnrae anctoritatem pendere ab Ecolesia.- — Haeo minna aocurate ata- 
tnta snnt. Coctra Biyam hac in re episfolam scripsit F. Francieciis 
Horantins Hinorita, haereticomm perfidiam Bajo his Terbia in menUm 
revocans: „Contenuituit Ecclesiam, et tnnm jadicatnm probabnnt." Cfr. 
Opp. Bcyi t. I. 

') Cfr. Traet de Gratia P. I. C. n. A. 17. n. 199. In aystewaw 
proponendo Lessinm potins qnam Holinam secuti sumns, ejnaqae 
doctrinas hac in re comprobavimns. 

*) In his admitti revera neqnit illa opinio Lessii etSamelii: „Ile- 
nique, si aliquod opna pium et aalutare, humana industria ex diviuo 
inatinctu compositum, publico testimonio Spiritua Sancti approbaretni 
tanquam in omnibus suis partibug Teriaaimnm, tale opus habituruin 
aactoritatem aeque infallibilem, atque Scriptnra eacra, et recte Scripti- 
ram aacram et Yerbum Dei appellatnm iri. Nam ejnsdem est anctori' 
tatis epistola a rege dictata, et ab eo sabscripta: qui modns, etai de 
focto putem eum non iuveniri in aliqno Scripturae canonicae libro, ddi 
tamen eat imposaibilia." Sic sententiam auam Leaaius ipae ennntiat; ■ 
ceDBoribuB panlo alit«r doctrina proponitur. - T. L. de Heyer, WaW. 
ControT. eto. L. I. C. IX, 



'"' •'(,■• 



De variis controversiis. 



211 



siae exitus. 



et D. Jacobi Jansonii.^M Controversia ista sopita fuit per controyer- 
Sixtum V, qui a. 1588 quum ex litteris Nuntii sui Octavii 
Frangipani episcopi Calatini cognovisset „controversias 
inter Universitatis Lovaniensis theologos et sacerdotes So- 
cietatis Jesu in quibusdam sanae doctrinae articulis ortas 
fuisse", per eumdem Nuiitium suum mandavit, „ut illi 
inter se dissidentes ab omni interea decertatione desistant^ 
quoad Apostolica nostra auctoritate de eorum controversiis 
et disceptationibus mature decernamus".*) Ulterior vero 
decisio s. Sedis non supervenit ; controversiae videlicet 
istae fere eaedem fuerunt, atque illae quae paulo post in 
Congregatione de Auxiliis discussae . sunt. ^) Lovanii hinc 
cesserunt motus illi vehementiores, sed in animis aliquot 
Baji discipulorum, ac praesertim Jacobi Jansonii remansit 



yl 



*) V. Lessii de exorta controversia narrationem ap. Liv. de Meyer, 
Histor. Controversiarum de Auxiliis, L. L C. VI. et sqq. 

'^) Ibid. Cap. XIII. — Cfr. De Ram, Hagiographie nationale T. I. 
Vie de L6onard Lessius, 18 Janvier. 

•") Minus accurate Cr6tiueau- Joly, Hist de la Comp. de J6sus, T. II. 
p. 411, edit. de Brux. 1845; Rapin, Hist. du Jans6n. L. I. p. 25; De 
Potter, Hist. du Christ. T. VIII. Ch. 4, loquuntur, ac si a Sixto V cen- 
sarae Universitatum expresse damnatae et doctrinae Lessii approbatae 
fuissent. Definitivum judicium de istis controversiis non datum fuit. 
Indirecte tamen aiiquid in favorem doctrinae Lessii ut sanae ex Brevi 
Sixti V et Edicto Nuntii jure deduci potest, quemadmodum ipse Lessius 
facit in suo Diario: „Hoc Edicto dupliciter censuram tacite damnat, 
1" dum nostras sententias sanae doctrinae articulos ex Brevi Aposto- 
lico vocat; 2" dum excommunicat eos qui nostras sententias damnant 
nobisque nostram libertatem in iis dicendis relinquit. Nec refert, quod 
de sententiis utriusque partis illud statuerit. Hoc enim fecit, ut minore 
difficultate a theologis reciperetur, ut ipsemet (Nuntius) nobis affirmavit. 
Cum enim non illorum, sed nostrae sententiae per censuras damnatae 
essent, facile quivis prudens intelligere poterat, hoc Edictum non i;i 
illorum sed in nostrum favorem conceptum fuisse, illorumque censuram 
param -solidis fundamentis subnixam fuisse . . . Post haec egimus Lo- 
Tanii satis quiete, et ipsi Doctores sensim suas sententias mutare coepe- 
nmt " Apud Liv. de Meyer, H. de Aux. L. l. C. XIII. Cfr. etiam Schnee- 
mann, Controversiarum de divinae gratiae liberique arbitrii concordia 
initia et progressus. 8. Disputationes Lovanienses etc. p. 180 sqq. 

14* 



i^-'y- 



'•: . Ji 



212 



XXXIX. De statn Eccles yertente saec. XVI. 



aversio in Jesuitas et favor quo Baji opiniones proseque- 
bantur. Nam eas juxta doctrinas s. Augustini exactas 
esse autumabant. 



Lnd. Molina. 



»■> 



5«. 

•V 

V ■ 



% 



34. Interea efferbuit in Hispania primum, dein Ro- 
mae ac postremo in variis regionibus vehementissima illa 
controversia de libro Ludovici Molinae, quem De concordia 
gratiae ac liberi arhitrii inscripserat; ac de doctrinis quas 
ipse aliique multi defendebant. Initium controversia jam 
sumpsit a. 1581, quando Prudentius de Montemayor So- 
cietatis Jesu theologus in Academia Salmaticensi pro more 
defendendas suscepit theses, quibus physicae praedetermina- 
tiones actuum nostrorum rejiciebantur et scientia media 
adstruebatur. Erat tunc Salmanticae Dominicus Bannez 
0. P., theologus ingenio fervidus, auctoritate gravis, et 
quondam discipulus Melchioris Cani viri Societati Jesu 
suo tempore valde infensi, physicarum vero praedeterminatio- 
num defensor acerrimus. Is igitur statim illis doctrinis 
ardenter se opposuit. Quum vero a. 1588 Ulyssiponae in 
Lusitania L. Molina ederet suam Concordiam cum appro- 
batione P. Barth. Ferreira 0. P., Bannesius aliique Ord. 
Praed. theologi in Hispania librum Molinae strenue 
impugnarunt eumque ad Inquisitionem detulerunt. lUius 
vero operis vel potius doctrinae propositae defensionem 
susceperunt theologi Soc. Jesu, et utrimque ardentissime 
dimicatum est. Brevi post eaedem controversiae non 
solum in Hispaniae, sed etiam in aliarum regionum 
scholas penetrarunt ; quumque turbae et contentiones 
nimium ferverent, Clemens VIII a. 1596 causam ad se 
evocavit, utrique parti silentium de praesentibus contro- 
versiis praescripsit, omnes processus et scripta, simulque 
Universitatum et praecipuorum theologorum sententias de 
materia controversa exquisivit. Quum vero Dominicani 
judicium Sedis Apostolicae urgerent, Pontifex a. 1598 
Bomae instituit celebres Cardinalium et peritorum con- 
gregationes a suo objecto De auxiliis divinae gratiae ap- 
pellatas, ut disputatae quaestiones dilucidarentur. In his 
utriusque partis, Dominicanorum nempe et Jesuitarum, 



De variis controversiis. 



213 



theologi de controversis articulis acerriine disputarunt. 
Inde ab anno 1602 ejusmodi congregationes solemni modo 
coram ipso Pontifice coactae sunt, atque usque ad mortem 
Clementis (8. Martii 1605) habitae sunt sessiones se^agfttta 
et octo, sub ejus successore Paulo V decem aliae. Pro 
Dominicanis disputarunt Didacus Alvarez et Thomas de 
Lemos, pro Jesuitis initio Gregorius de Valentia, et post- 
quam ipse in morbum incidit, Petrus Arrubal, Ferdinandus 
Bastida et Joannes de Salas. Clemens VIII « ipse potius 
Dominicanorum systemati favisse dicitur, quum in eorum 
scholis studiis incubuisset, sed quaestiones controversas 
accurate examinare nitebatur. Postremo quum ex disputa- 
tionibus institutis res ei nondum claresceret, ipse totum 
Molinae librum legere et examinare coepit. Sed morte 
praeventus definitivam sententiam ista in controversia 
non tulit. 



35. Clementi successit Leo XL qui tantum per dies c<>'^*'^^^®"*» 

dc fln*ftti& 

viginti et septem Sedem Petri occupavit. Quo defuncto 
die 16® Maii 1605 electus est in Pontificem Camillus Car- 
dinalTs Borghesius, qui Paulus V vocatus est. Cardinales 
in Conclavi juramento se adstrinxerant; ut quantocius fieri 
pobset controversiam ad finem perducerent, adeoque Pau- 
lua V congregationes mox continuavit. Quum vero eous- 
que Jesuitae defensorum suae sententiae accusatae partes 
egissent, iis dein concessum est, ut systema praedetermi- 
nationis physicae jam oppugnarent^ atque tunc in angustias 
partem adversam redigere conati sunt. Eo ardentius autem 
in tota hac lucta a theologis utriusque partis dimicatum 
est, quod zelo fidei ipsi flagrarent et bonum religionis 
suo systemate promoveri persuasum haberent. Postremo 
Paulus V cemens, ambas partes in tuendis dogmatibus ab 
Ecclesia definitis et in detestandis haeresibus ab ea dam- 
natis consentire, nullum judicium de articulis controversis 
ferendum censuit; sed die 27® Augusti a. 1607 rem ita 
terminavitj ut utrique parti suam sententiam defendere 
liberum esset^ neutra vero alteram aliqua censura notare 
praesumeret. Vehemens autem agitatio theologos ea aetate 



T ■•■ 



214 



XXXIX. De statu Eccles. yertente saec. XVI. 



Edm. 
Richer. 



occupavit, atque ab omnibus maxiine versabantur quae- 
stiones de gratia ac de s. Augustini sententia. Fuerunt 
sane qui serio solliciti erant atque opinabantur, antiquam 
Patrum doctrinam jam deseri a Jesuitis, sed sese adjunxit 
etiam apud plures simultas quaedam et oppositio in hanc 
Societatem, eamque inde invisam habebant.^) 

36. Commemorandae supersunt doctrinae quaedam 
temerariae et erroneae de Ecclesia ac Romano Pontifice hoc 
tempore propositae^ quibus postea Jansenistae, ut suas 
tuerentur doctrinas, adhaeserunt. Initio saeculi decimo- 
septimi Parisiis graves disceptationes excitavit Edmundus 
RicJier, Lingonensis, syndicus Sorbonae Parisiensis. Ea 
menti ipsius inhaeserat opinio, Romanam curiam ope ma- 
xime Jesuitarum privilegia ecclesiae Gallicanae velle de- 
struere, ac propterea Jesuitarum adversarius erat, et pote- 
stati Romani Pontificis infensus. Quum a. 1611 quidam 
Dorainicanus thesim de R. Pontificis infallibilitate et supra 
Concilium generale auctoritate defenderet, hanc doctrinam 
suscepit Richerius eodem anno confutandam in libello quem 
inscripsit : De ecclesiastica et politica potestate, Sed in eo 
non tantum R. Pontificis infallibilitatem et auctoritatem, 
at ipsum primatum et Ecclesiae constitutionem impugnavit. 
Statuit hoc principium, Deum ac naturam prius atque 
immediatius ad totum suppositum, quam ad aliquam partem 
suppositi, licet nobilissimam, intendere; proinde omnem 
communitatem seu societatem perfectam, etiam civilem, 
jus habere, ut sibi leges imponat ac seipsam gubernet 
Hoc jus in prima sua origine ad ipsammet societatem 
pertinere, et quidem modo magis proprio, singulari et im 
mediato quam ad alium quemlibet privatum, quum in ipso 
jure divino ac naturali fundamentum haberet, adversus 
qubd nec annorum et temporum cursu, nec locorum privi- 
legiis, nec personarum dignitate praescribi unquam possit. 
Ex quo concludebat, etiam Christum, dum Ecclesiam fun- 



^) Cfr. de hac controversia Schneemann. Controversiarum de divina 
gratia initia et progressus, c. 9 sqq. 



De variis controversiis. 



2U 



davit, claves seu jurisdictionem prius, immediatius et es- 
sentialius dedisse toti Ecclesiae quam Petro.' Jurisdictionem 
igitur ecclesiasticam proprie, primario et essentialiter con- 
venire Ecclesiae ; Papae vero et episcopis instrumentaliter, 
ministerialiter et quoad executionem. Papam esse visibile 
Ecclesiae caput symbolicum, ministeriale, accidentale, non 
essentiale, quocum Ecclesia facere possit divortium. — 
Anno 1612 Richerii libei' a synodis provincialibus Seno^ 
nensi et Aquensi atque etiam Romae damnatus est ; ipse 
autem regia auctoritate et Facultatis tbeologicae decreto 
syndici officio privatus fuit. Declaravit tamen, non eam 
mentem ipsius fuisse, ut primatum Pontificis negaret. 
Anno 1629 declarationem suo nomine signatam tradidit 
Cardinali Richelieu, qua Hbrum suum Rom. Ecclesiae 
judicio subjecit, omnesque in illo contentas propositiones 
ejusdem Ecclesiae doctrinis contrarias improbavit atque 
damnavit. Obiit a. 1631. 



37. Richerianis assertionibus fere similes eodem tem-M.A. d ePo- 
pore protulit Marcus Antonius de Dominis. Hic (natus ™ 
a. 1566) relicta Societate Jesu in qua plures annos exegerat, 
adeptus est a. 1600 episcopatum Segniensem; deinde (a.l602) 
archiepiscopatum Spalatensem in Dalmatia. Opinionibus 
novis inhians et de orthodoxia suspectus, a. 1616 relicto 
archiepiscopatu suo transfugit in Angliam, ac professionem 
fidei Anglicanae solemniter emisit. Ibidem edidit P. Sarpii 
historiam Concilii Tridentini, uti jam superius diximus, et 
opus tribus voluminibus in folio jam paratum atque in- 
scriptum De repuhlica ecclesiastica contra primatum Papae. 
In hoc opere pessimos errores tradit, scilicet, regimen Ec- 
clesiae'e sua institutione esse aristocraticum ; Petrum non 
fuisse principem Apostolorum, sed his aequalem; Papam 
non habere potestatem in episcopos ; quemlibet episcopum 
in sua dioecesi esse monarcham; plebem christianam ex 
institutione divina habere jus eligendi sacros ministros, 
ejusque consensum in eligendo episcopo esse requirendum. 
Propter ejusmodi opus ab haereticis ingenti de Dominis 
plausu usque ad stellas evectus est. Mox tamen infelix 



216 



XXSIX. De Btatn Ecclea. vertente B 



. XVI. 



ille hoiDO, qui profecto hand persuasioue sincera ^rat, 
eed animo turbido atque ambitioue seductus, Ecclesiae se 
studuit reconciliare , et a. 1622 ex Auglia anfngieiu 
Romam reveraus est. Ibidem reuuutiavit erroribus sais et 
indictam poenitentiam peregit. Sed poeniteutiae tempore 
vix tranB&cto, denuo haereticarum opinionum se reddidit 
auspectnm, et apud tribunal s. Inquisitionis de haeresi 
accusatus est. Unde ab Urbano VIII In custodiam missus, 
brevi post anno 1624 ex hae vita discessit. 

Variae istae quas descripsimna controversiae ac doctri- 
oae uexus quosdam habueruut cum Jansenismi et &alH- 
canismi motibns, quorum ut historia intelligatur, prae oculie 
sunt habenda qnae hucusque ezpoauimus. 



Dissertatio quadragesima. 



De Jansenlsmo. 



1. Biscrimina non modica inde a medio saeculo '^"««'^Jio- 

nis mdoles. 

decimoseptimo societati catholicae provenerunt ex Janse- 
nismi erroribus ac tendentiis funestis. Jansenistae enim, 
uti diximus^ dogmati^ disciplinae, constitutioni Ecclesiae 
bellum indicebant; eo majora vero fuerunt pericula quae 
ex iis Ecclesiae orta sunt, quod sectarii isti conten- 
derent, sinum Ecclesiae se nequaquam relinquere, sed 
purissimam doctrinam catholicam se tueri. Varias regiones 
temporis decursu Jansenismus infecit, atque in iis religioni 
multiplicia intulit damna. In Batavia adhuc nostro tem- 
pore coetus schismaticus existit illorum sectariorum, qui 
ecclesiae Ultrajectensis ementitum sibi tribuit nomen; 
eaeterum in ipsa societate catholica Deo largiente error 
iste exstinctus est. Resarcita tamen nondum sunt detri- 
menta et damna quae ex eodem orta sunt, quod ex ipsa 
hac dissertatione facile colligetur. Eam ita dispescimus ut 
tractemus primum de Jansenismi origine et progressu, dein 
de condemnatione quinque propositionum Jansenii ac de ^pace 
Clementina^y demum de Constitutione „Unigenitu8^^ ac de 
schismate Ultrajectano, 

2. De his quaestionibus inter auctores multos con^uli 
possunt : R. Rapin , Histoire du JansSnisme depuis son 
ojigine jusqu^en 1644, ouvrage in^dit revu et publi^ par 
1'abbe Domenech, Paris 1861 ; MSmoires du P, R. Rapin 



218 XL. De JaDseuiBmo. 

sur VEglise et la Soci4t4, la Cour, la Ville et le JamSnime, 
publi«;es par L, Aubinean, 3 vol, (cit. Rapin. M^m. 4yol.) 
PariB 1865; (Du Mas) Histoire des cmj ps-opotitiom de 
Janainius, Li^e 1699; Luehesini, Historia polemica Jan- 
senismt, 3 voU. Romae 1711; Tournely De gratia Tom. I; 
Lafiteau, Histoire de la Constitution Unigenitua, 2 voll. 
Lifege 1738; Scbill, IXe Constitution Unigenitus, Freibm^ 
1876; A. Vandenpeereboom, Comelius Jansenius septiim 
Eoique d'Ypres, samort, son testament, ses epitapkes,Bragii 
1882. Auctores heterodoxi vel Jansenismo faventes, sunt 
Lejdecker, De kistoria Jansenismi lAhri VI, Trajecti ad 
Bbenum 1695; Gerberon, Hisfoire gdndrale du Jansinime, 
Amsterdam 1700; C16mencet, Histoire gSnSrale du Port- 
Royal, 10 voll. Amsterdam {Paris) 1755; Beuchlin, Ge- 
schickte von PortRoyal, 2 voll. Hambui^ 1839; Sainte 
Beuve, Port-Royal, 5 voll. Paria 1840 sqq. — Cfr. Hergen- 
rSther, K. Gesck. T. II. Per. VII. Cap. II n 385 iqq. 
Per. VIII. Cap. 1. n. 57 — 92 et notas ad variaa quaestioues 
spectantes in Tomo III (ed. 1,}, ubi scriptores pluriiDOs 
citatos 



Z. 
I)e Ja/nsenismi origtne et progreasu. 

a 3. Dum de Jannenismi origine et progressu agere 

' incipimus, notare juvabit illud nobis hac in re principium 
merito videri sequendum, ut ea tantum quae certis nituDtur 
argumentis rata babeamue, praecipue, si eadem suffieiHHt 
ad facta rite et apte explicanda. Periculum enim quodduni 
hac in quaestione occuirit, ne suppositionibus et exagge- 
rationibuB nimium indulgeatur. Fuerunt videlicet qui, 
quum decursu temporis ingentia ex Jansenismo viderent 
provenire mala, existimarunt, permagnas etiam exquirenda^ 
esse causas; nec satis habuerunt ea admittere quae hieln- 
rice constant, sed alia quaedam occulta et arcana suppo 
suere. Ad haec quidem aliquatenus attendendum esee 



De Jansenismi origine et progressu. 



219 



censemus, attamen arbitraraur, Jansenismi exordia et 
progressus satis explicari ex iis quae historice sibi certo 
constant. 



4. Natus est Cornelius Jansenius a. 1585 die 28 '^ Octo- 
bris, in Hollandiae comitatu Leerdamensi, non tamen in 
oppido Leerdamo, sed in quodam pago quod urbeculae 
subest et Accoy dicitur. Parentes babuit honestos, catho- 
licae religioni addictos. „Pater (ait Leydecker L. L c. 1) 
appellatus fuit vernaculo nomine Jan Otthe, mater autem 
Lyntje Gysberts, ceu referunt superstites, unde hic fiiius 
Cornelius Jansen dictus est, antiquo vulgi in Belgio raorc; 
at latine vel erudita terminatione Cornelius Jansenius." 
Sacerdos quidam Leerdamensis eum primis litterarum 
rudimentis imbuit; missus dein est TJltrajectum, ut latina 
diligentius addisceret, ibique humanioribus litteris operam 
dedit. Anno 1602 Lovanium se contulit annos natus 
septemdecim, ut ad Academica animum appelleret. Tan- 
tum vero profecit in coUegio Faiconis, ut solemni promo- 
tione a. 1604 lauream inter philosophos centura decem et 
octo primus reportarit^ quamquam non absque tumultu; 
ipsi enim opponebatur quidam nobilis Antverpiensis ut 
ceu dignior praeferretur. 

5. Erat autera initio Jansenius valde addictus PP, 
Jesuitis, ad quos etiam alios adduxit^ atque ipse ut in 
Societatem reciperetur petiit. Id vero non impetravit, tum 
ob valetudinem minus firmam, tum ac forte maxime ob 
characterem ipsius, vel quia ejus vocationem patres solidam 
non esse censuerunt. Q.uamvis non exstent certa documenta 
historica, quod inde, ut passim asseritur, vehemens odium in 
Jesuitas contraxerit, tamen satis probabile est, ex eo tempore 
facile ejus animum aversioni cuidam obvium fuisse. Sed eo 
tempore etiam consuetudinem iniit cum Jacobo Jansonio 
Amstelodamensi , Baji discipulo quem jam commemoravi- 
mus, nec dubium est, istum virum Baji doctrinis addictum 
et Jesuitarum adversarium, sensus suos etiam Jansenio 
instillare nisum esse. 



Jansenii 
initia. 






220 



XL De Jansenismo. 



Jo. Ver- 
geriiu. 



6. Quum Jansenius philosophicis disciplinis operam 
daret, cum Joanne Vergerio de Hauranne (Du Verger 
d'Hauranne) amicitiam quamdam contraxit, quae sequenti 
tempore vehementer aucta est, et praecipua causa fuit studii 
quo doctrinam s. Augustini Jansenius perscrutari nisus est. 
nie Vergerius eratBajonae, quae urbs est Galliae Cantabriae 
vicina^ a. 1581 natus, parentibusque ortus ditioribus, quorum 
avus civitate press^ fame, nomen Haurannii, id est Benigni, 
meruerat, quod pauperibus insignem opem tulisset. — 
Joannes vero noster theologiae se consecrabat, ac primum 
Parisiis eidem operam dedit, ubi in eadem domo habitavit 
cum Dionysio Petavio, qui postea tantus fuit in Societate 
Jesu theologus.^) Non diu tamen Parisiis substitit, sed 
Lovanium profectus est, ubi in Universitate inter profes- 
sores Thomas Stapleton, Justus Lipsius, Petrus Daemens, 
Joannes Paludanus, Joannes Clavius, celebres erant. At- 
tamen non propterea videtur Vergerius Lovanium venisse, 
sed suasu et impulsu episcopi Bajonensis Bertrandi d'Escaux, 
ut sub directione patrum Societatis Jesu theologicis studiis 
operam daret, sub quibus etiam episcopus ille studia sua 
perfecerat. Existebant quidem eo tempore dissidia quae- 
dam inter PP. Jesuitas et Universitatem, sed initio certe 
Vergerius parum ista de re soUicitus fuit.^) Consuetudinem 
aliquam habuit Vergerius cum Justo Lipsio viro Societati 
Jesu addicto; hic tamen ipsius animum a Scholasticorum 
scriptis avertebat, et eum ad colendas litteras humaniores 
atque ad legendos Patres latinos et graecos hortabatur. 



') ^L'humeur particuli^re et bizarre de du Vergier emp^cha que 
Petau eitt grand commerce avec lui ; et depuis 6tant J6suite, parlant ^ 
ces p^res qui rinterrogeaient sur du Vergier, abb6 de Saint-Cyran, 11 
r6pondait d'ordinaire que c'6tait un esprit inquiet, vain, pr^somptueux, 
farouche, se communiquant peu et fort particulier dans toutes ses ma- 
ni^res." Rapin I. L. I. p. 30. 

^) „11 n'entra en rien de tout cela, n'6tant pr6yenu d'aucnn int^ret 
ni d*aucune affection pour Tun ou pour i'autre parti, conune il parait 
par la r6solution qu'il prit d^etudier sous les J6suites dans robscnrit^ 
de leurs 6coles qui n'6taient fr6quent6es presque de personne." fiapin, 
1. c. p. 35. 



; -v^ 



De Jansenijsmi origine et progressu. 



221 



Id quamvis Lipsius optima faceret intentione, periculi ^^*^^ 
aliquid habebat pro adolescente ambitione pleno et cha- 
racteris elati. Quadriennio enim quo theologiae apud 
Jesuitas operam dabat certe indigebat, ut ex Scholasticis 
solidam promeret doctrinam; ac forte etiam inde contra 
Jesuitas eorumque studia ac methodum praejudicia hausit. 
Publica tamen disputatione apud patres Societatis habita 
a. 1604 die 26® Aprilis studia peracta egregie absolvit; 
theses episcopo Bajonensi dedicavit, gratiis etiam actis, 
quod Lovanii e coetu religioso, quem insignit nomen Jem, 
insignes magistros selegisset.^) Quod cum Jacobo Jansonio 
consuetudinem habuerit Vergerius, ex documentis historicis 
non colligitur; auctores varii id conjectura putant, ita ut 
jam tunc inter Jac. Jansonium, C. Jansenium et Vergerium 
colloquia habita opinentur de Augustini doctrina ac de 
Baji opinionibus. Sed si quis mente tranquilla consideret, 
Cornelium Jansenium ab anno 1602 ad a. 1604 Lovanii 
philosophicis studiis sedulo incubuisse; Vergerium autem 
post quadriennium disputationem publicam ex universa 
theologia obiisse, vix in animum inducere poterit, jam tunc 
illos adolescentes graviores deliberationes cum Jansonio 
habuisse. Semina errorum ab ipso mentibus illorum inserta 
faisse, non velim negare. 

7. Deinde („peu de jours aprfes avoir soutenu ses 
theses" ait Rapin, I. p. 40) Vergerius Parisios profectus, 
ibidem studia sua in re theologica continuavit, atque 
ambitione plenus disputationem habere voluit publicam de 
tota Summa s. Thomae. Id ipsi non fuit permissum ex 
parte Universitatis , eo quod studia ad hoc requisita 
non fecisset. Aliquanto post Jansenius ob valetudinem 
infirmam Lovanium reliquit ac Parisios pariter appulit,^) 



^) Leydecker, De Jans. vita et morte, L. I. c. 2. — Rapin, L c» 
p. 39. 

^) ScribitEapin: „11 partit de Louvain sur la fin de Pannee 1604, 
et il arriva k Paris oti 11 trouva du Vergier." M6m. I. 27. 



tv 



222 



XL. Die Jansenismo. 



J6. '^er- 
gerias. 



ubi favore Vergerii obtinuit locum praeceptoris duorum 
puerorum in familia consiliarii regii. Vergerius brevi post 
in patriam rediit, et in villa familiae ipsius Campiprato 
(Champr6) totum se dedit studiis; vitam solitariam ducens. 
Post duos annos accersivit ad se Jansenium ami- 
cum,^) atque inde simul magno cum ardore atque labore 
studiis theologicis operam navarunt, et Vergerius influxum 
sane funestum in Jansenium exercuit. De Vergerii sapientia 
summa Bertrandus episcopus magnam faabebat opinionem, 
ipsiusque impulsu factum est^ ut in singulari quadam 
quaestione ille ederet a. 1609 libellum ^Question royale^, 
in quo suicidium interdum licitum esse, ostendere nisus 
est. Dubium tamen videtur utrum serio, an leviori ac 
faceta disceptatione sententias suas emiserit. — Vergerius 
porro mox Canonicus Cathedralis Bajonensis factus, ejusque 
influxu Jansenius constitutus est moderator collegii quod 
episcopusBajonae erexerat. VerumcumepiscopusBajonensis 
circa a. 1616 archiepiscopusTuronensis evasisset; id effecit,ut 
a vicino sibi episcopo Pictaviensi Ludovico de la Roche- 
pos^ (qui Scaligeri discipulus fuerat, litterarum hinc stu- 
diosissimus,) in aulam invitaretur Vergerius. Favores 
episcopi porro adeo novit mereri, ut ipsi magnas partes 
in gubernio dioecesis ille concederet. Postea hic episcopus 
Vergerio cessit abbatiam S. Cyrani, unde jam San-Cyranus 
iste dici coepit. Sed Jansenius adempto sibi socio, ex 
Jacobi Jansonii voto Lovanium rediit a. 1617, quo ad- 
venit versus finem Quadragesimae. 

8. Hisce accuratius studuimus recensere Jansenii 
initia; tamen, si coaevorum scripta conferuntur, dubium 
manet, quamdiu Jansenius adolescens Lovanii iJieologiae 
studio vacaverit. Scribit videlicet Rapin, Jansenio coaevus 
et suppar (1621 — 1687) diserte, versus finem anni 1604, 



^) „11 y avait dejd. pr^ de deux ans que du Vergier menait cette 
vie cach6e et solitaire, . . . lorsqnUi commenca k s'ennuyor d'ane vie 
si retir^e, ... ce qui lui fit penser ^i. faire v^ir de Paris son cher 
ami Gorneille Janssen." Rapin I. 42. 



-"H»^^--.:.: 



De Jansenismi origine et progressu. 



223 



adeoque vix incepto theologiae studio^ eum Parisios pro- 
fectum eumque ibi circiter duos annos commoratum esse. . 
Dein a Vergerio eum Bajonam accersitum, ibi undecim 
fere annis^) esse versatum. Anno 1617 Jansenium rediisse 
Lovanium, ex documentis constat. — Alii vero auctores 
Jansenio coaevi, uti Fromondus et Valerius Andreae, re- 
ferunt, Jansenium per aliquot annos Lovanii theologiae 
studuisse, dein Parisios esse profectum ac postea Bajonam. 
Addit Valerius Andreae eum ipsos duodecim annis in 
Gallia fuisse, quod non satis cohaeret cum ejus assertis, 
et Jansenii reditu in Belgium a. 1617.^) 

9. Jansenius, „Lovanium revocatus, ait Fromondus Jansenius 
in synopsi vitae illius, et novo s. Pulcheriae CoUegio prae- ^^*° 
fectus, fundos et reditus, suppeditata a dominis Provisori- 
bus pecunia, emit, aedificia construxit, totumque collegium 
antea informe ad eam quam hodie cernimus formam com- 
posuit. Cum vero postea cura familiari et regimine ju- 
ventutis^ multum temporis suis studiis deperire animadver- 
tisset, statuit relicto Collegio privatim sibi et sacris musis 



»v| 



*) „11 est incroyabie combien de livres iis exp6di6rent, ou pour en 
faire des extraits, ou pour en copier les endroits qui leur 6taient n6ces- 
saires, et combien de richesses ils ramass^rent durant cette retraite, 
pendant laquelle ils r6solurent de renoncer k tout , et on aura peine a 
voire, combien ces deux jeunes hommes donn^rent de tems k une si 
rigourettee retraite, car ils y passerent pres de onze ans.** Rapin I. 
51. — Ingens tamen Jansenii studium aliquantisper exaggeratum vide- 
tar. Nam quum esset moderator coUegii, profecto aliis negotiis mul- 
tum temporis impendere debuit. 

*) Fromondus in Synopsi vitae Augustino (a. 1640) praemissa, post- 
qnam enarravit, a. 1604 Janseninm in philosophia primum esse renun- 
tiatom, prosequitur: ^TheoIogiae mox operam daturus, in collegium 
Adriani VI P. M. a moderatore ejus Jacobo Jansonio, viro pietate et 
doctrina illustri, adscitus est. Post acre et assiduum aliquot annorum 
studium in tabis et yitae periculum incidit, unde medicorum consilio 
solum et agrem vertere et in Galliam peregrinari constituit." Valerius 
Andreae scribit: „Primus in scholis Artium pronuntiatus a. 1604. Hinc 
post aliquot an/norum studium theologiae impensum Galliam adit, . . . 
haesitque partim Lutetiae Parisiorum, partim Bajonae, annos tpsos 
duodecim.^^ Fasti academ. Lovan. p. 138, ed. 2» a, 1660. 



224 



XL. De JanseniBino. 



r^ 

h 



Jansenii 
stndia. 



unice vivere."^) Anno 1619 die 24® Octobris laurea 
theologica decoratus est in tkeologica Lovaniensi Facol- 
tate.') Primus gradum acquisivit post tribus diebus habi- 
tam absque praeside disputationem, uti Albertus archidux 
mandaverat. Difficiliorem enim reddere visum erat laureae 
doctoralis adeptionem^ quo minor esset numerus eorum 
qui dignitatem iUam praeclaram appeterent. .Theologiam 
et sacras Litteras dein Jansenius in Universitate docuit^ 
varios libros edidit et contra ministros Bataviae acres 
habuit controversias ; bis in Hispaniam ab Academia de- 
legatus commissa sibi negotia perfecit. 

^IO. Haud dubium esse videtur, Vergerii et Jansenii 
animis jam Bajonae inhaesisse vagum quoddam consilium 
in theologicis doctrinis et in Ecclesiae disciplina varia 
innovandi; sed certi quid apud ipsos nondum existimo 
constitutum fuisse. Versus a. 1621 occurrunt in Jansenii 
epistolis talia, ex quibus colligitur, eum tunc consilium 
suscepisse opus magnum theologicum de doctrinis a. Augu- 
stini conscribendi et cum Vergerio adlaborandi ad immu- 
tationem doctrinae theologicae secundum suppositum 
s. Augustini systema.') Qua de re dein saepe agit in 



*) Synopis vitae praefixa Jansenii Augustino ed. a. 1640. — Col- 
legium illud Batavicum dicatum erat B. Mariae Virgini, cujus stataa 
pulchra ibi asservabatur, unde et s. Pulcheriae appellabatur. ^ 

2) Die 13«Septembr. a. 1619SanCyranoscribit: „ Je suis embrouill6 
d* affaires du coU^e n'ayant pas presque le temps de me gratter, et 
le soin des disputes prochaines et incertaines me faisant faire des courses 
k lavol6e par la th6ologie." LettresdeJansen. IX. lettre. Oologne 1702. 

«) Epist. d.d. 14 0ctobr. 1620: ^J^ai k vous dire beaucoup touchant 
certaines choses de notre profession, qui ne sont pas de peu d^impor* 
tance et particuli^rement de St. Augustin, qu' il me semble avoir In 
sans yeux et oui' sans 1'entendre; que si les principes sont v6ritables 
qu'on m'en a d6couverts, comme je le juge jusqu' k cette heure que j'ai 
relu une bonne partie de s. Augustin, ce sera pour etonner avec le 
temps tout le monde — Epist. o Aprilis 1621 : „11 y a deux ans envi- 
ron, . . que je lis (s. Augustin) avec un 6trange d6sir et profit, . . ayant la les 
livres d'importance deux ou trois fois. . . Je ne saurais dire conune je sm 
chang6 d'opinion et de jugement que je faisais auparavant de Ini et 



De Jansenismi origine et progressiu 



225 



epistolis suis ad Vergerium cui adjutorem se futurum 

spoponderat. Laborem istum porro usque ad iinem vitae 

protraxit, et infelici molimine Augustinum suum composuit. 

— Initio auctumni a. 1621 Vergerius Lovanium venit ut 

inviseret Jansenium, atque tunc opinor hunc omniuo ex- 

citatuna fuisse ab illo, ut opus suum conscriberet ad doctri- 

nam de gratia reforniandam et Scholasticorum theologiam 

immutandam, eosque etiam alia consilia iniisse de rebus 

in Ecclesia innovandis. Ipse enim Vergerius interea, dum 

partem speculativam Jansenio committebat, Parisiis inno- 

vationes maximas meditabatur iu rebus moralibus ac 

practicis atque in Ecclesiae disciplina et constitutione. I^cele- 

siam censebat, quoad mores ac pietatem in tristissimum 

incidisse statum^ idque provenisse ex perversa de gratia 

doctrina, atque ex relaxatione severae disciplinae antiqui- 

tatis quoad susceptionem Sacramentorum. — Facile vides, 

cum erroribus Jansenii et Sancyrani intime cohaerere 

eorum aversionem contra Societatem Jesu, quae principia 

plane opposita sequebatur; quumque manifestum esset, in- 

novationes in doctrina et praxi propagari non posse, dum 

permagnum influxum in rempublicam christianam Jesuitae 

exercebant, inde lucta contra eos provenit. 

11. Vergerius autem arctam familiaritatem et auiici- 
tiam versus a. 1620 inierat cum familia Arnaldi d^Andilly, 
quunaque complures feminae hujus familiae in monasterio 
degerent Portus-Regii prope Parisios, mox ex parte di- 
rectionem illius abbatiae Ordinis Cisterciensium ille susce- 
pit, in ea innovationes introduxit, ac mulierum animum 
falsis suis principiis imbuit. Vix dubium est, perspexisse 
Vergerium, valde utile ipsius proposito agendi reformatorem 
fore, ut hanc communitatem religiosam sibi devinciret. 



Abbatia 

Portus- 

Regii. 



des autres; et m'§toiine toos les jours dayantage de la hanteur et de 
la profondeur de cet esprit, et que sa doctrine est si peu connue parmi 
les savants.*' Dein dicit, se ex s. Augustini principiis tales de gratia 
et de praedestinatione habere opiniones, ut nemini id dicere audeat 
„de peur qu'on ne me fasse le tour k Rome qu'on a fait k d'autres 
devant que toute chose soit mdre et & son temps.^ Lettres p. 81. 

Jungmann, Diasertationes, Tom. VU. 15 



226 XL. De JanBenismo. 

JanBeaiuE tamen, minus forte perspieax hac in re, avertere 
eum conabatur iu epistolis Bui^ a directione hnjuamodi, 
60 quod censeret, impediri eadem negotia majoris momenti, 
reBtaurationem videlicet doctrinae s. Augustini. Quum vero 
de facto directio illa abbatiae Portus-Regii medinm prae- 
eipuum fuerit ad propagandam innovationem in Gallia, 
iiide iafertnr, oon omnia media adhibenda inter illos amicos 
adeo accurate determinata fuisae.') — Sed desiderabat Jan- 
Benius sibi devincire patres Oratorii quod Berulliue Pari- 
siis fundaverat, ac yariis mediis id eflicere studuit et ju- 
vante Vergerio ex parte effecit. 
coniuinm ^2. Commemorandum hic est quod dicitur Consilim 

^"na™"' Burgofonte initum et anno 1621 adBcribitur, ut examinemns, 
an quae de eo narrantur veritate nitantur. — Videlicel 
a. 1654 e mandato regio Joannes Filleau advocatus re- 
giusPictavii commorans imprimi fecit libellum, cui titulus: 
Relation juridiqae mr les affairea du Jansenieme. Refert 
Cap. III hujus iibelli, eccleaiasticum quemdam, qui con- 
ventus impii Burgofonte habiti fuerit membrum, sed a 
JanBenismo dein recesserit, ei haec communicaBSe. Anno 1621 
Burgofonte aeptem viros convenisae, ut deliberarent de in- 
novationibuB in religione perficiendis. Illos viros fiiisse 
Vergerium, C. Jansenium, Pbilippnm deCospeau epiBcopQm 
NannetenBem, Petrnm Camus epiacopura BelliceuBem, Ar- 
naldum d'Andilly, Simonem Vigor consiliarium regium, et 



') Epist. d. 26Febr. 1622: „,l'ai refn votre lettrequi parle ile rafiftire 
des Filles religieusea, k laquelle on a. voua voulu embarqner. . . . Mais je crois 
qne V0U3 vojez trop bien, que si vous voua embarrassez en ceci, il esi du 
tout impossible que tous vousmgliezde cetteautrenotregrandeaiFaLreqnc 
vouseavez; Stant enti^rement incompatible avec aemblables cbarges. ... 
Vous y ttes eagag6 et ne sauriez reculer aana offenser ceui 4 qui votre 
promesse voua oblige. Cest ppurquoi je voua supplie de ne nous aban- 
doDHer poiDt, en une affaire dont voua avez va lea heureai coffl- 
raenoementa." Lettres p. 50. — Adjnngit Rapin; „11 lui redit presque 
la raeme chose dans sa lettre du demier fevrier pour Ini faire Min- 
prendre, combieu i1 est important qu' il ne s'embaraase point dans is 
conduite de ces religieuses, tant i. cause que cela le d^tonmersit de 
Taffaire de Pilleroot, (ila ei condicto ausceptnm AitgusiiHi opns iwmi- 



De Jansenismi origine et progressu. 



227 



ipsum qui haec referebat.^) Ibidem a Vergerio propo- 
situm fuisse evertere religionem catholicam et adstruere 
deismum. ^) 

13. Huic proposito praeter episcopum Nannetensem i*ropo8itum 
reliqui consenserunt, ac maxime Jansenius. Observatura 

tamen fuit, media adhibenda esse mitiora, quibus homines 
disponerentur et ad talia paulatim adducerentur, idque 
omnibus probatum fuit. Quatuor dein media selecta 
sunt; 1® Fideles avocare a frequentia sacramentorum poeni- 
tentiae et eucharistiae, exaggerando difficultates et dispo. 
sitiones requisitas. 2® Docere populum, unice gratiam 
omnia operari, ac Christum non esse mortuum pro omni- 
bus. 3® Auferre fiduciam in directores animarum ; adeoque 
hos atris depingere coloribus. 4^ Infringere auctoritatem 
Romani Pontificis et Ecclesiae. 

14. Anno 17.^6 editus est liber anonymus, La rialitS 
du projet de Bourg-Fontaine dimontrie par V execution, quod 



nabant), qu' k cause des inconvSnients oti Ton s'expose d^ qu'on s'amuse 
a condoire des filles.** Eapin, M6m. I. p. 124. 

^) In libello a Filleau edito tantum litterae initiales habentur. Sed 
jam Rapin, I. p. 166 hos viros indicat, et ita etiam recensentur in opere 
La realite du projet de Bourg-Fontaine, quod a. 1756 editum est et 
attribuitur P. Sauvage S. J. Kapin tamen confusione aliqua Amaldum 
d'Andilly nominat Antonium, quum ejus nomen esset Robertus. Nomen 
Antonii est fratris junioris Roberti, quem doctorem Amaldum dicit Ba- 
pin, quique a Jansenistis dicebatur magnus Arnaldus. 

*) „Que le premier Jean du Vergier, apres avoir fait entendre k 
Tassembl^e qu^il 6tait temps que les savants pleinement illumin6s d^ 
trompassent les peuples, . . . et que pour cet effet ceux qui avaient les 
connaissances n§cessaires et les taients proportionn§s k ce grand ouvrage 
deyaient mettre la main a Foeuvre et faire paraitre la puissance de 
Dieu tout autre qu'elle n'ayait 6clat6 dans leurs jours. ... II 6tait 
n^cessaire de leur d6voiler les yeux et de commencer leur instmction 
par la d6stmction des myst6res dont la croyance est illusoire et inutile, 
et particuli^rement celui de rincamation, qui 6tait comme la base et le 
fondement de tous. Car k quoi bon, proposa-t-il, un J6sus-Christ n6 et 
inort pour les hommes, d^s quels le salut d6pend de la grd,ce que Dieu 
leur donne, qui seule est efficace et op^re leur bonne ou leur mauvaise 
fortune pour y6ternit6." R6alit6 du projet T, I. P. I. C. I. 

15* 



328 XL. De JanseDiamo. 

■ opuB cODfectum esse cenaetur a P. Saavage S. J. Auctor 
studet probare, revera illuiu couventnm locum habuiase, 
et JanseDistarum ducibus inde ab initio destructionem 
Christianismi, et deismi promotionem propositam fuisse. — 
Certe pro historia Jansenismi ac pro dijudicanda ieta 
haeresi summi momenti est statuere, utrum ejusmodi consihum 
revera initum fuerit, mediaque ad illud exsequendum 
disposita; adeoque videndum, au sufficieutia adsint argn' 
meuta ut ista admitti possint. Haec enim argumenta si 
desunt, de Janseniamo ex iis judicare oportebit, quae sibi 
constant, atque iti ipso sicuti in aliis pluribus erroribus, 
e. g. in Protestantismo, evolutio potius quaedam successiva 
admittenda erlt. Jamvero re seno perpeusa, admitti uon 
posse ezistimaverim, rem ita m habuisse uti in opere 
citato asseritur; nec argumenta quae ab auctore afferuntur 
solida sunt. — Nititur imprimis cum Filleau, ex scriptis 
Jansenii et Vorgerii ostendere, ipsos quid in religionem 
molitos esse, uecesaarium duxisse ut eouvenirent et revera 
convenisse Burgofonte inter tempus quod fluit a die 5' Mar- 
tii ad diem 4""" Novembris a. 1621.') Conveniase inler 
duos illoB virOB de reformatione quadam falsa in doctrioa 
et disciplina, jam vidimus. Sed hallucinatus omnino esi 
auctor, dum magno labore textibus citatis ex epistolis 
Jansenii illum conventum determinatum adstruere nititur; 
quod excusandum est, quia tunc libri quatuor CommeD- 
tariorum Patris Rapiu nondum noti erant, Ex his Com- 
mentariis enim nostris diebus editis evidenter coUigitur, 
omnes textns allatos referri ad iter quod Sancjranus a. 
1621 instituit, ut Lovanii amicum suum visitaret. Eo enim 
profectUB est initio auctumni a 1621 (Rapin I. p. lOTj 
et reliquit Lovanium versus finem Octobris,*) — Dum vero 
in variis epistolis aermo est de pectUiari negoHo, indicatur 
confectio operis Auguatini et molimina Jansenii ac Vergerii 
ad Tindicandam suppositam Augustini de gratia doctrinam. 



') V. Eapin, I. L. IL p. 107 aq.; raf. R6alit6 etc. P. I. § U, 



De Jansenismi origine et progressu. 



229 



15. Etiam dum alios quosdam textus Verfferii inter- ^'o^»**o 

pretatur auctor operis indicati, rem acu non tangit. Ver- 

gerius erat vir superbia plenus, qui magna cum obscuri- 

tate et sesquipedalibus yerbis etiam in rebus minutis 

prophetico modo alta quaedam sensa affectabat. Citat 

Rapin (I. p. 99) epistolam, qua Arnaldo d^Andilly, paulo 

postquam Pictavii primum aliquanto tempore simul con- 

versati fuerant, ille amicitiae suae sensus explicat. „0n 

voit, inquit Rapin, dans cette lettre les plus folles expres- 

sions de Pamour le plus passionn^.^' In fine epistolae e. g, 

Vergerius ait: „Y a-t-il personne qui puisse trouver mauvais, 

que je vous offre le centre du coeur, ^tant une meme chose 

comme vous etes avec Dieu? Vous etes oblig6 de voir 

qu'il est vrai de peur que le moindre doute que vous en 

auriez ne vous fit tomber par la suggestion de notre secret 

et mortel ennemi en tentation de m^accuser de moins que 

d'impiet6, voyant que j'emploie le plus pur de la pi6t6, 

de la religion et de Tamour de Dieu pour vous assurer 

de moi, qui ai commenc6 a vous aimer en cette sublime 

qualit^." Addit Rapin : „En verit^ il n' y a point de 

patienco qu'un si profond galimatias ne fatigue. Ce qu'il 

ajoute au bas de cette lettre est encore plus extravagant: 

Tou8 les esprits de la terre pour aigus et savants quHls 

soient, n^ entendent rien en notre cabale, sHls ne sont initiSs 

ct ses mysthres, qui rendent comme en de saintes orgies les 

esprits plus transportis les uns envers les autres que ne sont 

ceux qui tomhent en manie, en ivresse ou en amour impudi- 

que,"^ Vocibus notre cabale et ses mysth^es hic nihil aliud, 

quam amicitia indicatur ejusque affectus, ac merito Rapin 

exclamat: „Voili une belle id6e qu'il donne de Tamitie." 

Falso autem putavit auctor libri citati dum textum hunc et 

similes affert, hic indicari quaedam secreta horrenda Arnsilio 

jam communicata.^) Argumenta igitur, quibus Filleau et 

Sauvage ex epistolis Jansenii et Vergerii conventum Burgo- 

fontanum adstruere nituntur, certe omnino concidunt. 



*) La r6alit6 du projet etc. T. I. p. 21. 



S30 XL. De Juuenismo. 

™ ^ 16. Studet deinde Sauvage demonstrare ex exeentioue 
atque eveDtibue, revera illa consilia Bnrgofonte concepta 
fuisBe; sed etiam haec probatio non eet solida. Oeneratim 
advertendum eat, ex eventibus et ex seqbeliB errortnn 
probari dod poBse, omnia haec initio ab auctoribus errorum 
jam intenta faiBse. Ita e. g. ProteBtaDtismuB ex principiie 
suis ducit ad rationaliBmum, et deismum ; haereBiarcbae 
tamen eoramque sodales iata dod intendebant, Certe Ver- 
gerius perverso conatu multOB errores eeminavit, de gratia 
ac de adtninistratione Bacramentorum peBsime Bentiebat, 
dieciplinam illcclesiae damaabat eamque evertere studebat 
Bub praetextu reBtauraodae severae disciplinae antiquitatis. 
Inde tamen iDferri nequit, eum, christiaDa religioue rejecta, 
deistam fuisse. Multo roinns de JaDsenio id coDtendi po- 
test, qui sane more catholico vixit et obiit. Arnaldus 
d'AndiIIy erroribus quidem captus est, et Vergerium in 
ausu sao adjuvit; caeterum tamen chnsttanae reUgioai 
erat valde addictus. Petrus Camus episcopus Beliicensis 
intimus erat amicua b. .Francisci Salesii usque ad morteni 
hujus sancti Doctoris (1622), atque hic Camum admodum 
diligebat. Quis ferat, usque adeo b. FranciBcum deceptum 
fuisBe, wt cum deista et hoste religionis catholicae intimam 
coDJUDctionem habuerit! Camus quidem scripeit multos 
libroa romanticos sat iDsipidos (Alexis, Petronille, La pieuse 
Julie, Agathomphile, etc.) idque in argumentum perveme 
ejuB tendentiae affertur. Sed poterat id, ut ipse aaaerebat, 
exiBtimare proficuum religioni, quum virtutis praemta ac 
pasBionum poenaB iisdem exhibere vellet. Quodai passiDi 
minus cautus et in depingendis passionibus liberior eat, id 
Don impietati, sed judicii defectui adscribendum est. Libmm 
etiam edidit in quo animarum directores stylo sarcaetico 
carpit , ') atque animositatem reprehensibilem prae se 
tulit in religiosoB. Contendebat quidem ipae, se nec 
iuBtituta Fcclesiae, nec viroa pios et integroa impetere, 
sed abuaua. Immoderatum tamen rigorem , aDimumque 



') Le directenr d^aintgreBB^ selou l'esprit dn BienheuTeDi FraP- 
fob de Sales. 



• ••■ . V- 



De Jansenismi origine et progressu. 



231 



praejudiciis imbutum passim satis manifestavit. Verum nul- 
latenus adsunt rationes ut statuatur, igsum voluisse ever- 
sionem religionis, ac fuisse deistam. ^) — Cavendum esse 
censemus ne eousque procedatur, quum facta minus lau- 
danda explicari facile possint, quin talibus conjecturis 
insistatur.^) 

17. Fatetur autem Rapin, postquam citavit relationem Q^iw oen- 
de conventu Burgofontano quam ediderat Filleau, se in 
documentis nullum illius vestigium invenisse. Attamen 
existimat, illi viro Filleau ob probitatem suam fidem de- 
negari non posse (I. 170). «Sed potuit ille esse deceptus; 
vel facta jam fabulis detigurata forte audivit. Dum enim 
per ora plurium currunt narrationes, facile se admiscent 
falsa et exaggerata. — Advertendum autem est, dum te- 
nemus solida argumenta non adesse, ut censeatur revera 
conventum illum habitum fuisse, spetrtare nos determinatum 
illum congressum anni 1621, in quo sex vel septem viri 
designati convenerint de evertenda religione catholica et 
de adstruendo deismo. Caeterum enim non dubitamus, 
Vergerium, Jansenium, aliosque amicos decursu annorum 



M Etiam Rapin, etsi relationi de conventu Burgofontano (1. 170) 
qaamdam fidem tribuere videatur, alibi tamen ostendit Petrum Gamum 
ab ipso non habitom fuisse ut aliquem ex ducibus factionis Jansenista- 
rum. Loquens enim de scripto quo P. Sesmaisons sana priucipia de 
receptione s. communionis exposuerat, quod opusculum a Jansenistis 
vehementissime impugnabatur, scribit: „C'6tait unchartreux, le c^lebre 
pere Molina (Antoiue) sur qui le p^re Sesmaisons avait copi6 son 6crit, 
de sorte qu'il n'y avait pas un mot de iui ; ce qui fit dire alors h Pierre 
Camus, 6veque du Belley, en pariant k un des chefs du parti, s'ils 
avaient de Testime pour Molina, et ayant r6pondu qu'ils Testimaient 
beaucoup, il leur dit: Pourquoi donc bl§,mez-vous P^crit du pere Ses- 
maisons, qui n'est qu' un extrait de Molina?" (f. 501). — Vides, a P. 
Rapin Camum non computari inter Jansenistas. 

'^) Timeo ne, dum sine necessitate talibus conjecturis indulgetur, 
aliquatenus sequamur exempla incredulorum, qui callida impietate fucatas 
rationes quomodocumque conquirunt, ut viros etiam integerrimos de 
variis vitiis arguant. Exempla maxime impia habes apud De Potter, 
Hist. du Christianisme, vol. VIII, in quo Bossuetum et Fenelonem, 
8. Franciscum Salesium et s. Vincentium a Paulo suspectos reddere 
studet quoad fidem et mores. 



232 XL. De JanseoiBmo. 

interdnm conveniPHe, atque de conficta sua doctrinae et | 
moruni reformatione deliberasse. ') Quum bie in HispBniam 
iterinstituerit JanseniuB, hoc ipso occasio aderat conferendi 
oretenuB cum Vergerio ejusque amicis. Caeternm RapiD; 
quamvis referens ea quae Filleau publicaverat de convenlu 
Btirgo- Fontano, ob probitatem hujus viri dicat tidem 
relatioDi non esse denegandam, in decursu Com mentariorum 
Buot-um aperte ostendit, se Jansenium et Sancyranum 
nullatenus considerare ut deistas quibus destructio prae- 
meditata religionis proposita fuit, sed ut homines erroribus 
inhaerentes, juxta quos doctriDam et disciplinam Ecclesiae 
pernicioso modo reformare volebant. 

18. Vergerii et Jansenii gesta et fata modo jam bre- 
viter enarremus usque ad a. 1638, quo anno Janseoius 
mortuus, Vergerius autem a Cardinali Richelieu cnstodiae 
mandatus est. — Vergffrius igitur inde ab a. 1620 PariBiis 
asseclas sibi acquirere studuit, et initio vitae piae ac 
severae opinionem, famam magnae eruditionis in Patribue 
atque in antiqua Ecclesiae disciplina apud multos excitavit, 
variosque amicos sibi conciliavit. Erant autem eo tempore 
Parisiis non pauci viri ecclesiastici pietate et zelo insignes, 
inter quos commemorasse sufficiat s. Vincentium a Paulo, 
Berullium Oratorii fundatoreoi, P. Condren ejus socium sc 
successorem, Sebastianum Zamet episuopum Lingoneneem. 
Isti viri per aliquod tempus cum Vergerio quoddam pietatis 
commerciiim habuere, sed brevi tanlen virum sectariuni 
esse experti sunt. AHos antem, ac praecipue eos qul ex 
Arnaidi familia erant, nonnullosque juniores ecclesiasticos, 
inter quos emiaebat Singlin, sibi strictis vinculia junxit. 



') Scribit Rapin I. p. 170: „D'ailleura je ne trou' 
de cette conftrenoe dana les infeiiioires qni ont pass6 p 
cette afFaire, ai ce n'est que Tabb^ de Saint-Germain, 
et pr^cateur de Harie de M^dicis, m^re de Louia tr( 
qu'il avait souvent oui dire k Jans^nius, iTayant vu et partiqn^ i 
xellea pendant reiil de cetCe reine en Holknde), qn'il 
fota des confgrences i. la chartreuBe de Bourg-Fontaine avec Tabb^ de 
Saint-Cyran eC d'Butrea qu'il 



a veatige 



a aaiDdni^i' 



u qneliliie 



7 r- 



De Janaenismi origine et progressu. 



233 



19. Sed praecipuum Vergerii negotium primo decen- 
nio fuit, ut in abbatiis Portus-Regii. quarum una extra 
civitatem erat, altera versus a. 1625 Parisiis fundata est, 
permagnum influxum acquireret. In abbatia Portus-Regii 
extra muros Angelica Arnauld abbatissa erat, ac praeter 
sororem ejus Agnetem adbuc plures moniales ex familia 
illa ibidem cum aliis religiosis feminis valde piam vitam 
ducebant. Quum videlicet antea disciplina in ista con- 
gregatione relaxata esset, eo tempore jam Angelica abba- 
tissa magno fervore reformationem peragebat, eamque mul- 
tum Seb. Zamet episcopus Lingonensis (Langres), vir pietate 
insignis, qui has moniales dirigebat, promovit. Sed quum 
jam ex indole sua Angelica ad excessus inclinaret, quum- 
que feminarum animae id quod novum, singulare et sublime 
videtur adament, mala fortuna accidit, ut miserae istae 
mulieres inciderent in manus nostri pseudoprophetae. Mox 
eum considerarunt ut virum a Deo inspiratum, ac tum 
ipsae tum aliae religiosae in variis conventibus principia 
ejus erronea et pseudomysticismum perniciosum secutae 
sunt, atque in usu Sacramentorum aliisque disciplinaribus 
rebus innovationes ejus admiserunt. Quum vero Vergerius 
magis magisque apud se constitueret, secundum sensa sua 
Ecclesiam quoad disciplinam reformare, summi momenti 
habuit, ut eam congregationem sibi devinciret ; ac tandem 
eo pervenit, ut moniales significarent episcopo Lingonensi, 
ipsius directionem, utpote viri minus severi, jam haud 
gratam ipsis esse. Exinde tunc Vergerius solus regnavit 
et omnia in ista congregatione ex voto suo disposuit. 

20. Suspectum autem se reddidit viris probis prae- 
cipue, quum Rosarium ss. Sacramenti in ea congregatione, 
quae adorationem perpetuam ss. Sacramenti colebat, in- 
troduceret. Erat haec precandi ac meditandi methodus 
et forma, qua sanctum quemdam terrorem et horrorem 
88. Sacramenti inspirtibat, et a susceptione ejus fideles 
amovebat. Exhibebat veneranda attributa Christi in 
Eucharistia, videlicet sanctitatem, veritatem, libertatemy in- 
dependentiam, existentiam, sufjicientiamj satietatem, plenitu- 
dinem, eminentiamy possessionem, regnum, inaccessihilitatem, 



Directio 

Portus- 

Regii. 



-i; 



234 XL. De Janaeniamo. 

incomprehengibilitatemfincommunicabilitatem, inapplicationem, 
iUimitationem, et de Bingularibus hiB attributia. mira quae- 
dam et etupenda mulieribus illie proponebat. ') Frequenteiu 
communionem et eonfesBionem rejiuiebat ut abusug qui 
Bpiritui poenitentiae obesBent, voluitque ut diu abetineretur 
a sacramentis, dooec omDimoda puritate mentis obtenta 
coDTeDLens adeseet dispoeitio. Abeolutionem declarativam 
remisBionis peccatorum eBse asserebat, confesBionem pecca- 
torum venialinm rejiciebat, publicam poeniteDtiam abnsu 
abolitam ac uecessariam eese elamabat. Juxta haec pnQ- 
cipia personas quas sibi devinxerat dirigebat, ut diutQrno 
tempore a sacramentia abetinerent, simulque perversa 
principia de gratia illis inspirabat. Videlicet gratiam suf- 
ficientem eese figmentum, sed omnem gratiam esse eBca- 
cem, eam vero non omnibue dari. 

21. Alterum medium, quo Vergerius auctoritatem 
simul sibi conciliavit et coneilia sua prosecutus eet, fuit 
opus quod Bub nomine Petrus Aurelius de hierarchia eccle- 
siastica scripsit. In Anglia videlicet eo tempore ortae erant 
difticultates, ex modo quo Illmus Richardus Bmith episcopus 
ChalcedoDensis, qui Catholicis in Anglia reliquis a Ponti- 
fice praepositus erat, ia sua administratione procedebat 
Quamvis enim aperta professio fidei tunc in illis regionibus 
valde periculosa eeset, tamen cum rigore quodam urgebat 
jura hierarchica quae sibi esse censebat, dc fidelea ei 
sacerdotes, praeeipue religioeoe, exagitabat. In controversia 
exorta, Universitas Parisiensis partes episcopi tuita est, et 
Vergerius opportunam uactus est occasionem, ut conscri- 
beret opus qno ordinem hierarchicum et jura ipsius mire 
exaltare et vindicare videbatur. Sed varios errorea de 
episcopatu et sacerdotio ibidem spargebat, et odio maximo 



') E, g. Saintite. „Afin que Jisua-Christ soit au b. Socrement eD 
sorte qu'il ne sorte point de Boi meme, c'e3t-4-dire, que la eoci&t* qn'il 
veut ftvoir avec lea hoinmes aoit d'une meni&re s6pBr6e d'eux et r^i- 
dente en lui mfime, n'etant pas raieonnalile qu'il 8'approelie de uons, fl 
m£me ea l'gtat de la grace il □' y a riea eu nons digne de la sainte- 
t* de Dieu." V. La rfialit* du projet etc. P. II. art. 1, 



De Jansenismi origine et progressu. 



235 



accusationibusque calumniosis praecipue Jesuitas proseque- 
batur, ut horum influxum destrueret. Hujus odii ea causa 
fuisse videtur, quod Vergerius perspiceret, principia 
Jesuitarum in doctrina et disciplina e diametro suis opi- 
nionibus opposita esse, et nonnisi destructo eorum influxu 
errores suos posse propagari. Caeterum quum liber ille 
Aurelius scriptus videretur ad splendorem et potestatem 
hierarchiae ecclesiasticae vindicandas initio plurimorum 
ex clero Galliae plausus obtinuit, erroresque minus obser- 
vati fuerunt. Vergerius quidem operi non apposuit nomen 
suum, sed ipsum esse auctorem omnes conjiciebant, inde- 
que majorem obtinuit auctoritatem. Versus a. 1637 plures 
asseclas sibi junxit celebriores, inter quos eminuerunt 
fratres Antonius et Isaac Lemaistre, qui saeculo et ejus 
gloriae valedixerunt, ut sub directione illius seductoris Deo 
et studiis sacris viverent. 

22. Qualis animus Vergerii fuerit optime elucet ex s. vincen- 
iis, quae de ipso retulit s. Vincentius a Paulo, ejusque re- 
latio eo majoris momenti est, quod vir ille sanctus nulli 
studio partium addictus esset, et satis diu unionem quam- 
dam cum Vergerio habuerit. Erant enim ex eadem patria 
oriundi, et s. Vincentius opera illius uti desiderabat ad fun- 
dationem Congregationis suae, eo quod Vergerius versatus 
haberetur in disciplina antiqua; hic autem amicitiam s.Vin- 
centii colere studebat ad propriam comraendationem, et 
eum in partes suas trahere satagebat. Aliquanto tempore 
Vincentius, qui eminebat caritate quae non cogitat malum, 
Vergerii dicta et factaMn meliorem interpretabatur partem ; 
sed quum inde ille audacior factus apertius sensa sua 
aperiret, sectarium Vincentius agnovit. Juvabit ea referre 
quae habet Rapin T. I. L. VII. p. 321. „Un jour ^tant 
tombes Fun et autre en discourant ensemble sur quelques 
points de la doctiune de Calvin, il ne put s'empecher de 
lui faire paraitre son ^tonnement de voir que 1'abbe prenait 
le parti de d6fendre Terreur de cet h^retique : sur quoi le 
p^re lui ayant repr6sent6 que cette doctrine de Calvin 
qu'il d^fendait, 6tait condamnee de TEglise Romaine, Tabb^ 
eut Taudace de r6pondre que Calvin n'avait pas eu en cela 



236 XL. De Jansenismo. 

une si maavaise cause, mais qu'il l'avait mal d^fendne, 
ajoutant ces paroles en latin : bene aensit, male locutns 
est." — A!ia vice quum Vergeriua proponeret doctrinam 
a Concilio Tridentino damnatam, s. Vincentius eum inter- 
peliavit: „Osez- vous aller contre le Bentiment d'une aBsem- 
bl6e si sainte, si aavante, inspir^e par le Saint-Esprit, vous 
qui n'etea qu'un doeteur particulier sans auctorite et sans 
caract^re? — Ne me parlez point dece Condle, reprit l'abb^, 
c'itait une assembUe de ecolastiques, ofi il n'y eut qu^intrigues, 
qae cahales et factions." Quum aliquando Vincentius Ver 
gerium viaitaret et eum inveniret in legcnda s, Scriptnra 
occupatum, hic dixit: „C'eat 1'Ecriture sainte qxie je lie, 
mon cker Monsieur; et apr^ s'elre 6tendu aur les lumieres 
que Dieu lui donnait dans cette lecture, il 8'emporta jusqn' 
k dire, par un transport d'oi^aeil et de presomptioD qui 
n'a jamais eu de pareil, que VEcriture satnte avait quelque 
chose de plus 4clatant et de plus beau dans son esprit qw 
dans elle-meme." ^) 

23. Separatio autem inter Vergerium et s. Vineentiuni 
facta eet occasione quadam , qua mene haeretica illins 
omnino apparuit. Quadam die quum s. VinceDtius mane ad 
eum venisset, ,,ce bon pfere le voyant sortir de aon cabinel 
pour le venir i^ecevoir avec un air d^inapire: Avouez, 
moDsieur TabbiJ, lui dit-il avec sa douceur ordinaire, que 
voua ^tea content de quelque nouvelle luraiere que Dieu 
vous aura communiqu^e dans quelque entretien avec lui 
par la pri^re, car vous avez Tair d'un homme aatiafait. — 
J'avoue, r^pondit-il, que Dieu vient de me remplir de sei 
lumih-es en me faisant connaifre qu'il n'y a plus d^Eglise" 
Obstupuit Vincenlius de his verbis. — „Non, dit Tabbe, 
Dieu m'a fait voir qu'il y a plus de aix cents ana qu'il n'ja 
plus d'Egliae. Avant cela rEgliae 6tait comme un grand 
fleuve, qui n'avait que dea eaux pures et claires, mainte- 
nant ce n*eat plus que de Tordure et de la boue. Le lit 
de cette riviere si pure et ai belle est encore le mnnie, 



') V. Bapin I. L. VII. p. 319 sqq. 



\ V »■ ^■* 



De Jansenismi origine et progressu. 



237 



mancipatur. 



mais ce ne sont plus les memes eaux/^ Opposuit s. Vin- 
centius, Ecclesiam juxta Domini promissa super petram 
aedificatam et Christi sponsam esse, sed Sancyranus re- 
spondit: „11 est vrai que Jesus-Christ a bati son Eglise 
sur la pierre, mais il est vrai aussi qu*il y a un temps pour 
edifier et un temps pour ditruire; c'6tait son 6pouse autre- 
fois, maintenant c'e5^ une adulthre et une prostituSe, ce qui 
r a oblige de la repudier et de s'en faire une autre qui 
lui soit fidele.*" S. Vincentius ipsi improperavit tunc 
vehementius arrogantiam suam et sensus perversos, eum- 
que reliquit. Quum ad eum iterum rediisset, nec ad me- 
liorem frugem eum perducere posset, exinde noluit amici- 
tiam Sancyrani colere, imo aliis errores hujus sectarii 
communicavit.^) 

24. Quum ex una parte a Vergerio jam complures Custodiae 
quae pietatem sectabantur personae, tum viri tum feminae, 
seducerentur, ex altera vero parte frequentiores fierent de 
ejus perversis doctrinis ac de innovationibus ejus querelae, 
tandem Cardinalis de Richelieu die 15^ Mai a. 1538 eum 
in custodiam mitti jussit in castello Vincennes. Ibi 
processus contra ipsum institutus est, ac detentus fuit 
usque ad mortem Cardinalis. Verumtamen auctoritas 
ejus apud sequaces aliosque inde non fuit diminuta^ sed 
aucta. 

25. Interim Jansenius Lovanii adlaborabat conficiendo 
8U0 Augusfino, simulque magnam famam paulatim sibi 
comparavit. Quum initio gubernio Hispanico minus gratus 
esset, postremo favorem sibi acquisivit, quando compulsus 
ab amicis, et adjutus uti videtur a Rosaeo (Rooze) secre- 
tioris Consilii praeside, homine eruditissimo, scripsit opus 
bipartitum Mars GallicusJ) Quum videlicet eo tempore 
Galli juvarent Batavos protestantes contra regem catholi- 
cum, et foedus inirent cum Suecis haereticis contra Impe- 
ratorem Ferdinandum II, qui per totam vitam summa 



Rapin, I. L. VII. p. 323. 

^) Alexandri Patricii Armacani Theologi Mars Gallicns, seu de 
jnstitia armorum regis Galliae, Libri duo, Anno MDCXXXV. 



>:] 



938 XL. De Janseoismo. 

cum religione CatholiciBinum io Germaoia fimare etudnit, 
inde merito multi ex Catholicis veAAe commoti sunt. Rati» 
Tera hujuB tendentiae politicae, quae Catholiciemo maxima 
attulit detrimenta, ea erat, quod Galliae gubernium, cni 
praeerat Ricbelieu, formidaret potentiam domus Austriacae 
in Germania et in Hispania dominantis, adeoque hanc 
quocumque modo Richelieu oppugnandam censeret. Ut 
vero ista foedera cum haereticis justificarentur, appamit 
liber cui titulus ^Les quesHons d4cid4es par M. BesiaD- 
Arroy, docteur en th^ologie de la Facult^ de Paria el 
tli6ologal de rEglise de Lion,'") quo opere auctor modum 
agendi regis vel potiue minietri ejus Richelii, inepta plane 
ratione vindicavit. Professue videlicet est apertiesime, 
Imperium esee ex temporibus Caroli M. Gallicae coronae 
indivulse nexum, et quotquot illud vel ejus partem detine- 
bant esse injustos, usurpatores, raptores. Francos ad illa 
repetenda armis teneri ; porro huc spectare foedera cuoi 
inBdelibns, tanqnam stratagemata , quo viribus hostium 
debilitatis facilius injuete detenta repetantur. lete liber 
erat opus privatum, nec Galli generatim ex ejusmodi rs- 
tionibus foedera cum haereticie probabant. Sed pleriqne 
ex aliis motivie utcumque sibi persuadere et oetendere 
nitebantur, in illie foederibue agi de rebue mere pollticis 
et civilibus, nec bonum religionis hac in re offendi.') — 
Liber tamen ille vehemenler animos Hispanorum commoTit, 
et Jansenius suscepit in suo opere Mare Gallicus ejus re- 
futationem. Hoc opus satyricum contra Galliae reges et 
jura praetensa in genere suo erat valde bene confecttim, 
et sicuti Kichelio Galliaeque gubernio fuit vehementer 
exoaum, ita Hispanis admodum exstitit gratum.^ 



*j ImprimS & Paris cbez Quillianme Loison an. 16M. 

^) Argumenta ejnsmodi congerit Rapin I L. VI. p 299 sqq. iDagii> 
cnm eloquentia; sed examen eadem non snstinent. 

') Cfr. Rapin I. L, TI. p. 362. „A la vfirite nn livre anssi sanglanl 
contre le nom fran^ais que le fut celui de Jans^nins ne ponTsit fn 
manqner d'etre au gout dn Conseil d'Bspagne, et aurtout de« palrons 
dn docteur qni Tayaient embarqufe ft ce deasein ; ils ne manqu^ent pas 



De Jansenismi origine et progressn. 



2H9 



26. Quum porro episcopatus Iprensis vaearet, ad J™en. 
eum Jansenius est promotus et a. 1636, die 28^ Octobris, iprensis. 
consecratus. ^) Per breve tempus quo dioecesim admini- 
stravit, visus est bene agere, ac in Societatem Jesu etiam 
animum mutasse; nullis enim Jesuitas affecit molestiis. 
Sed Augustino suo ultimam admovit manum, jamque petiit, 
ac die 20® Januarii a. 1638 obtinuit privilegium regium 
necessarium, ut Lovanii illud imprimi posset. *) Quum 
vero studiis continuis et ingenti labore valde exhaustus 
esset, initio Maii a. 1638 maligno morbo, qui jam ex 
duobus annis Ipris regnabat,^) correptus, die 6® illius 
mensis annos tantum quinquaginta quatuor natus ex hac 
vita decessit. Juxta ea quae refert Rapin (I. L. VIII. 
p.368) cum sincera pietate eum obiisse dixcris; „avec des 
marques d'une foi vive et d'un amour de Dieu qui parut 
sinefere a ceux qui en furent les t^moins." Antequam 
moreretur ejusmodi fecit de opere suo Augustinus declara- 
tionem : Ego Comelius Jansenius, Dei et Apostolicae Sedis 
gratia JEpiscopus Iprensis^ de mea lihera voluntate do et dono 
omnia mea scripta ad explicationem s. Augustini spectantia 
Capellano meo Reginaldo Lamaeo, partim quia magno labore 
ea scripsit vel dictavit, partim quia sine originaliy copia 
corrigi non potest. Hac tamen mente hanc donationem facio, 
ut cum doctissimis viris magnifico domino Liberto Fromondo 
et reverendo domino Henrico Caleno Canonico Mechliniensi 
conferat et disponat de editione quam fidelissime. Sentio 
enim aliquid dijficulter mutari posse, Si tamen Romana 



■>! 



anssi d'employer leur cr6dit pour prdner ce bel ouvrage, et pour le faire 
valoir, ce qui ne leur fut pas difiicile, car en mati^re de satire, c'6tait 
une pi6ce achev6e." 

^) Plures candidati a Praesulibus Belgii pro episcopatu Iprensi 
praesentati sunt. Jansenius speciatim ab Archiepiscopo Mechliniensi 
Jacobo Boone ac dein a consilio regio commendatus fuit. Documenta 
quae ejus promotionem spectant vide ap. Yandenpeereboom, Comelius 
Jansenius etc. Annexes I — IV. 

'^) V. Vandenpeereboom 1. c. p. 51; et summam privilegii in Augu- 
stino, Fol. 4, ed« Lovan. 1640. . 

*) V. Vandenpeereboom 1. c. p. 37. 



340 XL. De JaQBeiiiBnio. 

Sedes aliquid iiuitari velit, aum obediene filius, et illiu» Ec- 
clesiae, in qua semper mxi usque ad kunc lectum morti», 
obediens mm. Ita mea postrema voluntae est. Actwn sexta 
Maii 1638. 

27. Declarationem hanc editores operis praemiseruTit 
eidem addentes: Copia testamenti Perillmtris ac Eeveren- 
dissimi Domini Comelii Jansenii Epiacopi Iprensis ah ipso 
dictati vix media kora ante mortem. — Infra scriptum erat: 
Cornelius Episcopus Iprensis, et impressum sigillum ejugdem. 
Ita testnr: Henriau.s Calenus. — Ejusmodi porro testamen- 
tom plane dubium, imo apocrjphum et confictum esse 
probarc nisus eat cl. Vandenpeerenboom in suo libro Cor- 
nelius Jansenitts, in quo varias narratiunculas falBas de 
adjuuctis mortis JanBeuii Bolide refutavit et insignta qiiae- 
dam documenta quae Jansenium spectant ex archiviis 
primum publicavit. In lucem igitur edidit (AnnexeB X. 
XI. XII) veruni epiacopi Iprensis testamentum, quod die 
50 Maii ab ejus secretario Tychone confectum et Jansenio 
transmisBum erat. Hic morti dein proximug, quibuBdam 
adjectie manu jam labante, die 6** Maii mane quadrante 
ante horam tertiam, praeBentibus ut testibug duabus soro- 
ribuB religiosis ac fratre laico Franciscano, Tycboni sd 
portam cubiculi advocato, hoc teBtameatum reddidit. In 
eodem dispositioneBvariaepiaehabentur, sed ne verbum qni- 
demde opere Augustinus. Advortit porro Vandenpeereboom, 
poBt traditum illud tcBtamentum Jansenium incidisse in ago- 
niam et brevi post paullo afite horam quartam matutinam'-] ob- 
iisae, ita ut ulteriora seribere vel dictare non potuerit, eo vel 
minus, quod tres personae praesentes, duae religiosae et 
frater laicus Franciacanus, aptae non eBsent, ut deeiara- 
tionem illam latinam conciperent. Caeterum censet, satis 
patere, JanBenium morientem bona fide exiBtimasse doctri- 
nas Buas falsas esae orthodoxas, et anxium non fuisse de 
opere confeclo. Unde concludit, declarationem illam qnain 



') Ila Registres capitul. y. XI. p. 675, ap. Vandenpieereboom 



'Tt: 



De Jansenismi origine et progressu. 



241 



uti testamentum editores vulgarunt, ab iis compositairi fuisse, 
ne in Augustino edendo obstacula ipsis fierent. Sensa qui- 
dem Jansenii eo contineri; quum et in fine operis (T. III. 
L. X. c. 18) doctrinas suas judicio Sedis^ Apostolicae ipse 
submiserit et Romani Pontificis infallibilitatem semper 
defenderit. ^) 

28. Attamen existimamus, his rationibus non evinci, 
declarationem illam a Jansenio moriente non fuisse dicta- 
tam. Valde enim probabile est, quum mors jam instare 
videretur Reginaldum Lamaeum, episcopi Iprensis capel- 
lanum et confessarium advenisse, eique Jansenium paucis 
verbis ultimam suam voluntatem de confecto opere mani- 
festasse. Is vero cito potuit scripto declarationem suscipere 
ac sigillum episcopi addere, hic vero eam subscriptione 
munire. Quod enim in agoniam incidens sensibus fuerit 
destitutus ex documentis non coUigitur, ipsique editores 
conveniunt, vix media hora ante mortem declarationem 
illam dictatam fuisse. Immerito porro supponitur Jansenium 
adeo tranquillum fuisse, ut ne cogitaret quidem de sui 
operis discrimine. Ex Augustino ipso enim patet, Janse- 
nium sibi conscium fuisse quod Baji doctrinas instauraret, 
et quamvis nitatur conatus suos defendere, contendens 
varias Baji propositiones esse damnatas tantum propter 
acerbitatem, eo quod ob novitatem in Ecclesia contentiones 
exeitarint, posseque aliquas sustineri in rigore et sensu ab 
auctore intento,^) non potuit non persentire, doctrinas suas 
valde periclitari. Existimamus igitur declarationem istam, 
quam vaga quadam rationi editores testamentum dixerunt, 
esse genuinam. 

29. Declaratio autem haec submissionis in R. Pon- 
tificem sincera fuisse videtur. Etenim per se ejusmodi 
solemnis protestatio, instante morte facta, characterem quem- 
dam habet sinceritatis. Nec illud quod dicit: Sentio enim 



Declaratio 
genuina. 



') L. c. p. 37 sqq. 

'^) V. Augustinus L. IV. C. XXV— XXVII, et ea quae diximus 
superius de controversia quoad Comma Pimium. 

Jungmann, Dissertationes. Tom. VII. 16 




m 



"t /H? 






N'!!'^' 



I 



lis 



242 



XLt De JanseiiHniMK 



Deciaratio aHqy^d difficulter mutari posse^^ eo pertinet, ut restringat 
8ubmi8»ionem sub Sede Apostolica. Sed hoc spectat ea 
quae praecedunt, ut quam fidelissime opus edatur, nec ab 
editoribuB aliquid mutetur, quum omnia inter se cohaereant 
et ex ejusmodi mutationibus sensus facile immutetur.^) 
Imo quum addat: Si tamen Romana Sedes etc, declarat 
omnimodam submissionem sub Pontifice Romano. Praeterea 
vero etiam in promotione sua (1619) Romani Pontiiicis in- 
fallibile magisterium hac propositione defenderat: „Roma- 
nus Pontifex supremus est omnium de religione contro- 
versiarum judex, cujus judicium rectum, verum et iufalli- 
bile est, quum universae Ecclesiae aliquid sub anathemate 
tenendum definit."^) In epilogo autem operis, etsi s. Augu- 
stini mentem se assecutum esse nimia fiducia teneat, tamen 
doctrinas prolatas Apostolicae Sedis ju^icio committit. 
„Quidquid, scribit, de rebus tam multiplicibus et arduis, 
non juxta meam, sed juxta 8. Doctoris mentem pronun- 
ciavi, ex Apostolicae Sedis Ecclesiaeque Romanae matris 
meae judicio sententiaque suspendo, ut illud jam nunc 
teneam si tenendum, revocem si revocandum, damnem et 
anathematizem, si damnandum et anathematizandum esse 
judicaverit. Nam quemadmodum istius Ecclesiae ac Sedis 
mysteriis infantulus initiatus, et ejus fide cum lacte matris 
imbutus fui, et orevi, et adolevi, et senui, nec ab ea ad 
latum unguem, quod sciam, animo, aut facto, aut sermone 
deflexi; ita porro ad extremum usque spiritum vivere, ac 
Deo adjuvante mori, divinoque judicio sisti, mihi consti- 
tutum est; ut juxta sacratissimam ejus regulam, quae a 
temporibus Apostolorum per successionem continuam Ko- 
manorum Pontificum per universum orbem praedicata et 



41 «I 



;P1 



V0 

.•ti.r 






mi- 



i 



^) Unde faaud accurate Eapin : „Les suppliant (les ^diteiDTS) de nft 
rien changer dans son ouvrage 8'ils trouvaient quelque chose de pea 
conforme aux sentiments de FEglise romaine, d> laquelle 11 se soumettait 
entierement " M6m. I p. 370. 

^) y. De Bam. OFatio die laiidibus quibns veter^ Lo^amensinm 
theologi efferri possunt. Lovanii 1847. 



'i-t^i 



De Jansenismi origine et progressn. 



343 



credita est, referam a divina justitia bonum aut malum.^^^) 
Ex altera vero parte advertendum est^ ex epistolis Jan- 
senii coUigi, eum praejudiciis et aversione in tribunalia 
S. Sedis repletum fuisse, nec ignoravisse, doctrinas suas 
Baji opiniones damnatas restaurare. Ejusmodi autem opus 
quale conscripsit, illo tempore eo minus a viro probatae 
pietatis confici et edi poterat, quod post Congregationes 
de Auxiliis vetitum erat de his materiis scripta publicare. 
Sed quum ea opinio animo ejus insedisset, multa in £c- 
clesiae doctrina et disciplina esse corrupta^ et restauranda 
esse antiqua, Romae vero res agi influxu, fraude, et favore 
partium, concipi potest, quomodo in coeptis suis pertinacia 
quadam processerit, et nihilominus voluntatem retinuerit 
ultimo judicio S. Sedis se submittendi. — Ejusmodi tamen 
viri, uti postea patuit, ipsam S.^ Sedis sententiam, ut sit 
infallibile fidei decretum^ saepe tot conditionibus vestitam 
volebant^ et tam foecundi erant in adinveniendis caviUa- 
tionibus, ut semper fuga ipsis esset parata. 

30. Jansenio defuncto mox se operi accinxerunt ^^ff^^*^ 
Hegmaldus Lamaeus ipsius capellanus, qui amanuensis 
fuerat et chartarum corrector, Henricus Calerms archi- 
presbyter Bruxellensis et Mechliniensis canonicus^ ae 
Lihertus Fromondus Professor Lovaniensis; atque biennio 
post mortem auctoris a. 1640 volumen sibi commissum 
pablicae luci exposuere. Studuerunt per Zegerum typo- 
graphum Lovaniensem clam opus imprimere; attamen res 
innotuit PP. Jesuitis^ ac mox internuntius Richardus AraviuB 
archidiaconus Cameraeensis, apud Rectorem Universitatis 
institit^ ut editio inhiberetur. Hic inhibitionem, quod sui 
muneris non esset declinavit, et quamvis brevi post ipse 
PoBtifex Urbanus VIII per Cardinalem Barberinum vehe- 
mentius instaret^ ne opus publicaretur, tamen illi ad quos 



^) Aagustinas, T. I£L L. X. Epilogas omnium. — Eeferunt quidam 
auctores, «ti Feller \Dictionn. biogr. art. Jansenius) et Rohrbacher (EL 
E. L. 87), Jansenium brevi ante mortem etiam epistolam anbmissionis 
ad Urbaiuui YIII soripsisse. Sed factum hoc yerum non esse yidetui:. 
Cfr. Vandeflpeereboom L c. p. 62. 

16* 



') NeBcio quomodo variis auctoribns opinio inhaeflerit, psrfide t>b 
«ditoribus BuppreBaam esBe illiun declarotioDem n JanaeDio ante inortciii 
emiBsam, de qva. superins egimns. Declaratio eniiD illa revera ib 
Henrico Caleno publicata fnit in editione Lovaniensi a. IW), el i»- 
Tenitui ex integro in verso folii primi sen tituli ipsius Operis. 



244 XL. De Jansenismo. 

res pertiaebat tergiversatioDibus et variis effugiie usi, 1 
editionem potiue aceeleraverunt et Auffustinum a. 1640 ia 
lucem ediderunt. ') 8iite mora dein Augustinus spargitur, i 
obnixe id eurantibus episcopie MechlinieDsi (Jacobo Boonen), I 
OandavenBi, Tornaeensi, simulque Roeaeo, Pontano, Caleno, 1 
Paludano, Sinnichio qui indicem composuerat, per HoUan- 
diam vicinasqne urbes. Quin etiam mox publice FraDco- ! 
furti ac Coloniae prostat, et recuditnr Rothomagi in Oal- 
liiB, quum satiendae siti fautorum volumina deessent. 

31. Sed brevi post, videlicet a, 1641 pridie Nonas i 
Martii, liber j4MjMS*inu« ab Urbano VIII per Constitutionem 
In eminenU prohibitus fuit. Duas censurae causas et ra 
tiones exponit Poutifex. Prima est, quia contra decretum 
Pauli y datum a. 1611 de non promulgandia uUis circs 
materiam de auxiliis operibus, dictus liber Jansenii editaa 
fuisset. Atque bac ipsa de causa noDDullas tbeses, qnas 
Fatres Soc. Jesu Antverpiae de eadem materia tractantes 
typis maudaverant absque licentia Inquisitionis Gomanae, 
pariter proscripsit. Altera causa erat, quod opus contineret 
propositiones Baji jam antea a Pio V et Gregorio XIII 
damnatas, Unde dicitur: „Opportunum remedium adbibere 
volentes, Pii et Gregorii Praedecessorum hujuBmodi Con- 
stitutiones praedictas, omniaque et siogula in eis contenla, 
Apostoiica auctoritate teoore praeseDtium perpetuo confir- 
mamuB et approbamus; lihTumque praedicium cui tlttdus eit 
Augustinua, ariiculos, opiniones et sententias in dktU 
ConsHtutionibm reprobatas atque damnatas, ut a noUi 
compertum est, continentem et renovantem, . . . prokibemus." — 
Ex censura Urbani altus ortus est Jansenistarum dolor, el 
in Bullam ipeam falsi expostulatio. Missi sunt a LovauieD- 
sibuB duo deputati Sinnicbius et Papius, qui libri Jansenii 



-V;'-.-i».Ka 



De Jansenismi oritcine et progressa. 



245 



defensionem susciperent, ac praesumptae subreptionis ape- 
rirent causas ac rationes. Bullam etiam ipso jure irritam 
eontendebant : tum quia damnaret libri Jansenii doctrinam, 
ea prius non discussa nec cum Augustiniana comparata, 
tum quia non idem, qui Baji, esset sensus in iisdem pro- 
pugnandis articulis, inter quos, dicebant, nonnuUi aliquo 
pacto mstineri possunt in rigore et proprio verborum sensu 
ab assertoribus intento. Sed auditis et longo examine 
discussis exceptionibus et querelis, Urbanus VIII a. 1644 
die 26® Julii copiam authenticam Bullae illis tradi jussit, 
cui fides adhiberetur; et difficultatibus et querelis motis 
perpetuum silentium indixit. NonpotuittamenUrbanusVIII 
quoad vixit obtinere a ministris regis catholici, ut sua 
contra librum Jansenii Constitutio in Belgio solemniter 
promulgaretur, ob infinitas scilicet defensorum hujus libri 
artes et niolitiones, quibus totum Belgium commovebant 
ac perturbabant. 

32. Mortuo Urbano VIII (29<^ Julii 1644), Innocen- mnocen 
tius X ejus successor (14® Septembris) executionem Bullae 
Praedecessoris urgere coepit apud Gubernatorem Belgii 
Marchionem Castri -Rodrici, Brevi ad ipsum dato die 
2o Martii a. 1645; atque in eumdem sensum scripsit ad 
singulos Belgii praesules. Necdum tamen votis plene frui 
concessum, nisi anno 1648, cum regis catholici jussu ac 
cura Leopoldi Archiducis Constitutio Urbani publicata et 
acceptata fuit, imposita etiam lege iis omnibus, qui ad ali- 
quod civile seu ecclesiasticum munus promoveri cuperent, 
ut propria syngrapha et juramento acceptationem testaren- 
tur. Aliqui adhuc restiterunt usque ad a. 1651 ; sed tunc 
utriusque potestatis pontificiae et regiae mandatis efi^ectum 
est, ut omnes sese submitterent. Ex hoc tempore in Belgio 
Jansenisticae lites fere sopitae sunt; sed in Gallia vehe- 
menter efi^erbuerunt. Atque eo jam oculos convertamus. 

32. Remansit Vergerius Viucennis in custodia usque 
ad mortem Cardinalis Richelieu (4® Decemb. 1642). Interim 
vero numerus asseclarum ejus non diminutus sed auctus 
est, et complures viri solitariara quamdam vitam apud 



tias X orget 

damnatio- 

nem 



246 



XL. De Jansenismo. 



r; 



>' 



Vergerii 

mors et in- 

doles. 



[i- 
P; • ■ 



iif- 



abbatiam Portus-Regii (extra muros) ducebant, secundttm 
Vergerii principia. Hos uti et religiosas feminas in utro- 
que Portu - Regio degentes Singlin ut successor Ver- 
gerii dirigebat. Dimissus ex custodia est Vergerius die 
6® Februarii a. 1643, atque prosecutus est, quamvis viribtts 
esset infirmus, magno ardore exequi consilia sua, maxime 
in directione animarum. Sed non diu superstes fuit; 
apoplexia enim correptus obiit die 11*^ Octobris illitts 
anni 1643. Ex permagna solemnitate exequiorum, quibtts 
adfuerunt plures episcopi, apparuit, factionem quam for- 
maverat jam auctoritatem non exiguam acquisivisse, et 
influxu hujus factionis etiam evenit, ut Vergerii se- 
pulcrum in ecclesia s. Jacobi cultu fere religioso, velttti 
viri sancti, coleretur.*) 

34. Ad indolem et characterem Vergerii quod attinet, 
vir erat ipse staturae mediocris sed formae convenientis. 
Prae se ferebat in facie austeram quamdam dignitatem, 
vivaces habebat oculos, frontem largam et serenam. 
In sermone erat brevis, solemnis, obscurus, et ita se 
veriora sua et falsa principia de doctrina et disciplina 
proferebat, ut auditoribus relinqueret desiderium plura de 
his cognoscendi. In auditores vero asseclas mox domi- 
nationem quamdam sibi vindicabat, ita ut mirabunai enm 
venerarentur uti virum sanctum, veritatis confessorem et 
inspiratum a Deo. Ex occulta quadam superbia singulares 
suas opiniones contra doctrinas ei traditas concepisse vi- 
detur, easque dein in solitudine fovit, eoque direxit studia 



*) „L'enterrement se fit a la paroisse de Saint-Jacques da Fanbonrg 
avec un grand concours de gens de qaalite. La messe fnt c61^br6e, a 
ce qa'on dit, par trois 6v§qaes : prStre, diacre et sous-diacre. Fran^ois 
de Caumartin, 6v§qae d' Amiens, dit la messe et fit les c^remonies des 
prieres aatoar du corps. Les aatres 6v6qaes qai y assist^rent fnrent 
l'archey6qae de Boardeanx, les 6y§qaes de Valence, de Chalc^oine, 
d'Acre, le coadjntor de Montanban et qaelqnes antres avec nn grand 
nombre de personnes de qnalit^ de toate sorte ; car pour faire honnenr 
aax obs^qnes d'an homme si important, on eat soin de faire une assem- 
bl6e de cons6qaence, c'est-^-dire de gens da parti et d'autres qni n'en 
^taient pas poar faire plns de brait dans le monde ** Rapin. M^m. I. 
p 506. 



De Janseiiiami earigine et progressu. 



247 



sua, ut eas excoleret et vindicaret. Spectabant autem ^®'^»®'"" ^»- 

doles. 

errores ipsius, uti jam diximus, doetrinam de gratia, et 
disdplinam JEcclesiae] antiquam severitatem et pietatem 
veram restaurandam esse dictabat, et meram fictionem 
esse censebat pietatem quae universim apud probas sui 
temporis personas colebatur. Id autem maxime, ut de 
Vergerio judicium feratur, advertendum est, ipsum superba 
mente censuisse se illustrari, dud, moveri identidem inspi- 
ratione divina; atque ejusmodi motibus phantasticis in iis 
quae agebat ac dicebat dirigebatur. Nihil certe magis 
periculosum erat, quam spiritus iste privatus.^) 

35. Etenim profecto ut theologus catholicus evitet 
errores, plane necessarium est, firmam per-suasionem ha- 
beat de auctoritate doctrinali Ecclesiae ; summique pariter 
est momenti, ut revereatur veneretur, diligat Ecclesiam 
ejusque auctoritatem ; Eoclesiam, inquam, in concreto, non 
vero Ecclesiam quamdam abstractam, quam sibi fingit juxta 
placita et somnia sua. Jamvero Vergerius eam obstinata 
mente tenebat persuasionem, ex pluribus saeculis jam de- 
viationem existere in Ecclesia a vera doctrina, pietate et 
disciplina, et indignatione et contemptu repletus erat in 
Ecclesiae theologos, Ordines, Praesules. Inao sacerdotes 
et episcopos peccato gravi (saltem contra castitatem) suam 
dignitatem amittere opinabatur. Manifestum est, cum eju^- 
modi sensu perverso nec firmam persuasionem de auctoritate 
doctrinali Ecclesiae, et reverentiam atque amorem in Ec- 
clesiam realem consistere potuisse. Dum vero simul motu et 



^) De hac opinione Vergerii conveniunt tum adversarii ejus tum 
fautores, atque apud Sainte-Beuve (Port-Roya T. I.) ea inveniuntur, ex 
quibus patet, tales illustrationes Vergerium sibi tribuisse et asseclas ejus 
ipsi eas adscripsisse. — Cardinalis Richelieu quum in eo esset ut San- 
cyranum custodiae mandaret, dixit ad P. Joseph, notum Capucinum et 
abbatem de Prierres : „ Je vous dirai ce que j'en pense. II est Basque, 
ainsi il a les entrailles chaudes et ardentes par temp^rament; cette 
ardeur excessive d'elle-m§me lui fait des vapeurs dont se forment ses 
imaginations melancoliques et ses r^veries creuses, qu'il regarde apres 
avec des reflexions de sp^culatif comme des lumi^res inspir^es, et 11 
fait de ces rlveries-l^ des oracles et des myst^res." (Rapin, I. L. VII. 
p. 344). 



V V 



248 



XL. De Jansenismo. 



BuUa Ur- 

bani Vn£ 

recepta in 

Gallia. 



inspiratioDe Dei se duci et illustrari autumaret, se consti- 
tuebat ingenti arrogantia ut reformatorem Ecclesiae, et 
patriarcham partis Deo addictae, electae atque fidelis. — 
Similes fuerunt sensus qui post mortem Vergerii in factione 
Jaiisenistica, ac maxime in ducibus ejus perstiterunt. 
Juvabit autem inde ab initio animadverterC; luctam contra 
Jansenistas in Gallia adeo difficilem fuisse, quia simul 
fere orta est fluctuatio funesta de auctoritate doctrinali 
suprema et infallibili Romani Pontificis, et resuscitatae 
sunt opiniones falsae Gersonii et sociorum ipsius indoli 
priraatus valde obnoxiae. Ita quum veritates illae funda- 
mentales in dubium vocarentur, per se aliqua cum Jan- 
senismi principiis affinitas sequebatur. Jansenistis vero occasio 
praebebatur, ut contra damnationes R. Pontificis se tuerentur, 
utque luctam contra se ipsos repraesentarent tanquam ortam 
ex studio partium, ex odio, ambitione, invidi^. Imo inde 
etiam factum esse videtur, ut non pauci, quamvis Janse- 
nismo non penitus sese addicerent, tamen favorem quem- 
dam Jansenistis exhiberent. — Ista igitur in tota historia 
Jansenismi prae oculis habenda sunt. Modo prosequa- 
mur paucis praecipuos in re nostra eventus. 

36. Quemadmodum in Belgio, ita etiam in Gallia 
per factionem Vergerii doctrinis faventem efi^ectum est, ut 
acceptatio Bullae Urbani VIII coutra Jansenii Augustirmm 
retardaretur. Interim tamen Isaacus Habertus, doctor Sor- 
bonicus et postea episcopus Vabricensis, verbo et 
scriptis (Defendo fidei Ecclesiae, 1643) doctrinam Jan- 
senii confutavit. Cui ex altera parte Antonius Amaldus 
qui eo tempore doctoratus lauream in Sorbona acceperat, 
duas opposuit pro Jansenio apologias (1644 et 1645). 
Attamen initio anni 1644 BuUa Urbani VIII regio mandato 
ad Facultatem theologicam delata est, et paulo post Fa- 
cultas suis omnibus severe injunxit, ne aliquam e damnatis 
a Pio V et Gregorio XIII propositionibus propugnarent.^) — 
Sed quam maxime eo tempore Vergerii ausus promovit 



^) Tournely, De Gratia, tom. I. de Jansenismo epocha f 






De Jansenismi origine et progressu. 



249 



liber famosus De frequenti Communione, quem idem Arnal- ^*^®'* ^^ ^'*®* 
dus conscripsit. In eodem libro hic severiora illa et falsa munione. 
principia Sancyrani de frequentatione Sacramentorum se- 
quebatur^ et statuebat inter alia, post aliquod peccatum 
mortale commissum per nonnullos menses a s. Communione 
abstinendum esse. Iste libellus; qui mala fortuna a plu- 
ribus episcopis et doctoribus approbatus fuit, revera Jan- 
senismum magis quam omnia alia media in Gallia propa- 
gavit^ et ab editione hujus opusculi extensio Jansenismi 
incepit.^) 

37. Quum vero hic de frequenti Communione liber 
magna cum arte confectus esset, auctorque affirmaret, se 
personas pietate jam imbutas non arcere a frequenti 
Comraunione, sed eo tendere, ut secundum antiquitatis 
disciplinam dispositiones ad sacra mysteria suscipienda 
necessarias vindicaret, non pauci existimarunt, ejusmodi 
opere mire pietatem fovefi. Praeter multorum doctorum, 
novemdecim praesulum approbationem liber in fronte 
gerebat — Sermones quosdam habuit contra hujus libri 
doctrinam P. Nouet S. J., sed archiepiscopus Parisiensis 
Jo. Fr. Gondy id tam aegre tulit, ut instigante coadjutore 
ejus et nepote Paulo Gondy (Card. Retz) illum virum a 
praedicationis munere omnino suspenderit. Quantopere 
his eventibus Vergerii principia et conatus in tota GaJlia 
promota fuerint, per se manifestum est. Eodem fere tem- 
pore (a. 1641) Henricus Duhamel, doctor Sorbonicus et 
parochus pagi Sti Mauritii . in archidioecesi Senonensi 



^) Operae pretium est recensere hoc loco praecipua membra fami- 
liae Arnauld, qaae tantiim in propagatione Jansenismi influxum exer- 
cuere. Sex erant sorores moniales: 1. Catharina Le Maitre, n. 1590, 
post mariti mortem habitum in abbatia Portus-Regii induit. — 2. Mater 
Angelica (Jacqueline), n. 1591. — 3. Mater Agnes (Johanna), n. 1593. 
—■ 4. Soror Anna-Eagenia, n. 1594. — 5. Soror Maria-Clara n. 1600. 
— 6. Soror Magdalena-Christina, n. 1607. — Mater earum Catharina 
etiam post mortem mariti apud ipsas religiosa facta est. — Quataor 
erant fratres: 1. Robertus d'Andilly, n. 1588. — 2. Henricus, Episcopus 
Andegavensis, n. 1697.— 3. Simon, n. 1603, militiae addictus.— Antonius, 
n. 1612, Doctor Sorbonicas (Magnus). Ab ipso liber de frequenti Com- 
munione editus est a. 1643. 



260 



XL. De Jansenismo. 



t^' 



(Sens), poenitentiam publicam in sua parochia instituit 
indeque multis laudibus ab Arnaldo ejusque sociis evectus, 
famam quamdam acquisiyit. Is a. 1645 promotus fuit ad 
parochiam Parisiensem Saint-Merry, et Jansenismum dein 
Parisiis maxime propagavit. Ita quo tempore mortuus est 
Vergerius factio ejus audacius in publicam lucem prodiit, 
et jam apparuit satis formidanda, eo vel magis quod multi 
ei favorem impertirentur qui perversas tendentias non satis 
perspectas habebant. Simul etiam aemulatio quaedam 
plures ex Ordinibus religiosis et ex clero saeculari excitabat 
in Societatem Jesu, ita ut factioni huic Societati oppositae 
facile manuEi praeberent. 



ZI. 

De candenmatione quinque propositionum 
Jansenii €lc de ,,p<ice Clementi/na^^. 

PropoBitio- 38. Anno 1649 die P Junii Nicolaus Cornet syndicus 

^^luno el^ sacrae Facultatis theologicae Universitatis Parisiensis que^ 
cerptae. rimoniam instituit adversus quosdam baccalaureos, qui suis 
thesibus vel defensioni orali interserebant doctrinas ex 
Augustino Jansenii haustas, et magnum periculum quod 
imminebat ostendit. Postulavit, ut examen fieret et cen 
Bura ferretur de septem propositionibus ab ipso Facultati 
delatis, quae doctrinas illas perversas libri Augusti^m 
complectebantur. Annuit quidem Facultas et deputatos 
ad examen instituendum nominavit; sed machinationibus 
suis factio Janseniana eifecit, ut septuaginta doctores pro- 
vocarent ad senatum, et senatusconsulto die 5® Octobris 
cautum est, ne examen ejusmodi fieret. Sed quum sana 
doctrina magis magisque periclitari videretur, octogint^ 
quinque episeopi Galliae a. 1650 subscripaerunt solemni 
epistolae, quam Isaac Habert episcopus Vabricensis exara 
verat denuntiantes Pontifici quinque famosas Jansenii pro- 
positiones. Rem maxime promoverunt P. Diuet S, J.. 
cujus frater Ludovicu^ episcopus Matisceusis (Macon) erat 
inter praesides comitiorum, quae a clero mense Maio ». 1650 



De condemnatione quinque propositionum. 



2bl 



habebantur, et s. Vincentius a Paulo. Dicitur in ejusmodi q^Pj^J*^ 
epistola inter alia: ^Majores causas ad Sedem Apostolicam 
referre solemnis Ecclesiae mos est, quem fides Petri nun- 
quam deficiens perpetuo retineri pro jure suo postnlat. . . . 
Decennium est, ex quo vehementissimis turbis Gallia magno 
Dostro moerore commovetur, ob librum posthumum et 
doctrinam Rmi Corn. Jansenii Iprensis episcopi. Tales 
quidem motus sedari oportebat, tum Concilii Tridentini 
auctoritate, tum Bullae illius qua Urbanus VIII fel. mem. 
adversus Jansenii dogmata pronuntiavit, et decreta s. Pii V 
ac Gregorii XIII in Bajum edita confirmavit. Atque hujus 
quidem Bullae veritatem ac robur novo diplomate vindi- 
casti; sed quia nulli singillatim propositioni certa cen- 
surae nota inusta fuit, locus etiamnum aliquis quorumdam 
cavillis et effugio relictus est. Intercludendum autem pe- 
Ditus speramus, si, ut precamur, Sanctitas Tua quid hac 
in re sentiendum sit, clare distincteque definiet. Obtestamur 
ergo, ut has praesertim propositiones, de quibus disceptatio 
periculosior ac contentio ardentior est, Sanctitas Vestra 
expendat, et perspicuam ac certam de unaquaque senten- 
tiam ferat."*) Dein quinque notas Jansenii propositiones 
subjiciunt. Vides autem, inde ab initio eas propositas fuisse 
ut doctrinam Jansenii exprimentes. 

39. Undecim tamen Episcopi Galliae datis ad Inno- 
centium litteris declararunt, sibi illorum praesulum peti- 
tionem non probari. Intempestivum esse ejusmodi examen 
instituere et turbas ciere; ex consuetudine etiam primum 
ad ipsos Galliae episcopos rem referendam esse. Propo- 
sitiones illas ad libitum esse confictas et ambiguis vocibus 
concinnatas, hinc examen jurgiorum et dissidiorum fore 
occasionem; ut vero definitio aliqua Romae ferretur, ne- 
cessarium esse, Congregationes instituere, uti sub Cle- 
mente VIII et Paulo V de Auxiliis institutae erant, in 
quibus theologi ex utraque parte disputarent. Istam autem 
non videri mentem illorum episcoporum, qui ad Pontificem 
propositiones deferebant. 



*) V. Toumely de Gratia T. I. De Jansenismo, Epocha I. 



252 



XL. De Jansenismo. 



Priorem octogintaquinque episcoporum epistokm 
Pontifici tradidit die IP Aprilis a. 1651 Orator regis 
Galliae. Alteram vero undecim episcoporum Ludovim 
de S. Amour doctor Sorbonicus, tanquam legatus horum 
episcoporum deputatus, reddidit Innocentio die lO^ Julii 
ejusdem anni. 

M^osmo- ^^* Juvabit hoc loco quinque famosas propositiones 

nes jansenit. citare, ita ut simul nexus advertatur quem cum Jansenii 
principiis habent. 

1. Quum gratia semper sit efficax et victrix, homines 
si eam haberent, non peccarent. Sed etiam justi identidem 
peccata committunt; proinde gratiam non habent. Itaque: 
Aliqua Dei praeeepta justis volentibus et conantibus secundum 
praesentes quas habent vires sunt impossibilia : deest quoque 
iis gratia qua possibilia fiant, 

2. Gratia est semper victrix, adeoque : Interioo^ gratiae 
in statu naturae lapsae nunquam resistitur, 

3. Meritorium sane est bonum facere, demeritorium 
malum peragere; utrumque autem libertatem supponit. 
Sed gratia necessitat hominem ad bonum, ejusque defectus 
ad malum. Hinc: Ad merendum et demerendum in stabi 
naturae lapsae non repuiHtur in homine libertas a necessi- 
tatey sed sufficit libertas a coactione. 

4. Quum gratia vere sufficiens sit victrix, haereticum 
est dicere, ei posse resisti. Id vero dicebant Semipelagiani, 
adeoque in hoc haeretici erant. Falsum autem est, eos 
negasse necessitatem gratiae praevenientis. Itaque: Semi- 
pelagiani admittebant gratiae praevenientis inteHoris neces- 
sitatem; et in hoc erant haeretici, quod vellent eam talem 
esse, cui posset humana voluntas resistere vel obt*imperare. 

5. Qui contendit, Christum mortuum esse pro omnibus 
hominibus, eo ipso adstruit, eum acquisivisse omnibus ho- 
minibus gratiam cui resisti nequit, et cum qua impossibile 
est damnari. Si Christus mortuus esset etiam pro dam- 
natis, inde sequeretur; gratiae posse resisti ; haec vero as- 
sertio semipelagiana est. Hinc etiam : Semipelagianmn^ 



De condemnatione quinque propositionum. 



253 



error est, dicere Ckristum pro omnibus omnino hominihus 
mortuum esse, aut sanguinem fudiase^) 

41. Innocentius X, acceptis litteris octogintaquinque ^^*"^®^ ^<*- 
episcoporum, Congregationem iustituit die 12® Aprilis tum. 

a. 1651 ad examen delatarum propositionum, deputavitque 

huic negotio quatuor Cardinales, Julium Roma s. CoUegii 

decanum, Bernardinum Spada, Martinum Ginetti et Domiu. 

Secchini; in locum Cardinalis Roma mox defuncti substi- 

tuit Cardinalem Fabium Chigi, atque addidit dein Cardi- 

nalem Pamphilium. Congregationis secretarius constitutus 

est Albitius, Assessor s. Officii, et tredecim designati sunt 

consultores theologi ex religiosis familiis doctiores, novem 

Mendicantes, quatuor ex non Mendicantibus. Ex primis 

duo erant Dominicani, duo Augustinienses, duo Minore^^ 

duo Carmelitae, unus Capucinus; ex aliis duo Theatini, 

unus Servita, unus Jesuita (Pallavicinus). Inter illos aliqui 

libro Jansenii favebant, duo scilicet Dominicani, Vincen- 

tius Candidus Mag. S. Palatii et Vincentius de Pretis 

Commissarius s. Officii; unus.Augustiniensis, Visconti Prae- 

positus Generalis; unus ex Minoribus Lucas Wadding.^) — 

Venerunt autem ex Gallia mense Decembri deputati ab 

aliquot episcopis plures theologi, ut tuerentur quinque pro- 

positiones, scilicet DD. Brousse et Lalane doctores, et 

Angran licentiatus Universitatis Parisiensis, ac paulo post, 

mense Maio a. 1652, quum Brousse aegrotans in patriam 

redire cogeretur, P. Desmares Oratorianus et D. Manessier in 

subsidium reliquorum accesserunt- Ex altera vero parte 

venerunt DD. Hallier, Lagaut et Joysel ad urgendam et 

promovendam propositionum censuram. 

42. Selecti Cardinales et consultores per duos annos 
integros triginta et sex congregationes vel sessiones ha- 
buerunt, et maturum de propositionibus illis examen in- 



M Adjunxerat Nic. Comet his duas alias propositiones examinaudas 
et proscribendas : — 6. „Sensit olim Ecclesia, privatam sacramentalem 
poenitentiam pro peccatis occultis non sufficere." — 7. „Naturalis 
attritio sufficit ad Sacramentum poenitentiae.^ — Duae illae postremae 
propositiones tamen neglectae sunt et rescissae. 

*) Ita Toumely 1. c, Epocha II. 



254 



XL. De Jansenismo. 



Conatusjan-gtituerunt. Longum autem esset enarrare, qaantum labo- 

senistarum. .,.-,• • i« 

rayermt deputati Jansenistae, ut censuram impeairent; 
juvabit tamen paucis referre varios conatus ab iis acLhibitos, 
quum haec ad indolem Jansenisini accuratius intelligendam 
non parum conferant. Initio igitur studuerunt impetrare^ 
ut res ageretur uti in Congregationibus de Auxiliis, eo 
quod sperarent similem etiam fore exitum. Quod quum 
sapienter ipsis denegaretur, voluerunt, ut saltem discussio 
inter ipsos et deputatos alterius partis coram CardinalibuB 
et consultoribusinstituereturutquescriptorum contradictoria 
communicatio haberetur; quod pariter haud permissum fuit, 
quum nullatenus utile videretur, et infinitae morae inde 
praeviderentur exorturae. Porrexerunt etiam Pontifici 
memoriale in quo asserebant, se unice gratiam versatilem, 
Molinae sensu, oppugnare, et gratiam efficacem in illis 
quinque propositionibus vindicare ; nihil vero de Jansenio 
sollicitos esse. Dominicanorum et Augustinianorum Ordi- 
nem in suas partes studuerunt pertrahere, eo quod timorem 
injicerent fore, ut per censuram propositionum istanim 
etiam ipsorum doctrinae tangerentur. Impulsu eorum 
factum est, ut Generales utriusque Ordinis die 4*^ Maii 1652 
supplices libellos Pontitici traderent, eum in finem, ut ante 
omnia juberet resumi disputationem de Auxiliis ab eo ipso 
statu in quo Paulus V eam reliquerat. Quibus respondit 
Innocentius X, velle se argumentum de Auxiliis intactum 
prorsuB permanere, et die 10® Martii a. 1653 in prima 
Congregationum quae ipso praesente habitae sunt, palam 
declaravit, nolle se ullum omnino praejudicium inferri 
doctrinae s. Augustiini et s. Thomae. 

43. Praeterea defensores causae Jansenii quinque 
scripta axl rem suam tuendam composuerunt. Inter quae 
illud famosum est, quod trium eolunmarum dicitur, cui 
tamen inscriptio erat: Brevissima quinque propositiomm 
in varios sensua di8tinctio>. Tribus columnis in hoc libello 
distinguebant et exponebant sensus propositionum, et sta- 
tuebant in sensu haerettcorum eas esse Calvinianas, in seusu 
Jesuitarum vel Molinistarum esse Pelagianas^ in sensu de 
efficaci gratia seu Augustini ab ipsiis intentp esse orihodoxas. 



De condemnatione quinqne propositionum. 



366 



Postulabant porro, ut in sensu vero approbarentur, secun- 
dum sensum erroneum rejieerentur. DiBcordiam inter ipsos 
fuisse initio refert S. Amour. utrum sensus Calvinianus, 
an vero sensus de efficaci gratia dicendus esset legitimus 
et proprius illarum propositionum ; postremo hunc sensum 
ab ipsis intentum in inscriptione columnarum dixerunt 
proprium et l^itimum. Hisce caviUationibus jam subse- 
quentia effugia Jansenistarum praeparata sunt. — Pontifex 
vero et Congregatio constituta noluit discutere ejusmodi 
eorum distinctiones, quas post duosannos, die 19^ Maii a. 1653^ 
undecim diebus ante latum judicium, Innocentio X obtu- 
lerunt, Propositiones videlicet jam examinatae fuerant in 
sensu naturali et obvio quem apud Jansenium habebant, 
sepositis doctrinis Calvini, Thomistarum et Molinistarum, 
quarum discussio hac in re non erat necessaria. Atque id 
significare voluit Cardinalis Spada, quum diceret Oratoribus, 
propositiones considerari praecise in Congregationibus se- 
cundum se ipsas, abstrahendo a sensu unius vel alterius. 
Quo effato postea vehementer abusi sunt Jansenistae, con- 
tendentes, eas non esse damnatas in Jansenii sensu, quem 
pro suo libito exponebant, sed in sensu quodam haeretico 
qui ipsis attribui poterat. At Cardinalis Spada id unum 
voluit dicere, necessarium non esse discutere illum sensum 
gratiae de se efficacis, Calvinianum, Molinisticum, sed 
propositiones examinari in se, uti obvie et naturaliter in 
doctrinis Jansenii occurrebant.^) 

44. Juvabit advertere, quod fipectat ad consultores, ^®*^*^*®™" 
quatuor tantum ex ipsis, videlicet dtios Dominicanos Vinc. 
Candidi et Vinc. De PretiS; Visconti Augustinianum et 
Waddingum O. M. usque in finem favisse Jansenio et 
opinatos fuisse contra censuram propositionum. Pallavicini 
sive subtilitate quadam nimia quae turbat, sive prudeatia 
et moderatioue practica, quamvis propositiones rejiceret, 
censuras tameti dedit mitiores, ita nt inepta sit querela 
Jansenistarum de Jesuitarum influxu quoad sententiam 



*) Cfr. Tournely de Gratia, L c. Epocha II. 



256 



XL. De Jansenismo. 



latam.^) Reliqui octo Consultores haereseos notam propo- 
sitionibus adjudicabant. — Diserte autem a Pontifiee et 
Cardinalibus eorura sententia de propositionibus in sensu 
auctoris exigebatur illaque dabatur ; tantum illi qui Jansenio 
fayebant identidem declitiabant hac de re judicare. 



Damnatio 
qainqae pro 



45. Maturo instituto examine causa Jansenii ea qua 
positionum. major dcsiderari non posset diligentia discussa est (uti 
ait Alexander VII); ac tandem Innocentius X die 3PMaii 
a. 1653 Constitutionem edidit Cum occasione, qua quinque 
illas propositiones haereseos nota aliisque confixit. Con- 
stitutionem hanc suam ad Regem Galliae aliosque principes 
Pontifex misit^ pariterque ad episcopos Galliae ipsis gra- 
tulatus, quod causam ad Apostolicam Sedem detulerint. 
Facultas Parisiensis BuUam mandato regio ei transmissam 
eo quo par erat reverentiae et obedientiae sensu accepit, 
et decrevit expulsionis poenam e suo ordine in rebelles 
si qui forent. Episcopi Galli eodem anno Parisiis in co 
mitiis congregati solemniter Bullam receperunt, et litteras 
Pontifici reddiderunt, quibus et gratiarum actio et sub- 
missio praeclaro modo expressae erant. Attamen haec 
praecipue influxu Cardinalis Mazarini tam bene versa sunt; 
plures enim fuerunt inter episcopos, qui opinionibus 



*) De Pallavicino acrius conqueritur Rapin M6m. t. II. p. 41. „Palla- 
vicin fut de tous les consulteurs celui qui traita la doctrine de Jan- 
s6nius le plus favorablement, tout J6suite qu'il 6tait, apr6s les quatre 
dont je viens de parler. Oe J6suite bien loin d'opiner dans les prin- 
cipes de Molina, s'en ^carta en tout; il n'eut m§me aucun egard aax 
sentiments ordinaires de sa compagnie, C^tait un esprit particulier, 
sujet a des id6es qu'il se piquait de dire et de penser autrement que 
les autres, qui n'opinait que sur des sens alambiqu6s qu'il donnait aox 
propositions n'allant presque jamais au but, prenant F^cart en tout, et 
ne cherchant des sens ^cart6s que pour sauver d'h6r6sie la doctrine 
de r^v^que d'Ipres, qu'il n'excusait, que parce que les autres la con- 
damnaient, faisant consister la force d'esprit a contrarier les sentiments 
ordinaires." De ipso etiam Lagault conqueritur, Lettre XXXI (l Mars 
1635); ap. Rapin II. p. 67. Nihilominus deputati Jansenistarum eum 
nt suspectum a Congregatione removeri postulaverant. 



V .-7 " v7T*l 



De condemnatione qninque propositionnm. 



257 



Gallicanis quae dicuntur jam imbuti conquerebantur de J^nsenista- 
juribus ecclesiae Gallicanae laesis, eo quod definitivum effngia. 
judieium sine hujus ecclesiae concursu datum esset. 

46. Jansenii defensores totaque Sancyrani factio In- 
nocentii Constitutione velut fulmine percussi sunt. Initio 
ancipites haeserunt, quum alii in id inclinarent, ut sese 
submitterent, alii vero ut a Pontifice provocarent ad ge- 
nerale Concilium. Res discussa est in consessu quem 
trigintaduo Jansenistae habuere, atque tunc Antonius Ar- 
naldus vaferrimo animo tertiam viam indicavit, quam ta- 
men Oratores eorum quos Romae habuerant jam praemon- 
straverant. Consuluit enim ut declararent, se sententiae 
Rom. Pontificis acquiescere atque tenere propositiones 
certo quodam sensu merito damnatas fuisse. Sed l^ illas 
propositiones damnatas non inveniri in Jansenii Augustino. 
2^ Quod si in eo contineantur, haud certe eo sensu conti- 
neri quo damnatae fuerant. Sensum Jansenii quoad has 
doctrinas et propositiones esse senmm Auguatini, et hoc 
sensu a Pontifice illas propositiones non esse damnatas. — 
Hisce continebatur primum germen famosae distinctionis 
Jansenistarum inter jus et factum, Eo magis haec Janse- 
nistarum mala ars erat damnanda, quod in Constitutione, 
diserte dicebatur: „Cum occasione impressionis libri cui 
titulus Augustinus Cornelii Jansenii episcopi Iprensis inter 
alias ejus opiniones orta fuerit, praesertim in Gallia, con- 
troversia super quinque ex illis;^ adeoque, uti et episcopi 
Galliae fecerant diserte propositiones Jansenio adscribe- 
bantur. 

47. Contra h^nc igitur sophisticam Jansenistamm 
interpretationem, a. 1654 die 28* Martii, trigintaocto episcopi 
congregati examine instituto declararunt, propositiones illas 
esse Jansenii et in sensu proprio et naturali auctoris dam- 
natas, Romano Pontifici de hac re retulerunt, qui die 
29^ Septembris rescripsit, gratum et acceptissimum sibi 
esse studium et zelum, quo Apostolicam Constitutionem 
servari ubique curabant, per quam^ ait, damnata fuerat in 
quinque propositionihus Cornelii Jansenii doctrina ejus lihro 
contenta, cui titulus: Augustinus. Q.uamvis vero hisce 

Jangmann, DlBsertationes. Tom. VII. 17 



2bS XL. De Jansenismo. 

Distinctio Pontifex clare sensum damnationis exponeret, exinde Jan- 

inter jtts et . /t» • • a i 

factum. senistae non cessarunt suo efiugio se tueri. — Altero 
anno 1656, quum duci de Liancourt in parochia s. Sulpitil 
absolutio denegaretur ob connexionem ipsius cum Jansenistis, 
Arnaldus ejus defensionem suscepit scriptis duabus epistolis, 
quibus inter alia statuebat: l^ In negotio quinque propo- 
sitionum agi de quaestione facid, an Jansenius eas docuerit, 
atque in talibus factis definiendis Ecclesiam falli posse. 
Eam infallibilem esse in dijudicandis propositionibus, hanc 
enim esse quaestionem juris, 2^ Quoad quaestionem, utrum 
Jansenio tribuendae sint illae propositiones, Ecclesiam ad 
summum postulare obedientiam silentii reverentialis. 3^ Pe- 
trum peccasse eo quod ipsi gratia deesset. — Quamvis 
autem hoc stratagemate modum loquendi sectarii illi mu- 
tarent, dum simpliciter merito propositiones damnatas esse 
admittebant, attamen sententiam suam non mutabant. 
Videlicet jam explicabant propositiones juxta scriptum 
trium columnarum in sensu Pelagii vel Calvini et ita recte 
eas damnatas esse conveniebant. De altero sensu, quem 
Augustini dixerant, modo tacebant, ac generatim eas in 
Jansenii libro inveniri negabant. Hac autem ratione totam 
suam doctrinam perversam retinebant.^) 



^) Apte rem explicat Rapin, M6m. II p. 249 : „Un pas si hardi fat 
soutenu de tout Tart et de toute la politique dont la cabale ^tait ca- 
pable, car il etait question de changer de langage sans changer de 
sentiment, qui est un des artifices les plus ordinaires de Ferreur : ce qui 
se fit dans la r^solution qu'on avait prise de convenir que les propo- 
sitions etaient bien 6ondamn6es et de le publier hautement. Car selon 
le plan qu'on avait dress6 des trois colonnes, on avait donn6 a ces 
propositions trois sens diffSrents : un sens calviniste, un sens pelaginien, 
et un troisi^me conforme a la doctrine de r6v§que dTpres; on avouait 
qu^elles 6taient bien condamn^es dans le sens de Calvin ou dans celni 
de P6Iage, sans penser d, celui de r^vfique d^Ipres, a quoi on ne 
touchait pas pour n^ rien changer. Ainsi ce fut par le senl 
d6guisement qu'on se tira d^affaire dans un parti dont on pr6nait tant 
la morale. On ne pensa qu'a imposer au public, et tout le proced^ 
qu'on y garda fut de parler d*une autre mani^re sans changer de sen- 
timent." 



De condemnatione quinque propoaiti»num. 



259 



I 48. flaec distinctio juins et facU et negatio infalli- 

I bilitatis EccleBiae quoad facta (dogmatica) exinde fuit ve- 
luti vinculum, quo tota factio JanBeDistarum colligabatur. 
Atque ex boc tempore aperta fuit hujua factionis in Ec- 
cJesiam rBbellio, quamvia varii forte specie submiBslonis 
quam profitebantur quoad quaestionem juris seducerentur, 
ul hoc praetextu conBcientiae Buae utcumque providerent, 
vel ut factioni favorem praestarent.') 

49. Attamen Facultas theologica Universitatis Pari- **"'■' 
siensis istas doctrinas Arnaldi suffragiis 138 doctorum 
contra 68 damnavit, et Arnaldum cum 60 asseclis qul 
nolebant ae huic judicio submittere mense Martio a. 1656 
ex suo sinu exclusit. — Episcopi vero Galliae anno 1656 
congregati, (numero erant 40 episcopi et 27 procuratores,) 
juxta Breve Innocentii X declararunt iterum, in quinqtie 
propogttionibus damnatam fuisse doctrinam Jansenti, et 
epistolam scripserunt ad Alexandrum VII, qui Innocentio, 
die 7" Januarii a. 1655 defuncto, die 7" Aprilis ejusdera 
Kuni successerat, in qua Jansenistarum efFugia referunt.*) 
In epistola episcoporum occurrunt haec verba: „Sectae 
discipuli . . . ad facti quaestionem, in qua Ecclesiam falli 
posse docent, controversiara deducere nituntur. Quas in- 
geniorum versutias vera prudentique verborum complexione 
infregit Breve Apostoticum, quod trtcig illis syllabarum ad 
nmhratiles Scholarum disputatifines relegatis, decisionisque 
auctoritate ad juris quaestionem restricta, doctrinam Jansenii 



') „11 fant avouer qne de tont le contenu de la lettre rien ne servit 
tant i, calmer le tronble gui 8'£leva daas la cabale qae la d^claratton 
qne &t le docteur Amanld de la sonmiBaion, oit on ^tait a Port-Rojal 
ii r^ard dn Saiut-Si^ge avec 1'aBsurance gu'il donuait qu'ou y aurait 
tonjonrs un grand reapect ponr toutes cea d^cisiona, et qu'aa j recon- 
naissait les cinq propositions bien condamn^, Car comme la pliipart 
de ccuK qni auivaient la nouvelle doctrine s'; ^taient attachgs de 
bonne foi, parcequ'ils cro;aieut ; avoir trouv^ plus de perfection dans 
la morale qu'on j euacignait, ce parti etlt itk tout a fait abandonu^, 
g'il eUt paru qu'il n'; ett pas en de la soumiseion pour le Saint-Si^ge 
et de Tattachement eL FBglise Bomaine." Bapin, H£m. II. p. 246. 

") V. Bolgeni, Fatti domm. V. I. c. I. — Toumely, 1 c. 
17" 



260 XL. De Jansenismo. 

quam Opere suo ille explicuit, in propositionum confixa 
materia^ pontiiicia Constitutione damnatam fuiese declarat.^ 
Dum de tricis syllabarum relegatis loquuntur, intelligunt 
quaestionem^ an totidem syllabia istae propositiones in Au- 
gusiino exstarent; librum vero continere doctrinam illis 
propositionibus axpressam ut quaestionem juris habent, 
atque hoc sensu dicunt^ decisionis auctoritatem ad quae- 
stionem juris restrictam esse. Sed Alexander VII adhuc 
clarius et evidentius valorem damnationis in sua nova 
Constitutione d. d. 16 Octob. definivit: „Quinque illas 
propositiones ex libro C. Jansenii, cui titulus Atbgmtinm 
excerptas ac in sensu ab eodem Cornelio intento damnatas 
fuisse declaramud et definimus, . . . et uti tales iterum 
damnamus." Pontificis Bullam clerus Gallicanus in comi- 
tiis congregatus a. 1657 die 17^Martii cum plausu accepit, 
et addiderunt Formulare cui omnes subscriberent. Id tamen 
Jansenistae recusarunt. 
Bi. pascai. 50. Simul 00 temporc (a. 1656) libros veneficos per 

totam Galliam spargebant. Perniciosissimi fuere libelli: 
„Les Proviuciales, ou lettres ^crites par Louis de Montalt 
k un Provincial de ses amis et aux RR. PP. J6suites sur 
la morale et la politique de ces Pferea." Auctor est Bla- 
sius Pascal (n. 1623, m. 1662). Transtulit eas litteras in 
linguam latinam Nicole, et addidit Commentarium : „Notae 
Wilhelmi Wendrochii in dictas epistolas". — Epistolae illae 
faceto ac lepido stylo et magna cum arte conscriptae simul | 
Jansenistas defendebant, et irrisioni ac ludibrio eorum 
adversarios exponebant, maxime Jesuitas, quorum moralem 
doctrinam Pascal a vero detorquet et dire fiagellat Vix 
aliquem librum invenias mendaciis et calumniis audacibus 
magis refertum ; sed quum multitudo res examinare nulla- 
teuus curet, ingenti quodam applausu ista recepta fuerunt. 
Atque duplex praecipue malum ex illo libro provenit 
IVimum quidem, quod causa Jansenistarum accepta redde- 
retur ingenti illi turbae hominum leviorum quibus placent 
libelli satyrici, quum negotium totum repraesentaretur ut 
inepta quaedam lis de vocabulis theologicis ac de personis, 
a malevolis Jansenistarum adversariis excitata. Secundo 



■i>^i 



■■li 



De condemnatione quinqne propositionom. 



261 



verO; persoDae ecclesiasticae dignissimae et pietatis insignis 
eorumque doctrinae^ Thomistae, doctores Sorbonae^ maxime 
vero Societatis Jesu membra irrisioni et ludibrio vovebantur. 
Imo faceta mordacitate tota doctrina moralis Jesuitarum 
omniumque qui eorum methodo addicti erant ut perversa 
damnabatur. Quum vero liber ille Blasii Pascal ea arte 
eoque stylo conscriptus haberetur, ut inter opera classica 
recenseretur, inde ab editione sua per subsequentem aetatem 
usque ad dies nostros funestissimum exercuit influxum. 
Atque hujus viri conatus^ impiis, deistis, incredulis veluti 
exemplo fuit, ut religionem ejusque ministros per scripta 
irrisoria contemptui exponerent, summo nationis Gallicanae 
aliarumque gentium detrimento. 

51. Non obstante Constitutione Alexandri VII et variomm 

resistentia. 

episcoporum plurimorum labore, Vicarii generales duo 
archiepiscopi Parisiensis Cardinalis de Retz a. 1661 publico 
mandato d. d. 8® Junii adverterunt, tempore Innocentii X 
nihil aliud actum esse quam inquisitum, an propositiones 
quinque de gratin verae et catholicae, an potius fahae et 
erroneae forent; atque insinuarunt, quoad quaestionem facti 
seu circa attributionem propositionum libro Jansenii silen- 
tium religiosum sufficere. Sed reprobata fuit haec assertio 
ab episcopis plurimis, ac dein ab ipso Pontifice, qui Brevi 
dato die P Augusti a. 1661 ut schismatis auctores eos qui 
ita docent percellit (auctores turpissimi schismatis esse de- 
prehendimus), Tunc illi Vicarii generales mandatum suum 
retractarunt ut contrarium duabus Constitutionihus ApostoUcis, 
et statuerunf novo mandato , ut a clero sincere et corde 
formulario ab episcopis proposito subscriberetur. Attamen 
quamvis episcopi generatim subscriptionem formularii 
urgerent, permulti eam detractarunt , ac malum maxime 
augebatur inde, quod inter hos essent quatuor episcopi, 
Arnaldiis Andegavensis (Angers), Choart de Buzenval 
Bellovacensis (Beauvais), Caulet Apamiensis (Pamiers) et 
Pavillon Alectensis (Aleth). Quum vero multi huic for- 
mulae fidei a Clero Gallicano propositae subscribere reou- 
sarent eo, quod tantum ad Romanum Pontificem pertineret 
proponere talem formulam, Alexander VII rogatus ab 



.*] 



262 XL. De Jansenismo. 

episcopis a. 1664 die 15® Februarii novam Constitutioncm 
Regiminis Apostolid edidit, qua omnibus ecclesiaBticis per- 
sonis, etiam monialibus, sub poenarum canonicarum com 
^^^^1*. i^iiiSLtione praecepit subscribendam hanc formulam: „Ego 
xandri VII. N. Constitutioni Apostolicac Innoceutii X datae dieSPMaji 
anno 1653, et Constitutioni Alexandri VII dataediel6°0cto- 
bris anno 1656, summorum Pontificum, me subjicio, et quin- 
que propositiones ex Cornelii 'Jansenii libro cui nomen 
Aitgustinus excerptas et in sensu ab eodem auctore intento, 
prout illas per dictas Constitutiones Sedes Apostolica dam 
navit, sincero animo rejicio et damno, et ita juro etc."^) 

52. Ludovicus XIV praecepit, ut omnes ad quos 
spectabat in toto regno suo Alexandri formulae subscribe- 
rent; verumtamen nec hac via refractarii ad catholicam 
obedientiam reducti sunt. Alii aperta fronte repugnarunt 
asserentes, Alexandrinae formulae simpliciter subscribi noD 
posse absque perjurio ab iis, quibus non erat persuasum, 
quinque propositiones in libro Jansenii contineri, et ad 
vitandum perjurium in subscriptione exprimendam esse 
distinctionem juris et facti. Inter hos praecipuus erat 
Antonius Arnaldus. Moniales Portus-Regii jam antfea de- 
tractaverant subscribere formulae Cleri Gallicani, ac 
propterea (a. 1664) ab archiepiscopo Parisiensi Harduino 
de Perefixe sacramentorum usu prohibitae erant. Plerae- 
que tamen in sua rebellione perseveraverant, atque etiam 
formulae Alexandri subscribere noluerunt. — Alii Janse- 
nistae, qui molliores vocabantur, dicebant, praedictae for- 
mulae simpliciter subscribi posse etiam ab iis, qui animo 
persuasum habebant, nullam doctrinam haereticam in libro 
Jansenii reperiri, vel sensum a Jansenio intentum non esse 
haereticum. Horum ratio erat, quod subscriptio ex se 
ipsa solum referretur ad jus et non ad factum, vel quod 



^) Formula Cleri Gallicani similis erat; declarabatur in fine. pro- 
scriptam Jansenii doctrinam non esse doctrinam S. Augustini, quam ille 
perverse et contra mentem s. Doctoris interpretatus fuerat. V. Bolgfeni. 
Fatti domm. V. I. c. 1. et Tournely 1. c. 






'■\- .%■- 



De Face Clementma. 



263 



Quatuor 



subscribens neque assereret neque negaret, quinque pro- 
positiones in sensu Jansenii esse haereticas, sed solum 
affirmaret, eas in boc sensu a Romanis Pontiiicibus esse 
damnatas. 

53. Quatuor illi episcopi, quos diximus, pariter sim- 
plicem seu absolutam subscriptionem formulae detractarunt, jus vocati. 
et in litteris suis pastoralibus contenderunt, Constitutionibus 
Apostolicis quantum ad jus seu dogma spectabat, praestan- 

dum esse assensum fidei, quantum vero ad factum perti- 

nebat, Ecclesiam non esse infallibilem, et obedientiam ejus 

judicio praestari religioso silentio. Haec dein sententia 

inter refractarios communiter recepta est. Ex hoc igitur 

tempore non tam de quinque propositionibus et de libro 

Jansenii, quam de infallibilitate et auctoritate Ecclesiae ac 

Pontificis, quantum ad facta dogmatica spectat, discepta- 

batur. Alexander VII litteras pastorales quatuor episcopo- 

rum die 18® Januarii a. 1667 reprobavit et prohibuit. Ad 

regis christianissimi petitionem dein episcopos judices 

nominavit, ut processus illorum episcoporum in Gallia in- 

stitueretur. Petiit autem rex, ut duodecim episcopi elige- 

rentur, sicuti in canonibus praescribitur quando episcopus 

eoram metropolitano accusatur. Sed eo quod Galli hanc 

dispositionem etiam extendere vellent ad tribunal summi 

Pontificis, Alexander VII censuit supremam suam auctori- 

tatem servandam esse, et nonnisi novem episcopos ad 

negotium illud gerendum voluit deputare. Inde radix ali- 

qua amaritudinis oborta est in rege ejusque ministris, qui 

semper de suppositis privilegiis Ecclesiae Gallicanae se 

soUicitos ostentabant, et laesionem quamdam earum fieri 

conquerebantur. 

54. Negotium de quo agimus ejusque conclusio, quae 
nomine Pads Clementinae designari solet, pertinet ad eos 
eventus, qui celebriores sunt in Ecclesiae historia simul- 
que in se obscuriores et magis implexi. Quapropter accu- 
ratius facta quae huc pertinent convenit considerare; sed 
opportunum erit praemittere de objecto infallihilitatis Ec- 
clesiae quaedam hac in re advertenda. — 1 ® Depositum chri- 
stianae fidei stricto sensu acceptum complectitur ea omnia 



264 XL. Da JaBsenisma 

infi^^biH ®* ^^^^ ^^*® humano generi eacplicite vel implicite revelata 
tatis. Bunt credenda; facienda, sequenda. Solae autem veritateg 
a Deo revelatae, quando sufficienter propositae sunt, possunt 
ac debent credi fide divina ; quia haec est assensus propter 
auctoritatem Dei revelantis. — 2® Cum veritatibus revelatis 
et sufficienter propositis connexa sunt et ad eas referuntur 
plura; sine quibus veritates illae revelatae vel omnino non 
possent vel minus bene possent in tota sua plenitudine 
eustodiri et defendi, licet illa in se simpliciter revelata 
non sint (vel nondum sufficienter proposita ad credendum 
fide divina). Huc pertinent inter alia multa, etiam facta 
quaedam historica, ut legitima celebratio determinati Con- 
cilii, et adjuncta quaedam complicita cum veritatibus re- 
velatis, e. g. si quaeritur de genuino sensu textuum in 
determinatis libris {Augustino Jansenii), quatenus deposito 
fidei concordent vel opponantur. — 3® Auctoritas infalli- 
bilis Ecclesiae et Romani Pontificis pertinet 'imprimis ad 
custodiendas^ proponendas, explicandas veritates quae stricto 
sensu ipsum depositum fidei constituunt, nempe ad veritates 
revelatas, ac proinde ad arcendos errores his directe oppo- 
sitos, seu ad condemnendas haereses. Hoc est revelatum 
dogma fidei catholicae et ejus negatio haeresis esset Sed 
infallibilitas etiam se extendit ad totam custodiendi depositi 
amplitudinem, h. e. ad veritates quoque in se non revelatas, 
quatenus cum revelatis cohaerent et ad earum custodiam, 
explicationem, defensionem, requiruntur. Haec infallibili- 
tatis extensio omnibus theologis consentientibus veritas est 
theologice ita certa, ut ejus negatio error esset gravissimufi, 
vel ex plurium sententia etiam haeresis, quamvis hactenus 
explicite haereseos damnata non sit. — 4. Infallibilitas 
Ecclesiae et Pontificis Romani creditur tide divina propter 
auctoritatem Dei revelantis. Sententia quae per infallibilem 
definitionem Ecclesiae vel Pontificis proponitur ut vera, 
non tamen ut revelata, creditur propter revelatam aucton- 
tatem proponentis, assensu qui debetur auctoritati infallibili, 
.adeoque assensu infallihili, fide ecclesiasticay quam possumus 
dioere fidem mediate divinam.^) — Postremo igituradrem 
») Cfr. Franzelin, De div. Trad. p. 110 sqq. 



De Pace Clementiiha. 265 

Dostram quod spectat, in declaranda orthodoxia vel 
beterodoxia textuB humani Ecclesia duplex pronuntiat 
judicium, alterum absolutum, cujusmodi est: doctrina af- 
firmans^ gratiae interiori in statu naturae lapsae nunquam 
resisti, heterodoxa est; et alterum relativum, videlicet: 
doctrina heterodoxa quae affirmat, gratiae interiori in statu 
naturae lapsae nunquam resisti^ in AugtiStino Jansenii 
comprehenditur. Primum judicium infallibile est et con- 
stituit immediate objectum fidei divinae; alterum judicium 
pariter infallibile est et constituit objectum assonsus infal- 
libilis, fidei ecolesiasticae, fidei divinae mediatae. — His 
expositis, negotium de quo agimus prosequamur. 

56. Alexander VII dum ageretur de processu qi^at^or ^^*^** ^"*J 
episcoporum instituendo obiit die 22® Maii a. 1667, eique porum. 
successit Clemens IX Pistoriensis, Cardinalis antea appella- 
tus Julius Rospigliosi. Is praedecessoris vestigiis insistens 
episcopoB in jus vocare decrevit, facta eam in rem dele- 
gatis episcopis amplissima potestate. Sed negotinm illud 
in dies magis implicatum, molestum et difficile redditum 
est. Gallicanis enim episcopis universim gratum non erat, 
quod quatuor ex ipsis in jus vocarentur; judiciique formam 
privilegiis suis (suppositis) consentientem non esse mur- 
murabant: ministri vero regis pariter ob favorem in non- 
nullos Jansenistas occulte isti causae agendae oppositi, 
atque ob formam Brevium Pontifici molesti erant. Dum 
igitur negotium protrahebatur, episcopi novemdecim partes 
illorum quatuor renitentium susceperunt, et ad Pontificem 
ac regem epistolas in favorem illorum dederunt. Praeterea 
vero quatuor illi episcopi scripserunt epistolam encyclicam. 
ad caeteros Galliarum episcopos, opem ac praesidium eorum 
implorantes. 

56. Epistola novemdedm episcoporum ad Pontificem 
satis ambigua erat; quamvis enim de sua veneratione erga 
Sedem Apostolicam protestarentur et de reverenti susceptione 
et publicatione Constitutionum ejus, tamen plura propone- 
bant, quibus opiniones quatuor illorum episcoporum de- 
fendere nitebantur. Advertebant, ab Ecclesia non definiri 
certitudine infallibili facta a Deo non revelata, et quoad 



266 XL. De Jansenismo. 

Defenduntur jjagQ decretis Ecclesiae nonnisi debitam reverentiam prae- 

ft TlOVftTW- ' 

deoim Prae- standam csse. Confundebant autem facta dogmatica plane 
suiibus. ^^jjj quibusvis aliis factis personalibus, quotidianis, profanis, 
ad custodiam fidei non pertinentibus, et hac confusione 
facta, advertebant, Baronium, Bellarminum, Pallavicinum, 
aliosque doctores orthodoxos statuerC; quoad facta non re- 
velata Ecclesiam non esse infallibilem. Hac ratione mo- 
dum agendi illorum quatuor episcoporum justificare stude- 
bant. „Quod, inquiunt, ab ea (debita reverentia) quidam 
ipsos in suis de subscriptione mandatis discessisse crimi- 
nantur, alienissima ab ipsis, Bme Pater, suspicio est. 
Quid enim in illis mandatis, quod vel a catbolicae doctrinae 
norma vel a Romanae Sedis reverentia tantillum deflectat? 
Novum et inauditum apud Nos nonnulli dogma protulerunt; 
Ecclesiae nempe decretis, quibus quotidiana nec revelata 
facta deciduntur, certam et infallibilem constare veritatem, 
atque adeo ipsa non minus quam revelata in Scripturis et 
traditione dogmata, fide esse tenenda. Hoc vero dogma, 
Bme Pater, quod ab omnibus antiquis recentibusque 
theologis peraeque damnatum est, ex Decessoris Vestri 
Constitutionibus iidem qui illud invexerunt temere stabihre 
nitebantur. Huic malo ut occurrerent praedicti Episcopi, 
simul ut quorumdam scrupulis mederentur, oppositam huic 
manifestissimo errori doctrinam, communissimam simul 
ac certissimam, in mandatis suis exposuerunt, humana ni- 
mirum nec divinitus revelata facta non omnimoda et in- 
fallibili certitudine ab Ecclesia definiri, adeoque in ejus- 
modi rebus nihil ab'ud ipsam a fidelibus exigere^ quam ut 
sua decreta reverenter, ut par est, habeant. Quid in hac 
doctrina, Bme Pater, in Romanam Sedem irreligiosum et 
injurium? imo quid non religiosum et pium? cum non 
modo a summis Apostolicae Sedis veneratoribus ejusque 
acerrimis vindicibus Baronio, Bellarmino, Pallavicino 
asserta et tradita sit, sed eo nomine potissimum constabi- 
lita, quod eam ad vindicandam Ecclesiae auctoritatem in 
sanciendis fidei dogmatibus et ad haereticorum crimina- 
tiones repellendas, pernecessariam judicarint. Ita sentire 
si criminosum existimetur, non hoc proprium ipsorum, sed 



De Pace Clementina. 267 

omnium nostrum, imo totius Ecclesiae crimen fuerit." 
Deinde addunt, etiam plures ex ipsis haec clero suo ex- 
plicasse, quamvis non Litteris pastoralibus ut quatuor illi 
episcopi; et „absit, inquiunt, ut eis fides adhibeatur, qui 
minus caute disseminant, Sanctitatem Vestram novo et 
inusitato modo in eos acturam; remota est haec suspicio 
ab episcopis Gallicanis, quibus solemne est, nonnisi cano- 
nice judicari" etc^). 

57. Epistola ad regem dirccta etiam vehementior erat; Epistoia ad 
reclamant contra formam judicii instituendi et causam directa. 
quatuor episcoporum ardenter tuentur. Inter alia dicunt: 
„Nous ne craignons pas, Sire, d^avancer devant Votre 
Majeste, que tout ce qu'ont dit ces eveques dans leurs 
Mandements n'affaiblit en aucune mani&re la condamnation 
des propositions que tous les catholiques rejettent, mais 
est seulement oppos6 k une nouvelle et pernicieuse doctrine, 
contraire k tous les principes de la religion, aux int6rets 
de Votre Majest^ et k la suret^ de votre Etat, par la- 
quelle on veut attribuer a Sa Saintet^ ce qui n^appartient 
qu'k Dieu seul, en le rendant infaillible dans les faits 
memes. Cest, Sire, tout leur crime d'avoir parl^ comme 
TEglise s'est expliquee dans tous les sifecles, et comme 
ont fait meme dans les derniers temps les docteurs les 
plus z^I^s pour rautorit6 du St. Si^ge. . . . La v^rit6 nous 
oblige k d^clarer k V. M. que leur conduite n'a rien de 
particulier non plus que leurs sentiments, et qu'elle n^est 
point differente dans le fond de celle d'un grand nombre 
d'autres eveques. II y en a eu, Sire, qui se sont expli- 
qu6s aussi clairement dans les Mandements qu^ils se sont 
content^s de publier dans leurs diocfeses ; d^autres Font fait 
par leurs procfes - verbaux qui sont demeur6s dans leurs 
greffes, et qu'ils ne d^savouent point ; d^autres ont t^moign^ 
ouvertement par leurs paroles, qu'ils avaient la meme 
pens6e, et la plus grande partie Tont fait en r^servant 
des restrietions aux signatures, ce qui revient presqu^ct 
la meme chose."^) Episcopi igitur hi novemdecim causam 

') Epistola haec exstat ap. Gerbais, De causis majoribus, p. 361 sqq. 
'0 Ibid. p. 365 sqq. 



26b XL. De Jansenismo. 

•?fi*?" quatuor praesulum amplectebantur, et tum Pontifici tum 
regi aperte significabant, etiam ab ipsis non admitti, in- 
fallibili certitudine Ecclesiam de factis judicare. Confun- 
debant autem, uti diximus^ omnino facta dogmati connexa 
et facta alia quaecumque indifferentia. Permulti alii re- 
ligiosi, sacerdotes, mulieres piae, pariter partes illorum 
episcoporum arripuere. — Opportunum etiam erit hic 
animadvertere, archiepiscopum Parisiensem Per^fixe a. 1664 
optima intentione litteras pastorales dedisse, quibus omnes 
ad subscriptionem formularii Cleri Gallicani urgebat 
Statuebat autem cum praecipitatione quadam, quaestionem 
juris, seu propositiones esse baereticas, tenendam esse fide 
divina; quaestionem facti vero fide humana, qua quis 
obligatur submittere judicium suum judicio Superiorum. 
Ejusmodi declaratio archiepiscopi satis placuerat Jansenistis; 
sed non pauci ex Catholicis eam improbaverant. Jesuitae 
tribus ante annis (1661) thesim defenderant, jide divina 
credi posse, quinque propositiones excerptas ex Augustino 
Jansenii haereticas esse in sensu auctoris. Inde a Janse- 
nistis impietatis et eversae religionis accusati erant 
Archiepiscopus igitur ut illorum convicia evitaret et omnia 
apte componeret^ distinctionem allatam adstruebat. Sed 
dum fidem humanam tantum pro quaestione facti exigebat, 
assistentiam divinam in ejusmodi definitionibus facti dogma- 
tici nimium negligebat, et rem fere uti negotium admini- 
strativum repraesentabat, in quo prudentia Sedis Apostolicae 
supponenda erat. Quamvis bona esset praesulis intentio, 
id tamen non satis erat. Apparet, confusionem quamdam 
apud episcopos et theologos hac in re viguisse. 

58. Clemens IX ad epistolam novemdecim episcopo- 
rum, qui cum aliis quatuor conspirabant, nihil respondit 
Attamen gravitas rei ac numerus praesulum illis quatuor 
faventium atque difficultates quae oriri poterant efificiebant, 
ut Pontifex libenter paratus esset desistere a justa severi- 
tate, si alia via adesset. Accedebat, quod parum fidere 
posset reverentiae et filiali pietati Ludovici XIV, .qui in 
Alexandrum VII efi^rontem ostenderat arrogantiam. Quum 
igitur plures in Gallia viri, tum ex ministris regis (Lyonne), 



De Pace Clementina, 269 

tum ex episcopis agerent cum Nuntio novo Bargellini de 
componenda pacifice controversia^ quumque ipse Nuntius 
ad hoc vehementer inclinaret, etiam Pontifex non abnuit Negotiatio 
conciliationem tentare. Pro fundamento reconciliationis 
istius Nuntio per ministrum regium Lyonne propositae fuere 
conditiones: 1® Ut episcopi quatuor pure et simpliciter 
formulae Alexandri VII mbscriberent , sed eximerentur ab 
omni poena canonica iis imponenda. 2^ Ut pacis condi- 
tiones scriptis non mandarentur. 3® Ut Jesuitae nuUam 
partem in hoc negotio concludendo haberent. 4^ Ut qua- 
tuor episcopi non adigerentur ad revocandas litteras suas 
pastorales. ^) Mediationis negotium tunc ex mandato Pon- 
tificis imprimis commissum fuit Estreo episcopo Laudunensi 
postea Cardinali, cui petenti juncti sunt de Gondrin 
archiepiscopus Senensis et Vialar episcopus Catalaunensis, 
qui erant ex novemdecim episcopis commemoratis et fac- 
tioni Jansenisticae accepti. 

59. Tres episcopi mediatores igitur rem disposuerunt, 
sed nimia quadam arte diplomatica. Confecta fuit epistola, 
qua quatuor episcopi Romano Pontifici suam sinceram sub- 
missionem testarentur, et apud ipsos actum est, ut novam 
a clero subscriptionem formulae, nuUa restrictione addita, 
in synodo dioecesana procurarent. Ita ipso facto, sine 
laesione honoris, eorum litteras pastorales priores pro irritis 
haberi et omnia componi. Insinuationes autem simul 
quaedam eis fiebant^ videlicet verbatim vel in actis non 
publicandis ipsos, si conscientia id forte requireret, posse 
mentionem facere distinctionis inter jus et factum, sed 
formulam esse simpliciter subscribendam.^) 



M Kapin, M6m. III. p 453. 

'^) Scribit Bapin M6m. III. p. 457, St. Laurens (negotiatorem inter- 
medinm) exposuisse episcopo Alectensi Pavillon ,,qu'on lui demandait sa 
signatore pore et simple, pour Stre envoy^ avec celle des trois autres 
pr6Iats qni 6taient dans la m6me affairCj au pape qui la demandait, et 
qn'en tont cas, si sa conscience lui faisait encore de la peine sur cela, il 
pouvait faire un proc^s-yerbal devant son notaire pour sauver la doctrine 
de St. Augustin." — Accuratius B6rault-Bercastel, H. E., L. 78: 



270 XL. De Jansenismo. 

60. Nuntio tamen ista fraus atque machinatio haud 
nota fuisse videtur, nec forte Estreus haec sciebat. Sed ea 
duplicitate negotium ad finem perductum est. Post moras 
aliquas et difficultates subscripsit epistolae Romam mitten- 
dae Pavillon episcopus Alectensis, qui virtutem quidem 
severam prae se ferebat, sed mediocris erat ingenii vir et 
obstinatus in opinionibus suis; sicuti hic, praecipuus inter 
a^^Tren? ^^^^^^^^^ praclatos, ita et reliqui tres subscripserunt. Epistola 
Praesnium. hacc coufecta crat ab Arnaldo, ab episcopis mediatoribus 
examinata, a Nuntio paucis mutatis probata, ac dein a 
quatuor episcopis signata^) initio Septembris a. 1668. In 
eadem loquebantur praesules, ac si jam synodos suas 
dioecesanas habuissent et novam subscriptionem Cleri 
procurassent ; eed revera eas synodos non habuerunt, nisi 
medio Septembri, et per anticipationem enarrant celebra- 
tionem synodorum. Id forte arti diplomaticae adscribendum 
est, ut negotium celerius finiretur; forte etiam sic major 
licentia pro istis synodis parabatur. Erat epistola referta 
sensu submissionis, sed ambiguitate non carebat. Adver- 
tunt, aliquam difi^erentiam fuisse in modo subscriptionis 
formulae inter ipsos et reliquos episcopos, nunc vero se 
rationi agendi aliorum se conformasse. „Nos, inquiunt, 
quibus nihil est antiquius quam paci et unitati consulere^ 
et nostram erga Sedem Apostolicam reverentiam testificari, 
non piguit eorum institutum imitari. Quamobrem, con- 
gregata, sicut illi, dioecesana synodo, et imperata nova 
subscriptione, nos etiam subscripsimus: quae suis ipsi cle- 
ricis tradiderunt, nostris tradidimus: quod in Apostolicas 
Constitutiones obsequium injunxerunt, injunximus : prorsus- 



^L^exp^dient que rarchevSque de Sens imagina de concert avec Teveqne 
de Chalons-8ur-Mame, fut que ces pr6lats . . . exigeraient une subscription 
nouvelle du formulaire, non par d'autres mandements ou ordonnances 
publiques, mais par des proc^s-verbaux qni demeureraient dans lenrs 
greffes, et par lesquels ils d^dareraient k leurs eccl^siastiques , qn'a 
r^gard du fait TEglise n^exige qu'une soumission de respect et de si- 
lence, qu^ensuite ils 6criraient tous quatre au pape une lettre des plns 
respectuenses, pour lui rendre compte de cette nouvelle signature." 
^) Bapin, 1. c. p. 458. h. 2. 



De Pace Clementina. 271 

que no8 ipsis ut pridem doctrina, ita nunc in hac disci- 

plinae forma conjunximus." Hisce juxta sensum obvium 

significabatur, formulam jam sine restrictione subscriptam 

esse. Addunt: „Arduum id nobis ac perdifficile fuisse 

non diffitemur, non ignaris quot malevolorum voculas ex- 

citare posset haec disciplinae mutatio.^'^) Simul Estreus Submissio 

epistola missa ad Pontificem testabatur de sincera sub- annuntiata. 

missione quatuor praesulum: „Les quatre eveques viennent 

de se conformer, par une nouvelle et sinc^re souscriptionj 

au reste des iveques, de qui ils s'etaient distingu^s en quel- 

que chose par leur maniere de faire signer le formulaire 

de la foi. Ils en donnent les assurances en termes exprfes 

non seulement dans leur lettre commune qu'ils ont envoyee 

a V. Saintete, mais dans celles que chacun d'eux a ^crite 

a M. Teveque de Chalons. Ils promettent avec cela de 

8'appliquer a rendre et ci faire rendre aux Constitutions 

apostoliques V ohUssance qui leur est due, et d'user contre 

les eccl^siastiques qui leur sont soumis, de toutes les peines 

canoniques, s'il s*en trouve aucun qui, sous quelque pre- 

texte que ce soit, a Toccasion du livre de Jans^nius ou de 

sa doctrine, vienne de blesser le moins du monde Tauto- 

rit6 de ces Constitutions.^)" 

61. Barf]^ellini Pontificis Nuntius die 17^ Septembris 
Romam misit litteras illas, ac videtur etiabi Lyonne regis 



^) Ap. Bolgeni, Fatti dommatici, Vol. 1. c. 16. 

^) Dupin, Hist. eccl. t. III. p. 159. 160; ap. Rapin 1. c. p. 460 nota. 
Difficile est dijudicare, utrum Estreus etiam arte diplomatica usus, aut 
sincero modo ad Clementem IX haec scripserit, an vero ipse deceptus sibi 
persnaserit, puram et simplicem esse subscriptionem praesulum. Id 
dixeris si ea comparas, quae a. 1693 ipse Card. Estreus perorabat in 
Congregatione die 3" Junii habita coram Innocentio XII „Ils s'y soumi- 
rent et rex6cut6rent en convoquant un synode, dans lequel on renouvela 
les souscrlptions, et ils en envoyerent k Kome des attestations sign6es 
de leurs mains, dans lesquelles ils assurent le Pape C16ment IX qu'ils 
avaient sign^ sincerement et sans exception ni restricti&n le formulaire 
de foi d'Alexandre VII. Ces attestations sont encore dans les r^gistres 
du Saint-Office." V. Rapin 1. c. p. 461 nota. — Illa tamen verba non 
habentur in epistola communi episcoporum ; synodi etiam prima epistola 
missa nondum habitae erant. 



272 XL. De Jansenismo. 

minister epistola missa ardenter institisse apud Pontificem; 
ut ad conciliationem illi episcopi admitterentur. Adver* 
terunt quidem Parisiis plures, rem non sincere a quatuor 
praesulibus agi et periculum esse, quominus Pontifex de- 
ciperetur, atque Abelly episcopus olim Rhodensis et alii 
scripserunt Romam ad cpiscoputn Heliopoleos (Pallu) ibi 
versantem, ut Pontificem moneret. Sed tardius eorum 
monitio Romam pervenit. Quum igitur documenta illa 
publica Pontifici transmissa essent (die 24« Septemb.), at- 
que ex una parte hic se videret valde urgeri a regis ministro 
et ab episcopis Galliae, ut reconciliatio iniretur cum 
episcopis quatuor; quum ex altera parte documenta 
Breve secuudum obvium eorum sensum submissionem sinceram 
^^regem.^ cpiscoporum saltem in externis actibus testarentur, et Pon- 
tifex ipse desideraret negotium illud molestum et discri- 
mine plenum ad finem perducere : in Congregatione habita 
die 28^ Septembris Breve dedit ad Ludovicum regem, quo 
exprimit gaudium'suum de tali submissione episcoporum, 
ut pure et simplidter formulae mbscriberent , simulque 
rigore omisso clementiae sic locum dari significat et regem 
hortatur, ut si quid reliqui sit faciendum, rem ad finem 
felicem perducat. Die lO^Octobris tabellarius Roma veniens 
id Breve ad regem detulit ; diebus sequentibus ubique inno- 
tuit pacem esse conclusam, et rex benignas ad quatuor 
praesules litteras dedit. Pontifex quidem nondum dedit 
illico Breve reconciliationis ad quatuor episcopos, sed 
statim tamen Parisiis magnum triumphum egerunt Janse- 
nistae. Dux eorum Arnaldus, qui cum Nicolio et Lalane 
absconditus in palatio ducissae de Longueville vixerat, 
prodiit, ac tum a rege ejusque ministris^ tum a Nuntio 
Pontificis honorifice receptus est. Moniales Portus-Regii 
etiam ad pacem admissae sunt, et universim factio gloriam 
quamdam sibi acquisivit ac vires ejus plurimum auctae 
sunt. Adversarii autem^ praesertim Jesuitae, veluti ludi- 
brio habiti sunt, quod inanes discordias excitarent. 

62. Sed quid quatuor episcopi in suis synodis me- 
diante mense Septembri egerint jam paucis innuamus, ut 
appareat, plane confictam fuisse eorum submiBsionem. 



De Pace Glementifia. 273 

Sufficiet referre ea quae habentur in Actis synodi Alectensis. Sj^odus 

A 1 Wfttft TI ll i B 

Episcopus Pavillon primum exposuit clero suo, seanno 1665 
publicasse litteras pastorales^ quibus proponebat subscriptio- 
nem formulae cum distinctione formali (et explicita) juria 
et facti. Sed quum ejusmodi litterae non produxissent eos 
iructus qui merito expectari poterant^ et quamvis iisdem 
non contineantur nisi vera Ecclesiae sensa, novam se duxisse 
addendam formulae signationem. Conditiones hujus novae 
subscriptionis his verbis explicabat : „Nous vous d^clarons 
P que par cette . signature vous devez vous obliger k con- 
damner sincferement, pleinement et sans aucune r^serve 
ni exception, tous les mauvais sens que les Papes et l'£glise 
ont condamn6s et condamnent dans les cinq propositions, 
en sorte que vous professiez que vous n^avez point d'autre 
doctrine sur ce sujet que celle de TEglise catholique, 
apostolique et romaine. 2® Nous vous d^clarons que ce 
serait faire injure k TEglise que de comprendre entre ce& 
sens condamn6s dans ces propositions la doctrine de s. Au- 
gustin et de s. Thomas sur la gr4ce efficace par elle meme, 
n^cessaire a toutes les actions de la pi6t6 chretienne. 
3^ Nous vous d^clarons qu^a Tegard du fait contenu dan& 
ledit formulaire, comme dit est, vous ^tes seulement obliges 
k une soumission de respect et de discipline^ qui consiste 
a ne vous point ^lever contre la d^cision qui en a 6te 
faite et a demeurer dans le silence, pour conserver Tordre 
qui doit r^gler en ces sortes de matieres la conduite des 
inferieurs a T^gard des superieurs eccl^siastiques, (parce 
que FEglise n'^tant point infaillible dans ces sortes de 
faits, qui regardent les sentiments des auteurs ou de leurs 
livres, elle ne pr6tend point obliger par la seule autorit^ 
de sa d^cision ses enfants k les croire). Que si quelqu' 
un manquait k ces devoirs que nous vous marquons, tant 
a ce qui regarde les points de droit que ceux de fait, (ce 
que nous esp6rons qui n'arrivera pas aprfes les instruction& 
que nous vous avons donn^es), nous vous d^clarons, que 
nous proc^derons contre lui par les vois de droit et selon 
la rigueur des Constitutions de nos saints Peres Innocent X 

Jungmanii) Dissertationes. Tom. VII. ^" 



274 XL. De Jansenismo. 

et Alexandre VIP^^). Plane simili ratione suas synodos 
tres alii celebrarunt episcopi ; ad synodos tamen non multi 
sacerdotes accersiti erant. Unde yides, illos episcopos 
quidem aliquam reparationem quoad formam extemam 
Sacrae Sedi dedisse, sed simul perstitisse in falsis opinio- 
nibus suis. Canonici autem Capituli dioecesis Apamiensis, 
quum rem non sincere tractari animadvertissent^ post ce- 
lebratam synodum protestationem quamdam deposuerunt; 
sed nonntsi tardius haec innotuit.^) 
Deciaratio g^^ Affcbatur intcrim Romae de litteris transmittendis 

launenBis. a Fontifice quatuor episcopis, ut reconciliatio cum iSacra 
Sede ipsis significaretur. Sed pervenerant ad Pontificem 
praeter monitiones aliquot episcoporum (Abelly), quas supra 
commemoravimus; etiam alia indicia, submissionem illoram 
non esse sinceram. Unde Clemens mandavit Nuntio suO; 
ut accurate rem examinaret. Hic petiit ab uno ex Com- 
missariiS; videlicet ab episcopo Catalaunensi (Vialar); 
' qui solus Parisiis aderat et nomine aliorum duorum (forte) 

agebat; ut de submissione episcoporum et de actis syno- 
dalibus eorum referret. Qui confecit die 4® Decembris 
a. 1668 documentum gallice conscriptum^ in quo plane 
sinceram esse submissionem episcoporum testabatur; modus 
tamen loquendi aliquantisper ambiguus est. Dicit: ^^Les 
quatre ^v^ques et les autres eccl^siastiques ont agi de la 
meilleure foi du monde, et n'ont assur^ment que des pen- 
fi^es d'un trfes-grand zfele pour conserver la foi de rEglise, et 
d'une profonde soumission pour le S. Si^ge. Ils ont condamne 
et fait condamner les cinq propositions avec toute sorU 
de sincSrit^, sans exception et restriction qttelconque dans tous 
les sens que TEglise les a condamn^es. . . . Et quant a 
Tattribution de ces propositions au livre de Jans6nius, ils 
ont encore rendu et fait rendre au S. Si6ge toute la defe- 
rence et ob^issance qui lui est due, comme tous les theo- 
logiens conviennent qu'il la faut rendre au regard des 



Dupin, H. E. t. III. p. 157, 158. 
2) B6rault-Bercastel, 1. c. p. 364. 



De Pace Clementina. 275 

livres condamnes , selon la doctrine catholique soutenue 
dans tous les siecles par tous les docteurs, et meme en ces 
derniers temps par les plus grands d^fenseurs de Tautorit^ 
du S. Siege, tels qu'ont ^t^ les Cardinaux Baronius, Bel- 
larmin, de Richelieu, Pallavicin et les PP. Petau et Sir- 
mond, et meme conformement k Tesprit des Bulles aposto- 
liques, qui est de ne dire, ni ^crire, ni enseigner rien de 
contraire a ce qui a ii^ d^cid^ par les Papes sur ce sujet. . . . 
Cest aussi notre croyance et celle des dix-neuf ^veques 
qui ont ecrit k Sa Saintet^." Huic declarationi etiam 
subscripsit Arnaldus. Declaratio examinata fuit a Nuntio 
et ab archiepiscopo Parisiensi et Romam transmissa. ^) 
Omnibus perpensis postremo Clemens IX post haesitationem^''®^®.'®®?^' 
ahquam die 19^ Januarii a. 1669 misit Breve reconciliationis 
ad illos quatuor episcopos, in quo inter alia scribit: 
„Significabatis per litteras ad nos missas vos juxta prae- 
scriptum Litterarum Apostolicarum . . . sincere subscripsisse, 
et subscribi fecisse formulario in ejusdem Alexandri VII 
Litteris edito. Nam Praedecessorum Nostrorum Constitu- 
tionibus firmissime inhaerentes, nullam circa illud exceptio- 
nem aut restrictionem admissuri unquam fuissemus." 
Significat porro ex Gallia nuntiata quaedam esse quae 
dubium injiciebant de animo eorum sincero ; dein : „In 
praesens tamen quum nova et gravia istinc accepimus 
documenta verae ac totalis obedientiae vestrae, qua et 
formulario sincere subscripsistis, et damnatis absque uUa 
«xceptione aut restrictione quinque Propositionibus in 
omnibus sensibus in quibus a Sede Apostolica damnatae 
fuerunt, alieni prorsus estis a renovandis in hac re erro- 
ribus illis qui ab eadem damnati sunt." Demum ipsis an- 
nuntiat suam pacem et benedictionem.^) 

64. Postquam eo modo reconciliatio facta est, magnos 
triumphos egerunt Jansenistae, nec veriti sunt contendere, 



*) Le phantSme du Jans6nisme, ch. XIX. (Auctor hujus libri est 
Arnaldus). 

^) V. Histoire des cinq Propositions, p. 650. 

18* 



276 XL. De Jansenismo. 

a Clemente IX, quam pacem dedisset episcopis non ob- 
stante eorum declaratione in synodis facta, acquievisse 
iis qui contendebant, in quaestione facti quoad condem- 
nationem propositionum Jansenii nihil aliud requiri nisi 
obsequiosum silentium. Omnes auctores Jansenistae id 
exinde publicarunt et aperta fronte continuo asseruerunt. 
Factio autem per triginta fere annos multum se dilatavit 
et perversas suas doctrinas propagavit. — Expendenda jam 
nobis restat quaestio satis implicata, qua ratione ista ne- 
gotii conclusio sit explicanda. — Multi igitur auctores existi- 
Expenditur mant, Clcmentem IX penitus ignorasse ea, quae ab episcopis 
in suis synodis declarata erant, et habuisse eorum sub- 
missionem ob relationes a personis delegatis ac Nuntio 
ipsi factas ut sinceram, quamvis aliquantisper benignitati 
indulserit. „Utut sit, scribit Tournely, de illa episcoporum 
quatuor agendi ratione, quam pro reverentia refricare 
nolumus obducto super totum istud mysterium velo: pro 
certo et explorato illud habendum, et secreta illa Acta 
verbalia ad Pontificis notitiam nusquam pervenisse, et 
Pontificem semper persuasum habuisse, dictos quatuor 
episcopos sincero animo absque ulla limitatione seu re- 
strictione subscripsisse formulae Alexandri VII." ^) Ita 
etiam existimant Bolgeni,^) Berault-Bercastel,') Dumas.'' 
Alii auctores, utRohrbacher, omittunt totum illud negotium 
(forte propter difficultates), vel breviter tantum innuunt, 
uti Alzog, per observationem obsequiosi silentii reconcilia- 
tionem factam esse.^) Sed neque admitti potest, Clemen- 
tem IX permisisse, ut quoad factum in quaestione Jansenii 



*) De gratia l. c. 

*) Fatti domm. V. I. c. XVI. 

*) Hist. eccl. 1. c. 

*) Histoire des V Propositions, Li6ge 1699, anon^rme, sed auctor 
est Hilar. Dumas. 

^) K. G. T. II. § 366. — GrOne, Papstgeschichte T. n. p. 415 (ed. 1864) 
scribit: „Clemeiis war ein Fiirst der Milde, des Friedens. Um in Frank- 
reich die Jansenistischen Unruhen zu beschwichtigen, yerfasste er 1668 
eine Abschworungsformel, worin bloss die Verdanmiung der funf b^ 
kannten Slitze yerlangt wnrde, ohne darauf zu bestehen, dass sie toh 
Jansenius gelehrt seien.'^ 



De Pace Clementina. 277 

tantum silentium reverentiale observetur, neque verum Expenditur 

•n T T negotium. 

esse videtur, Romae ignota fuisse Acta illa synodalia qua- 
tuor episcoporum. 

65. Atque ut primum de hac ultima re loquamur, 

maxime attendenda sunt quae in commentariis Renati 

Rapin inveniuntur; a scriptoribus temporis anterioris 

illa ignorabantur quum ejus commentarii sepulti jacerent. 

Ipse autem praesertim hac in quaestione testis est omni 

exceptione major, tum quia comperta ei erant quae a 

Jesuitis Galliae in ista rerum conditione facta sunt, tum 

quia sub pontificatu Clementis IX Romae fuit, adeoque 

scire potuit, quid Romae diceretur et ageretur.^) Narrat 

igitur ipse, P. Annat regis confessarium et Provincialem 

Societatis in Gallia, a negotiatione secreta conciliationis 

omnino exclusum fuisse. Quando mense Octobri a. 1668 

pax conclusa publicata est et fraudulenta machinatio Jan- 

senistarum apparuit, hic monitus est ut Romam ista do- 

ferret; sed initio noluit se immiscere, donec ex aliqtia 

copia Actorum synodalium ipsi perlata ingentem fraudem 

agnovit. „C'est pourquoi, scribit Rapin^ ayant quelque 

temps apr^s re^u une copie de ce fameux proc^s-verbal 

des quatre ev^ques par un eccl^siastique de Pamiers qui 

avait assist^ au synode oii ce procfes-verbal fut publi6, et 

quelque temps aprfes un autre de celui d'AIeth, dont il ne 

savait des nouvelles que par oui-dire, il crut apr^s les 

avoir vus, qu'en conscience il ne pouvait plus se taire. II 

crut devoir en conscience en faire donner avis au Pape. 

Ce qu^il fit en envoyant la copie des procfes-verbaux au 

P. Fabri, lequel les mit entre les mains du Cardinal AI- 

bissy, qui a m^me temps les porta au Pape avec une in- 

formation fort ample qu*il lui fit, pour lui faire entrevoir 

les terribles cons^quences de la conduite qu'il avait tenue 

en cette afFaire, ou il s*6tait malheureusement engag6; et 

ce Cardinal signala son zele k cette occasion, oii il parla 



*) M6in. Preface. Non liquet, utrumRomae fuerit quum illud ne- 
gotium ad finem vergeret; sed ob connexiones quas Romae habebat 
certe scire poterat ea quae ad rem spectant. 



278 XL. De Jansenismo. 

Deiiberatio avec tant de fermete qu'il se fit ^couter par sa Saintete.^'^) 
bita. Narrat deindc; a Clemente institutam fuisse commissionem 
duodecim Cardinalium; ut negotium istud examinarent^ 
omnesque de fraude episcoporum in suis Actis synodalibus 
convenisse. Sed dissentiebant de modo agendi jam ad- 
hibendo. Albissy consulebat, ut magno cum vigore contra 
episcopos illos procederetur ; etiam Chigi et Rasponi, 
quamvis moderate^ inclinabant ad rem persequendam. Sed 
maxima pars Cardinalium censuit; post ea quae jam per- 
acta erant a Pontifice^ sine discrimine auctoritatis et digni- 
tatis suae illud negotium non resumi posse, et via eadem 
esse progrediendum. Unus aestimavit, sepositis caeteris, 
nitendum esse testimonio publicae auctoritatis quod dederat 
Lyonne minister regius, videlicet pure et simpliciter ab 
episcopis formulario esse subscriptum, — Visum tandem 
est Commissioni (saltem parti majori), Pontificem, quamvis 
de Actis illis synodalibus valde indignaretur, tamen illud 
negotium quoad substantiam non iterum pertractare debere, 
nec illud quod per reconciliationem jam confectum erat 
esse destruendum. Etenim valde periculosum esse ob 
agitationem quamdam episcoporum quoque Germaniae, 
ulterius istam rem protrahere. Sed in Brevi ad episcopos 
mittendo curandum esse, ut ea apponerentur, ex quibus 
pateret, ipsos ad pacem admitti ex mppodtione qmd pure 
et simpliciter, sine restrictione , Alexandri VII formulae 
subscripserint. 

66. Haec quae apud Rapin inveniuntur rejici non 
posse videntur, et omnibus perpensis ita hac in re statu- 
endum esse censemus: 

l^ Clemens IX minime a Praedecessorum suorum 
sententia recessit, et nullatenus approbavit, permisit, vel 
toleravit Jansenistarum doctrinam, quoad quaestionem facti, 
quod scilicet errores damnati in Augustino Jansenii in- 
veniantur, sufficere silentium obsequiosum. Id vel exinde 
patet; quod tota quatuor episcoporum causa in eo versaretur, 



*) M6m. in. p. 474. — Pro tendentiis suis severius aeqno deCle- 
mente IX auctor hoc loco loquitur. 



De Pace Clementiua, 279 

ut repararent injuriam qua Sedem Apostolicam publicatione ^^^ 
affecerant Litterarum pastoralium, quibus talem sententiam exegerit. 
proposuerant. Causa finita est per submissionem episco- 
porum^ quatenus saltem supponebantur id fecisse^ quod ad 
reparationem requirebatur. In ipso autem Brevi Pontifex 
diserte ostendit, exigi ab ipso et ' supponi, (utrum id factum 
sit cum solido fundamento, an sine motiro peremptorio 
alia quaestio est)^ episcopos uti significaverant sincere sub- 
scripsisse et subscribi fecisse formulario Alexandri VII, 
Dicit; quaedam circumlata occasionem dedisse serius pro- 
cedendi, „nam dictorum Praedecessorum nostrorum Consti- 
tationibus Jirmissime inhaerentes nullam circa illud exceptio- 
nem aut restrictionem admiaauri unquam fuisaemus'^ ; se ac- 
cepisse „documenta verae et totaiis obedientiae vestrae 
qua et formulario sincere subscripsistiS; et damnatis absque 
ulla exceptione aut restrictione quinque propositionibus in 
omnibus sensibus in quibus a Sede Apostolica damnatae 
fuerant." In Brevi ad regem Clemens IX pariter dicit: 
;,Tanta sane cum laetitia cognovimus in simplici ac pura 
mbscriptione formularii quatuor episcoporum obedientiam 
et obsequium.^^ Adverte autem, formulam Alexandri ad 
eam scopum editam fuisse^ ut ejus subscriptione constaret 
de admissa damnatione propositionum in sensu auctoris; 
et subscribere ainceref aimplidter, pure, sine restrictione ex 
sensu nativo et recepto verborum excludere distinctionem 
inter jus et factum. Adjungit ClemenS; se firmissime in- 
sistere Constitutionibus Praedecessorum, nec admissurum 
fuisse ullam restrictionem. Congerit igitur ea quibus as- 
serat; se niLil remittere et pacem dare ex mppositione sub- 
scriptionis simplicis qua jus et factum agnoscebatur. 

67. Confirmatur nostra assertio peremptorio modo ex 
verbis Clementis XI, qui a 1705, quum per BuIIam Vi- 
neam Pomini definiret, obsequiosum silentium in negotio 
Jansenismi non sufficerC; simul eos severe perstringit, qui 
Clementis IX ;,Litteras in erroris sui patrocinium advocare 
temerario ausu non erubescunt, perinde ac si memoratus 
Clemens Praedecessor, qui eisdem suis litteris se Innocen- 
tii X et Alexandri VII Praedecessorum Constitutionibus 



980 XL. De Jansenismo. 

firmissime inhaerere, et a dictis quatuor episcopis veram 
et totalem obedientiam, adeoque formulae a praefato Ale- 
xandro editae sincere per eos subscribi voluisse declaravit, 
aliquam in tam gravi negotio exceptionem seu restrictio- 
nem^ quam nullam prorsus se unquam admissurum faisse 
protestatus fuit, reipsa admisisset."^) Ita etiam quum sy- 
nodus Pistoriensis similia asseruisset, sententia haec a Pio VI 
in Constitutione Auctorem fidei damnata est. „13. Propo- 
' sitio relata inter acta synodi, quae innuit Clementem IX 
pacem Ecclesiae reddidisse per approbationem distinctionis 
juris et facti in subscriptione formularii ab Alexandro VII 
praescripti; falsa, temeraria, Clementi IX injuriosa." -- 
Id igitur ex his firmissime constat, quod rei caput est, 
Clementem IX nullatenus admisisse, sufficere silentium 
obsequiosum quoad attributionem erroris libro Jansenii 
factam. 
Difflcuitas gg^ Advertendum 2^ est, negotium illud quatuor 

episcoporum fuisse molestissimum ac discrimine plenum. 
Rex petierat, ut episcopi in jus vocarentur, sed mutato 
animo urgebat, ut, adhibita conveniente reparatione ex 
parte episcoporum, conciliatio iniretur; inter episcopos 
Galliae agitatio periculosa exorta erat ac deferebantm' 
rumores, etiam ab episcopis Germaniae metuendum esse. 
Quod reparationem attinet considerandum est, in ejusmodi 
negotiis primario agi de foro externo, quatenus quum per 
publicas Litteras pastorales episcopi illi restrictione appo- 
sita Sacrae Sedis Constitutioni obviaverant, per aliquem 
actum publicum suam submissionem testarentur. Jamvero 
formularium Alexandri VII in hunc scopum editum erat, 
ut ejus subscriptione simplici tanquam tessera^ plena et 
totalis obedientia erga Constitutiones Pontificum constaret. 
Per talem subscriptionem itaque in foro externo et juri- 
dico apte reparatio fiebat, et S. Sedes, si subscriptionem 
ejusmodi factam esse ei referebatur per illos episcopos, et 
confirmabatur a personis publicis, ad quas causa illa 



>) V. Bullam Vineam Domini in Bullario T. VIII. p. 33 ed. 
Luxemb. 1727. 



De Pace Cletnentifia. 281 

pertinebat, quatuor episcopos ad pacem admittere poterat. 
Jamvero tales pervenerant Romam episcoporum, ministri 
regis et commissariorum attestationes , iit si verba obvio 
et usitato sensu sumerentur, juridice sufficienter constaret 
de reparatione ab episcopis facta per simplicem formulae 
subscriptionem. Aliqua in litteris illis ambigua poterant 
benigne in favorem episcoporum exponi. 

69. Simulatque 3^ advenerunt illa documenta versus /^**«***"^ 

. ci 1 • -r* • p • documentiB 

iinem Septembris, Pontifex praecipue motus epistola valde juridicis. 
urgente ministri regii Lyonne, ad regem illico dedit litteras, 
quibus reconciliationem annuntiavit. In Gallia illa pax 
proclamata fuit, quamvis Pontifex Breve ad episcopos 
nondum dedisset. Postquam vero illud Breve ad Ludo- 
vicum regem a Clemente IX datum erat suumque habuerat 
in Gallia amplissimum effectum, ingens certe aderat diffi- 
cultas, iit Pontifex sine praejudicio ac permagno discrimine 
dignitatis et auctoritatis suae a coeptis, imo fere perfectis, 
desisteret, sententiamque mutaret. Supervenerunt relationes 
privatae personarum, quae ad hoc negotium non deputatae 
erant, et copia Actorum synodalium pariter privafim Ro- 
mam transmissa est. Quodsi Pontifex hisce nisus denuo 
causam illis episcopis indixisset^ quum rex jam plane ab 
ea desisteret, profecto periculosa agitatio in Gallia excitata 
fuisset. Juridicum debuisset examen institui de illis synodis 
et de genuinitate illorum Actorum ; Nuntius vero Fontificis 
et commissarii constituti tanquam viri minus fidi vel pro- 
vidi qui negotium male gessissent, traducti fuissent. Petiit 
quidem Pontifex a Nuntio relationem de illis Actis, sed 
iterum accepit documentum, declarationem videlicet episcopi 
Catalaunensis, quo omnia bene peracta esse referebatur. 
Satius igitur visum estRomae in illis difficultatibus, ulterius 
non insistere iis quae secretius peracta erant et ex rela- 
tionibuB privatis forte minus clare et accurate innotesce- 
bant, sed iis niti quae a personis ad negotium deputatis 
nuntiabantur et consideranda erant ut publica mhmissio et 
reparatio ex parte illorum episcoporum. 

70. Quodsi 4^ etiam in illis documontis et maxime 
in epistola novemdecim episcoporum quaedam occurrebant 



282 XL. De Jansenismo. 

haud probanda de distinctione juris et facti, ac de falli- 

bilitate Ecclesiae quoad facta^ advertendum est, epistolam 

novemdecim episcoporum per se negligi potuisse; nec 

Pontifex responsum ad eam dedit. Quaedam praeterea 

benigniuS; uti jam diximus, accipi poterant^ atque obser- 

vandum est, tricas et cavillos Jansenistarum nondum tam 

bene patuisse eo tempore, ut postea. Praesertim confusio 

quaedam fiebat inter facta dogmatibus intime nexa^ et 

facta ab his disparata; priora interdum sub quaestione 

juris comprehendebantur, ac de aliis Ecclesia revera non 

sollicita erat. Sic appellatione facti interdum veniebat 

quaestio, utrum propositiones quinque quoad verba et syl- 

labas in Augitstino Jansenii continerentur ; de factis ejus- 

modi etiam Baronius, Pallavicinus aliique auctores qui 

citabantur agebant. Hinc magno cum labore inquirendum 

fuisset; annon forte tantum quoad facta dogmati non con- 

nexa inerrantia Ecclesiae negaretur, atque id plures Car- 

dinales Romae videntur existimasse. Sic enim rem ex- 

hibet Cardinalis Rospigliosi, Clementis IX nepos, in Rek' 

tione quam de negotio quatuor episcoporum confecit. Quae- 

dam ex eadem hoc loco referre opportunum plane videtur. 

ReiatioG^A. 71, Distiuguit Cardiualis varias quaestiones quae de 

' sensu propositionum Jansenii fieri poterant. „n. 153. Prima, 

inquit, quaenam illius occulta mens et cogitatio fuisset, 

quibusque signate verbis quinque propositiones ille ex- 

pressisset. Hic vero Janseniani contendebant, haud illas 

in AuguBtino apparere iisdem omnino vocibus expressaS; 

quibus in BuIIa Innocentii recitarentur, prima dumtaxat 

excepta^ quae ad verbum videri posset descripta; idque 

pluribus opusculis professi publice sunt: quamvis non in- 

ficiarentur, verba quae in Jansenii libro legebantur, idem 

valere ac alia in Pontificia Constitutione supposita; imo 

diserte faterentur, propositiones ab eadem Constitutione 

damnatas in proprio suo et maxime legitimo sensu apud 

auctorem cui tribuebantur exstare." 

„n. 154. Haec quaestio inter facti se limites tenet; 
quam doctiores propterea negant definitionibus fidei divinae 
subjectam. — Sed ea nihil ad rem : cum nunquam vel 



De Pace Glementina, 283 

persona ipsa Jansenii damnata, vel quid in illius consci- ^«^«^'o 
entiae mentisque recessibus delitesceret; fuerit quaesitum. RospigUoBi. 
Neque majus uUum in vocibas, quibus propositiones con- 
ceptae expressaeque, potest esse momentum. Quis enim 
de re sensibus obvia disputationem instituendam putaveritV 
Non voces aut formulaC; sed earum significatio ad judicii 
trutinam revocata est; deque hoc tantum Apostolica Sedes 
tulit sententiam." 

,,n. 155. Secunda quaestio esse posset, quid tandem 
ex nativa sua vi et proprietatibus significarent verba Jan- 
senii in suo Auguatino, Quae licet ex infra dicendis neque 
ipsa ad nostrum institutum pertineat, continet tamen con- 
troversiam non mere de facto, at de jure subjectamque 
ideo Ecclesiae judicio." ^) 

72. Loquens deinde de mandato a Clemente Nuntio 
dato, ut examinaret quid in synodalibus Actis factum, ac 
de expositione ab episcopo Catalaunensi transmissa; ait 
u. 161, Pontificem desiderasse cognoscere, quid contineretur 
in declaratione quae ab episcopis in Actis verbalibus 
synodorum facta erat. „Si enim nihil ibi affirmatum 
fuisset, praeterquam quod, posse Pontificem falli in quae- 
stionibus de facto prout supra n. 153 explicavimus, pru- 
denti rem dissimulatione supprimendam existimabat. Sin 
vero asseruissent episcopi, nolle se pro haereticis agnoscere 
quinque Propositiones in sensu Jansenii, quemadmodum 

ab Apostolica Sede fuerant damnatae, id sane nullatenus * 
ferre, neque in re tanti momenti quidquam connivere, 
quinimo acerrime obviam ire statuerat."*) 

73. Optime perspicis, quaestionem an sensus et doctrina 
propositionum sit in Augustino Jansenii, dici a Cardinali 
Rospigliosi quaestionem juris, et in hac, asserit, nuUo modo 
voluisse connivere Clementem. Quaestionem de mente sub- 
jectiva Jansenii et de verbis propodtionum dicit quaestionem 
facti, de qua prudenti oeconomia ulteriores investigationes 



^) y. Dninas, Histoire des cinq propositions de Jansenius, p. 653. 
Liege 1699. 

*) Ibid. p. 643. 



284 XL, De Jansenismo. 

Pontifex supprimere voluit. Hae ultima ratione igitur 
Romae interpretati sunt ea, quae ambigua videbantur quoad 
declarationes episcoporum et commissariorum. Cardinalis 
Rospigliosi non commemorat, transmissam fuisse Romam 
copiam Actorum synodalium; res enim debebat remauere 
secreta. Forte nec ex copia, quae minus accurata et non 
omnino genuina esse poterat, sensus episcoporum plane 
patebat. Poterant certe Romae investigationes ultcriores 
omittere, niti documentis publicis quae a personis delegatis 
acceperant, et prudenti dissimulatione pro tempore desistere 
a persequendis conatibus privatis Jansenistarum. Brevi 
ciementis IX a^tem ad episcopos dato Clemens IX providere voluit ut 
constaret, se omnino insistere Constitutionibus Praedeces- 
sorum suorum, et eumdem sensum internum ac subscriptio- 
nem sine restrictione requirere qualem illi exegerant.^) 



^) Ipsi Jansenistae ea aetate bene intelligebant , Pontificem velle 
sinceram et simplicem subscriptionem formnlae. Sed suis machinatio- 
nibus coryphaei eorum illuserunt Nuntio Pontificis, atque, uti videtnr. 
etiam episcopo Alectensi, qui forte pro severitate sua et obstinatione 
non subscripsisset, si scivisset eam subscriptionem exhiberi Pontifici ut 
adhaesionem ad damnationem propositionum in sensu Jansenii. Scribit 
Leroy (abb6 de Hautefontaine) Jansenista insignis ad amicum samn 
Lancelot pariter Jansenistam eminentem, die 12° Decemb. a 1668: .H 
ne faut pas s'6toilner, si M. d'Aleth a 6t6 tromp6 dans Taffaire de 
Taccommodement, et si on lui a fait prendre les choses autrement 
qu'on ne les prenait k Paris, puisque M. le Nonce a 6te tromp6 lui- 
m§me, quoique d*une mani6re directement oppos6e k celle que la 6ti 
le saint pr^lat, et d'une fagon la plus plaisante et la plus incrojable 
du monde. Car ce ministfe du Pape, qui dans sa qualit^ ne doit pas 
dtre aise a prendre pour dupe, a d6clar6 „qu'il avait pens6 quil ne 
s'agissait dans toute la negociation que de reduire les quatre ^veques 
a la sigtiature du Formulaire pure et simple, et quils sy 6taient re- 
duits. et que s'il avait vu ce quePon faisait, il n*aurait jamais donne 
son consentement d, la paix.*- Ainsi, Monsieur, la politique si adroitc 
et la prudence si ing6nieuse de ce siecle a trouv6 Tart et le secret de 
contenter en meme temps, durant le cours d'une n6gociation, deux per- 
sonnes dont les intentions et les fins 6taient les plus contraires du monde, 
en leur faisant voir les choses dans une situation et dans nn aspect 
qui leur cachait ce qu'elles §taient v6ritablement." Eapin, Mein. IV. 
p. 473 nota. 



De Gonstitutione Unigenitus. 285 



De Canstitutione ^fUnif/enitus^^ ae de schismate 

TJltrajectifio. 

74. Post pacem Clementinam Jansenistae per plura 
decennia otio aliquo fruiti sunt, quum subdola sua agendi 
ratione eo pervenissent, ut jam in sinu Ecclesiae occulte 
errores suos fovere et spargere possent. Atque eo tem- 
pore, saeculo decimoseptimo ad finem vergente, favorem 
quemdam adepti esse videntur etiam apud multos Catho- 
licos praestantes , ita ut factio qtiidem , quatenus corpus 
quoddam compactum constituebat, non multum cresceret, 
sed Jansenismi viro plurimi aspergerentur. Quum turbas 
apertas Jansenistae non excitarent, auctoritati ecclesiasticae 
occasio non praebebatur, ut summa severitate contra eos pro- 
cederet, et quidem eventus etiam acciderunt, propter quos 
perversa Jansenismi tendentia minus animadversa est. Ita 9°°'^°\®'- 

. . , . siae vanae. 

in controversia de regalia inter Ludovicum XIV et S. Sedem 
exorta, Jansenistae plures partes tuiti sunt Romani Pontificis, 
dum magna pars cleri tum saecularis tum regularis caeca 
quadam admiratione Ludovici XIV ipsi cederet, Hoc re- 
galiae negotium et Gallicanorum Declaratio a. 1682 edita 
Sedis Romanae soUicitudinem et curas maxime sibi vin- 
dicabat ; praeterea Galliae rex cum Pontifice Innocentio XI 
acriores lites habuit propter abrogatam merito immunitatem 
asyli ministrorum regum et principum, quum ex hac im- 
munitate ejusque abusu maxima damna Romae orirentur. 
Exortae pariter sunt hoc tempore controversiae de ritibus 
Sinensibus et Malabaricis. Quum isti ritus praesertim a 
Jesuitis liciti haberentur et permitterentur, ab aliis non 
paucis improbarentur et rejicerentur, agitatio animorum in 
hac lite exorta est, donec demum a Benedicto XIV defi- 
nitiva prohibitio illorum rituum emissa fuit. 

75. In Universitate Lovaniensi versus finem saeculi 
decimiseptimi et subsequentis initio Jansenistarum errores 
vel opiniones iis affines sub nomine Augustianismi, fautores 



286 XL. De Janseiiismo. 

plnres • habebant. In Universitate Duacena etiam magis 
Jansenismus serpebat, quod detectum est a. 1691 ope 
Arnaldi personati, hominis anonymi, qui stratagemate 
quodam ambiguo^ litteris ad professores Duacenos varios 
directis, se finxit Antonium Arnaldum illosque adduxit, ut 
in responsis datis Jansenismi errores aperte profiterentur. 
Quo facto amicus ille fictus, qui ipsis illuserat, publici 
juris fecit scripta quae a professoribus obtinuerat; a rege 
vero isti in judicium vocati, e cathedris suis depulsi et in 
varias regiones relegati sunt.^) — In haec tempora etiam 
incidit damnatio quietismi Michaelis de Molinos per Inno- 
centium XI (a. 1687) et opinionum Fenelonii per Inno- 
Brrorum ecntium XII (a. 1699). Praeterea proscriptae fuerunt hac 
damnatio. actatc multac propositiones quae ad moralem pertinent. 
Occasionem dederunt querelae continuae de morali relaxata; 
ut enim ostenderent Pontifices, se ab omni studio partium 
esse alienos, propositiones varias, quae ad ipsos defereban- 
tur, damnari fecerunt et proscripserunt. Haud tamen ac- 
curatius inquirebatur, utrum ejusmodi propositiones revera 
in scholis vel ab auctoribus alicujus nominis traderentur: 
sed visum est sufficere universim eas proscribere, ut omne 
periculum removeretur. Damnaverat jam Alexander VII 
die 24» Septembris a. 1665 et die 18<> Martii a. 1666 
propositiones 45 moralis laxioris. Idem vero die 5® Maji 
a. 1667 decretum edidit super attritione ex metu gehennae. 
Q.uum enim in scholis catholicis ac nominatim in Univer- 
sitate Duacensi vehementius ea quaestio agitaretur, utrum 
sufficeret in sacramento poenitentiae attritio ista, an vero 
requireretur insuper aliqua Dei dilectio, Alexander VII 
mandavit; ut auctores vel professores, „non audeant ali- 
cujus theologicae censurae, alteriusve injuriae aut contu- 
meliae nota taxare alterutram sententiam, sive negantem 
necessitatem aliqualis dilectionis Dei in praefata attritione 
ex metu gehennae concepta , quae hodie inter scholasticos 
communior videtur, sive asserentem dictae dilectionis 



») Cfr. Tournely, De Gratia, T. I. Quaest. III. Epocha III. 



De Constitutione Unigenitus. 287 

necessitateiU; donec ab hac Sancta Sede fuerit aliquid hac 
in re definitum." Innocentius XI die 2o Martii anni 1679 
proscripsit 65 propositiones moralis laxioris; Alexan- 
der VIII proscripsit a. 1690, die 24® Augusti doctrinam 
de peccato philosophico ; paulo post vero, die 7® Decembris 
a. 1690, etiam damnavit propositiones 31 ex scriptis Jan- 
senistarum decerptas. 

76. Sub Innocentio XII episcopi plures Belgii for- 
mulae Alexandri VII subscribendum curarunt additis 
aliquot verbis, quibus sensus explicaretur, ita ut Janse- 
nistis omne eflfuffium adimeretur. Exi^ere videlicet vo- Q"»®»*)® /i® 

.1.11 • 1 n tormulario 

luerunt ab iis qui subscribebant, ut jurarent, 1" non tan- iu Beigio. 
tum in reverentiam Constifutionum Apostolicarumy sed etiam 
in veritatem earum; 2® non tantum in veritatem eorum quae 
in praedictis Constitutionibus spectant ad quaestionem juris, 
sed etiam in veritatem ejuSj quod spectat ad quaestionem 
jacti ah Alexandro VII definiti: hoc est, ut non solum ju- 
rarent, se damnare quinque propositiones famosas, in omni 
sensu haeretico quem habent, sed etiam serio et sincere illas 
damnare, ut excerptas ex libro cui titulus ,jAugu8tinus Cor- 
nelii Jansenii Iprensis^^ : in sensu a Jansenio intento, seu in 
praedicto ejus libro expresso, Hac de re tamen querelae 
Romam delatae sunt, atque Innocentius ut prudenter pro- 
spiceret concordiae, die 28® Januarii a. 1694 decretum 
dedit, quo statuit, ut formulario Alexandri VII nihil ad- 
deretur, sed illud sumeretur in sensu obvio quem ipsius 
verha exhibent, Simul injunxit episcopis : ne ulla ratione 
quemquam vaga ista accusatione et invidioso nomine Janse- 
nismi traduci aut nuncupari sinatis, nisi prius suspectum 
esse constiterit aliquam ex his propositionihus docuisse aut 
tenuisse, Jansenistae incredibili audacia statim abusi sunt 
Pontificis decreto ac triumphum agentes declararunt, ab 
Innocentio XII non exigi, ut propositiones Jansenio ad- 
scribantur, eas tantum rejiciendas esse in sensu obvio qui 
uniuscujusque animum feriat, quin attendatur ad librum 
ex quo extractae praetendantur. Sed mox episcopis Belgii 
rem Romam referentibus, Pontifex Jansenistas confudit, 
novoque Brevi dato die 24^ Novembris a. 1696 declaravit, 



288 XL. De Jansenismo. 

se Praedecessorum Constitutionibus firmiter insistere ac 
propositiones quinque proseriptas esse in sensu Jansenii. 
janBenista- ged vel ipso hoc ultimo Innoccntii XII Brevi Jansenistae ab- 
uti nisi sunt, eo quod de praetensis Jansenistis ibi Pontifex 
loqueretur. Quum quae dicit Pontifex etiam praxim Eccle- 
siae quoad sectarios generatim illustrent, verba ejus citare 
opportunum esse videtur. ,,Quodsi, inquit, praetensi Jan- 
senistae interne et absque eo quod deveniant ad ullum 
actum externum, dum jurant formularium, non aliter 
damnent quinque propositiones, quam in sensu obvio, non 
habito respectu sensus obvii dicti formularii, suoque ar- 
bitrio effingant ejusmodi sensum obvium ; Ecclesia non 
judicat de occultis, quae soli Deo cordium scrutatori in- 
notescunt. Sin vero iidem praetensi Jansenistae voce aut 
scripto edant proprios sensus Apostolicarum Constitutionum 
praedictique Brevis sensui dissentaneos, debent Episcopi 
prout de jure contra eos procedere." Jansenistis vocula 
praetensi Jansenistae apta visa est, ut probarent, nullos 
revera esse Jansenistas. At manifestum est, verbum prae- 
tensi hic non significare fictos Jansenistas, sed eos qui ut 
tales praetenduntur, habentur, denuntiantur. Unde et di- 
stinctionem facit Pontifex inter occultos et eos qui acta 
externo Ecclesiae decreta violant; ex quo patet eum non 
fictos dicere Jansenistas. ^) — Inundabant porro Jansenistae 
ultimis decenniis saeculi decimiseptimi regiones Galliae et 
Belgii multis libellis^ quibus opiniones suas propagabant. 
Praeterquam quod doctrinas falsas de gratia ac rigorismum 
suum tuerentur et introducere studerent, etiam ut exagge- 
ratum traducebant cultum erga B. V. Mariam.^) 



*) Cfr. Tournely 1. c. Epocha IIL 

^) An. 1673 editus fuit libellus: Monita salutaria B. V. 31. a(l 
cultores suos indiscretos. Gandavi 1673. Ejus auctor erat Adam Weiden- 
feld advocatus Coloniensis, qui movebatur zelo quodam imprudenti pro- 
curandi unionem Protestantium, per concessiones eis a Catholicis fa- 
ciendas. Quum ipse cum Jansenistis familiaritatem coleret, hi ei ne- 
cessaria suppeditarunt, nt libellum istnm popularem compilaret. Appro- 
bationem obtinuit opusculum a Gisberto de Choiseul episcopo Toniacensi 
(Gallicano), et quod valde mirum, etiam a Petro de Walemburg celebri 



Be Constitatione Unigenitus. 289 

77. Ut rerum conditio ad finem vergente saeculo 
decimoseptimo plenius conspiciatur, paucis notamus seriem 
Pontificum post Alexandrum VII. — Haud diu superstes 
fuit Clemens IX post reconciliationem ac pacem quatuor 
episcopis concessam. Post pontificatum duorum annorum 
cum dimidio obiit die 9° Decembris a. 1669; natus erat 
a. 1600. — Successit ei die 29^ Aprilis Aemilius Cardi- 
nalis Alterius, aetatis fere octoginta annorum (n. 13^ Julii 
1590) nomenque Clemens X sumpsit. Ecclesiam prudenter ciemens x 
et pie gubernavit, quamvis ob senectutem major in ipso suceessores. 
energia in variis negotiis desideraretur. Obiit ipse di^ 
22^ Julii a. 1676. — Ei successit die 21» Septembris 
Benedictus Cardinalis Odescalchi, natus a. 1611; is InnO' 
centius XI appellatus est. Vitae integritate, pietate, animi- 
que constantia in difficilibus et periculosis reipublicae 
christianae temporibus claruit. Ludovico XIV et Galli- 
canis fortiter restitit ; omnes curas applicavit ad corrigendos 
abusus et ad restituendam disciplinam ecclesiasticam ; 
Regulares a pio fervore deflectentes ad severiorem regu- 
larum observantiam revocavit; renovato Alexandri VII 
decreto ad sacros Ordines accessuris spiritualem decem 
dierum secessum praescripsit, variosque, uti jam diximus, 
damnavit errores. Post haec et alia praeclare gesta die 
12^ Augu^ti a. 1689 sanctitatis fama illustris ad Christum 
imigravit. — In ejus locum die 6^ Octobris subrogatus est 
Alexander VIII, antea Petrus Ottoboni Venetus, Cardinali& 
presbyter, genere atque prudentia et constantia in rebua 
gerendis commendandus. Hoc unum objiciter venerabili 
huic Pontifici, quod a praedilectione nepotum et popula- 
rium suorum non satis sibi cavisse videatur. Quum natus 
esset die 22^ Aprilis a. 1610, aetate erat admodum pro- 
vectus quando thronum Apostolicum ascendit, et post 
annum cum dimidio die l^ Februarii a. 1691 e vita. 
decessit. 



controversita, suffraganeo arcliiepiscopi Mognntini. Libellus iste mox 
in Indicem relatns Catholicos vehementer commovit, sed Jansenistae 
eum multis laudibns evehebant et commendabant. 

Jungmann, Dissertationes. Tom. VII. 19 



290 XL. De Jansenismo. 

innooefi- 73^ pQg^ eius mortem comitia propter Cardinalium 

tius XII. t r 

ciemens XL discordiam proti-acta sunt usque ad diem 12^°^ Julii a. 1691, 
qua die, Pontifex renuntiatus est Antonius CardinaHs 
Pignatelli archiepiscopus Neapolitanus (n. 1615), qui sub 
Innocentii XII nomine Ecclesiam gubernavit usque ad 
annum 1700. Is spem quam de se ipso excitarat, dum 
apud Imperatorem et reges Nuntii Apostolici officio funge- 
batur, nunc summae potestatis particeps cumulatissime 
implevit. Beneficentissimus fuit in pauperes. Constitutione 
Romanum decet Pontificem nepotismum a Curia pontiticia 
proscripsit, districte prohibens, ne Pontificum consanguinei 
Ecclesiae bonis ditarentur. Alias plures Constitutiones 
edidit, tum ad promovendam ecclesiasticam et regularem 
disciplinam, tum ad corrigendos abusus. Ecclesiasticas 
dignitates nonnisi dignis contulit, pacem inter christianos 
principes, qui se continuis bellis impetebant, quantum 
potuit litteris prudentia refertis et gravitate ad eos datis 
promovit. Cum Ludovico XIV rege Galliae pacem iniit. 
gratiamque suam restituit praelatis^ qui Comitiis a. 1682 
interfuerant, accepta prius conveniente satisfactione. 
Disceptationi de origine Ordinis Carmelitarum inde a 
prophetis Elia et Eliseo, quae inter Carmelitas et BoIIan- 
distas acrius agitabatur, silentium imposuit; quae vero in 
Jansenismi negotio fecerit, jam indicavin^us. Obiit Inno- 
centius XII annis et meritis plenus a. 1700 die 27^ Septem- 
bris. Apostolica Sedes vacavit usque ad diem 23"" No- 
vembris, quo die in eam sublimatus est ClemensXI, Urbinas, 
antea appellatus Joannes Franciscus Cardinalis Albani. 
Vir fuit genere, pietate, eruditione, animique constantia 
spectatissimus, qualem postulabat Ecclesiae status inter 
bellorum strepitus, quibus Europa agitabatur, et inter 
sectariorum assultus, quibus Ecclesiae doctrina vel auctoritas 
impugnabatur. Sub Clemente XI videlicet iterum vehe- 
mentius Jansenistae Ecclesiam turbarunt; unde secundum 
propositum nostrum jam eorum agitationes enarrare 
pergimus. 

79. Prodiit inter Jansenistas Parisiis anno 1701 fa- 
mosus dictus Casus conscientiae, in quo inducitur nescio 



De Constitutione Unigenitus. 291 

quis clericus, cui sacramentalis absolutio deneffata fuerat, ^^ 

,,, ^ . .,•77. consciefntiae, 

eo quod declarasset, se revera qumque propositiones aosolute 
€t simpliciter damnare ac formulae fidei Alexandri VII sub- 
scripsisse quidem: nihilominus quantum ad quaestionem facti , 
uu attributionem quinque illarum propositionum libro Jan- 
senii, existimare se, religiosum sufficere silentium, Nihil 
unquam, uti jam vidimuS; tam cordi fuit discipulis Jan- 
senii, quam obtentu hujus religiosi silentii magistin sui 
doctrinam censuris eripere et clanculum diffundere. Quadra- 
ginta doctores theologos Parisienses, inter quos erant aliqui 
celebriores, uti Natalis Alexander, adduxerunt ad subscri- 
bendum propositi in dicto Casu conscientiae articuli solu- 
tioni his verbis: Doctores infrascripti visa casus expositione 
censent, hujus ecclesiastici viri sententiam nec novam esse 
nec singularem, nec ah Ecclesia damnatam; neque talem ut 
Confessarius possit ipsi sacramentalem denegare absolutionem 
nisi eam retractaverit. Deliberatum in Sorbona die 20 Julii 
1701, Numero ac pondere quadraginta illorum doctorum 
^pem certam conceperant Jansenistae, futurum ut votis 
5uis tandem fruerentur. Sed mox sumnius Pontifex Cle- 
mens XI hanc dicti casus solutionem decreto dato die 
12^ Februarii anni 1703 damnavit, ac Breve dedit hac de 
re ad regem Galliae, quo postulabat, ut auctoritate quoque 
ipsius audacia illorum virorum reprimeretur. Non sine 
motivis suspicio aderat, archiepiscopo Parisiensi Cardinali 
de Noailles notum fuisse illum casum, initio secreto pro- 
positum, eumque suam quoque solutionis approbationem 
promisisse. Quum tamen statim post publicatam solutio- 
nera pateret, eam ab omnibus sinceris Catholicis impro- 
bari, archiepiscopus etiam ad hanc partem se vertit. Juvit 
eum ista iu re Bossuetus, cnjus influxu maxima pars 
doctorum, (primum Natalis Alexander,) adducti sunt,' ut 
ad retractationem solutionis parati essent. Die 22^ Fe- 
bruarii anni 1703 igitur archiepiscopus censoria virgula 
solutionem casus perstrinxit, et judicio praesulis theologi 
Parisienses qui dictum conscientiae casum approbaverant. 
paucis exceptis, revocata priore sua subscriptione, se sub- 
jecerunt, Jansenistae quidem magno furore affecti sunt; 

19* 



292 XL. De Jansenismo. 

sed etiam Universitates Lovaniensis, Duacena et Parisiensis 
solutionem casus solemniter reprobarunt. 
BuUa 80. Quoniam tamen Jansenistae semper in perversa 

mini. sua scnteutia persistebant, quoad factum sufticere obsequiosum 
vel religiosum silentium, eaque via Constitutiones Aposto- 
licas eludebant; doctrinam vero Jansenianam in corde suo 
retinebant et clam disseminabant, Clemens XI demum a 
Galliae rege et nonnullis episcopis rogatus anno 1705 
BuUam edidit Vineam Domini Sahaothy in qua Constitutio- 
nes Innocentii X et Alexandri VII confirmavit, Litteras 
Clementis IX et Innocentii XII in forma Brevis datas a 
falsis Jansenistarum interpretationibus vindicavit, doctrinam 
in relato Casu sonscientiae contentam damnavit declaravit- 
que, obedientiae quae praeimertis Apostolicis Constitvr 
tionibus debetur obsequioso illo silentio minime satisfieri; 
sed damnatum in quinque praefatis propositionibus Jansenii 
libri sensum, quem illarum verba prae se ferunt, ut prae' 
fertur, ab omnibus Christi fidelibus ut haereticum non ore 
solum sed et corde rejici ac damnari debere, nec alia mente 
animo ac credulitate supra dictae formulae subscribi liciU 
posse, Haec Bulla eodem anno a Clero Gallicano in Co- 
mitiis et a Sorbona acceptata, a Curiis regni in catalogum 
leguni politicarum relata, et ab episcopis, uno excepto 
Pontiopolensi (Saint Pons), publicata est. — Eadem BuUa 
cui subscriberent, proposita fuit monialibus Portus-Regii (ex- 
tra muros), quarum abbatia semper erat primarius refracta- 
riorum locus et quasi centrum. Quum vero istae moniales 
in sua contra Constitutiones Apostolicas rebellione perti- 
naces, Constitutioni Clementis nonnisi cum restrictione, 
salvis nempe iis quae pro se ut dicebant in pace Clemen- 
tine fuerint decreta, subscribere vellent, earum monaste- 
rium mandato regis et assensu archiepiscopi Parisiensis 
Cardinalis Noallii a. 1709 abolitum est. Ipsae vero per 
varia coenobia dispersae sunt, in quibus melius edoctae 
intra quatuor annos, una excepta, se Constitutionibus Sedis 
Apostolicae submiserunt. 

81. Interim jam eflferbuerunt novae turbae ex causa 
Paschasii Quesnelli. Is a. 1634 natus, sacerdos eratOratorii 



De Constitutione Unigenitus. 293 

Parisiensis, ac decursu temporis post mortem Arnaldi Paschas. 
{1696) caput totius factionis Jansenistarum evasit. Affe- 
cerat Jansenismi virus eo tempore uti alios Ordines reli- 
giosos ita et Congregationem Oratorii, ex cujus sinu ali- 
quot acerrimi Jansenismi propugnatores prodierunt. Quam- 
vis Superiores illius Congregationis identidem adlaborarent. 
ut perversas opiniones exstirparent , eo tamen non perve- 
nerunt, tantoque major erat pernicies, quod Oratoriani 
tum in educationem juventutis, tum in directionem ani- 
marum magnum influxum exercerent. — Quesnellus porro 
iibrum edidit gallice conscriptum, cui titulus erat: Abrege 
de la morale de V Evangile , ou pensSes chrStiennes mr le 
texte des qudtre Evangelistes, Paris 1671, in 12^.^) Opus 
hoc, quod subsequentibus editionibus plurimum auctuni 
«st, multis propter pietatis speciem et dictionis elegantiam 
admodum placebat. Prae caeteris de Noailles, quuni esset 
episcopus Catalaunensis pietatisque fama et laude floreret, 
illud tum clero tum populo commendaverat. Alii vero iii 
eodem libro non paucas assertiones noxias, speciatim Jan - 
senismum spirantes, deprehendebant, et episcopus Aptensis 
{de Foresta) illum librum a. 1703 dioecesanis suis prohibuit. 
82. Ipse Quesnellus quum fidei formulae a sua Con- 
gregatione Jansenisticis erroribus oppositae subscribere 
nollet, a. 1684 ex Oratorio dimissus fuerat, et a. 1685 
etiam e patria expulsus Bruxellas confugit. In hac qui- 
dem urbe occulte, in HoIIandia dein liberius rem Janse- 
nisticam promovere, clerum et populum a debita Sedi 
Apostolicae et episcopis obedientia abstrahere, et calamo 
et opere conatus est. Anno 1703, jussu Philippi regis 
Hispaniae et Humberti de Precipiano archiepiscopi Mech- 
liniensis interceptus, custodiae mancipatus est. Non multo 
post amicorum ope e custodia ereptus, confugit in HoIIan- 
diam, ubi anno 1719 decessit. Crescente lite de libro 



') Edidlt paulo post a. 1B75 Quesnellus opera s. Leonis, additis 
notis et dissertationibus quae spirabant sensa M. A. de Dominis, qui- 
busque primatum et infallibilitatem R. Pontificis impugnabat. Unde 
editio ista a Clemente XI a. 1676 prohibita fuit; Quesnellus vero 
contra hanc prohibitionem emisit iracundam protestationem. 



294 XL. De Jansenismo. 

Quesnelli, Clemens XI eumdem a selectis censoribus dis- 
cuti jussit. Secundum unanimem eorum sententiam a. 1708 
per Breve Univerd illum damnavit, et ne quis eum lege- 
ret aut venderet sub poena excommunicationis majoris 
interdixit, quod in eo doctrinae et propositiones seditiosae, 
temerariae, perniciosae, erroneae, alias damnatae et hae- 
resim Jansenisticam sapientes continerentur. Secundum 
Pontificis Breve a. 1710 episcopi Rupellensis (La Rochelle) 
et Lucionensis (Lugon) junctis consiliis litteras pastorales 
ediderunt; quibus Quesnelli liber ut perniciosus proscri- 
bebatur; simul ostendebant, doctrinas propositionum quin- 
que Jansenii eo contineri, s Augustino autem tum Jan- 
senium tum Quesnellum omnino oppositum esse. 
Cardinaiis 83. Scd hac occasionc vehemens orta est indignatio 

Cardinalis de Noailles archiepiscopi Parisiensis. Adver- 
tendum est, ut omnia in clara luce ponantur, primam 
approbationem libri Quesnelli a. 1671 dedisse Vialar, 
tunc episcopum Catalaunensem , atque explicari potest 
quod ipse minus adverterit doctrinas ejus perversas, eo 
quod in prima opusculi editione tantum quinque ex pro- 
positionibus 101 postea damnatis inveniantur. Mortuus 
est Vialar a. 1680. Anno autem 1687 editio aucta libri 
publicata est tribus voluminibus, quae totum Novum Te- 
stamentum complectebantur; in eadem jam 53 ex propo- 
sitionibus proscriptis inveniuntur. Dein complementum 
ultimum accepit hoc opus nova editione a. 1692, quum- 
que prima editio fuisset unius voluminis in 12^, haec 
editio erat quatuor voluminum in 8*^, titulusque etiam 
mutatus ea inscriptione : Le nouveau Testament en fran- 
gais avec des rejlexions morales s^ir chaque verset. (Paris. 
Pralard 1692). Apposita erat eousque omnibus editionibus 
primitiva approbatio episcopi Vialar. Inde ab a. 1694 
jam movebantur querelae de libri doctrinis, ac Fromageau 
doctor Sorbonicus excerpsit 199 propositiones corrigendas; 
generatim tamen quum venenum satis lateret, opus illud 
Jaudibus efi^erebatur. Anno 1695 nova editio libri haud 
immutata facta est, earaque primum approbatione sua 
munivit de Noailles tunc episcopus Catalaunensis. 



De Constitutione Unigenitus. 295 

84. Quum ipse brevi post factus jam esset archie- 
piscopus Parisiensis, a. 1696 publicatus fuit liber posthu- 
mus Martini de Barcos nepotis Vergerii (m. a. 1678): 
Exposition de la foi caiholique touchant la grdce et la 
predeatination, (Mons, Migeot 1696, in 12®). In eo libello 
quinque Jansenii propositiones aperte continebantur; pro- 
scripsitque hoc opus de Noailles die 20® Augusti a. 1696, 
edita longiori conscripta prohibitione, cui conficiendae 
Bossuetus adlaboraverat. (Innocentius XII pariter hunc 
Hbrum damnavit a. 1697). Sed mox archiepiscopus variis 
Jansenistarum scriptis lacessitus fuit^), maxime per libel- 
lum inscriptum: Probleme eccUsiastique proposS: ct qui V on 
doit croire, de Messire L. Ant, de Noailles, Eveque de Chd' 
lons en 1696, ou de M. L, Ant. de Noailles, Archeveque 
de Paris.^) — Eaedem videlicet doctrinae continebantur ?^®*°"?. , 

r\ • 1 • T-L • Quesnelli . 

in libro Quesnelli approbato et in libro Martini de Barcos, impucatur. 
quem archiepiscopus proscripserat. Exinde Cardinali de 
Noailles quamvis uovam libri Quesnelliani editionem non 
approbaret, multa incommoda orta sunt, quum nec cau- 
demnare vellet opus antea ab eo comprobatum. Inde ab 
anno 1696 etiam Jansenistae quemdam influxum in eum 
acquisiverunt. — Quum igitur, uti diximus, duo episcopi 
a. 1710 litteras pastorales contra Quesnelli librum edidis- 
sent, factum est imprudentia librarii, uti videtur, ut ad 
valvas palatii archiepiscopi Parisiensis affigeretur folium 
impressum, quo nuntiabatur publicatio illarum litterarum 
pastoralium. Quamvis id etiam quoad alios libros non 
insolitum esset, tamen de Noailles censuit, hoc factum 
esse ad ipsius opprobrium, eo quod Quesnelli librum ali- 
quando approbatione munivisset. Quum vero Jesuitas 
haberet ut auctores illarum litterarum pastoralium, eos 



*) E. g. (Gerberon) Histoire abr6g6e du Jansenisme et remarques 
sur Tordonnance de M. TArchev. de Paris. Cologne, 1697, in 12*^. 

^) Libellus anonymus variis auctoribus adscribebatur; plures et 
inter eos Card. Noallius suspicabantur a Jesuitis eum esse conscriptum. 
Sed a. 1703 detectum est auctorem esse Thierry de Viaixnes, Bene- 
dictinum Congreg. St. Vannes, Jansenistam acerrimum. 



296 XL. De Janseuismo. 

jurisdictione privavit in archidioecesi , et litteras illas 
pastorales a. 1711 legi prohibuit, quod doctrinas Baji et 
Jansenii contiuerent, quamvis duo episcopi se obtulissent, 
ut satisfactionem Cardinali praestarent. 

85. In his rerum difficultatibus Ludovicus XIV suasit 
Cardinali, ut ipse damnaret Quesnelli opera; sed quamvis 
archiepiscopus initio ad id inclinaret, tamen paulo post 
animo mutatus est. Petierunt tunc rex ac plures episcopi 
a Clemente XI, ut examijie facto per Constitutionem de 
libro pronuntiaret, ita tamen ut in BuIIa eas expressiones 
vitaret, quae clero .Gallicano minus placerent^ uti e. g. 
Tootu proprio, plenitudine potestatis, quo facilius ab omnibus 
BuIIa reciperetur. Ipse Noallius videbatur paratus ad 
Constitutionem admittendam, imo etiam Quesnellus prote- 
stabatur de sua obedientia; uterque tamen credebat, num- 
quam futurum, ut Constitutio aliqua ederetur. Romae duo 
Jansenistae, La Chausse, et RoIIet Ordinis Minimorum 
Generalis, causae Quesnelli servire studebant, dumque 
ibidem timorem excitabant, ne in Gallia R. Pontificis 
Constitutio admitteretur, archiepiscopo nuntiabant, tantum 
in speciem quasdam praeparationes Romae fieri, et BuIIam 
nunquam venturam esse. 
constitutio gg g^ Clemens XI, ut fallacem libri doetrinam, 

Untgenttus. ^^ ^ 

antea generatim dumtaxat indicatam, pluribus ex eo de- 
cerptis propositionibus distinctius explicaret, rem commisit 
Congregationi quinque Cardinalium et sex theologorum 
ac jurisconsultorum. Haec lOl propositiones e libro Ques- 
nelli excerptas, maxima diligentia omnique studio ac la- 
bore, multis a. 1712 et sequente habitis consultationibus, 
discussas et cum ipso Hbri textu accuratissime coUatas 
reprobandas sub variis respective censuris censuit. Qua- 
propter Pontifex die 8® Septembris a. 1713 edidit BuUam 
Unigenitus Dei Filius , in qua propositiones illas verbo- 
tenus alligatas, in gloho sub variis respective censuris, 
quarum saltem aliquam singulae mererentur, damnavit, 
scilicet tamquam respective falsas, captiosas, malesonantes, 
piarum aurium ofFensivas, scandalosas, perniciosas, teme- 
rarias, Ecclesiae ejusque praxi injuriosas, etiam in pote- 



De Constitutione Unigenitus. 297 

states saeculi contumelioBas^ seditiosas, impias, blasphemas^ 
suspectas de haeresi ac haeresim ipsam sapienteS; haere- 
sibus et schismati faventes, variasque haereses, potissimum 
eas quae in famosis Jansenii propositionibus contineban- 
tur manifeste innovantes. 

87. Pontificis BuUam omnes ubique episcopi debita ^^^^"^ 
cum obedientia et tanquam dogmaticum Ecclesiae judi- 
cium susceperunt; aliqui tamen episcopi in Gallia cum 
Jansenistis ei refragati sunt, atque exinde ingens rerum 
turbatio orta est. Hoc in negotio ista fuere praecipua 
effugia: l^ Distinctio inter jus et factum (sensum Ques- 
nelli) adhibita est. 2^ Praetextus, Bullam, quum non sin- 
(jillatim ut haereticas sed in globo propositiones damnaret, 
non ut dogmaticam, sed ut disciplinarem habendam esse, 
ac sufficere silentium obsequiosum. 3^ Bullam esse ob- 
scuram et indigere nova explicatione. Mox vero etiam 
n^aximis convitiis Constitutio ab adversariis afi^ecta est. — 
Ludovicus XIV Bullam eodem anno 1713, quo edita est, 
proposuit quadragintaocto episcopis Parisiis congregatis, 
quorum quadraginta eam incunctanter acceptarunt; reliqui 
octo, quorum dux erat Cardinalis de Noailles, contestati 
sunt, quoniam propositiones damnatae etiam sani s^nsus 
capaces essent, se nonnisi sub certis conditionibuS; quibus 
perversus eorum sensus definiretur, BuUam acceptare posse. 
Rogandum esse Pontificem, ut ipse ejusmodi explicationem 
ederet et simul singulis propositionibus conveuientem cen- 
suram adjungeret. Octo episcopis opponentibus dein alii 
septem se addixerunt; sed septuaginta se junxerunt qua- 
draginta episcopis memoratis et Constitutionem accepta- 
runt ac promulgaverunt. A Curia seu Parlamento Pari- 
siensi pariter regis mandato BuUa inter leges publicas 
relata est, sed cum quadam clausula ofi^ensiva in Roma- 
num Pontificem, qua libertates praetensas Gallicanas, jura 
coronae, et potestatem ac jurisdictionem episcopalem tue- 
bantur. Etiam Sorbona, non obstante oppositione archi- 
episcopi, BuIIam ex mandato regio acceptavit ; initio tamen 
doctores 31 contra 97 restiterunt, et paulo post plures 
doctores quum invalida esse decreta edicerent, e Sorbona 



298 XL. De Jansenismo. 

Resistentia ejecti sunt. Tum PoDtifex tum rex contra opponentes 
stitutionem. opiscopos severius procedere intendebant, sed ea occasione 
per praetensa privilegia Gallicana negotium maxime im- 
peditum est. Haec enim obstabant, quominus archie- 
piscopus Parisiensis Romam citaretur, antequam in Gallia 
judicatus esset^ atque ita res frustraneis colloquiis et mo- 
nitionibus protracta est. Quum Clemens XI, quamvis 
invitus, eousque regi obsequium praestaret, ut post seve- 
ram monitionem episcoporum de submissione facienda^ 
per Concilium nationale judicium concederet institui, a 
Parlamento oppositum fuit, injustum esse cogere episcopos 
ad submissionem. Etenim nondum certum esse, Constitu- 
tionem Clementis XI regulam esse dogmaticam fidei. Ad 
hoc videlicet requiri consensum episcoporum totius orbis 
christiani; de hoc vero consensu ut constet, necessarium 
esse amplius temporis spatium effluat, et eousque etiam 
BuIIam inter leges gubernii civilis haberi non posse. 
Ludovicus XIV in animo habebat, ut solemni sessioni 
Parlamenti ipse adesset et resistentiam frangeret; sed inter 
haec rerum discrimina die lo Septembris a. 1715 e vivis 
sublatus est, atque tunc opportuna tempora oppositioni 
adfuere. 

88. Ludovico XIV enim in regno successit Ludo- 
vicus XV ejus pronepos quinquennis, sub quo usque ad 
annum 1723 regni administrationem gessit Philippus dux 
Aurelianensis , vir moribus corruptus et religionis expers. 
qui magno Gallorum scandalo corruptionem in aula fovit 
regiae et ecclesiasticae auctoritatis osoribus audaciam. 
Jansenianae et Quesnellianae factionibus et pullulanti in- 
credulorum societati vires addidit. Ipsum Cardinalem de 
Noailles praesidem Consilii conscientiae constituit, ita ut 
in episcoporum electionem et in res ecclesiasticas hic sum- 
mum influxum exerceret. Praevaluerunt etiam sub novo 
syndico Hyacintho Ravechet factiosi in Sorbona, ita qui- 
dem ut eadem prius decretum tanquam subreptitium et 
irritum expungeret adeoque Constitutionis acceptationem 
denegaret; ejus exemplum Universitates Rhemensis et 
Nannetensis imitatae sunt. Clemens XI quidem archie- 



De Constitutione Unigenitus. 299 

piscopum nunc amicis nunc severis et minacibus litteris 
ad Bullae absolutam acceptationem adducere conatus est; 
is vero in sua sententia perstitit. 

89. Agitatio, oppositio, discordia igitur in Gallia in Difficuitates 
dies crescebat; Pontifex vero Clemens XI haesitabat, qua 
ratione procedendum esset, ut ex officio sibi credito aucto- 
ritatem et dignitatem Sedis Apostolicae vindicaret. Para- 
tus quidem erat, ut episcopos reluctantes in judicium 
vocaret, sed praetensis privilegiis Gallicanis multa para- 
bantur obstacula*, timendum videlicet erat ea aetate, ne 
vel ipsi episcopi fideles severitate adhibita commoverentur. 
Etiam de congregando Concilio oecumenico deliberatura 
est; attamen id periculosum erat propterea, quia Pontifex 
visus fuisset cedere, et definitiones dogmaticas Synodi 
judicio submittere; adversarii saltem ita rem explicassent. 
Interim die P Maii a. 1716 Brevia direxit tum ad ducem . 
Aurelianensem, ut eum excitaret ad submissionem episco- 
porum provocandam, tum ad episcopos quindecim reni- 
teotes, Tit minis eos a coeptis deterreret. Dux Aurelia- 
nensis duos misit Romam deputatos, P. Vivienum de la 
Borde Oratorianum et Chevalier, Vicariura generalem 
dioecesis Meldensis, ut cum Pontifice agerent. Sed viri 
erant omnino suspecti, Richerii et Jansenii doctrinis in- 
fecti, ita ut plane nihil cum ipsis confici posset, nec Pon- 
tifex eos ad se admittere vellet. Romae autera erant qui 
renitentibus favebant, ita quidera ut quotidie in raona- 
sterio Miniraorum SS. Trinitatis in monte Pincio conven- 
ticula fierent secreta, quibus intererant P. Laborde et 
Procuratores Generales Benedictinorum , Cisterciensium, 
Missionum, aliquot Dominicani et episcopus Cononiensis 
Maigrot quondam Vicarius Apostolicus^), qui in missio- 
nibus Sinensibus se Jesuitis valde adversura ostenderat. 
Pontifex quura id rescivisset, ea conventicula prohibuit. 
Mense Noverabri iterura duo Brevia Cleraens in Galliara 
transraisit, unura ad ducera Aurelianensera, quo nuutiabat 



*) Cf. Lafiteau Hist. de la Constitution Unigenitus T. I. L. III, 
p. 225. (edit. de Li^ge 1738.) 



300 XL. De Jansenismo. 

severius se acturum ejusque auxilium postulabat; alteruin 
ad episcopos acceptantes, quo eorum fidelitatem laudabat et 
contra machinationes renitentium eos munibat. BuUa vero 
ad Sorbonam data omnia privilegia ei concessa suspendit» 
speciatim facultatem promovendi ad gradus academicoh. 
Id eo majoris erat momenti, quod ex Concordato vigente 
omnia beneficia, quae per menses Januarium, Aprilem. 
Julium et Octobrem in Gallia vacabant, graduatis confe- 
renda erant. Sed in aperta rebellione episcopi et doctores 
Sorbonae perseverarunt. 
Appeiiantiiun QQ^ Appellatione a Papa ad Concilium , quam die 

1® Martis a. 1617 quatuor episcopi contra BuUam Unigenitus 
emiserunt, haec rebeUio fastigium attigit; talis appellatio 
contra definitionem dogmaticam Pontificis nonnisi ter eo- 
usque ab hominibus haereticis, scilicet a Pelagio , a 
Michaele Caesenate et a Luthero facta erat. Erant epis 
copi iUi Petrus Soanen Sanitiensis (Senez), Car. Colbert 
episcopus Montispessulani (MontpeUier) , Petrus Delangle 
Boloniensis, et Petrus de la Broue Mirapicensis (Mirepoix); 
eorum vero exemplura secuti sunt multi doctores Sor 
bonici, clerici, aliique omnis conditionis viri et feminae. 
Cardinalis de Koailles in archiviis episcopalibus die 
30 Aprilis pariter deposuit appellationem in qua dicit: 
A Pontifice manifeste decepto et Constitutione Unigenitm 
juxta Constantiensis et Baaileensis Condlii decreta ad Pon- 
tificem melius edocendum et Concilium generale libere et iv 
loco tuto celebrandum Nos . . . appellamus. — Clemens XI 
de his certior redditus, die 19« Februarii a. 1718 doca 
mentum appellationis quatuor episcoporum schismaticum 
et haereticum, illud autem archiepiscopi Parisiensis schis- 
maticum et haeresim sapiens declaravit. Paulo post appel- 
lantibus terminum praescripsit, intra quem appeUationem 
suam revocarent. Eo elapso, die 28o Augusti a. 171S 
Litteras Pastoralis officii dedit ad universos fideles, quibu^ 
declaravit, refragantes BuIIae Unigenitus a sua et S. B. 
Ecclesiae charitate prorsus esse segrcgatos, nullamque sibi 
vel R. Ecclesiae cum illis communionem ecclesiasticam 
exstituram, donec rejecta penitus fefragandi audacia, per 



De Constitutione Unigenitus. 301 

exhibitionera verae obedientiae resipiscerent. Sed Cardi- 
nalis de Noailles jam non a Fapa ad Papam, sed tunc 
simpliciter et unice ad generale Concilium provocavit. 
Attamen Bullam Unigenitus universi orbis christiani epis- 
copi, atque in Gallia etiam omnes praesules, praeter sex- 
decim vel septemdecim, debita obedientia receperunt, ita 
ut schismaticorum factio haud ulterius cresceret. 

91. Lonffum esset turbas describere, quae ex hoc Submissio 

° . ... Cardinalis 

statu rerum ultra decennium continuato in Gallia ortae de Noaiiies. 
sunt. Perduravit oppositio episcoporum aliorumque appel- 
lantium sub Innocentio XIII, (antea Michael Card. Conti), 
qui die 8® Maii 1721 ad Sedem Apostolicam evectus est, 
quum Clemens XI die 19® Martii decessisset. Gubernavit 
Innocentius XIII Ecclesiam usque ad d. 7"™ Martii a. 
1724. Post ejus obitum suflfragantibus omnibus Cardina- 
libus die 29®Maii Pontifex renuntiatus est Benedictus XIII, 
antea Vincentius Maria Cardinalis Ursinus O. P. , archi- 
episcopus Beneventanus, vitae sanctimonia insignis. Quum 
hic uti Praedecessor ejus continuo submissionem sub BuIIa 
Unigenitus urgeret, atque etiam rex Ludovicus XV monita 
sua jungeret, tandem Cardinalis de Noailles ad resipiscen- 
tiam se convertit. Anno 1728 die 11® Octobris litteras 
pastorales edidit, in quibus Constitutionem Unigenitus de- 
inisse et pure acceptavit, omnesque instructiones aut ex- 
plicationes, quas de illa Constitutione antea dederat, revo- 
cavit. Ita Appellantes praecipuum suum fulcrum amise- 
runt. Eodem tempore episcopi plures, improbatis suis 
appellationibus BuIIam Unigenitus demisse acceptarunt. 
Quum Cardinalis de Noailles brevi post die 2® Maii a. 
1729 obiisset, successorem habuit Casparum de Ventimille 
antea archiepiscopum Aquensem, qui inde ab initio BuUam 
Unigenitus acceptaverat. Is eodem anno 1729 plerosque 
ecclesiae metropolitanae canonicos ad sinceram Bullae re- 
ceptionem permovit, et Sorbona quoque votorum plurali- 
tate contestata est, decretum quo Constitutionem a. 1714 
acceptaverat esse authenticum, eam iterum acceptavit, 
suamque appellationem et alia contra Bullam acta revo- 
cavit. Denique a. 1730 Ludovicus XV.Parlamentum Pari- 



302 XL. De Jansenismo. 

siense adegit, ut Bullam denuo inter leges publicas refer- 
ret, quo facto nemini impune licebat eam publice impug- 
nare aut ab ea appellare. Sic factio Appellantium, quorum 
multi fugerunt in Hollandiam, valde imminuta, non tamen 
exstincta est. 
jansenistae 92 ^ Uli gui acceptatioui Bullac Uniqenitus restiterant, 

convulsio- •*• * , *' . 

narii. ccrte cx partc non fuerant Jansenistae stricto hujus vocis 
sensu, sed qui post restitutam pacem in oppositione per- 
manserunt; cum Jansenistis in unam factionem coaluerunt. 
Q.uura vero eousque in Gallia Jansenismi causa saltem 
cum quadam dignitatis specie propugnata esset, exinde 
jam factiosi in turbam vilem et abjectam ibidem degene- 
rarunt, et nonnisi tenebrosis artibus sectam suam susten- 
taverunt. Tempus enim successit Convulsionarismi , quem 
fanatici isti ut signum veritatis exhibebant.^) Singula 
persequi non vacat; quaedam innuere sufficiet. Sectarii 
igitur ad corroborandam factionem suam vulgare coepe- 
runt prodigia, quorumdam Appellantium defunctorum in- 
tercessione, ut dicebant patrata. Maxime venditarunt mira- 
cula Francisci Paris diaconi Parisiensis anno 1727 de- 
functi et in coemeterio s. Medardi sepulti, ibique aegrotis 
sanitatem restitui decantabant, ita ut brevi ingens multi- 
tudo eo conflueret. Ab anno 1731 nova et singularia 
phaenomena in coemeterio s. Medardi exhibuerunt sectarii; 
illi scilicet qui sepulcro Francisci incumbebant, vehemen- 
tibus convulsionibus corripiebantur, quae corpore inde 
amoto confestim cessabant, quibusque se a morbis sanatos 
dicebant. Nonnulli convulsionibus correpti verba adhor- 
tatoria vel consolatoria ad circumstantes faciebant, aut 
contra Bullam Unigenitus declamabant, aut vaticinabantur. 
Jussu regio an. 1732 aditus ad coemeterium s. Medardi 
interclusus est. Sed Convulsionarismus ille pseudomysti- 
cus se magis propagavit Parisiis et in variis Galliae regio- 
nibus inter sectarios, et conventicula secreta perdurarunt 
subsequente aetate, forte usque ad dies nostros. Omnibus 
autem perpensis, statuendum est, phaenomena Convulsio- 



») Cfr. SchiU, 1. c. Sectio 111. p. 254 sqq. 



De Constitutione Unigenitus. 303 

iiarisini analoga esse phaenomeDis Magnetismi animalis et 
Spiritismi, et ex parte malignis spiritibus videri ad- 
scribenda.^) 

93. Quoniam vero currente saeculo decimo octavo ^^^*'***^®"** 
in Gallia Appellantes seu adversarii BuUae Unigenitus inter mentis. 
clericos saeciilares et regulares, inter monachos et monia- 
les, inter doctores et laicos in occulto perdurarunt, passim 
accidit, ut a sacerdotibus orthodoxis moribundis in oppo- 
sitione pertinaciter perseverantibus ultima sacramenta de- 
negarentur. Erat porro in dioecesi Parisiensi, uti et in 
aliis dioecesibus, jam dudum (inde ab a. 1654) constitutum, 
ut qui viaticum recipere desiderabant, attestationem con- 
fessionis peractae parocho deferrent. Quum vero passim 
accideret, ut aegroti in oppositione contra Ecclesiam per- 
severantes presbyteris appellantibus suspensis confiterentur, 
attestationem autem confessionis, ne eos proderent, deferre 
parocho recusarent, inde evenit, ut talibus quoque ultima 
sacramenta denegarentur. Acciderunt ejusmodi casus Pa- 
risiis annis 1749 et 1750. Tunc huic negotio se immis- 
cuit Parlamentum Parisiense, et a. 1752 decretum edidit, 
quo vetabatur, ne cui sacramenta denegarentur, quod testi- 
monium confessionis exhibere aut nomen confessarii sui 
indicare, aut Bullam Unigenitus acceptare recusaret. Hoc 
ipsum decretum pleraeque curiae in provinciis adoptarunt. 
Inde vexationibus potestas saecularis episcopos et sacer- 
dotes persecuta est. Quum dissensiones et turbae auge- 
rentur, Benedictus XIV die 16 » Octobris 1756 Breve Ex 
omnihus dedit ad praesules Galliae in Comitiis congrega- 
tos, quo iterum vim obligationis quoad Bullam Unigenitus 
vindicavit, et quoad sacramentorum denegationem regulas 
in praxi sequendas praescripsit. Rejecit quidem Parla- 
meutum Parisiense proterva audacia ejusmodi Breve Pon- 
tificis. Sed die 10® Decembris Declaratio regia, secundum 
Benedicti XIV statuta ex parte saltem confecta, edita est, 
eamque demum Parlamentum die 5® Septembris a. 1757 



*) Cfr. Blanc, Le merveilleux dans le Jans^nisme etc. Paris, 
Plon, 1865. 



304 XL. De Jansenismo. 

acceptavit. Urgebatur quidem hac Declaratione reverentia 
et submissio erga Constitutionem Unigenitus , sed edice- 
batur eam. non habere characterem et effectus regulae 
fidei. Nec deerant quaedam statuta, quae Ecclesiae jura 
laedebant. Jansenistarum tamen audacia edicto hoc regio 
utcumque emoUita est. 
jansenismi 94 Caeterum altera parte saeculi decimi octavi con- 

in GaUia . ^ • • 1 

finis. troversiae Jansenisticae magna ex parte cessarant; ab- 
sorptae enim sunt aliae luctae progressu irreligiositatiB et 
incredulitatis. Lucta Jansenistarum multum contulit ad 
hunc progressum^ quia per scissiones^ quas descripsimuS; 
et per doctrinas falsas contemptus religionis et incredu- 
litas magnopere promovebantur. Etiam rigorismus in ad- 
missione ad Sacramenta poenitentiae et eucharistiae^ fructus 
fuit Jansenismi maxime lugendus^ multumque contulit ad 
indifferentiam in re religiosa propagandam. Porro Janse- 
nismi reliquiae usque ad dies nostros in Gallia permanse- 
runt. Ita e. g. congregatio quaedam religiosarum s. Marthae 
Jansenistica erat adhuc a. 1848; ob hanc causam plures reli- 
giosae eam congregationem reliquerant, quae partim in 
saeculo remanserunt; partim novam congregationem fun- 
darunt sub nomine Sororum s. Mariae. Ad has S. P. 
Pius IX die 15^ Augusti 1847 Breve dedit, quo ipsijs gra- 
tulatur, quod Jansenii haereses ejuraverint. *) — Sed factio- 
nem quamdam compactam Jansenismo infectam inde a 
saeculo decimo octavo ineunte usque ad nostra tempora 
constituunt schismatici Ultrajectenses in Batavia; reliquum 
est, ut de iisdem pauca dicamus.*) 

95. Erexerat Paulus IV a. 1569 episcopatum Dltra- 
jectensem in sedem metropolitanam, et suffraganeas dioe- 



>) Cfr. Blanc, 1. c. 

^) Vide de schismate Ultrajectensi : Storia delle rivoluzioni della 
Chiesa d'Utrecht, del Conte Luigi Mozzi, Canonico della Cattedrale di 
Bergamo, Libri cinque; 3 vol. Venezia 1787. — Historia Ecclesiae 
Ultrajectinae a tempore mutatae religionis in foederato Belgio, Anctore 
C. P. Hoynck Van Papendrecht, ecclesiae metropolitanae s. Rumoldi 
Mechliniae Canonico. Mechliniae 1725. — Van Aken, Le schisme Jan- 
s6niste de Hollande; Etudes religieuses V® Serie HI; 1873. 



De Schismate Ultrajectino. 305 

ceses constituerat Haarlem , Groninghen , Leeuwarden, Episcopatus 
Middelbourg et Deyenter. Electio episcoporum Ultrajectino- nua. 
rum yersus saeculum duodecimum erat penes Imperatorem, 
sed anno 1145 Conradus IIl jus illud transtulit ad capi- 
tala ecclesiarum s. Martini et ss. Salvatoris Ultrajecti. 
Cesserunt autem capitula haec a. 1528 jus suum iterum 
Carolo V ut duci Brabantiae et comiti HoUandiae, qua- 
tenus se obligarunt, ut eum eligerent quem ipse desig- 
naret^ simulque episcopus Carolo cessit dominium suum 
temporale. Bulla Pauli IV qua Ultrajectum in archiepis- 
copatum erectum est, Philippo II regi conferebatur jus 
designandi Pontifici episcopos pro . diversis illis sedibus, 
atque archiepiscopus primus fuit Georgius dfEgmont jam 
episcopuB illius dioecesis. Is eodem anno 1559 obiit, eique 
successit Fridericus Schenck. Brevi post haeresis ingestes 
progressus in Batavia fecit; magna illius nationis pars a 
vera fide defecit^ summa obstacula cultui Catholicorum 
facta^ atque episcopatus illi exstincti sunt. Mortuus est 
Fridericus Schenck archiepiscopus Ultrajectinus a. 1580, 
atque a. 1583 a Gregorio Xllt Sasboldus Vosmeer Vica- 
rius Apostolicus pro Batavia nominatus est. Ipse a. 1602 
a Clemente VHI creatus est archiepiscopus Philippen8i& 
i^ p. i. ; nunquam vero fuit archiepiscopus Ultrajectinus. 
E Batavia expulsus^ Coloniae residebat^ ubi mortuus est 
a. 1614. Successorem habuit Philippum Rovenium pariter 
ab a. 1620 archiepiscopum Philippensem. — Inde ab a. 1592 
magnam partem in missione Bataviae habuerunt sacer- 
dotes Soc. Jesu, qui summis cum periculis religionem 
catholicam ibidem tuiti sunt et conservarunt ; interdum 
tamen inter ipsos et Vicarios Apostolicos difficultates quae- 
dam oboriebantur. 

96. Capitula Ultrajecti existentia interea fere perie-^ 
rant, vel defecerant ad partes haereticorum , ita quidem 
ut a. 1633 tantum viginti canonici catholici essent reliqui^ 
quorum plures sacris Ordinibus non erant initiati. Tunc 
erexit Rovenius Collegium aacerdotam, qui essent ex con- 
silio ejus et juvarent eum in administratione sua. Ejus- 
modi autem sacerdotes , qui Ultrajecti vel in parochiia . 

Jangmann, Dissertationes. Tom. VII. 20 



invasio. 



306 XL. De Jansenismo. 

vicinis officia sua exercebant, capitulum verum et legiti 
mum non constituebant , quamvis canonici appellari sole- 
rent. — Quando a. 1640 editus est Jansenii Augustinus. 
Rovenius aliique cleri Bataviae viri principes hunc librum 
jansenismi maxime commcndarunt , quum opinionibus similibus im- 
buti essent; damnationi tamen libri Rovenius omnino sese 
submisit. Sed brevi post factio Jansenistarum magnum 
invenit fautorem. Videlicet Joannes de Neercaasel Ora- 
torii presbyter jam ab a. 1652 partes habuit in admini 
stratione ecclesiae catholicae in Batavia; a. 1662 factus 
est episcopus Castoriensis i. p. i., et inde ab a. 1663 pei 
subsequentes viginti tres annos ipse solus fuit Vicariu^ 
Apostolicus Catholicorum Hollandiae. Exinde Batavic'> 
Jansenistarum praecipuum refugium fuit; magnum eniD. 
favorem Neercassel ipsis praestitit. ArnalduS; du Vaucel. 
Gerberon, Quesnel, aliique multi religiosii et ecclesiastic: 
Jansenistae ex Gallia profugi in Bataviam venerunt^ mag 
numque influxum in administrationem rerum ecclesiasti 
carum acquisiere. Successit Joanni de Neercassel a. 168li 
Petrus Codde archiepiscopus Sebastenus, qui pariter Jao 
senistis fuit maxime addictus, eorumque rigorismum aliaqne 
ad mentem Jansenistarum in Vicariatum suum Apostolicum 
introduxit; distinctio inter ^u^ ei factum etiam ibidem in 
valuit. Romam vocatus Petrus Codde a Clemente XI et 
a Cardinalibus , quibus causam ejus discutiendam commi 
serat Pontifex, saepius auditus, atque ut subscriberet for 
mulario Alexandri VII rogatus, id praestare renuit. Qua 
propter decreto Clementis XI dato die 7° Maii a. 1702 
ab officio Vicarii Apostolici suspensus, et quum in Hol- 
landiam redux in inobedientia persisteret, altero decreto 
dato die 3° Aprilis a. 1704 depositus fuit. Anno 1710 
impoenitens obiit. 

97. Deposito Petro Codde Sedes Apostolica delegavit 
Vicarium Apostolicum Gerardum Poikamp, parochum in 
urbe Lugduno - Batava (Leyden), ipsique defuncto dein 
alios subrogavit. Verum Jansenistae , quorum factio jam 
aucta erat, praefatos Vicarios Apostolicos recipere nolue- 
runt, gubernium contra illos excitarunt, et ecclesiarum 



ortos. 



De Schismate Ultrajectino. 307 

administrationem penes praetensum capitulum Ultrajectense 
ejusque Vicarium generalem esse contenderunt. Post 
paucos annos isti sic dicti canonici Ultrajectenses, quamvis 
verum capitulum nullatenus constituerent, consiliis Ber- 
nardi Zegeri Van Espen doctoris Lovaniensis et quorum- 
dam doctorum Parisiensium e factione Appellantium cor- ^chismat 
roborati, sibi jus esse contenderunt archiepiscopum Ultra- 
jectensem eligere. Elegerunt igitur die 27® Aprilis a. 1723 
in archiepiscopum Comelmm Steenhoven, qui jam apud 
illos Vicarii generalis munere fungebatur, hancque electio- 
nem significarnnt R. Pontifici, ut eam confirmaret. Inno- 
centius XIII ad petulantes eorum litteras respondere de- 
dignatus est. Post ejus obitum Cardinalium CoUegium, 
Sede vacante, litteris die 8® Aprilis 1724 datis ad intei:- 
nuntium Bruxellis agentem prohibuit omnibus episcopis 
vicinis, quominus Cornelium Steenhoven consecrarent. 

98. Verum schismaticis praesto fuit infelix homo 
Dominicus Maria Varlet (n. 1678). Ipse e presbytero mis- 
sionum exterarum Parisiis a. 1718 a Clemente XI creatus 
est episcopus Ascalonensis et coadjutor episcopi Babylonis. 
Quum in Asiam proticisceretur , transiit per Hollandiam; 
Amstelodami apud Jansenistas, quibus deditus erat, moras 
traxit, iisque postulantibus sacramentum confirmationis 
administravit. Quae cum agnovisset R. Pontifex, episcopo 
Ispahensi in Perside mandavit, ut Varletum ab omnibus 
functionibus episcopalibus suspendei^t. Varletus hac cen- 
8ura perstrictus Asiam reliquit, rediitque in Hollandiam, 
ubi se Jansenistis conjunxit. Dein die 15® Februarii 
a. 1723 a BuUa Unigenitus et a censuris quibus erat liga- 
tus ad futurum Concilium generale appellavit, et die 13" 
Octobris a. 1724, quamvis suspensus, interdictus et ex- 
communicatus, Amstelodami, assistentibus duobus presby- 
teris refractariis, Cornelium Steenhoven consecravit archi- 
episcopum Ultrajectensem. 

99. Benedictus XIII mox die 21« Februarii a. 1725 
ad universos Catholicos in Hollandia commorantes dedit 
litteras, quibus electionem Cornelii nullam, ejusque con- 
secrationem sacrilegam declaravit, eum omnibus functio- 

20* 



308 XL. De Jansenismo. 

nibus sacris interdixit et divinam indignationem refragan- 
tibus ob oculis posuit. Steenhoven die 30® Martii aPon- 
sehismatis tificis sentontia ad generale Concilium provocavit; at post 
tres dies die o® Apnhs ad divinum judicium evocatus 
fuit. £o exstincto Catholici, qui magno numero superabant 
schismaticos , a gubernio postularunt, ut quemadmodam 
ante schisma Vicarios Apostolicos a Rom. Pontifice electos 
apud se habere possent. Verum schismatici efi^ecerunt, ut 
eorum preces rejicerentur, et in locum Cornelii Steenhoven 
elegerunt Joannem Barchman presbyterum appellantem, qui 
die 30® Septembris ab eodem Varleto consecratus est. 
Sacrilege adhuc duofi successores idem Varletus consecra- 
vit, Theodorum Van der Croon et Joamtem Meindarts; eo- 
rum autem electionem et consecrationem Pontifices, a qui- 
bus confirmationem petebant, damnarunt^ ipsosque elec- 
tos et sectatores declaraverunt excommunicatos et schis- 
maticos. 

100. Quum vero Varletus, qui primis quatuor archi- 
episcopis scismaticis Ultrajectensibus sacrilegas manus im- 
posuerat, a. 1742 obiisset, Joannes MeindarU , pseudoai 
chiepiscopus ; metuens^ ne post obitum suum schismatica 
ecclcsia episcopo orbata maneret, sedes episcopales Haarle- 
mensem et Deventriensem dudum exstinctas propria auc- 
toritate excitavit, et pro his ecclesiis duos episcopos con- 
secravit. Sed Deventriensis a Catholicis illius regionis 
rejectus, sine ecclesia, clero et grege in sic dicta sua 
dioecesi, domicilium fixit Roterodami. Benedictus Xr\^ 
omnes istas electiones nullas, schismaticas et sacrilegas 
declaravit. Idem Pontifex ad tentandam schismaticorum 
conversionem a. 1748 in HoIIandiam ablegavit Nicolinum 
presbyterum; sed quum schismatici omnino postularent, 
ne ad acceptandam Constitutionem Unigenitaa cogerentur^ 
tentamen illud effectu caruit. — Anno 1763 Joannes 
Meindarts celebravit aynodum, quam secundam provincia- 
lem Ultrajectensem appellarunt. Cogendae sjnodo ansam 
dedit Jansenista Petrus Leclerc subdiaconas Rothoma- 
gensis Amstelodamum profugus. Is caeteris longius pro- 
gressus contendebat; quinque famosas. propositiones con* 



De Schismate Ultrajectino. 309 

tinere sanam doctrinam de gratia et praedestinatione ; 
praeterea sententias multas Ecolesiae auctoritati^ traditioni 
catholicae, R. Pontificis primatui, hierarchiae ecclesiasticae 
adversaS; conscripsit; contendit etiam, ecclesiam Graecam 
neque schismaticam neque haereticam esse. Hanc occa- 
sionem igitur arripuere Dltrajectenses , ut orthodoxiam 
saam ostentarent, atque immerito a Romano Pontifice se 
rejici conquererentur. 

101. Synodum suam Meindarts cum pseudoepiscopis Pseudosyno. 
Joanne Stiphout Haarlemensi et Bartholomaeo Joanne j^e^ctina. 
Reyvel Deventriensi , et cum nonnullis pseudocanonicis 

et parochis Ultrajecti habuit. In ea sententiae illius Le- 
clerc proscriptae sunt, alteque ad ostentationem Jansenistae 
primatum Romani Pontificis proclamarunt ; varia decreta 
statuerunt contra doctrinas Jesuitarum Hardouin, Ber- 
Tuyer et Pichon, et contra laxiores casuistas, ac 21 ca- 
nones de disciplina condiderunt. Quibus actis, cum pseu- 
doepiscopis subscripserunt alii Jansenistae eadem hac for- 
mula usi: Ego , . . judicans mbsci^ipst; synodi autem de- 
cr6ta Romam miserunt, eorum confirmationem petentes. 
Verum Clemens XHI re cum Cardinalibus diligenter dis- 
cussa die 30^ Aprilis a. 1765 synodum illegitimam et atten- 
tatam pronuntiavit , ejus acta rescidit, librum acta conti- 
nentem damnavit, censurasque contra schismaticos illos 
innovavit.^) 

102. Schismatici in suacontra Apostolicam Sedem 
rebellione persevorarunt Maxime soUiciti de conservandis 
tribus suis episcopis^ post unius obitum continuo novum 
eligebant. Romani Pontifices vero, quibus illi acta sua 
aemper significabant eorum confirmationem petentes, in 
eis rejiciendis electisque excommunicandis perrexerunt; a 
quorum sententiis ac censuris schismatici continuo ad 
generale Concilium provocabant. Quando a. 1786 Scipio 
Ricci conciliabulum habuit Pistoriense ibique Jansenista- 
rum doctrinam et disciplinam tuitus est, post damnationem 



^) Cfr. Wouters Histor. eccles. T. III. pp. 232 sqq. 280 sqq. 
(ed. 6* 1879.) 



1 



310 XL. De Jansenismo. 

a Pio VI profectam, pseudoepiscopi illi litteras adhae- 

sionis ad Scipionem Ricci dederunt, adeoque Jansenisinum 

suum aperte testati sunt. Anno 1826 Nuntius Pontificius 

schismatico- jfazalli conatus est Ultraiectenses schismaticos adducere, 

rum obsti- , •; , , , .... 

natio. ut se submittcrent Ecclesiae, nihilque aliud exigi iis de- 
claravit^ nisi ut Constitutiones Innocentii X, Alexandri VII 
et Clementis XI (Unigenitua) pure et simpliciter admitte- 
rent. Sed declinarunt schismatici ejusmodi submissionem; 
Declarationem autem de peractis in isto negotio publica- 
runt ex more Jansenistarum subdolam et ambiguam. Sic 
e. g. declararunt, se reprobare quinque propositiones quae 
j)raetendebantur esse in Augustino Jansenii; BuUam vero 
Unigenitus nunquam in illis provinciis acceptatam fuissC; 
eo quod sine Placeto gubernii publicatio et executio ejus 
fieri non potuerit et severis poenis interdicta fuerit. 

103. Quando autem Pius IX a. 1853 hierarchiam 
HoUandiae restituit, Jansenistae illi se nullatenus subjece- 
runt; et congregato Concilio Vaticano, pariter in sua ob- 
stinatione perseverarunt. Post Concilii suspensionem vero 
communionem inierunt cum apostatis Germaniae, quorum 
pseudoepiscopus Reinkens ab istis schismaticis consecratus 
est. Declararunt illi neoprotestantes Germaniae in con- 
gressu Monachi a. 1871 habito. Jansenismi accusationem 
contra ecclesiam Ultrajectensem factam falsam esse^ adeo- 
que nuUam dissensionem in dogmate cum istis existere.^) 
Sed ex dictis patet, de Jansenismo illorum schismaticorum 
nuUum dubium esse posse. 



*) „Noxi9 d6clarons non fond6e raccusation de Jans6nisme portee 
contre T^glise d^Utrecht: il n'existe par cons6qaent entre elle et bohs 
aucun dissentiment dogmatique." V. Van Aken 1. c. p. 161. 



♦♦*- 



Dissertatio quadragesima prima 

De Declaratlone Clerl Grallicani (a, 1682), 



1. ^juod jam saeculo quarto scripsit s. Hieronymus: (fu?®^|fa^g 
Gallia viris semper fortissimis et eloquentissimis ahundavit^), encomia. 
id maxime Ecclesiae Gallicanae applicari posse^ omnium 
saeculorum comprobatur historia. Insignia sane fuerunt 
hujus Ecclesiae et nationis in religionem catholicam, ac 
praesertim in Sedem Apostolicam merita inde a tempo- 
ribus s. Irenaei, ita quidem ut in defensione religionis 
singulariter emineret, ac frequenter Romanis Pontificibus 
vel aliis episcopis in Gallia contra persecutores refugium 
esset securum, et valida etiam protectio auxiliumque effi- 
cacissimum. Hinc jure factum est, ut Romani Pontifices 
ecclesiam Gallicanam veluti primogenitam filiam ecclesiae 
Romanae honoribus saepe efferrent et laudibus. Gallicana 
ecclesia, ait Alexander III in sua epistola 30* ad Ludo- 
vicum Vn regem^), inter omnes alias orbis ecclesias, quae- 
cumque aliae provenientibus scandalis in tribulatione mutas- 
sent, nunquam a caiholicae matris Ecclesiae unitate recessit, 
nunquam ab eju^ suhjectione et reverentia se subtraxit, sed 
tanquam devotissima fiUa fi/rma semper et stabilis in ejus 
devotione permansit. Gregoriu& IX vero simili laude hujus 
ecclesiae merita celebrat. Gallicana ecclesia, scribit in 



^) Adv. Vigilantium. 

2) Apud Harduin, CoUect. Conc. Tom. VI. P. II. coll. 1191. 



312 XLI. De Declaratione Cleri Gallicani. 

epistola ad archiepiscopum Rhemensem, poat Apostolicam 
Sedem est quoddam totius Christianitatis specidum et im- 
motum fidei fundamentum, utpote quae in fervore fidei chri- 
atianae ac devotione Apostolicae Sedis non sequatur alias 

?s"indoie8^^^^ ^^*^^^^^^' Eo magis dolendum fuit, quod in hac 
ecclesia tendentia quaedam labente tempore oriretur Sedis 
Apostolicae auctoritati opposita, quae nomine Gallicanimi 
designari solet. Inde ab initio autem advertendum est, 
principia illa Sedi Romanae injuriosa ac fallaces libertates 
quae hac appellatione Gallicanismi comprehenduntar, Clero 
potius obtrusa fuisse ab hominibus laicis et profanis, 
quam ab ipso conquisita. Nihilominus viri ecclesiastici 
culpa non caruerunt, eo quod facilius potestati civili hac 
in re cederent et diffidentiae cuidam in Sedem Romanam 
nimium indulgerent, ejus auctoritatem conniverent imnii- 
nuere, ac paulatim etiam ex parte principia falsa adopta- 
rent. Non incongrue Charlas libertates Gallicahas designat 
ut oppressionem jurisdictionis ecclesiasticae a laica potestaU 
,et depressionem auctoritatis Romani Pontifids a clero Gal- 
licano,^) Si principia ista, quibus Gallicanismus innititur, 
stricta consequentia evoluta fuissent, inde schisma facile 
prodiisset; attamen eousque nunquam Galli processerunt. 
Solemnem vero professionem emiserunt a. 1682 in ea. 
quae dicitur Declaratio Cleri Oallicani. De eadem hac 
in Dissertatione agemus, ita tamen ut simul efformationem 
et indolem Gallicanismi et eventus, qui illam Declarationem 
praecesserunt et praeparavere, describamus. 

2. Auctores praecipui, qui de hac quaestione consuli 
possunt, inter alios sunt: Phillips, Kirchenrecht , Voh III 
P. 1, § 135: G6rin, Recherches historiques sur VAssemllk 



^) A. Charlas, de libertatibns ecclesiae Gallicanae, L. I. c. 13. 
n. 6. — Optimos etiam episcopos diMdentia quadam in Sedem Boma- 
nam affectos fuisse, inferes ex notis illis Fenelonii verbis : „Les libertes 
de r^glise gallicane sont de veritables seryitudes. II est vrai que 
Bome a de trop grandes pretentions ; mais je crains encore plus la 
puissance laique et un schisme." Lettre au duc de Cheyrense, de 
Oambrai 3 mai 1711. 



De Gallicanismi efFbrmatione. 313 

du ClergS de France de 1682, ed. 2\ Paris, 1870; J. Loy- 
son, LAssemhUe du ClergS de France de 1682, Paris, 1870; 
M. Lauras, Nouveaux ^clairdssements sur VAssemblSe de 
1682, Paris, 1878; Collectio Lacensis, Acta Conciliorum 
recentiorum, Vol. L; A. Charlas, De libertatihus ecclesiae 
Gallicanae, edit. 3. Romae 1720^ de Maistre, Du Pape; 
De VEglise Gallicane; Hergenrother , K. - Gesch, T, IL 
Per. VIIL C. L §§ 7 sqq., ac notae quae ad quaestionem 
spectant in T. IIL p. 602 sqq. (ed. 1.), ubi et multi auc- 
tores alii indicantur. 



I. 
De Gallica/nismi, effor^natione et indole. 

3. Oppositio quaedam vehementior contra Romanum Tempora 

T> ..^ • /- ii« • • X • •11 • :!• •^•^ PhilippiPul- 

rontincem m CTallia primum visa est in illis dissidiis^ chri. 
quae Philippus Pulcher rex Galliae habuit cum Boni- 
fatio VIIL Accuratius de illa lucta egimus. Jam eo 
tempore magistratus civiles et maxime Parisienses anta- 
gonismum obstinatum contra Sedem Apostolicam ostende- 
rant ; et quum saecularem potestatem super omnia extol- 
lere cuperent, doctrinas Sedi Romanae ejusque potestatis 
pienitudini contrarias tenaciter tuiti sunt. Variae fuere 
ea aetate, uti subsequente tempore, hujus rei causae. 
Movebantur ambitione ut, imminutis ac sublatis cleri pri- 
vilegiis^ suam ipsi auctoritatem augereut, atque invidi^ 
amplissimae episcoporum jurisdictionis et ecclesiasticae 
potestatis. Studium quoque et usus juris Romani, quod 
principum dominationi magnopere favet, contribuit ut illos 
sensus haberent, simulque ita adulabantur regi cujus fa- 
vori inhiabant. Certe jam Philippus Pulcher, ut se contra 
justa Bonifatii VIII consilia et decreta tueretur, magistra- 
tuum et curiarum opera maxime usus est. Nobiles quo- 
que aliique regni cives plurimi partes regis tenuerunt, ac 
praeter alias rationes eos vehementer movit zelus quidam 
praeposterus pro nationis honore et gloria, quum Galliae 



314 XLI. De Declaratione Cleh Gallicani. 

independentiam et dignitatem a Pontifiee in discrimen 
vocari sibi fiDgerent. Episcopi vero complures pavidos ni- 
miumque regi addictos in lucta ista sese praebuerunt^ ita ut 
Bonifatius adigeretur severius eos de officio suo monere. 
saecuium 4 q^q tompore Pontifices Avenione commorati sunt, 

quintum. iufluxus rcgum Galliac in eos auctus est, eorum vero 
auctoritas imminuta; simul particularismm nationalis tum 
Gallorum tum aliarum nationum ea aetate incrementa 
habuit magna. Funesto Occidentis schismate dein inva- 
luit magis magisque diffidentia in Pontifices, doctrinaeque 
auctoritati s. Sedis noxiae etiam inter theologos asseclas 
invenerunt. In Universitate Parisiensi a quibusdam viris 
eximiis, uti a Petro ab Alliaco et Gersone, quemadmodum 
vidimus, potestas pontificia deprimebatur. Secundum theo- 
rias illorunj virorum, qui multos invenere sequaces, Con- 
cilia oecumenica superiora esse censebantur Pontifici ma- 
jorisque auctoritatis ; Ecclesia vero, quamvis id verbis non 
dicerent, ab ipsis considerabatur veluti respublica aristo- 
cratica vel democratica, cujus supremum membrum esset 
Papa. Plenitudo auctoritatis et jurisdictionis ipsius k 
universam Ecclesiam cum eorum doctrina conciliari non 
poterat, et quamvis principia sua ad ultimas consequentias 
non deducerent et Ecclesiae essent valde addicti, tamen 
doctrinae istae erant periculis plenae. 

5. Quum de Concilio Basileensi inter Pontificem et 
Galliae regem lites exarsissent, prodiit a. 1438 Caroli VIII 
Sanctio pragmatica, quam Gallicani postmodum considera- 
runt ut palladium praecipuum libertatum suaram. Quam- 
vis in eadem plures essent dispositiones salutares, univer- 
sim tamen haec sanctio illegalis valde noxia erat. Eadem 
Pontifici omnis fere eripiebatur potestas , quam ad 
res ecclesiasticas Galliae disponendais jure habebat; jus 
ejus in conferendis episcopatibus aliisque beneficiis ec- 
clesiasticis destruebatur ; appellationibus Romam dirigen- 
dis summa opponebantur impedimenta, et subsidia con- 
venientia, uti annatae, sacrae Sedi denegabantur. Pote- 
stati autem civili maximus influxus in res ecclesiasticas 
adjudicabatur. Ad rem ait Petrus De Marca, auctor sane 



De Gallicanismi efformatione. 315 

non suspectus: Pragmatici Gallicani a fidei quidem defini- 
tionibm principum cognitiones submovent, sed disciplinae 
curam propemodum omnem ad ejus imperium revoeant, ^) In 
capite autem Sanctionis habebantur famosa illa decreta 
Constantiensia, a Basileensibus arrepta, quae Romano Pon- 
tiiici erant satis infensa. — Ad Sanctionem istam prag- 
maticam penitus abrogandam a Pontiiicibus adduci non 
potuerunt reges Galliae, donec Franciscus I a. 1516 cum 
Leone X novum confecit Concordatum. Interea vero con- 
tinuae difficultates obortae erant inter Galliae reges et 
Pontifices^ qui Sanctionem illam semper ut illegitimam 
lejecerunt; ac necessario inde in GaUia theoriae falsae 
de ratione ac plenitudine auctoritatis ecclesiasticae magis 
invaluerunt. Maxime curiae seu Parlamenta illam Sanc- 
tionem vindicabant, atque in iis haereditaria oppositio 
contra Sedem Apostolicam in consuetudinem versa est. 

6. Per Concordatum anni 1516 res ecclesiasticae qui- saec^i»"^ 

1 I . . T /, . decimum- 

dem legitima ratione ordinatae sunt. Pontifex autem, qui sextum. 
regis auxilio indigebat ut Sanctio illa exosa et S. Sedi 
injuriosa aboleretur, regi concessit^ ut ipse episcopos et 
abbates a s. Sede instituendos designaret; id vero minus 
gratum erat clero, quum hac ratione capitula electionem 
jam exercere amplius non possent. — Animus praesulum 
Galliae in Romani Pontificis auctoritatem minus propen- 
8U8, etiam in Concilio Tridentino se manifestavit. Vidi- 
mus; tendentias eorum a Pallavicino illis verbis describi: 
^Galli praesules qui minus de jurisdictione ecclesiastica 
possidebant, pro consuetudine illius regni regiam potesta- 
tem amplificantis , minus etiam (quam Hispani) eam sibi 
subtractam a Romanis tribunalibus sentiebant, minusque 
conquerebantur quod purpura (Cardinalium) tiarae (epis- 
coporum) umbram afi^underet. Sed fere omnes animum 
convertebant ad moderandam Pontificis monarchiam, ex 
sententia recentis conventus Basileensis ab ipsis compro- 
bati. Hoc enim pacto parum illis timenda fuissent Pon-. 
tificis vetita, ac indicta ab eo supplicia, cum semper 



•) De Concordia, tom. I. Prolegom. p. 129. ed. Bamberg, 



316 XLI. De Declaratione Cleri Gallicani. 

iisdem liceret ea retundere, Concilium sive convocantibus 
sive minitantibus, cui idcirco tribuebant auctoritatem supra 
Pontificem, et quanta sit in Ecclesia plenissimam,"^) 
Richerius^et 7 Initio saeculi decimiseptimi Richerius, uti superiiis 

diximus, proposuit systema, quo aperte asserebatur, aucto- 
ritatem ecclesiasticam essentialiter et radicitus in commu- 
nitate fidelium sitam esse. Simon Vigor advocatus regius 
(t 1624) eodem tempore Richerii doctrinas acrius pro- 
pugnavit in suo opere, Quatre livres de VStat et gouveme- 
ment de VEglise, l^ de la monarchie eccUaiastique ; 2^ de 
Vinfaillihilitd ; 8^ de la discipline ecclesiastique ; 4^ des Con- 
cilesy par M^ Simon Vigor , Conseiller au grand Comeil. 
Quem librum oblivione fere traditum Jansenistae anno 
1683 splendida editione facta iterum propagarunt. Eodem 
opere Vigor statuit, Ecclesiam aristocratiam esse, Pontifi- 
cem vero et episcopos ministros fidelium, eosque a fide- 
libus ac nomine eorum a gubernio civili posse deponi. 
Impugnat infallibilitatem Pontificis et Ecclesiae dispersae, 
eamque Conciliis oecumenicis tantum adscribit, simulque 
appellationem a Pontifice ad Conciftum futurum oranino 
licitam esse docet. — Doctrinae istae Richerii et Vigoris 
quidem ab Universitate Parisiensi rejectae 8unt,'quum 
initio saeculi decimiseptimi in eadem sana doctrina prae- 
valeret, attamen, uti fieri solet, apud varios laicos, prae- 
sertim magidtratus, similia principia recepta sunt. 

8. Pauca de Facultate theologica Universitatis Pari- 
siensis innuamus, quae Facultas etiam nomine Sorbonae 
designari solet. Erat videlicet Sorbona Collegium, quod 
versus a. 1252 Ludovicus Sorbon sacellanus s. Ludo 
vici IX fundavit, atque inter multa CoUegia ad Univer- 
sitatem spectantia^) celeberrimum. Quum in eo plures 
professores degerent, consessus Facultatis haberentur, pro- 
motiones doctorum tum illius Collegii, tum aliorum fierent, 



') Hist. Conc. Trid. L. XXIV. C. IX. n. 8. 

^ Sub Ludovico XI erant 18 collegia; Duprat, Maldonat et VUni' 
versite de Paris, p. 44, recenset 42; ab aliis etiam plura (63) nu- 
merantur. 



De Gallicanisnii efformatione. 317 

paulatim nomen Sorbonae toti Facultati theologicae datum 

est, et doctores Sorbonici omnes dicti sunt, qui promotio- 

nem ad gradus doctoratus a Facultate solemni disputatione 

Sorbonica habita accipiebant. Doctores illi per GaUiam Sorbonae 

dispersi corpus quoddam constituebant et numero erant 

permulti. Existimarunt varii auctores, Sorbonam semper 

usque ad tempora Declarationis auctoritati amplissimae et 

infallibilitati Romani Pontiiicis favisse. Sed negari nequit^ 

ex temporibus Gersonis, clarissimi illius canoeUarii, in ea- 

dem Facultate complures fuisse^ qui principiacGallicana 

fovebant. Signa hujus rei v. g. sunt variae appellationes 

a Pontifice ad Concilium futurum, uti contigit quum a. 

1467 . ageretur de abroganda Sanctione pragmatica. Cen- 

sura acerrima Sorbona a. 1482 notavit propositionem 

Joannis Angeli Minoritae, qui dixerat, totum Jus canoni- 

cum a Pontifice abrogari posse. Hanc propositionem, quae 

sano sensu explicari poterat, notavit Facaltas ut notorie 

haereticam, Episcopis quoque consilium dedity ut nqn 

introducerent Liturgiam Romanam amara hac forma: „Non 

cedat crista Gallica Romano supercilio, non enim hic de , 

religione, sed de superbia astuta agitur."^) Etiam Cardi- 

nalis Lotharingus, vir caeteroquin egregius, in Conoilio 

Tridentino aperte fatebatur, se cum episeopis Galliae 

tenere doctrinas amplitudini potestatis pontifieiae minus 

faventes, juxta Universitatis Parisiensis sententiam. . 

9. Sed inde ab initio saeculi decimi septimi tendentia 
optima, Ecclesiae et Romano Pontifici pl^^ne devota^ in 
Sorbona praevaluit. Eam multi egregii doetor^s in Facul- 
tatem theologicam introduxerunt.^) Id appajruil} in causa 
Richerii, atque in condemnatione operum Mai*ci Ant. de 
Dominis (a. 1618). Lex lata est a. 1628, ut •Bxihderth^o- 



*) Gu6ranger, Instit. liturg. I. 513. 

^) Fraecipui quidam Doctores magni meriti qui principia optima 
propugnabant , fuere: Duval adversarius acerrimus Richerii (f 1638); 
Isambertus (f 1642) ; Lescot episcopus Carnotensis (f 1€56); Le Moyne 
(t 1659); Isaac Habert episcopus Vabricensis (f 1668); laidov. Bail 
(f 1669); Morel (f 1679); Grandin (f 1691); ChamiUard (f 1695); 
Comet (t 1663); Nicolai 0. S. D. (f 1673), aliique plures.. 



318 XLI. De Declaratione Cleri Gallicani. 

logi jurarent; se in Buis thesibus nihil propugnaturos esse 
contra s. ScripturaS; Concilia oecumenica; et Decreta RR. 
Pontificum, Mediante igitur saeculo decimo septimo Fa- 
cultas theologica Parisiensis tum doctrina tum professo- 
rum orthodoxia maxime florebat. Sed Jansenistae ac 
praesertim Arnaldus tunc plures doctores in suas partes 
traxerunty doctrinae Richerii quoque aliquot asseclas inve- 
neruht^ et simultates exortae sunt contra Ordines religiosos. 
Inde agitatto quaedam in Facultate theologica inter ph- 
rimos illos doctores existebat, et facilius fuit altero medio 
aaeculi decimi septimi eidem obtrudere principia Galli- 
cana, quae a magistratibus , a curiis et a gubernio fove- 
bantur. — De horum principiorum indole haec advertenda 
veniunt. 
Gauicanismi \Q Doctrfna Gallicaua mediis in discordiis, uti 

vidimus, inventa, ut principes magistratusque civiles se 
adversus Cdnstitutiones munirent, quibus Sedes Apostolica 
quum jura Ecclesiae tum maxime libertatem tuebatur, eo 
potissimum spectabat^ ut Apostolicae potestatis vim et actio- 
nem infringeret. Gallicani igitur . lihertatem Ecclesiae k 
veterum canonum et antiquae consuetudinis observatione po- 
nebant. Hanc vero aiebant felicissimam libertatis condi- 
tionem ubique terrarum, immoderato auctoritatis pontificiae 
uau, constrictam atque oppressam, in una Gallia perstare 
integram. Hinc factum esse , ut Ecclesia Gcdlicana nomei\ 
libertatis usurparet, quum adversus nova SS. Pontificum de 
.creta aut novos epi^scoporum conatus . . . de antiquis cano 
nibus et m^rtbus escciperet.^) Regem porro cui et sacri 
canones tuendi essent et magnae nationis gloria et immQ 
nitas^ nihil non agere debere, ut libertates illas a SS. Pon 
tificum injuriis quacumque posset ratione defenderet, ac 
sartas tectas conservaret. Ad hanc defeJnsionem igitur 
varia excogitata sunt media ac remedia. Tale fuit Pla- 



. ') P. De Marca, De concord. Sacerd. et Imper. L. III. c. I. nn. 6. 7. 
Addit qaidem vel etiam contra saecularis potestatis illicitafn usurpo- 
timiem. Sed ista sunt mere verba; in praxi sane non fiebat. nt Gal- 
licani resisterent potestati civili. 



De Gallicanismi indole. 319 

<:etum regium, ut in Gallia Constitutiones et decreta Pon- 
tificum non admitterentur , nisi gubernium examine insti- 
tuto affnovisset, nihil in iis contineri antiquis luribus con- i^ibertates 

Gallicanae. 

trarium^ suoque Plaeeto documenta munivisset. Per se 
ejusmodi Placeti necessitatem restringebant ad decreta 
disciplinaria, sed quum in Constitutionibus dogmaticis ali- 
quid contineri posset quod ad disciplinam spectaret, indi- 
recte eam etiam ad has facile extendebant. — Appellatio 
a Pontifice ad Condlium et Appellationes ah ahum contra epis- 
coporum acta pariter media erant ad vindicandas libertates. 

11. Contendebant Gallicani , sine consensu regis et 
episcoporum Pontificem nuUas leges ecclesiasticas quibus 
Gallia obligaretur statuere posse; nec eum posse dispen- 
sare nisi in casibus, quibus oecumenica Concilia ei jus 
dispensandi tribuissent. Speciatim libertates Gallicanas 
obstarC; quominus Pontifex concedat dispensationes ab 
impedimentis canonicis ad beneficia ecclesiastica obtinenda, 
vel a statutis ecclesiarum cathedralium et coUegiatarum 
Galliae. Nuntiis pontificiis ob has libertates nullam juris- 
dictionem in Gallia convenire. Legatos a latere Pontifex 
sine regis petitione vel approbatione in Galliam mittere 
non poterat; dum vero hac conditione impleta veniebant, 
jurejurando scripto et oretenus promittere debebant, se 
legatione sua intra regis ten^itorium non aliter nec 
diutius functuros esse, ac regi id placuisset; statimque 
cessuros simulatque mandatum regis eis nuntiatum esset. 
Nihil Legati facere poterant, quod lihertatihus , Conciliis 
oecumenicis, privilegiis Universitatum contrarium esset; 
hinc facultates suas Parlamento submittere debebant, ut 
eas examinaret vel modificaret. Haec sane in Pontificem 
fiomanum erant valde odiosa. 

12. Per libertates Gallicanas poiTO regi adjudicabatur 
jus convocandi et confirmandi omnia Concilia provincialia 
6t nationalia^ et jurisdictio in clericos qui munera in aula 
habebant. Pontifici negabatur omnis potestas imponendi 
taxas beneficiis ecclesiasticis. ^) — Doctrinae illi suae, 

^) Cfr. Hericourt, Les lois eeclesiastiques de Prance ; apud Phillips, 
Kirchenrecht, T. III. P. I. § 135. 



320 XLI. De Declaratione Cleri Gallicani. 

Libertates quae Coiiciliorum canonibus tantam tribuebat auctoritatem 
quasi S. Sedes nihil iu eos prorsus valeret, veluti pro 
fundamento quodam subjecerunt^ Synodum oecumenicam 
Papa esse mperiorem, Unde efficiebant, summum Pontificem, 
penes quem suprema potestas ecclesiastica non esset, ne 
in dogmaticis quidem Constitutionibus edendis esse infal- 
libilem, nisi Ecclesiae accessisset auctoritas. — Verum quod 
jus R. Pontifici detrahebant, hoc regi aliisque qui regis 
auctoritate abutebantur vindicabant, quasi isti homines 
laici canonum, quorum se custodes jactabant, atque adeo 
religionis universae summi essent interpretes et arbitri. 
Quid ? quod eousque licentiae progressi sunt, ut libertatum 
Gallicanarum nomen vel contra acceptationem canonuin 
Concilii Tridentini objicerent. ^) Merito Charlas 1. c. c. 13 
ait: ^Commodius igitur definirentur Libertates"^ Ecclesiae 
Gallicanae: Arbitrium, ex antiquis Ecclesiae decretis reti- 
nendi et ex novis admittendi ea tantum, quae videntur 
utilia." 



II. 
JEJventus DeclaraPUmi praevii. 

13. Doctrina Gallicana, infelix discordiae foetus, nti 
diximus, „regnante Ludovico XIII, qui pro sua pietate 
pacem et concordiam cum S. Sede summopere tuebatuT; 
inter theologos Galliae magis magisque evanuit. Quae 
quum ita essent, illud accidit Gallicanis sane opportunum, 
quod praecipui e saecularibus consiliariis quos, mortuo 
Cardinali Mazarino, Ludovicus XIV sibi adscivit, eorum 
doctrinis plane se addixerant. Inter quos eminebat cele- 
berrimus ille Joannes Baptista Colbert, quem Jacobus 
Benignus Bossuet verum Declarationis Gallicanae a. 1682 
editae auctorem appellare non dubitavit. Idem episcopus 
cui mores actionesque amici Ministri plane perspectae 



') Cfr. expositionem indolis Gallicanismi in CoUect. Lacens. T. I 
p. 794 sqq. 



Eventas Dedarationi praevii. 321 

erant, narrat, eumdem hanc veluti normam civilis pru- 
dentiae constanter secutum esse, ut Sedis Apostolicae auc- Coibert wgi» 
toritatem imminueret, sibique persuasisse, nisi rex et ron- 
tifex inter se dissiderent, nunquam Gallicani dogmatis 
regnum posse stabiliri.^) Florebat sane Colbert maxima 
ingenii laude, aerarium publicum egregie administrabat, 
litteras ac caeteras bonas artes summo studio fovebat, de 
religione ipse aliis in rebus non male promeritus est. 
In eo vero plurimum peccavit, quod laicus res Ecclesiae 
et sanctiores disciplinas ad se trahere, ac meris prudentiae 
humanae rationibus regere est aggressus. 

14. Neque vero negotiis ecclesiasticis ita se immis- 
cuit, ut solis reipublicae commodis serviret; imo sua& 
suorumque utilitates nequaquam neglexit, atque in id ma- 
xime intentus fuit, ut pinguissima Ecclesiae beneficia con- 
sanguineis obtineret. Haud eum puduit, quo tempore 
regem contra s. Sedem ejusque divinam auctoritatem summo 
studio incitabat, summum Pontificem adulationibus et pol- 
licitationibus sollicitare, ut filio suo archiepiscopatum Ro- 
thomagensem conferret.*) Caeterum id suos augendi stu- 
dium commune illi fuit cum collegis aliisque, ut quisque 



^) Joumal de Le Dieu, Paris 1856. t. 1. p. 8. 

^) Ad rem apprime G6rin Recherches historiques sur VAssemhUe 
etc. Ch. VIII. p. 236. „11 demandait sans cesse d. Mazarin des prieu- 
r6s, des abbayes, des evSches, et il obtint aussi de Louis XIV, pour 
son innombrable parent6 les plus hautes dignit^s et les plus riches. 
benefices de TEglise, II poursuivait jusqu*^ Rome, avec une rare im- 
portunit6 , le succ^s de ses sollicitations , et il prodiguait au Pape le» 
protestations de d6vouement, de soumission et de reconnaissance au 
moment m§me, oti il lui faisait, dans le Conseil du roi, une guerre 
acbarn6e. — Deux de ses soeurs tenaient les grandes abbayes de Sainte- 
Claire de Keims et du Lis pr^s Melun. Un de ses fr6res, 6v§que de 
LuQon, puis d^Auxerre, ^tant mort en 1676, il lui avait fait aussitdt 
substituer son cousin germain Andr^ Colbert, qui fut de rAssembl6& 
de 1682 avec un autre de ses cousins, Colbert de Saint-Pouange, §v§- 
que de Montauban. Son fils Antoine-Martin fut bailli et grand' croix 
de Malte. Un autre fils, Louis Colbert, commenga par recevoir en 
commende la grande abbaye de Bonport, puis renonga d. T^tat eccl^ia- 
stique et se maria. L'ain6 de tous ses enfants, le marquis de Seignelay^ 
avait 6te investi d^ V&ge de dix ans de plusieurs b6n6fices, quoiqu'on 

Jangmann, Dissertationes. Tom. YII. 21 



322 XLI. De Declaratione Cleri Gallicani. 

« 

nobilitate^ opibus aut publico munere in aula plurimum 
valebat. Ita fiebat^ ut eaedem familiae summos et rei- 
publicae et Ecclesiae magistratus adipiscerentur, atque 
regii ministri inter episcopos facile invenirent, qui coeptis 
suis contra Apostolicam Sedem suffragarentur, et servile 
illud jugum quod Ecclesiae Galliae parabatur forti animo 
repellere non auderent. 

Beneficio- 15. Atque hoc loco opportunc animadvertendum venit. 

'"™utio. Grallixjanam quidem Ecclesiam saeculo decimoseptimo doc- 
trina et pietate maxime effulsisse, ita ut mala intestina 
hac virtutis et splendoris abundantia aut magna ex parte 
reprimerentur aut obscurarentur. Attamen valde peri 
culosa erat illa ambitio et cupido, qua regni optimates 
et proceres beneficiorum ecclesiasticorum collationi se in- 
gerebant eorumque possessioni inhiabant^ atque haec pestis 
quaedam occulta erat in sinu illius nationis. Vix enim 
quidquam Ecclesiae fieri potest perniciosius, quam si hujus 
divinae societatis dignitates et beneficia non pro cujusqne 
merito, doctrina, virtute tribuuntur, sed tanquam fortunae 
praemia per gratiam aut potentiam, ne dicam per simo- 
niacas artes, occupantur. Neque uno saepe quamvis pin- 
guissimo beneficio explebatur cupiditas, sed plura cumn- 
labat. Mox ne beneficiis quidem saecularibus contenti. 
saeculares ut ditissima sibi monasteria nomine eommmdae 
traderentur, effecere tristi cum ruina observantiae regu- 
laris. Et quia ambientium multitudini non sufficiebat 
beneficiorum copia, illud quoque excogitatum, ut clericis 
et laicis ex Ecclesiae redditibus annuae pensiones consti- 
tuerentur. Denique ne quid ad malorum cumulum dees- 
set, id moliebatur cupiditas et saepius perfecit, ut bene- 
ficia ecclesiastica veluti haereditario jure ad gratiam juve- 



ne le destin&t pas k TEglise. — Nicolas Colbert, . . . a peine sorti des 
bancs de la Sorbonne, regu depuis deux ans k rAcademie fran^e, 
abb6 du Bec (60000 livres) et de la Charit^, prieur d'Ambierte, etc, 
^tait &ge de vingt six ans, lorsque son p6re, pour lui assurer une des 
premi^res pr61atures de France, fit demander par le Boi & Innocent XI 
la coadjutorerie de Rouen, qui lui fut conf6r6e sous le titre d^archeve- 
que de Carthage." 



Eventus Declarationi praevii. 323 

num consanguineorum resignarentur. ^) His abusibus igitur 
vigor ecclesiae Gallicanae^ quamvis in ea pietas et scientia 
florerent, multum infirmabatur , atque ex iisdem sponte 
proveniebat, ut praesules regis ambitioni minus resisterent 
ac de juribus Ecclesiae vindicandis minus solliciti essent. 
Etenim quum praesertim a rege omnes gratias ac bene- 
ficia sua ipsi obtinerent et majora etiam exspectarent, 
veluti per se ejus obsequio valde addicti erant, nec magni 
reputabant, quod ejus dominatio in Ecclesiam magis ma- 
gisque extenderetur. 

16. Declaratio Facultatis theologicae Pari- ^®®^»'*"^* 
siensis de summi Pontificis infallibilitate. (An. 1663). 
— Jam supra vidimus, firma inter s. Pontificem et Regem 
christianissimum concordia vigente, usque ad medium sae- 
culum decimumseptimum Gallicanismum magis magisque 
in Galliae ecclesiis imminutum fuisse. Edmundus Richer 



') V. Coll. Lacens. T. I. p. 795. — G6rin, 1. c. ed.2. Ch. 1. Biens eccle- 
siastiqaes sous Lonis XIV. — Operae pretium est nt exempli instar ea cite- 
mus, quae de seipso scribit Fabius de Sillery n. a. 1655 et nominatus epis- 
copus Suessionensis a. 1685, vir pius et doctus. „A \%ge d'environ onze a 
douze ans, je fus pourvu de Pabbaye de Saint-Basle, dioc^se de Eeims, et 
deux on trois ans apr^s, je le fds encore de Pabbaye de Saint-Michel de Ton- 
nerre, dioc^se de Langres. La premi^re vaqua par la mort d^un de mes 
fr^res, et ce fdt M. de Turenne qui 1a demanda au Roi lorsque sa 
Majest6 faisait le si^ge de Lille en 1667. . . . Le Roi Taccorda sur le- 
champ: ce n'6tait pas encore la mode en ce temps-la de passer par les 
mains d'un confesseur pour obtenir des benefices. Ce fut madame de 
Paysienlx. ma grand' mere, qui obtint du Roi pour moi Tabbaye de 
Saint-Michel de Tonnerre. Je me suis donc trouv^ assez de biens des 
ma premiere jeunesse pour m^entretenir honnStement, de sorte que, 
lorsqu'd. lage de quinze k seize ans je fus mis en philosophie, on me 
donna un carrosse et tout un 6quipage, ce qui me procura de bonne 
heure une esp^ce de distinction entre tous les jeunes gens de qualite 
de mtoe profession que moi. A T&ge de vingt et un ans, je sontins 
ma these de tentative et je la d6diai au Roi. A peu pres dans le 
m§me temps mon p^re souhaita que j^echangeasse Tabbaye de Saint- 
Michel de Tonnerre contre celle de Notre-Dame de la Plesse, diocese du Mans. 
Cette demiere 6tait poss6dee par I'abb6 de Sillery fr^re de mon pere, 
et il la tenait de son oncle L6onor d'Estampes, archevSque de Reims. 
Ce fut donc avec mon oncle que Pechange se fit." L. c. p 55. 

21* 



324 XLI. De Declaratione Cleri Gallicani. 

Sorbonae syndicus, quum infallibilem s. Pontificis auctori- 

tatem impugnaret et Gallicanas tueretur opiniones, con- 

sorbona ini- tinuQ ^ syuodis Scnonensi et Aquensi reprobatus, a Car- 

xvn. dinali Richelieu punitus, tandem omnem suam doctrinam 

S. Sedi tanquam infallihilis veritatis judici subjecerat. Sub 

idem tempus a. 1626 Comitia Cleri Gallicani succes8oribu& 

B. Petri infallibilitatem fidei vindicarant. In litteris editia 

„Avis de TAssembl^e g^n^rale du Clerg^ de France" d. 

d. 20® Jan. 1626, art. 137 ita habetur: „Le8 Ev^ques 

respecteront aussi notre saint Pfere le Pape, chef visible 

de 1'Eglise universelle, Vicaire de Dieu en terre, Eveque 

des Ev^ques et Patriarches, en un mot successeur de s. 

Pierre, auquel TApostolat et TEpiscopat ont eu commence- 

ment et sur lequel J6sus Christ a fond^ son Eglise, en Im 

baillant les clefs du ciel , avec Vinfallihiliti de la foi, que 

Von a vu miraculeusement durer immuable en ses successeurs 

jusqu* aujourd^hui : ce qu'ayant oblig6 les fidfeles orthodoxes 

k leur rendre toute sorte d'ob6issance, et de vivre en d6- 

fSrence k leurs saints d^crets et ordonnances ; les Ev^ues 

seront exhort^s de faire continuer la meme chose, et re- 

primer, tant qu'il leur sera possible, les esprits libertins, 

qui veulent revoquer en doute et mettre en compromis 

cette sainte et sacr^e autorit^ confirm^e par tant de lois 

divines et positives ; et pour montrer le chemin aux autres 

ils y d^f^reront les premiers."^) His similia Galliae epis- 

copi annis 1650 et 1653 litteris ad Innocentiiim X datis 

testati erant. Scribunt e. g. in epistola a. 1653 data: 

„ Judicia pro sancienda regula fidei a summis Pontificibus 

lata super episcoporum consultatione divina aeque ac summa 

per universam Ecclesiam auctoritate nituntur, cui Christiani 

omnes ex officio ipsius mentis ohsequium praestare tenentur}) 

Ipsi Gallicani paulo post acerbissime conquerebantur, cele- 

berrimam Sorbonae Facultatem, Galliae Regulares et mul- 

tos ecclesiasticos , imo universum populum iisdem ideis 

ultramontanis esse imbutos, uti inferius videbimus fusius. 



1) V. Katholik a. 1865. B. I. p. 401. nota. 

2) Ibidem. 



rum msus. 



Eventus Declarationi praevii. 325 

Eex vero Ludovicus XIV Sedem Apostolicam adeo vene- 
Tabatur^ ut nihil videretur habere antiquius, quam ut fidei 
definitiones a s. Pontifice profectas, tanquam supremas et 
certissimas veri regulas, servandas et exequendas curaret, 
ejusque infallibilitatem disertissime fateri non dubitaret."^) 

17. Tantam omnium ordinum consensionem ad auc- Regaiista- 
toritatem infallibilitatemque R. Pontificis tuendam, non 
sine amaritudine magistratus Gallicanis imbuti doctrinis 
intuebantur, quumque Ludovicus XIV de sua regia majestate 
et auctoritate valde soUicitus esset dominandique ambi- 
tione arderet, facile etiam hic, iis maxime auctoribus^ 
animum in R. Sedem devotum mutavit. Paulo postquam 
igitur Colbertus a Ludovico XIV a. 1661 ad munus 
aerarii publici administrandi adscitus est, oppositio quae- 
dam ac lucta incepit, ut S. Sedis auctoritas minueretur 
«t doctrinae Gallicanae rursu» firmarentur. Occasionem 
e rebus levissimis arripuerunt. Scholasticus quidam So- 
cietatis Jesu in Parisiensi CoUegio, quod Claremontanum 
dicebatur, die 12^ Decembris a. 1661 de infallibilitate R. 
Pontificis thesim defenderat. Hanc Ministri, instigati a 
Jansenistis Bourseys abbate et de Cocquelin doctore, apud 
regem veluti conatum contra regiam majestatem crimi- 
nati sunt; continuoque veluti dato signo tota factio Jan- 
«enistica eadem rumoribus et libellis, non sine atrocissimis 
<5alumniis et perfidis interpretationibus , in vulgus spar- 



') Patet res ex hac epistola scripta 21. Mart. 1662: ^Monsieur 
VEv^que du Puy. La bonne nouvelle que vous m'avez envoy6e par 
votre courier expres du d6cret qui a et6 accord6 pour la canonisation 
du B. Fran^ois de Sales 6v6que de Geneve m'a d^autant plus surpris 
et caus^ de joie, que l'acte de sa beatification, qui ne venait que d^§tre fait 
par notre Saint P^re le Pape, ne nous permettait pas d*esp6rer si t6t 
nn si grand avantage, et que cette celerit6 en une proc6dure de si 
grand poids doit faire juger que Tesprit de Sa Saintet^ est extraor- 
dinairement touch6 en cette affaire par celui qui lui donne Vinfailli- 
hilite aux choses qui sont a etablir dans VEglise pour sm utilite et 
pour la plus grande gloire du nom de Dieu. Cette consid6ration qui 
me semble tr^s-juste sur cet incident, me donne lieu de croire que le 
S^ P6re ne cessera de l'avoir en vue dans Touvrage qu'il a d6jit si fort 
avanc6 etc.** V. Collect. Lacens. T. I. p. 846. 



326 XLI. De Declaratione Cleri Gallicani. 

sit. Neutri tamen hac vice multum profecerunt; neque 
archiepiscopo de Marca difficile fuit, Ludovico XIV per- 
suadere, rejecta semel R. Pontificis infallibilitate Consti- 
stitutiones contra Jansenium editas infringi.^) 
Oppositio 18^ Visum est igitur opportunius tempus exspectan- 

Ipost. dum, quod mox casus obtulit. Nam rixa quae Corso& 
inter et legati Gallici famulos non ita multo post (d. 20^ 
Augusti a. 1662) Romae exorta est, S. Sedis adversariis 
commodissimam praebuit occasionem regis populique ani- 
mos in summum Pontificem exacerbandi, et sane mirum 
non est; quam avide non Jansenistae solum, sed etiam 
aulici casum illum fortuitum in rem suam traxerint. Vix 
uUa tum ephemeris edebatur Parisiis, quae non opprobriis 
in Romanum Pontificem ejusque propinquos referta esset, 
Ministris non conniventibus solum, sed etiam juvenili 
regis animo faces subjicientibus, quasi atroci violatus esset 
injuria, quam bello ulcisci oporteret. Itaque quum prin- 
cipis animum magis magisque ab Alexandro VII alienari 
intelligunt, hanc opportunitatem nacti, rursus bellum ad- 
versus Apostolicam auctoritatem aggrediuntur. Ansam 
dedere novae theses quas baccalaureus Drouet de Ville- 
neuve die 19® Januarii a. 1663 in CoUegio Sorbonico pro- 
pugnandas suscepit. Consulto ex iis expuncta fuerat doc- 
trina de summi Pontificis infallibilitate, idque tanturomodo 
ab eo scriptum: „Chri8tum s, Pefrum ejusque successores 



') Cfr. Rapin, M6m. IV. p. 139 sqq. — „C'6tait le sentiment de 
Fierre de Marca, archevSque de Toulouse, le plus savant dn clerg6 en 
ces mati^res-IiL ; ayant 6t6 consult^ ^ Poccasion de cette these, 11 re- 
pondit que nier IMnfaillibilit^ du pape pour les choses spirituelles, 
c'6tait se d6clarer calviniste. Et il fut trouver le roi pour lui 6ter 
ces frayeurs qu*on avait voulu lui donner sur son Etat et sur le tem- 
porel de ces affaires par cette infaillibilite qui n^appartenait qu^aui 
mati^res de foi ; en quoi il u^entra daus le sentiment du Tellier, secre- 
taire d'Etat son ami, parce que ce sentiment fut inspir6 alors k celui-ci 
par son fils Pabb^ cajol6 par Cocquelin; mais ce que ce pr61at se cmt 
oblig6 de faire pour ne pas renverser ce que les deux papes avaient 
fait par leurs bulles contre le livre de Janafinius et ce qui avait et^ 
r6gl6 par les deux demieres assemblees du clerg6 pour le Formnlaire, 
qui ne pouvait subsister si la th^se de Clermont 6tait condamu^e.^ Ib. p. 144. 



Eventus Dedarationi praevii. 327 

mnima supra Ecclesiam auctoritate donavisse, et Romanos Pon- 
tijices privilegia quihusdam ecclesiis sicut ecclesiae Gallicanae 
imperiiisse; Concilia generalia denique admodum utilia esse, 
non tamen ahsolute necessaria/' Nihilominus hae senten- 
tiae bilem moverunt Parlamento Parisiensi, ad quod Jan- 
senista quidam doctor Thomas Fortin eas puniendas de- 
tulerat. Citati a Parlamento sunt Martinus Ghrandin syn- 
dicus FacultatiS; Drouet qui thesium defensionem susce- 
perat; et ille ex professoribus qui eidem praesederat. 
Frustra M. Grandin studuit doctrinam catholicam thesibus 
contentam ab invidiosis criminationibus vindicare; ipse 
animad vertit , infallibilitatem Pontificis illis thesibus non 
contineri. Sed Parlamenti Praeses contendebat, non esse 
docendum, Pontifici supremam potestatem in Ecclesiam 
convenire.^) Omnium vero in illo negotio studia superavit 
Dionysius Talon advocatus generalis, qui summi Pontificis 
infallibilitatem tanquam regis auctoritati et securitati, regni 
juribus, totius reipublicae bono inimicam, natamque pro- 
vocandis subditorum seditionibus, prolixa ac violenta ora- 
tione in Senatu insectatus, et eo demum progressus est, 
ut quicumque hujusmodi sententias tuerentur, eos veluti 
perturbatores pacis et hostes reipublicae extraordinariis 
poenis plectendos pronuntiaret. Ivit in hanc sententiam 
Senatus, et die 22^ Januarii tulit decretum quo prohibe- 
batur, quominus ejusmodi doctrinae docerentur et propo- 
nerentur^ sous peine d^etre procSdS contre, Mandatum prae- 
terea fuit, ut Facultas Sorbonica hoc decretum tabulis 
suis insereret; utque id fieret, post resistentiam satis acrem 
facultas demum adacta est. Dehere enim, ita definivit 
Senatus, quemlibet regis subditum, si quid Senatvs edixisset, 
nulla disquisitione facta obtemperare. Quod ad doctores 



Actio in 
SorboxLani. 



') Princeps Senatus Parisiensis erat ex anno 1658 Guilelmus de 
Lamoignon. Ipse quidem omni christianarum virtutum genere florebat, 
^oquin autem praejudiciis abreptus palam profitebatur, se esse et fore 
semper libertatum Galliae acerrimum defensorem. Atque ejusmodi viri 
plores inter senatores et alios Galliae proceres eo tempore erant, quod 
observandum est ad aequum judicium de Gallicanismi negotio ferendum. 



328 XLI. De Dedaratione Cleri Gallicani. 

Sorbonae spectat, plurimi, uti diximus, acriter resistebant, 
alii quia doctriDas Pontifici faventes tenebant, alii quia 
independentia Facultatis opprimebatur.^) 
Bossueti in- 19. Opportuuum crit hoc loco pauca dicere de Bos- 

sueto (n. 1627), qui postea in negotio Gallicanismi magnas 
partes habuit, eo tempore autem, quamvis junior esset, 
tamen doctrinae et eloquentiae fama excellebat. Recen- 
tiores quidam auctores opinati sunt, Bossuetum doctrinis 
Romanis initio, atque etiam anno 1663 plane addictum 
fuisse, sed postea in regis obsequium animum versatilitate 
vili mutasse. Sed ex documentis nuperrime editis patet, 
rem ita se non habere. Bossuetus inde ab initio doctri- 
nas Gallicanas licet cum magna moderatione amplexus 
erat iisque adhaerebat, atque in istis sententiis semper 
videtur permansisse. Pro indole sua vero Bossuetus mo- 
derationi valde addictus erat. In negotio illo anni 1663, 
de quo modo agimus, fuit inter eos doctores qui Facul- 
tatis independentiam defendere conabantur, et in commen- 
tario secreto a Gallicano quodam ex mandato Colberti confecto 
recensetur in catalogo doctorum, qui ont mal agi ou qui 
sont suspects au mjet de Varret du Parlement,^) In isto 
commentario haec leguntur: „M. de Minc6 fut d'avis 
qu'on enregistrat Tarret, et fut suivi de la pluralit6, qui 
ajoutferent qu'on j joindrait ce qu'avait dit M. le premier 
Pr^sident. M. Morel opina pour qu'on ne registrat point, 
jusqu' k ce que Ton eut censur^ la thfese. II apporta 
quelque texte de s. Gr^goire de Nazianze, ajoutant que, 
si Pon registrait, la Facult^ serait semblable a la statue 
de Memnon. II fut suivi de M. Amiot. Le P. Nicolai, 
Jacobin, MM. Bail, Joisel, Chamillard et tous les docteurs 
de Saint-Sulpice et du Chardonnet furent de cet avis et 
d^clamferent fort contre la harangue de M. le substitut 
du Procureur gen^ral. M. de Lestocq, professeur de Sor- 



^) Cfr. CoUect. Lacens. T. I. Dissertatio : Comitia cleri Gallicani 
a. 1681 et 1682 Parisiis habita. n. p. 800. 

^) M6moire touchant ce qui s'est pass6 en la Faculte touchant la 
these, apud G6rin, Edit. II. Introd. p. 24. 



in- 
doles. 



Eventiis Declarationi praevii. 329 

bonne, voulut prouver que Tarret ^tait nul, tam ex parte 
materiae, quam ex parte formae. M. Chamillard le jeune 
dit que le concile de Constance n'^tait point re^u, et que^<*«j»«*» 
toute sa doctrine n'etait que probable; mais la plupart 
des docteurs s'etant elev^s contre lui, il fut oblig6 de 
dire qu41 avait ^t^ reyu en partie. — MM, Bosauet, faisant 
semblant d'ouvrir un nouvel avis, Lehlond professeur de Sor- 
bonne, Boust ausai professeur, Joisel et Blanger, de Sorhonne, 
suivant Vavis du P Nicolat, sortirent de leur place avec 
fureur disant quHl fallaii censurer la harangue de M, le 
substitut de M, le proaureur gSnSral.^ Generatim ex docu- 
mentis ea occasione confectis apparet, majorem partem 
Sorbonae doctrinis Gallicanis sanciendis non favisse. In 
Catalogo 178 doctorum confecto ad Colberti usum a Gal- 
licano illo recensentur 55 ut antiromani, 34 ut dubii, et 
alia media pars 89 ut Romae faventes. Quum vero Reli- 
giosi in eo Catalogo non commemorati generatim doctrinis 
Romanis faverent, satis patet has eo tempore in Sorbona 
praevaluisse.^) 



Operae pretium est notare, quomodo in Catalogo citato, in quo 
de singnlis doctoribns breves notae habentur, Bossueti indoles descri- 
batnr. „Bossuet, esprit adroit, complaisant, cherchant ^ plaire d. tous 
ceux avec qui il est, et prenant leurs sentiments quand il les connait, 
ne veut point se faire des affaires, ni hasarder les mesures qu*il a 
prises , qn'il croit sures pour aller a son but; ne pouvant croire que ceci 
puisse durer: ainsi se m^nage extraordinairement et cherche dans la 
^acult^ quelque milieu k prendre et quelque d6tour, lorsqu'il n'est pas 
contre, et par la il est assez suivi par plusieij^rs personnes. Outre qu'il 
parle latin nettement et agr^ablement , a m§me assez de connaissance 
de ces raati^res, parce qu'il a 6tudie avant de s^adonner a la pr6dica- 
tion, et par \k il ne manque pas de crSance dans la Facult^. Attach6 
aux J6suites et a ceux qui lui peuvent faire sa fortune, plutdt par 
int6rgt que par inclination; car naturellement il est assez libre, fin, 
railleur, et se mettaut fort au-dessus de beaucoup de choses. Ainsi 
lor8qu'il verra un parti qui conduit k la fortune, il y donnera, quel 
Qu'il soit, et il y pourra servir utilement. II gouverne paisiblement, le 
<loyen de Saint-Thomas, et le Plessis-Gest6 et Thomassin le suivent volon- 
tiers." Apud G6rin, 1. c. ed. II. Ch. 11. p. 338. — Advertendum tamen est, 
^jusmodi descriptiones characteris virorum celebriorum ac maxime ecclesia- 
sticorum, nonnisi caute et cum restrictione acceptari posse. Viri enim laici ac 



330 XLI. De Declaratione Cleri Gallicani. 

Aetio in Brcvi Dost a Senatu et a reffio advocato Talon Sorbonae 

Sorbonam. / t/./» i i i • x 

novae excitatae sunt difiicuitates ob thesim, qua Lauren- 
tius de Plantes Ord. Cist. defenderat doctrinam catholicam, 
summum Pontificem in tota Ecclesia et in foiH) tam intemo 
quam extemo plenitudinem jurisdictionis ohtinere. Quamvis 
vero syndicus ostenderet, vel ipsum Gersonem hanc doc- 
trinam tenuisse, eamque catholicam esse, Advocatus gene- 
ralis rationes ejus vi ac minis rejecit. ^Capitale esse^ 
arguebat, talia defendere, nefariumque contra regiam auc- 
toritatem facinus; hinc videlicet ortum illud infallibilitatis 
pontificiae portentum reipublicae exitiosum; proinde nul- 
lam nimiam esse poenam huic pesti opprimendae.^ His 
dictis postulavit, ut Senatus syndicum, qui talia permi- 
sisset^ fanctione muneris interdiceret. Non abnuit Senatus, 
spe flectendae ad suum arbitrium Facultatis. Neque ea 
spes fefelHt; suspensa enim syndici auctoritate intermitti 
publicas disputationes totumque studiorum cursum retar- 
dari necesse erat. Ut tanto incommodo mederentur, doc- 
tores quidam injussu tamen, ut videtur, ipsius Facultatis, 
cum regiis ministris consenserunt, ut declarationem de 
doctrina Sorbonae ederent.^) 

21. Declaratio haec sex articulis continetur, qui pro 
lusio quaedam sunt posterioris Declarationis Cleri Galli- 



mando addicti facile viris ecclesiasticis eminentibus motiva egoismi et 
ambitionis attribuunt. Cfr. v. g. descriptionem characteris Fenelonii 
quam habet Saint-Simon, quamque invenies apud Loyson, L^Assemblee 
de 1682, Ch. VII. p. 264. 

*) Auctor libelli incsripti: „Relation de ce qui s^est passe en 
Sorbone au sujet de Penregistrement de T^dit du Roi sur la DMa- 
ration de MM. du Clerge de France", de declaratione anni 1663 inter 
alia scribit: „11 est vrai qu^en 1663 le Roi ayant et^ mal informe des 
sentiments de la Facult^ sur rinfaillibilit^ du Pape et sur son anto- 
rite tant sur )e temporel des rois que sur le Concile, Ton d6puta quel- 
ques docteurs pour informer la cour des v6ritables sentiments de la 
Faculte sur ces matieres, que ces docteurs reduisirent leurs sentiments 
h, six propositions qu'i1s remirent entre les maius de MM. les ministres 
de sa Majeste; mais il est vrai aussi qu41s les donn^rent sans que la 
Facult^ les e&t examinees ni approuv6es, et sans mdme qu^elles eossent 
6te mises en d61ib6ration dans aucune assemblee." Collect. Lac.T. I. p. 815. 



Eventas Declarationi praevii. 331 

cani. P Non esse doctrinam Facultatis, quod summus ^®^^*™*?^ 

. , . . . Facultatis. 

Pontifex aliquam in temporalia regis cnristianissimi aucto- 
ritatem habeat; imo Facultatem semper obstitisse etiam 
iis; qui indirectara tantummodo esse illam auctoritatem 
voluerunt. — 2^ Esse doctrinam Facultatis ejusdem, quod 
rex christianissimus nullam omnino agnoscit nec habet in 
temporalibus superiorem, praeter Deum, eamque suam 
esse antiquam doctrinam, e qua nunquam recessura est. — 
3*^ Doctrinam Facultatis esse , quod subditi fidem et obe- 
dientiam regi christianissimo ita debent, ut ab iis nullo 
praetextu dispensari possint. — 4® Doctrinam Facultatis 
esse, non probare nec unquam probasse propositiones ullas 
regis christianissimi auctoritati, aut germanis Ecclesiae 
Gallicanae libertatibus et receptis in regno canonibus con- 
trarias; verbi gratia quod summus Pontifex possit depo- 
nere episcopos adversus eosdem canones. — 5^ Doctrinam 
Facultatis non esse, quod summus Pontifex sit supra Con- 
cilium oecumenicum. — 6^ Non esse doctrinam vel dog- 
nia Facultatis, quod summus Pontifex, nullo accedente 
Ecclesiae consensu, sit infallibilis. — Facile vides, arti- 
culos istos modo vago et parum praeciso comprehensos 
esse, et, praecipue quoad propositiones negative enuntiatas, 
siDgulis doctoribus relinqui libertatem tuendi doctrinas alias. 
Declaratio haec regi, ministris et curiae regiae, ad quos 
deputati cum archiepiscopo Parisiensi missi erant ut eam de- 
ferrent, vehementer probata est. Quae quum in comitiis 
Facultatis extraordinariis die 11 ^ Maji a. 1663 habitis 
relata essent, praedicta omnia, ah llluatrisdmo Parisiensi 
Archiepiscopo designato nomine Facultatis apud regem chri- 
8tiani8simum acta, omnes et singuli magistri approbasse 
dicuntur.^) Sed multum revera abfuit, ut haec totius 
Facultatis consensu agerentur. Magistri enim metu et 
minis coacti tacuerunt, quorum silentium ii, quibus nihil 
pensi erat, fallaeiter interpretati sunt, quasi Facultas ipsa 
Declarationem approbasset. Illud certe constat, neo de 
sex illis articulis ullam ex more deliberationem esse factara, 

^) Couclusio 8. Fac. Theol. d. d. 11. Maii, in CoUect. Lac. T. I. p. 815. 



3B2 XLI. De Declaratione Cleri Gallicani. 

Deque ullum Sorbonae professorem repertum fuisse, qui 
eosdem ante annum 1663 docere auderet.^) 

22. Senatus autem declarationem actis consignayit 
et rex gravi addita poena eam edicto sanxit. Atque inde 
demum verius quam a Facultate declarationis origo ac 
vis repetenda est. Regii Ministri praeterea omni qua 
potuerunt ratione studuere doctores Romae faventes e 
Facultate eliminare, ac propterea antiquatum decretum 
suscitarunt, ne plures quam duo monachi ejusdem Ordinis 
ju8 suffragii in Facultatis Parisiensis comitiis haberent, cae- 
teri doctores in provincia^ mitterentur, Ita uno quasi ictn 
170 doctores Romanae Sedis devotos suffragio privarant 
Subsequenti etiam tempore Triumviri regis ministri occa 
siones arripuere, ut S. Sedi negotia facesserent et gubemii 
auctoritatem amplificarent ; satis tranquillus tamen status 
rerum remansit donec orta est vehementissima de regalia 
lueta. 
De RegaUae 23. DeRegaliaelite. — Nomine regaliae intelli- 

gitur duplex jus quod reges Galliao sibi vindicabant 
quando sedes episcop^les vacabant. Videlicet ut V vs 
cante sede beneficia vacantia plena auctoritate conferrent 
exceptis tamen iis beneficiis quibus cura animarum an 
nexa erat. 2® Ut proventus etiam episcopatuum ab ipsi^^ 
reciperentur, donec novus episcopus regi juramentum fide 
litatis praestitisset et fisco certam taxam solvisset. — 
Auctores non conveniunt, unde ejusmodi regum Galliae 
jus provenerit: alii ex jure suprematiae, alii ex jure pro- 
tectoratus vel patronatus, alii ex jure feudali illud deri 
vant; probanda videtur sententia Petri de Marca, qni 
censet illud jus ex antiquis investituris provenisse.*) In- 
certum 'est tempus originis hujus juris; sed versus finem 

M Achilles de Haiiay procurator generalis regis in memoriali Gol- 
berto dato id diserte affirmat his verbis: ^Les professenrs, except^ 
M. le Syndic, y ont une si grande opposition, que ceux m§me qui sont 
pay6s par le Roi n^ont pas voulu enseigner aucune des propositioas 
qui ont 6te pr6sent6es d. Sa Majeste en 1663." Vid. Collect. Lac. t. L 
p. 843. Docum. XXL 5. 

2) De Concord. L. I. c. 17. n. 4. 



Eventns Declarationi praevii. 333 

saeculi duodecimi jam vestigia ejus inveniuntur. Anuo 
1274 Concilium oecumenicum Luffdunense II sub poena status rei 
excommunicationis can. XII prohibuit, quominus regalia 
applicaretur ad dioeceses ei nondum subjectas^), atque 
etiam Ludovicus XII severis poenis interdixit ministris 
suis, quominus in dioeceses liberas regaliam exercerent. 
Henricus IV edicto a. 1606 edito declarabat: „N'en- 
tendons aussi jouir du droit de r^gale sinon en la 
forme que nous et nos pr^d^cesseurs avons fait^ sans Pe- 
tendre davantage au pr^judice des ^glises qui en sont 
exemptes." Sed a. 1608 Senatus Parisiensis decretum 
edidit ita conceptum : „La cour declare le roi avoir droit 
de regale en r^glise de Belley, comme en toute autre de son 
royaume, fait inhibition et d^fense aux avocats de faire 
aucune proposition contraire." Quum vero Clerus prote- 
staretur contra ejusmodi decretum, Henricus IV ejus exe- 
cutioni supersedit. Sequenti tempore usque ad a. 1^70 
frequenter episcopi in suis comitiis de regalia egerunt^ 
et extensioni ejus se opposuerunt, ac Ludovicus XIII 
pariter decretum Senatus non executus est. Sed a. 1673 
Ludovicus XIV edictum emisit, quo juxta decretum anni 
1608 statuit, omnes ecclesias regni regaliae mbessej simul- 
que modum sancivit, quo exinde episcopi juramentum 
fidelitatis praestarent, litteras patentes expeterent et obti- 
nerent ad regaliam claudendam, taxamque solverent. 
Mandavit pariter, ut etiam episcopi, qui tunc dioeceses 
eousque liberas gubemabant, intra duos menses juramen- 
tum praestarent et litteras patentes exquirerent; taxam 
vero ipsis remisit. Secus autem edixit fore, ut illae dioe« 



^) Can. XII. „Generali Constitutione sancimus, universos et sin- 
gulos qui regaliam, custodiam sive guardiam advocationis , vel defen- 
sionis titulum, in ecclesiis, monasteriis, sive quibuslibet aliis locis piis^ 
de novo usurpare conantes, bona ecclesiarum, monasteriorum, aut loco- 
r^ ipsorum vacantium occupare praesumunt , . . . eo ipso excommuni- 
cationis sententiae subjacere etc." V. Dissert. T. V. Dissert. XXVIII. 
Q. 122. Tempore controversiae regalistae hunc canonem vel obscurum 
et obsoletum dicebant, vel eum de personis privatis exponebant, ita ut 
quaestio de juribus regis salva esset. 



334 XLI. De Declaratione Cleri Gallicani. 

ceses considerarentur ac si vacarent et juri regaliae sub- 
Regaiiaex- esscnt. Hac ratione regalia extensa fuit ad quatuor pro- 
vincias amplissimas (Languedoc, Guyenne, Dauphin^; Pro- 
vence,) et sexaginta dioeceses liberae regaliae subjectae 
sunt. Sed duo praesules, Nicolaus Pavillon Alectensis et 
Franciscus Caulet Apamiensis, ad Pontificem appellarunt 
et regi fortiter restiterunt. 

24. Ut negotii indoles melius intelligatur , quaedam 
animadvertenda occurrunt. Haud censendum est, in con- 
troversia de regalia primarie de proventibus temporalibus 
dioeceseon actum esse, vel eam litem de pecuniis fuisse. 
Etenim a s. Ludovico usque ad Ludovicum XIII pro- 
ventus illi devolvebantur sacrae Capellae; Ludovicus XIII 
compensatione sacrae Capellae constituta sancivit, ut pro- 
ventus illi futuro episcopo reservarentur ; postea tamen 
tertia pars pro conversione haereticorum retinebatur.^i 
Sed imprimis coUatio illa beneficiorum quam rex sibi 
vindicabat, dum extendebatur sine consensu Pontificis ad 
plurimas ecclesias, constituebat iLSurpationem arbitrariam 
et flagrantem laesionem juris Ecclesiae; praeterea etiam 
administratio illa proventuum illegitime a rege sibi vin- 
dicabatur. Continebat manifeste hoc negotium quaesik- 
nem principii de juribus Ecclesiae et de potestate regia, 
et simulatque appellatio ad Sedem Apostolicam facta erat. 
rex vero in sua usurpatione perseverabat, necessario Pon- 
tifici jura Ecclesiae tuenda erant, nec quoad quae- 
stionem principii cedere poterat. Episcopi Galliae vero 
istam quaestionem principii minoris videntur momenti 
habuisse, ac negotium illud considerasse ut extensionem 
quamdam ulteriorem regiae potestatis in res ecclesiasticas, 
in quas jam amplissimam auctoritatem Ludovicus exer- 
cebat. Haud considerarunt ut malum tam perniciosum 
istam extensionem, contra quam diu certaverant, quia jam 



*) Cfr. quae dicit Le Tellier in Comitiis a. 1681, Proces - verba! 
d. d. 1. Maii 1681, et Ch6ron regis promotor, Proc6s-verbal d. d. 24. 
Novembris 1681, ap Loyson, p. 7. Cui consonat testimonium archie- 
piscopi Gratianopolitani (Grenoble) Cardinalis Le Camus, ibid. p. 8. nota. 



Eyentus Beclarationi praevii. 336 

plane assuefacti erant illi dominatioiii , et quia ex manu 
regis omnia beneficia et omnes gratiae ad ipsos pervenie- Episcopo- 
bant. Rem acceptarunt, ut, quemadmodum opinabantur^ quium. 
majora mala vitarent. Ingens reverentia potentissimi prin- 
cipis tunc omnium mentes occupaverat; et consideratis 
circumstantiis rerum supra memoratis, admittendum est, 
nimis devotum ne dicam servilem quorumdam animum 
in Ludovicum fuisse. 

25. Praeterea episcopi supremum Consilium regium 
videntur habuisse ut ultimum tribunal^ a quo causa ista 
dirimenda erat. Contra decretum Senatus per septuaginta 
fere aunos decertaverant; quum vero a Consilio regio 
decerneretur regaliae omnes episcopatus esse subjectos, 
causam ut finitam considerarunt. Conveniebat certe, imo 
plane necessarium erat eam deferre ad summum Pontifi- 
cem ut Ecclesiae jura salva essent^ sed sicuti praesulum 
animus non inclinabat ad resistentiam contra potentissi- 
mum regem, ita etiam causas suas Romam deferre parum 
ipsis placebat ob praejudicia quae iis jam inhaerebant. i 

Nimias inde difficultates et turbas oriri posse autumabant 
vel fingebant.^) Quamvis igitur inter episcopos essent 
viri egregii^ uti archiepiscopus Ausciensis (de la Motte Hou- 
dancourt), omnesque inviti ferrent regis insolentiam, univer- 
sim tamen tacuerunt seseque mandatis principis submiserunt. 



^) Hem exponit archiepiscopus Rhemensis in Comitiis minoribns 
a. 1H81: „Le Cierg6 s^6tant plaint au roi Henri IV de cet arr^t, qui 
etait donn6 contre ies termes pr^cis de la d6ciaration de 1606 qui 
venait d'§tre enr6gistr6e, ce grand prince 6voqua raffaire d, lui et a 
son Conseil, ot Tinstance qui a depuis 6te jug6e fut ii6e des ce temps- 
li. . . , Les pr^lats n'ont pas pu se d6^endre de reconnaitre la juri- 
diction du Conseil, parce qu^ils 6taient persuades, comme nous le som- 
mes avec tout le reste du royaume, qu'il n'y en a aucune autre oii cette 
affaire pflt Stre trait6e. Cela est si vrai que les assemblees du Clerge 
n'ont jamais prStendu qu'elle dtt gtre port6e k un tribunal eccl^siasti- 
qne. Sur ce principe les EvSques des quatre provinces ont produit 
lenrs titres; ils ont 6te examin6s par les gens du Conseil les plus 
4clair6s, tellement qu'il est vrai que le jugement que le roi a rendu 
est contradictoire." Proc^s-verbal s^ance du l*' mai 1681 , ap. Loyson 
i* c. p. 17. — Insinuat tamen alia remedia quidem adfuisse, quatenus 



336 XLI. De Declaratione Cleri Gallicani. 

Resistentia 26. Attameii duo praesules magno cum vigore regi 

Praesuium. restiterunt. Alter fuit Nic. Pavillon episcopus Alectensis, 
qui (n. a. 1597) jam inde ab a. 1639 dioecesim suam 
gubernabat, et fere octogenarius erat. Favebat autem 
morali rigidae Jansenistarum^ et favore hoc abreptus in 
quaestione quoque juria et facti pertinaciter causam Jan- 
senistarum tuitus erat, uti vidimus superius dum tracta- 
vimus de pace Clementina, Pavillon igitur recusavit, ut 
regis statuta de regalia sequeretur, neque ut clauderet 
regaliam Htteras patentes petiit. Quum dein rex exse- 
queretur minas suas et variis ecclesiasticis beneficia attri- 
bueret ac si sedes vacaret regaliae subjecta^ episcopus die 
5^ Martii a. 1675 contra intrusos litteras pastorales dedit; 
rex vero edictum suum die 2^ Aprilis renovavit. Frustra 
Nicolaus Pavillon dein ad regem, ad archiepiscopum Pari- 
siensem, ad metropolitam Narbonnensem et ad Comitia 
Cleri epistolas scripsit, ut jura sua viudicaret. Denique 
ad Pontificem appellavit, et brevi ante mortem die 
25^ Octobris a. 1677 regi scripsit novam epistolam^ ut 
conscientiam ejus moveret. Sed media in lucta die 8® De- 
cembris a. 1677 defunctus est. — Alter episcopus erat 
amicus Alectensis, videlicet Franciseus Caulet episcopus 
Apamiensis (Pamiers), natus a. 1610 et ab a. 1644 epis- 
copus illius dioecesis. Jam vidimus eum pariter Janse- 
nistis favisse. Caulet quoque recusavit se regaliae sub- 
jicere, et die 27<^ Aprilis a. 1677 litteras dedit contra 
beneficiarios intrusos. Lis vehemens inde orta est inter 
ipsum et metropolitam archiepiscopum Tolosanum, qui 
litteras illas irritavit; nec ipsi nec mandatis Consili regii 
episcopus Apamiensis cessit. Magnae dein turbae in illa 



etiam de re spirituali agebatnr, sed prudentiae visum Msse ea non 
adhibere. „Ces pr6lats ne devaient point assur6ment hasarder ie repos 
de ieurs 6glises pour une affaire de cette nature, ni les exposer anx 
malheurs dans iesqueis ceiie de Pamiers est tomb6e; ce que Dieu n'a 
peut-§tre permis que pour justifier la soumission avec laquelle nos 
confr^res qui gouvement les 6glises des quatre provinces, k rexception 
de feu M. de Pamiers, ont tres sagement ex6cut6 la d6claration.'^ 
Proc6s-verbal, s6ance du 3 fevrier 1682. 



Eventus Declarationi praevii. 337 

dioecesi ortae sunt, quum ecclesiasticQS intrusos, quos 
Caulet censuris afficiebat, metropolita absolveret; mox 
tum episcopus, tum capitulum ejus, quod regulare erat, 
proventibus suis a rege privati sunt. Quum Caulet frustra 
ad regem recursum habuisset, etiam ipse die 4^ Maii a. 1677 
ad Pontificem appellavit. Innocentius XI irfitio quidem 
abstinuerat, ut negotium regaliae ad suum tribunal addu- 
ceret; sed post appellationem episcopi Apamiensis die 
12^ Martii a. 1678 Brevi misso a rege petiit, ut desisteret 
ab ausibus suis; rex vero respondit, regaliam esse jus 
coronae a praedecessoribus transmissum. Innocentius XI 
dein die 21^ Septembris novum Breve ad regem misit, quo 
eum paterno modo de errore suo monuit. Responso haud 
accepto, die 29^ Decembris a. 1679 tertium Breve dedit, 
quo magno cum vigore jura Ecclesiae vindicavit. Ihde 
Grallicanorum ira non mediocris excitata est, quod Pon- 
tifex se tanquam judicem constitueret loco consiliarii, con- 
ciliumque nationale convocandum esse dixerunt. Ludo- 
vicus XIV tamen ipse eos retinuit et die 21^ Junii a. 1680 
Pontifici respondit, se missurum esse Cardinalem Estreum, 
ut lis componeretur. Sed quum hic Romam venisset, mox 
patuit, quod aequum et justum erat a rege Galliae spe- 
rari non posse. Innocentius XI igitur quarto Brevi die 
3^ Martii a. 1681 dato magno cum dolore et cum indig- 
natione Ludovicum de injustitia sua monuit. 

27. Interea die 7® Augusti a. 1680 Franc. Caulet Dioecesis 
Episcopus Apamiensis mortuus erat; perturbatio autem p*™®°"®' 
post mortem ejus in dioecesi ista aucta est. Capitulum 
legitimum (cui jam aliud opponebatur) Vicarium capitu- 
larem elegit P. d'Aubarfede, qui mox e dioecesi ejectus 
et in custodiam missus est. SufFecit Capitulum alium, 
P. Rech, cui eadem obtigit sors. Instituit tunc Metropo- 
lita, archiepiscopus Tolosanus de Montpezan, Vicarium 
generalem dioecesis D. Fortassin ; sed Capitulum legitimum 
perseverans in pugna pro juribus suis tertio elegit Vica- 
rium capitularem P. Joannem Cerle^ virum intrepidum, 
qui se abscondit, et verbo et scriptis constanter usurpa- 
tionibus regis restitit, sibique administrationem dioecesis 

Jangmaiin, Dissertationes. Toxn. VII. 22 



338 XLI. De Dedaratione Cleri Gailicani. 

statuarerum vindicavit. Exindc magna divisio ibidem exorta est, et 

turbatus. , , , . . . ., ^r- 

persecutio acris contra ecclesiasticos qui ex partibus Yi- 

carii capitularis stabant. Ipse P. Cerle ad mortem dam- 

uatus fuit a Senatu Tolosano , ac sententia haec in effigie 

executioni data est. Canonici plures legitimi; Dominicani^ 

aliique multi ecclesiastici et religiosi e dioecesi expulsi^ 

alii in custodiam missi sunt. Innocentius XI autem die 

lo Januarii a. 1681 Breve dedit, quo Metropolitae Tolosano 

interdixit administrationem dioecesis Apamiensis, disposi- 

tiones et nominationes ejus irritavit^ confessiones et matri- 

monia coram parochis intrusis nulla declaravit^ ac Jo. 

Cerle ut administratorem dioecesis confirmavit. Hoc Breve 

a Senatu Parisiensi suppressum est, simulque declaratun) 

supposititium et non dimanans a s. Sede. Tunc mandavit 

Innocentius Vicario Generali Societatis Jesu Romae exi 

stenti Carolo Noyelle, ut publicatio hujus Brevis commit 

teretur Provincialibus S. J. in Gallia. Hic transmisit iis- 

dem Brevia Pontificis cum copia non signata epistolae 

Assessoris S. Officii, qua jussa Innocentii continebatur; 

sed Curiae Parisiensis et Tolosana, quum ad notitiam ne- 

gotii pervenissent, interdixerunt Brevis publicationem et 

executionem. Exinde jam perrexerunt Regalistae et eccle- 

siastici intrusi agere, ac si nuUa Pontificis prohibitio in- 

tervenisset^ atque etiam plures variorum ordinum religiosi 

hoc modo in audiendis confessionibu^ sese gesaenint. 

Videntur existimasse, in summis difficultatibus^ quum 

Brevia pontificia publicata non essent, haec fieri posse; 

praeterea vero multi Innocentii XI justum vigorem ha- 

buerunt ut inopportunam obstinationem , eumque Janse- 

nistis non satis resistere immerito conquerebantur. Negari 

non potest, plurimos Galliae viros laicos et ecclesiasticos 

probos in hac lite potius ex parte regis stetisse atque exi- 

stimasse ei esse cedendum. Ut ita sentirent^ praeter alia 

id multum contulit^ quod qui resisterent duo episcopi 

Jansenismo addicti essent. Qua de re pauca innuere 

juvabit. 

28. Tum Nicol. Pavillon tum Fr. Caulet favebant 
Jansenistis, eorumque principia de rigida morali in suis 



Eventus Declarationi praevii. 339 

dioecesibus practice applicaverant. Simul episcopus Apa- Jansenismi 
miensis erat Jesuitis valde infestus, et querelas suas de 
iisdem etiam litteris ad omnes episcopos Galliae datis 
effuderat.*) 

Episcopus Alectensis juxta principia Jansenistica 
Rituale confecerai, quod Clemens IX a. 1668 die 9^ Aprilis 
Constitutione Creditae nobis gravi cum censura damnavit, 
proposita excommunicationis poena, si quis illud impri- 
mere, apud se retinere aut usurpare auderet. Alectensis 
vero, spretis hisce litteris, librum amicorum episcoporum 
(etiam Apamiensis) approbationibus ornatum iterum typis 
mandari jussit, eoque usque ad mortem usus est. Morti 
jam proximus litteras ad Innocentium XI dedit et Cle- 
mentis IX judicium ut sibi injuriosum et acerbum nimis, 
quo sanctissimis dogmatibus in eo contentis calumnia 
aspergeretiir, vehementer deprecatus, novum examen a 



M Cfr. Loyson 1. c. p. ^l sqq. — Quantoper^ Jansenismi rigor in 
illis dioecesibus regnaret, apparet ex epistola in honorem iiiorum epis- 
coporum a. 1677 Tolosae edita: „La vie et conduite de Messieurs les 
€v§ques d'Alet et de Pamiers." In eadem haec leguntur: „L'on ne 
s^ait dans ies dioceses d^Alet et de Pamiers ce que c'est que vogues 
et danses, ny pareillement des foires, marchez, ou charois pendant les 
jours des festes, ny m6me de barbiers pour faire la barbe les diman- 
ches et festes, ie tout estant defendu sous peine d'excommunication, a 
quoy Ton tient si bien la main, que si quelq'un est trouv6 y avoir 
manqu6, Ton interdit toute la paroisse, en sorte que Ton est un lon^ 
temps sans ouvrir Teglise ni dire la messe: ce qui fait que les parti- 
culiers voyant que le publique en souffre se tiennent dans leur de- 
voir. ... II y a grande disette de prestres dans ces deux dioc^ses, 
parceque la plupart des 6trangers , dont cette ville (Toulouse) regorge, 
ont crainte d'y aller, a cause de cette grande r6forme qu'on exige 
d'eux; et ces deux grands pr61ats n'en font presque point; car Mgr. 
de Pamiers n'en fait pas deux en trois ans, ni Mgr. d'Alet un en douze 
ans, ne voulant pas y engager personne sans Tavoir eprouv^ dans son 
s^minaire dix ou douze ans entiers." Ms. de S Sulpice t. I. p. 286, 
289, ap. Loyson, Ch. IL p. 48. — Gerin de episcopo Apamiensi scribit: 
„Caulet 6veque de Pamiers charg6 d'ann6e8 et compensant autant qu'il 
est possible par la piet6 la plus vive et par les plus sinc^res vertus 
Fadh^sion qu'il avait donu6e aux erreurs jans^nistes etc. I. c. Ch. II. 
Ex his tamen nolis inferre, eum tempore litis valedixisse principiis 
Jansenismi. 

22* 



340 XLI. De Declaratione Cleri Gallicani. 

S. Pontifice postulavit, obediturum se promittens, dummodo 
Sanctitas Sua per oculos et animum advertere dignaretur, 
Ex his obstinatus ejus in suis opinionibus erroneis animus 
elucet. 

29. Jesuitis episcopus Apamiensis jam ex pluribus 
annis lites moverat, et uti diximus, a. 1668 litteras circu- 
lares ad episcopos Galliae contra eos ediderat. Haud 
dubium est; magna ex parte tendentias Jansenisticas illius 
praesulis causam simultatis fuisse.^) Capitulum episcopi 
Apamiensis et Vicarius capitularis Cerle eadem principia 
Jansenistica quoad disciplinae rigorem uti Franciscus Caulet^ 
post mortem ejus sequebantur. 

Haec connexio Jansenismi et resistentiae duorum epis- 
coporum elementum est, quod in consideratione illius eon- 
troversiae negligi non debet. 

30. Hac igitur rerum conditione lis de Regalia versus 
a. 1680 inagis magisque efferbuit. Animorum sensa apte 
describit auctor dissertationis De Comitiis Cleri Gallicani, 

Tendentiae {j^ Tomo I CoUectiouis Laceusis. ,,Rex alieno non minus 
vitio quam suo, in eamdem abreptus est adversus S. Sedem 
contumaciae et temeritatis culpam, quam ipse in adver- 
sariis (Jansenistis), nec immerito, tam indigne tulerat. 
Quamquam tunc temporis de regis causa aliquanto mitius 
judicatum fuerit. Hlius enim aetatis id fuit ingenium, ut 
in absolutam principum dominationem inclinaret, nec pro- 
inde mirum videri debet, si talis vulgo animorum pro- 
pensio in regaliae controversia Ludovico XIV magnopere 
faverit, S. Sedi adversata fuerit. Non negamus quidem, 
vim ac saevitiam contra inermes sacerdotes dioecesis Apa- 



^) In Epistola jam citata legitur: „Mgr. de Pamiers, n'appronyant 
ancun r6gulier pour la confession que pour un an, afin de voir com- 
ment il en usera ; encore faut-il qu'il le connaisse pour lui donner cette 
permission. . . . Cette restriction d^approbation est cause de beauconp 
de bruit parmi les B6guiiers, particuli^rement les Peres J6suitas, qai 
ont un CollSge a Pamiers, et qui depuis huit ans n*ont aucun emploi 
dans ce dioc^se, et m§me sont pr6sentement en proces avec Ini poar 
un de ieurs P^res qu*il a interdit ces jours pass^s, et qui en a appelS 
devant le M^tropolitain." 



Eventas Declarationi praevii. 341 

miensis exercitam graviter tulisse Catholicos; id vero multo 
magis, quod inventi essent episcopi qui has vexationes 
permitterent. Quin imo populus, ut solet de fortitudine i^Jspoaitio 

* ^ 1/» T animonim. 

ac libertate quae episcopale fastigium decent verissime 
judicare, quorumdam praesulum servile adversus potentes 
obsequium et assiduam aulae consuetudinem non aequo 
animo videre poterat. Idem tamen de regaliae lite sic 
vulgo sentiebat, ut non tam ipsius per se causae aequi- 
tatem spectaret, quam vel principis ut diximus majestatem^ 
vel eorum qui ipsi resisterent indolem atque naturam. 
Aleetensem porro et Apamienssm qui soli ex omnibus 
episcopis regaliam detractabant , sciebat haeresim perdite 
defendisse, gravesque turbas adversus regem catholicae 
fidei studiosissimum saepius commovisse. Praeterea Ludo- 
vici XIV ea erat omnium opinione potentia et magnitudo, 
ut ex Pontificis cum eo dissidio pessima quaeque metu- 
enda, ut ex concordia nihil non boni sperandum foret, 
proinde remittendum aliquid egregie merito principi nec , 
summo jure cum ipso agendum videretur. Etiam illud 
addi potest: tanta in beneficiis conferendis incommoda 
ex regio nominandi jure complurium jam saeculorum usu 
per Galliam invaluisse, ut regalia duarum parvarum dioe- 
cesium (nam duo tantum episcopi ad Pontificem appella- 
verant), minima videri posset accessio, hominesque talibus 
jam assuetos haud sane multum commotura esset patratae 
injuriae magnitudo; proinde non satis fortasse causae 
fuisse, cur Pontifex, caeteris praetermissis, hoc unum tam 
acriter urgeret. Haec tum aliaque in eam sententiam 
vulgo dicebantur; quae quidem si ad recti et justi nor- 
mam exigantur, verisimilia magis fuere quam vera. Dece- 
bat enim S. Pontificem optimam ecclesiarum causam ad 
se delatam ac vi oppressam, non deserere, ecclesiasticam- 
que libertatem gravissime violatam tueri. . . . Sed illis 
temporibus quum Ludovicus XIV tanta ubique gloria ex- 
splendesceret, rerumque gestarum admiratione omnium 
veluti captos teneret animos, fieri non potuit, quin ratio- 
nes, quas paulo ante retuli supra quam nunc credi possit, 
vel apud prudentes valerent. E contrario ut difficillimuni 



343 XLI. Be Declaratione Cleri Gallicani. 

est in certaminis ardore sibi teraperare, multi S. Sedis 
amici studium Jansenistarum Alectensem et Apamiensem 
maximis laudibus cumulantium , aemulari videbantur. 
IUud enim infausta lis tristissimum habuit^ quod omnium 
quodammodo judicia perturbaret. Quis enim fieri potuisse 
crederet, ut in hac causa pertinaces adversarii S. Sedis 
jura tuerentur, impugnarent fervidi Constitutionum Apo- 
stolicarum defensores" ^). 
Monaste- 31^ Litibus dc regalia adhuc accessit causa mona- 

rium Caro- ^ .. /^ . x • • • x 

nense. steni Laronensis, quae novam materiam mjustarum quere- 
larum regi et regalistis contra Innocentium XI praebuit. 
In suburbio Parisiensi Charonne regis propinqua Marga- 
rita Lotharinga, ducissa Aurelianensis, a. 1643 fundaverat 
domum Congregationis B. M. V. Ordinis s. Augustini, ei- 
que Magdalenam quamdam religiosam perpetuo praeesse 
voluerat. Id quidem concessit Alexander VII ; hac tamen 
lege^ ut Magdalen^ defuncta ex regulae praescripto tertio 
quoque anno antistita domui regendae eligeretur. Con- 
cordato enim anni 1516 pro monasteriis mulierum regi non 
concessum fuerat quod pro abbatiis monachorum obtinue- 
rat, ut videlicet abbates nominaret. Sed quum Magdalena 
a. 1673 morte sublata esset, monialis Ordinis s. Benedicti 
cui nomen Maria de Kerveno, antea abbatissa monasterii 
d'Estival, domui Caronensi a rege praeficitur et ab archi- 
episcopo de Harlay installatur, contra utriusque Ordinis 
leges, quum neque ad laxiorem Ordinem transire, neque 
ibi citra electionem regimen obtinere posset. Moniales 
restiterunt et protestatae sunt; mulier vero petivit a Pon- 
tifice, ut sibi utriusque rei potestas fieret, sed frustra. 
Postquam per tres annos monasterio auctoritate regia prae- 
fdit, a. 1677 mortua est. 

32. Tunc rex nominavit antistitam perpetuam aliam 
monialem Ordinis Cisterciensis , Angelicam Le Maitre; 
quam archiepiscopus quoque Parisiensis monasterio prae- 



^) Coliectio Lacensis T. I. Dissertatio de Comitiis Cleri Gallicam 
a. 1681 et 1682. p. 808. 



Comitia Cleri annis 1680-1682 habita. 343 

esse jussit litteris datis die 3® Novembris a. 1679, ea 
specie, ut domus coUapsam rem familiarem restitueret. 
Pontificis confirmatione non exspectata et resistentibus 
monialibus, illa effracta porta monasterii die 22^ Januarii 
a. 1680 in locum suum intrusa est. Sed Innocentius XI 
monialibus ad ipsum appellantibus respondit Brevi die 
ToAugusti dato, quo nominationem a rege factam nullam 
declaravit et religiosis mandavit^ ut juxta regulas suas 
matrem quae domui praeesset eligerent. Elegerunt igitur 
unam ex sua domo, Catharinam Levesque. Ex hoc ne- 
gotio autem iterum magnae irae excitatae sunt contra 
Pontificem et contra religiosas istas mulieres, ac brevi 
post praetextu, quod res familiaris monasterii plane col- 
lapsa esset, illud monasterium decreto Senatus Parisiensis 
d. d. 14^ Januapi 1681 suppressum est, moniales vero 
dispersae sunt in alia suae Congregationis monasteria. 



Camitia Clert Gallica/ni annis 1680 — 1682. 

33. Quum lis de regalia anno sexto jam agitaretur, .^^^^®®°" 
nec binis litteris (12« Mart. et 2P Sept. 1678) ad regem " 
datis quidquam esset responsum, res vero in pejus verge- 
rent, Innocentius XI demum longioris morae impatiens 
die 29® Decembris a. 1679 tertium Breve ad Ludovi- 
cum XIV dederat. Post paternam exhortationem eum' 
severioribus his verbis admonuerat: Nos sane neque hoc 
negotium per . litteras amplius urgebimus , neque desides eri- 
mu8 in adhibendis remediis, quae traditae nobis divinae 
potestati competunt, quaeque in tam gravi periculosoque morbo 
omittere sine gravissima neglecti Apostolici muneris culpa 
non po88umu8. Haec verba simul regem irritarunt ac me- 
tum injecerunt excommunicationis in eum ferendae. Quum 
a suo proposito desistere noUet, studuit sibi magis devin- 
cire praesules, ut majora obstacula essent, quominus Sedes 
Romana ulterius censuris contra ipsum procederet. Itaque 



344 XLI. De Declaratione Oleri Gallicani. 

^^t^}fof. ^^^ a. 1680 mense Maio et Junio Comitia Cleri habe- 

anni looU. 

rentur, ministri regis hortatu suo effecerunt, ut episcopi 
ad regem litteras darent, quibus fidelitatem suam ipsi pro- 
fiterentur. Citius tamen haec res effecta est, ita ut archi- 
episcopus Parisiensis sine conveniente deliberatione istam 
epistolam conficeret et temporis mora non concesslt etiam 
subscriptionem a reliquis praesulibus obtineret. Initium 
epistolae hujusmodi est: „Sire, nous avons appris avec 
un extreme d^plaisir, que notre Saint-Pfere le Pape a ^crit 
un Bref k Votre Majeste, par lequel non seulement il Tex- 
horte de ne pas assujettir quelques-unes de nos ^glises au 
droit de R^gale, mais encore lui d^clare qu'il se servira 
de son autorit^, si EUe ne se soumet aux remontrances pa- 
ternelles qu'il lui a faites et r6it6r6es sur ce sujet. Nous 
avons cru, Sire, qu'il 6tait de notre devoir de ne pas 
garder le silence dans une occasion aussi importante, ou 
nous souffrons avec une peine extraordinaire que ron me- 
nace le Fils ain6 et le protecteur de TEglise, comme on 
la fait en d'autres circonstances envers les Princes qui ont 
usurp6 ses droits.^) Sequuntur dein multa in Pontificem 
minus benevola et reverentia et submissione in Regem 
plena. 

34. Altero dein anno 1681 convocati sunt mense 
Martio episcopi Parisiis vel in aula degentes in archie- 
piscopi Parisiensis aedes, ubi numero quadraginta, prae- 
side eodem antistite de Harlay , consedere. Relatum ad 
eos est de variis controversiis inter quas primum sibi vin- 
dicarunt locum Regalia et Brevia hac super re ab Inno- 
centio XI ad Ludovicum data. Alia criminationum ma- 
teria petita est ex litteris Innocentii super negotio mona- 
sterii Caronensis, quibus archiepiscopi Parisiensis jura vio- 
lata esse causabantur, quasi Pontifex archiepiscopo minime 
audito rem decidere non debuisset. Eamdem sententiam 
tulere de aliis litteris, quas Innocentius in controversia 
Apamiensi de regalia contra archiepiscopuni Tolosanum 



^) V. Collectio Lacensis T. I. p. 819. 



Comitia Cleri annis 1680—1682 habita. 345 

scripserat. Utriusque praesulis ita injustae erant causae^ 
ut eas acriter defendere non auderent; hinc modum quo 
eas Pontifex diremerat accusant et acerbas querelas suis 
actis inscrunt quae typis in vulgus edi jubent. Aliud 
praeterea negotium quod ad Mauritium Le Tellier archie- 
piscopum Rhemensem et in Comitiis causarum relatorem 
peculiariter pertinebat, tractare aggrediuntur. Innocen- 
tius XI censura confixerat librum De causis majoribus, 
quem hortante Le Tellier quondam Gerbais conscripserat. 
Bonam in eo doctrinam contineri censuerunt, et nova 
editio, quibusdam tamen correctis, ut fieret statuerunt. 
Tandem die 2® Maii censuerunt, supplicandum esse regi, 
ut ad componendum negotium de regalia vel Concilium 
nationale vel Comitia Cleri celebrari permitteret.^) 

35. Regi atque ministris ejus magis placuit haberi comitiorum 
Comitia Cleri , quam Concilium nationale. Nec mirum. 
Nam ad Concilium nationale habendum per se licentia 
Pontificis requirebatur ; praeterea vero ad talem Synodum 
omnes episcopi erant convocandi, nec spes erat, fore ut 
omnes regi servile obsequium praestarent. Qnod vero 
spectat ad Comitia Cleri, ea erant institutio quaedam tem- 
poraria et potius politica, cui nihil aliud cum synodo com- 
mune, nisi quod membra Comitiorum viri ecclesiastici 
essent. Origo Comitiorum repetenda est ex anno 1561, 
quando post CoUoquium in oppido Poissy habitum episcopi 
plures deliberarunt de subsidiis reginae Catharinae con- 
cedendis, quum aerarium regium plane exhaustum esset. 
Promiserunt episcopi in forma contractus largas pecunia- 
rum subventiones (ultra septemdecim milliones francorum) 
intra sexdecim annos solvendas. Quibus elapsis repetitis 
vicibus iterum convocati sunt praesules ad similem finem^ 
ac paulatim statutum est, ut quovis decimo anno ad sub- 
sidia necessaria concedenda Comitia Cleri haberentur. 
Merito vero praesulibus qui convenerunt exinde visum 
est opportunum, ut ea occasione uterentur ad deliberan- 
dum de negotiis ecclesiasticis. 



*) Cfr. Coil. Lacens. T. I. p. 808. 



346 XLI. De Declaratione Cleri Gallicaiii. 

36. Quum finis primarius Comitiorum ex origine 
eorum civilis esset et politicus, convocatio fiebat a rege, 
per modum permissionis ad Comitia habenda. Haec tamen 
permissio revera mandatum erat, unde etiam mandato 
regis praesules se dicebant congregatos. Quum vero non 
tantum episcopi sed clerus quoque inferior subsidia sol- 
vere deberet, etiam ex hoc clero deputati convocabantur, 
iique, aliter ut in synodis ecclesiasticis , in his Comitiis 
jus suffragii habebant. Singulae Galliae provinciae mit- 
tebant ad Comitia ista quatuor deputatos in Comitiis pro- 
vincialibus electos, quorum duo episcopi, alii duo clerici 
erant. Praesidium in illis Comitiis haud uti in synodis 
ecclesiasticis primati alicui ex jure conveniebat, sed illi 
qui in ipsis Comitiis eligebatur. Quamvis autem ex dictis 
indolem quamdam politicam Comitia haberent similemque 
organisationem, plurima tamen Ecclesiae valde utilia prae- 
sertim contra factiones Jansenistarum in illis facta sunt; 
dolendum vero fuit quod Ludovicus iisdem niteretur abuti, 
ut firmaretur ejus dominatio in res Ecclesiae. 



Gomitia 37. Miuistri regii imprimis solliciti fuerunt, ut 

vocantur^ Comitia extraordinaria anni 1681 ii tantum delegarentur, 
qui regis faverent inceptis. Quod reapse contigit. Lit 
teris enim sigillo regio munitis ii sunt ab iisdem desig 
nati, quos scirent regi non refragaturos esse, propinqui, 
amici, homines faciles et ad obsequium parati. Jamvero 
a. 1650 ab ipsis Comitiis statutum ei^at, ut omnis electio 
quae per ejusmodi litteras regias (de cachet) imponeretur, 
invalida esset. Praeterea deputatis ex parte regis proca- 
ratio transmittebatur, qua Pontificis acta jam ut usurpatio 
quaedam designabantur ^ et praesules ut remedia adhibo- 
rent monebantur. Mandabatur videlicet ipsis „de se trans- 
porter en la dite ville de Paris ... et la d^lib^rer en h 
mani^re contenue dans la r^solution des dites assemblees 
(de mars et de mai 1681), des moyens de pacifier les dit- 
ferends qui sont, touchant la R^gale, entre Notre Saint- 
Pfere le Pape d'une part et le Roi notre Sire de Tautre, . . . 
comme aussi leur donnent charge et commandemeot ex- 
prfes d'employer toutes les voies convenables pour reparer 



Comitia Cleri annis 1680—1682 habita. 347 

les contraventions qui ont 6t6 commises par la cour de 
Rome aux decrets du Concordat de causis et de frivoUs 
appellationibus, dans les affaires de Charonne, de Pamiers 
et de Toulouse et autres qui seraient survenues ou pour- 
raient survenir; conserver la juridiction des Ordinaires du 
royaume et les degr6s d'icelle en la forme r^gl^e par le 
Concordat, faire qu^en cas d'appel a Rome le Pape d^pute 
des commissaires en France pour le juger; procurer par 
toutes sortes de voies dues et raisonnables la conservation 
des maximes et libert^s de FEglise gallicane" etc^) 

38. Ita directe contra Pontiiicem eiusque acta illa, Laesio 

^ ., , , T . jurium Pon- 

Comitia convocabantur, ut tribunal quoddam constituerent. tificis. 
Id certe jus episcopi non habebant, nec ipsis licuisset hac 
ratione ad Comitia convenire. Vides etiam ex his quam 
inepte praesules initio Declarationis dixerint: „No8 Archi- 
episcopi et Episcopi Parisiis mandato regio congregati, 
Ecclesiam Gallicanam repraesentantes/^ — Quum vero gu- 
bernium hac vice revera Comitiis conferre vellet indolem 
et partes Concilii nationalis, statutum fuit, ut sacerdotes 
secundi ordinis suffragium definitivum non haberent, sed 
tantum votum consultativum. Id quidem Cleri Commis- 
sarii his delegatis praescribere debebant. Usurpatio gu- 
bernii tota in re manifesta est.*) 



*) Ap. G6rin i. c, ed. 2. p. 173. 

^) Archiepiscopos Aquensis Card. Grimaldi recusavit deputationem 
accipere pro Comitiis, et Memoriali confecto praeclare exponit motiva 
sTia. Scribit: „J*ai cru que pour faire connaitre les raisons que j'ai de 
ne d6f6rer pas ^ la lettre et de ne me conformer pas au modMe de 
procuration que MM. les Agents dn Clerg6 m^ont envoy^e, il fallait 
6tal)lir: l^ Que le droit de la R6gale est un droit spirituel; 2*^ Qne 
nos Rois ont acquiesc6 pendant 400 ans a Pordonnance faite par le 
Concile g6n6ral de Lyon; 3" Que les 6v§ques n^ont pas pu reconnaitre 
la juridiction du Conseil sur les affaires de la B^gale et qu'ils ne Tont 
pas reconnu en effet; 4° Que les 6v§ques ne peuvent pas concourir d, 
rAssembl6e extraordinaire convoqu^e pour le mois d'Octobre, ni se con- 
former au mod^le de procuration envoy6 par MM. les Agents dn Clerg6, 
sans agir contre le serment qu'ils ont pret6 le jonr de leur sacre; 
5° Enfin que cette Assembl^e n^est pas canonique, et qu'elle ne sau- 
rait ^tre utile pour pacifier les diff6rends qni sont pr6sentement entre 
le Pape et le Roi." Ap. Gerin, ed. 2. p. 191. 



348 XLI. De Declaratione Cleri Gailicani. 

comitiorum 39 Convenerunt igitur Comitia Parisiis mense Octobri 

membra. ^ r*r\-i .... ,.. 

a. 1d81; erant autem episcopi triginta quatuor, clenci 
secundi ordinis triginta septem. NuUatenus vero dici pos- 
sunt illi viri eximii et praecellentes inter caetera Ecclesiae 
Gallicanae membra; sed quemadmodum juridice secunduni 
canones nuUo modo hanc Ecclesiam repraesentabant^ ita 
nec pietate nec spiritu ecclesiastico illi fuerunt qui caeteris 
antecellebant. Doctrina ecclesiastica quidem pro felici 
illius saeculi conditione ipsis non deerat, imo plures in 
disciplini^ ecclesiasticis erant insigniter eruditi, sed minus 
vitae sanctitate varii ex his praesulibus commendandi 
erant, ac generatim regi nimium erant devoti. Praeses 
Comitiorum erat Frandscus de Harlay archiepiscopus Pa- 
risiensis, vir in negotiis gerendis valde versatus iisque 
dotibus praeditus quae aulicum commendant, sed vitae 
laxioris et quoad mores valde suspectus. De ipso dixit 
Bossuetus, si fides habenda est secretario ejus Ledieu: 
„Feu M, de Paris ne faisait en tout cela que flatter la 
cour^ ^couter les ministres et suivre k Taveugle leurs vo- 
lontes comme un valet."^) F6n61on vero atris plane colo- 
ribus hunc archiepiscopum describit in epistola ad Ludo- 
vicum XIV: „Vous avez un archev^que corrompu, scan- 
daleux^ incoirigible , faux, malin^ artificieux^ ennemi 
de toute vertu et qui fait g6mir tous les gens de bien. 
Vous vous en accommodez, parce qu'il ne songe qu'a 
vous plaire par ses flatteries. U y a plus de vingt ans 
qu'en prostituant son honneur il jouit de votre confiance. 
Vous lui livrez les gens de bien; vous lui laissez tyran- 
niser TEglise, et nul prelat vertueux n^est traite aussi bien 
que lui."*) 



^) Journal de Ledieu, ap. G6rin 1. c. p. 220. 

'•) Cf. G6rin p. 221. De ipso etiam plura habet Bouix, De Pap. I. 
p. 698. Nota : De Archiepiscopo Parisiensi de Harlay, Oomitiorum anni 
1682 praeside. Quod nempe fuerit horrendum luxuriae hypociisisqne 
monstrum. — Loyson existimat, mitius judicandum esse de hoc Ardii- 
episcopo, ac F6n61on ipsi infensum fuisse propter condemnationem Qnie- 
tismi aliasque rationes. 



Comitia Cleri annis 1680—1682 habita. 349 

40. Alter Comitiorum praeses erat Mauritiiis Le Tellier ^^^'^^'^^^^^ 
archiepiscopus Rhemensis, Cancellarii tilius, doctrina qui- 

dem conspicuus moribusque honestus; sed tum ob paren- 
telam suam, tum propria tendentia parum reverebatur jura 
Roraani Pontificis, quamvis maxima beneticia ab eo obti- 
nuisset. Jura autem quae sibi ut metropolitae convenire 
autumabat magno cum rigore contra sufFraganeos vindi- 
cabat, ambitioni nimium movebatur, et quamvis virtutibus 
non careret, tamen quum talis esset, facile adductus est, 
ut in Comitiis regi obsequium praestaret et Gallicanas 
theorias contra S. Sedem propugnaret. Similis vir fuit 
Nicolavs Colhert, Ministri regii filius, brevi ante, quamvis 
tantum viginti sex annos haberet, Coadjutor factus Antonii 
Barberini archiepiscopi Rothomagensis. Apostolicae Sedis 
auctoritatem etiam ipse minus reverebatur, ita ut postea 
pallio non expetito munera archiepiscopalia arroganter 
exerceret; fasti vitaeque lautioris erat amans. — Magni 
nominis vir etiam erat Gilbertus de Choiseul episcopus 
Tornacensis, vehementioris animi, in regem obsequio ple- 
nus, S. Sedi autem tam parum addictus, ut in Comitiis 
ea proponeret, quibus ipse primatus Pontiticis convelle- 
batur. — Eminebat inter omnes Bossuetus ingenii laude; 
virtutibus quoque conspicuus erat Non tamen ea ipsius 
erat auctoritas, ut ad nutum omnia regere posset, quum- 
que Gallicanismo moderato etiam ipse esset imbutus maje- 
statemque regiam nimium fere coleret, post eo devenit, 
ut Declarationi conticiendae manum admoveret. Imo magni 
quid sibi facere visus est et de Ecclesia Sedeque Romana bene 
mereri, quod res et Declarationem ita temperare potuerit, 
ut non ad nisus plane schismaticos perveniretur. — Quod 
ad clericos secundi ordinis attinet, ita electio eorum directa 
erat, ut nonnisi viri regi plane devoti adessent; imo plures 
opinionibus suis S. Sedi parum favebant. 

41. Die 9^ Novembris a. 1681 igitur Comitia Galli- 
cana solemniter aperta sunt, ac Bossuetus habuit oratio- 
nem suam celebrem de unitate Ecclesiae, quae typis man- 
data fuit. Studuit in eadem reverentiam et venerationem 
erga Sedem Apostolicam eloquentibus verbis asseverare^ 



350 XLI. De Declaratione Cleri Gallicani. 

ita tamen ut opinionibus Gallicanis sua jura servaret. — 
Comitia quidem eum in finem convocata dicebantur, ut 
negotium de regalia componeretur; sed inde ab initio re- 
gis ministri intendebant, ut etiam de doctrinis ageretur 
et infallibilitas Eomani Pontificiis rejiceretur. Jam antea 
Le Tellier cancellarius regius ejusque filius Mauritius ar- 
chiepiscopus Rhemensis, movente doctore Cocquelin, con- 
silium illud cepissent, ut sex articulos declarationis Sor- 
bonieae forma quadam magis praecisa tanquam doctrinam 
Ecclesiae Gallicanae praescribdrent ; ob nimias tamen dif- 
ficultates a desideriis destiterant. Sed hac occasione Co- 
mitiorum maxime Colbertus minister regius, archiepiscopus 
Parisiensis et P. La Chaize confessarius regius declaratio- 
nem doctrinalem promoverunt. Bossuetus huic tendentiae 
frustra restitit, ac dein proposuit, ut saltem maturo cum 
examine totius traditionis doctrina lustraretur; sed archi- 
episcopus Parisiensis et Colbertus citius rem peragendam 
esse regi persuaserunt. 
Negotium 42. Ad regaliae negotium quod spectat rex etiam 

ante sententiam Comitiorum, edicto die 22« Januarii a. 1682 
dato et registris Senatus Parisiensis inserto, eam sibi ut 
jus coronae vindicavit. Temperamentum tamen aliquod, 
praesulibus petentibus, admiserat. Promisit videlicet fore, 
ut ad beneficia quae functiones ecclesiasticas annexas ha- 
bebant tantum viri idonei vi regaliae nominarentur, ut- 
que ipsi institutionis et missionis causa Vicario capitidari 
se sisterent. Ita existimabant, illud quod spirituale in re- 
galia erat Ecclesiae omnino restitui; atque cum hoc tem- 
peramento consenserunt Comitia extensioni regaliae in 
omnes dioeceses regni Galliae, imo regis in Ecclesiam re- 
verentiam summis laudibus evexerunt. Facile autem vides, 
nullo modo hac ratione jura Ecclesiae salva fuisse, quum 
etiam ipsa nominatio ad beneficia vacantia et proyentuum 
administratio usurpatio arbitraria essent. 

43. Comitia litteris die 3« Februarii a. 1682 ad S. Pon- 
tificem datis ab eo petierunt, ut regaliae extensionem Apo- 
stolica auctoritate confirmaret. Eadem epistola student 
modum agendi quo usi sunt, ut prudentem vindicare. 



Comitia Cleri annis 1680—1682 habita. 361 

Statuunt imprimis, regaliae causam non ad fidei morum- Epistoia ad 

que regulam quae immobilis et irreformabilis sit, sed ad 

disciplinam, quae pro locis et temporibus subinde mutetur, 

quaeque temperamenta ac salubrem illam moderationem 

admittat, omnino pertinere. „Jam ergo constituto quae- 

stionis statii, Bme Pater, inquiunt, quantum intelligimus 

rem totam expediri haud difficile fuerit: quum id unum 

inquirendum restet, justane causa fuerit, cur post eccle- 

siarum quarumdam libertatetn totis sexaginta annis stre- 

uue propugnatam, victi in eo tribunali quod ipsi antiquo 

more regni appellavimus, acquiescere potius quam omnia 

commovere, regiam potestatem cum pontificali committere, 

nova denique bella ciere vellemus." Celebrant dein regis 

in Ecclesiam merita, studentque os^tendere regaliae detri- 

menta non inesse. „Quid quod illud onus vix ecclesiae 

sentiunt, vacantium ecclesiarum fructibus, quos reges vin- 

dicare fisco in ecclesiarum longe maxima parte non dubia 

consuetudine poterant, successori reservatis, rebusque ad 

canonum auctoritatem Ludovici XIII augustae memoriae 

edicto revocatis? Quid quod in quibusdam praebendis 

ac dignitatibus conferendis, si quid erat asperius, nobis 

supplicantibus a rege mollitum tanti principis pietatem 

largitatemque commendat? Quid quod Capitulis sua jura 

servata, certique judicibus praescripti limites, ne regaliae 

nomine omnia invadantur. Id subjuncta his litteris gesta 

testantur certoque indicio sunt, quam bene illi aliqua con- 

cedantur, qui multa jam sibi possessione vindicata ultro 

concedit." Student dein ostendere, se non potuisse impe- 

dire regaliae extensionem, quum magistratus acriter eam 

ut jus coronae vindicent, regemque in suam sententiam 

traxerint; antiquos vero Pontifices largos fuisse in conce- 

dendis gratiis et in remittendo rigore canonum quoad re- 

ges et principes. Postremo iterum regem Ludovicum 

laudibus etiam immoderatis („quid enim videt Orbis 

Magno Ludovico majus?") efFerunt atque commendant.^) 



*) Cfr. epistolam in Coll. Lacensi T. I. p. 820 sqq. 



362 XLI. De Declaratione Cleri Gallicani. 

44. Epistolam hanc composuerat Bossuetus^ eamque 
vilem (miserabile) dixit Arnaldus propter nimium in re- 
gem obsequium, multique huic assentiuntur. Sed litteris 
istis bene perpensis negari non posse videtur, in re in- 
felici eas magna cum arte confectas fuisse, et quantum 
fieri poterat eloquenter et provide rem istam defensam, 
ejusque vitia veluti occultata fuisse. Implicabantur vero 
in hoc negotio quaestiones de principiis maximi momenti. 
Qnaestio de Viclelicet 1® Tcx ct magistratus regaliam veluti ju8 sibi 
vindicabant; neque a Pontifice ut gratiam eam pustula- 
bant ; hinc jura Ecclesiae audacter usurpabant. Imo in pro- 
ponendis motivis procurator regius principia emittebat, 
quae Ecclesiae auctoritatem penitus subvertebant.^) — 
2® Episcopi sine consensu Romani Pontificis omnino non 
poterant consentire extensioni regaliae in totum regnum. — 
3^ Restitutio regaliae spiritualis quoad missionem non po- 
terat haberi veluti transactio quaedam et concessio ex 
parte regis, quum eadem certe usurpatio plane illegitima 
esset. — Hinc Innocentius XI ad litteras episcoporum d. d. 
11 ^ Aprilis dedit responsa severiora de quibus infra agemus. 



^) „A r6gard du second Conciie deLyon et de tous les autres qni 
ont fait des r^glements mutables, nous estimons que, ]e droit de R^ale 
n*6tant point un privilege accord^ par PEglise k nos rois, mais one 
partie de la reconnaissance des biens qu^elle en a regus, et ainsi on 
droit de la couronne qui ne rel^ve que de Dieu seul, TEglise ne peat 
prendre connaissance ni de sa nature ni de son exercice et qu'elle n^a 
que des pri6res envers le Roi pour toutes armes , Sa Majest6 6tant le 
seul juge sur la terre des choses de cette nature, et ne d^pendant qne 
de Dieu dans tout ce qu'il fait pour le gouvernement de son Etat. — 
D^ailleurs il est certain que les reglements des Conciles qui ne regar- 
dent pas la foi, n^ont d* autorit6 dans le royaume, que lorsqu^il plait 
aux rois d'en autoriser Texecution ; qu^ainsi les canons de discipline dn 
Concile de Trente n'ont pas pouvoir de loi en Prance, parceqne les 
rois ne les ont pas accept^s, encore que leurs ambassadeurs j enssent 
assist^, de m^me que le Concile de B§,le a 6t6 regu dans le royaume 
sous de certaines modifications , de sorte que celui de Lyon, qui n'est 
anterieur que de cent cinquante ans, ne se trouvant point autoris^ par des 
lettres -patentes d'aucun de nos rois, ses reglements de discipUne ne 
nous obligent pas." Lettre du Procureur g6n6ral de Harlay k Colbert 
de Croissy du 24 mars 1680. Ap. G6riu 1. c. p. 307. 



Comitia Cleri annis 1680— 168Si habita. 363 

45. Supposuerunt atque scripserunt varii auctores, Praeparatio 

Declaratio- 

uti Dupin, ista severiori responsione Innocentii XI provo- nis. 
catam fuisse Declarationem famosam Cleri Gallicani; sed 
plane erronee. Etenim Innocentii Breve nonnisi mense 
Aprili anni 1682 missum est; Declarationi autem die 19^ 
Martii ^piscopi subscripserunt, eademque jam inde a mense 
Novembri anni 1681 praepabatur. Rex enim, incitantibua 
ministris et confessario , expetebat doctrinalem aliquam 
declarationem, et Commissio duodecim virorum delegata 
est ad eam conficiendam. Erant in hac Commissione inter 
alios de Harlay, Choiseul et Bossuet, atque hic, uti dixi- 
mus, frustra rem impedire vel retardare conatus est. De- 
mandata fuit confectio Declarationis primum episcopo Tor- 
nacensi Choiseul, qui infelici successu expositioni doctrinae 
adlaboravit. Ipse eousque opinionibus falsis imbutus erat, 
ut primatum Pontificis et indefectibilitatem Sedis Aposto- 
licae convelleret. Bossuetus autem soUicite primatum Ro- 
mani Pontificis tuebatur; et quamvis infallibilitatem ejus 
non agnosceret, S. Sedis tamen indefectibilitatem defendebat. 
Contendebat videlicet, Sedem Apostolicam indefectibilem 
esse, quatenus series Pontificum coUective sumpta non. 
possit a vera fide deflectere, quum, si forte aliquis Pon- 
tifex erasset, id statim vel ab ipso vel a successore corri- 
geretur. Haec Bossueti doctrina, negata infallibilitate Ro- 
mani Pontificis, subtile quoddam erat efFugium, unde 
episcopus Tornacensis nisus est ei ostendere, negandam 
pariter esse indefectibilitatem atque infallibilitatem. Con- 
troversiae exitus fuit, ut Tornacensis episcopus recederet 
a negotio componendae Declarationis, et elucubratio ista 
Bossueto committeretur. *) 

46. Bossuetus igitur festinanter, urgebant enim rex 
ejusque ministri, Declarationem Gallicanam quatuor Arti- 
culis constantem composuit. Quum eadem opiniones Gal- 
licanas cum quadam moderatione exprimeret, et a sen^ 



") Exstat dialogns Bossueti et episcopi Tornacensis juxta narra» 
tionem ipsius Bossueti in operibus Fenelonii (Edit. de Versailles T. II, 
p. 269), et in Collect. Lacensi, T. I. p. 838. 

JangnaEiann, Dissertationes. Tom. VII. 23 



s 



364 XLI. De Declaratione Gleri Gallicani. 

tentiis S. Sedis multo magis iufestis quales proposuerat 
Toruaeensis Comitia averteret, sibi visus est (sane non 
merito) bonum opus fecisse et bene de Ecclesia meritus 
esse. Postquam Tornacensis die 17® Martii relationem 
dedisset de iis quae in hoc negotio peracta erant^ Decla- 
ratio die 19® Martii sine ulteriore discussione a Comitiis 
approbata est et subscriptione 34 praesulum et 37 sacer- 
dotum munita. Operae pretium est integram Declarationem 
hic consignare: 

Cleri Gallicani de ecclesiastica potestate 

Declaratio. 

Dedaratio „Ecclesiae GalHcanae decreta et libertates a majoribus 

cani. nostris tanto studio propugnatas, earumque fundamenta 
sacris canonibus et Patrum traditione nixa, multi diruere 
moliuntur; nec desunt qui earum obtentu primatum B. Petri 
ejusque successorum Romanorum Pontificum a Christo in- 
stitutum, iisque debitam ab omnibus Christianis obedien- 
tiam, Sedisque Apostolicae, in qua fides praedicatur et 
unitas servatur Ecclesiae, reverendam omnibus gentibus 
majestatem imminuere non vereantur: haeretici quoque 
nihil praetermittunt, quo eam potestatem qua pax Eccle- 
siae continetur, invidiosam et gravem regibus et popuUs 
ostentent, iisque fraudibus simplices animas ab Ecclesiae 
matris, Christique adeo communione dissocient. — Quae 
ut incommoda propulsemus, nos archiepiscopi et episcopi 
Parisiis mandato regio congregati, Ecclesiam Gallicanam 
repraesentantes, una cum caeteris ecclesiasticis viris nobis- 
cum deputatis, diligenti tractatu habito haec sancienda 
et declaranda esse duximus: 

I. Primum B. Petro, ejusque successoribus Christi 
Vicariis ipsique Ecclesiae rerum spiritualium et ad aeter- 
nam salutem pertinentium, non autem civilium et tempo- 
ralium a Deo traditam potestatem, dicente Domino : Regnum 
meum non est de hoc mundo, et iterum: Reddite ergo quae 
sunt Caesaris CaesaH, et quae sunt Dei Deo; ac proinde 
stare apostolicum illud: Omnia anima potestatihus auhlimio- 
rihus suhdita sit, non est enim potestas, nisi a Deo; quae 



Comitia Cleri annis 1680—1682 habitv. 355 

autem mnt, a Deo ordinatae mnt; itaque qui potestati re- i>ec|aratio 
sistit, Dei ordinationi resistit. Reges ergo et principes in cani. 
temporalibus nuUi eeclesiastieae potestati Dei ordinatione 
subjici, neque auctoritate clavium Ecclesiae directe vel 
indirecte deponi , aut illorum subditos eximi a fide atque 
obedientia, ac praestito fidelitatis sacramento solvi posse, 
eamque sententiam publicae tranquillitati necessariam, nec 
minus Ecclesiae quam imperio utilem, ut verbo Dei, Pa- 
trum traditioni et Sanctorum exemplis consonam omnino 
retinendam. 

II. Sic autem inesse Apostolicae Sedi ac Petri suc- 
cessoribus Christi Vicariis rerum spiritualium plenam po- 
testatem, ut simul valeant atque immota consistant Sanctae 
oecumenicae Synodi Constantiensis a Sede Apostolica com- 
probata, ipsoque Romanorum Pontificum ac totius Ecclesiae 
usu confirmata, atque ab Ecclesia Gallicana perpetua re- 
ligione custodita decreta de auctoritate Conciliorum gene- 
ralium quae sessione IV et V continentur; nec probari a 
Gallicana Ecclesia qui eorum decretorum, quasi dubiae 
sint auctoritatis ac minus approbata, robur infringant, aut 
ad solum schismatis tempus Concilii dicta detorqueant. 

III. Hinc Apostolicae potestatis usum moderandum 
per canones Spiritu Dei conditos, ac totius mundi reve- 
rentia consecratos; ' valere etiam regulas, mores, et insti- 
tuta a regno et Ecclesia Gallicana recepta, patrumque 
terminos manere inconcussos; atque id pertinere ad am- 
plitudinem Apostolicae Sedis, ut statuta et consuetudines 
tantae Sedis et ecclesiarum consensione firmatae propriam 
stabilitatem obtineant. 

IV. In fidei quoque quaestionibus praecipuas summi 
Pontificis esse partes, ejusque decreta ad omnes et singulas 
ecclesias pertinere, nec tamen irreformabile esse judicium, 
nisi Ecclesiae consensus accesserit. 

Quae accepta a patribus ad omnes Ecclesias Galli- 
canas atque episcopos iis Spiritu Sancto auctore praesi- 
dentes mittenda decrevimus, ut idipsum dicamus omnes, 
simusque in eodem sensu et in eadem sententia."*) 

*) V. CoUect. Lacens. T. I. p. 831. 

23* 



356 XLI. De Declaratione Cleri Gallicani. 

Expiicatur 47^ Aiiimadvertendum est quod attinet ad Articulum 

Declaratio. . i j. • • 

pnmum, eum non tantummodo dingi contra ea quae a 
Bonifatio VIII in Bulla Unam sanctam dicuntur, quibus- 
que laedi jura principum Gallicani aliique usque ad tem- 
pora nostra conquesti sunt, falsa plerumque BuUae expo- 
sitione adhibita. Sed Articulus iste, consideratis temporum 
circumstantis ac regaliae lite, interpretationem et applica- 
tionem secum ferebat multo ampliorem. Legistae enim 
Galliae illa aetate jura temporalia et civilia regum etiam 
relate ad Ecclesiam pro arbitrio suo mire extendebant 
Ea audiebatur doctrina, Ecclesiam jus possidendi nonnisi 
ex concessione gubernii habere ; regem qua dominum feu- 
datarium atque Ecclesiae Gallicanae protectorem, esse 
verum possessorem bonorum Ecclesiae, ipsam nonnisi 
usufructum eorum habere. Imo omnia temporalia esse 
regis, ipsumque ut dominum universalem etiam restitu- 
tionem eorum postulare posse. Quum Ludovicus XIV 
pro arbitrio suo de bonis ecclesiae disponere videretur^ 
timendum erat, ne etiam ipse his theoriis inhaereret 
Sic Articulus ille primus vagis suis expressionibus fave- 
bat absolutismo maxime arbitrario. Praeterea obvio sensu 
eodem etiam continebatur doctrina, regem in usu pote- 
statis suae civili non dependere ab observatione doctrina- 
rum et praeceptorum Ecclesiae, ejusque judicio hac in re 
nullatenus subesse.^) 

Articulo secundo vindicantur Decreta famosa Concilii 
Constantiensis universali extensione, adeoque statuitur 
Concilia esse mpra Pontijicem, 

Articulo teriio limitatur auctoritas Pontificis per Con 
ciliorum canones, qua in re videntur alludere ad faham 
expositionem verborum Concilii Florentini: i^ad-^dv TQmtor 
Ttai ev ToXg nQaxTixolg tcov oly.ovfi€viy,(x)v avvodcovy nal iv tol^ 
i€Qolg y.avoGv dvaXaix^avervai ; secundum quem modum . . . w 
sacris canonibus determinatur. Adjiciunt consuetudines Gal- 
licanas. 



') Jam a. 1615 in Comitiis generalibus regni a civium (tertii 
status) deputatis, postulatum fuerat; ut declararetur independentia 
regis in rebus temporalibus ab Ecclesia. 



Comitia aeri annis 1680—1682 habita. 357 

Articulo quarto neqatur eaypressis verhis infalKbilitas ExpUcatur 

Dcclaratio 

Romani Pontificis; quumque in sex Articulis Sorbonae 
tantum negative statueretur, infallibilitatem Pontificis non 
esse doctrinam Facultatis, hac Declaratione positive haec in- 
fallibilitas Romano Pontifici denegatur, et statuitur ut de- 
iinitiones ejus irreformabiles sint, requiri consensum Ec- 
clesiae. Bossuetus, uti jam monuimus, tantum indefectibili' 
tatem Sedi Romanae adscribebat. ^lndefectibilis quidem, 
ait in dialogo cum episcopo Tornacensi, est hujus Sedis 
iides, neque tamen infallibilia sunt ejus judicia." Indefec- 
tibilitas ista Bossueto alliisque Gallicanis erat infallibilitas 
quaedam pa^siva, quatenus in Sede Romana fides non possit 
penifus deficere. His etiam continetur famosa distinctio 
Oallicanorum inter Sedem et Sedentem, quae ita accipienda 
est juxta Bossueti doctrinam, ut nomine Sedis tota series 
successiva Romanorum Pontificum, nomine Sedentis singuli 
Pontifices intelligantur. lis singillatim spectatis nec infal- 
libilitas nec indefectibilitas convenit; sed toti seriei con- 
venit indefectibilitas. „Accipiendi Romani Pontifices tam- 
quam una persona Petri, in qua nunquam fides penitus 
deficiat, atque ut in aliquibus vacillet et concidat, non 
tamen deficit in totum, quia statim revictura est".^) 
„Ecclesiam Romanam ita esse a Christo institutam, ut si 
quis sedens erraverit, sedes tamen integra, illaesa Ponti- 
Jicum series maneat, et quod unus forte commiserit, alterius 
diligentia ac fide facile arceatur."*) 

48. Eodem die 19^ Martii Comitia 'Htteris ad regem 
datis petierunt, ut sancire vellet edicto confectam Decla- 
rationem; atque jam die 22® Martio ejusmodi sanctio regia 
data est. Edicto suo rex mandat „que la dite D6claration 
des sentiments du Clerg6 sur la puissance eccl^siastique 
fioit enregistr^e dans toutes nos cours de Parlement etc. — 
I. D6fendons a tous nos sujets et aux ^trangers 6tant 
dans notre royaume s^culiers et r^guliers, . . . d^enseigner 
ou d'ecrire aucune chose contraire k la doctrine contenue 



*) Def. Declar. L. X. c. 5. 
*) Gallia orthod. n. 85. 



358 XLL De Declaratione Oleri Gallicani. 

Edictum ^n icelle. — U. Ordonnons que ceux qui seront dor6na- 
' vant choisis pour enseigner la Tli6ologie dans tous les 

CoUfeges de chaque Universit^ souscriront la dite Decla- 
ration, avant pouvoir faire cette fonction; quMls se sou- 
mettront k enseigner la doctrine qui y est expliqu^e. — 
III. Que dans tous les CoUfeges ou Maisons des dites 
Universit^s oii il y aura plusieurs professeurs Tun d*eux 
sera charg6 tous les ans d^enseigner la doctrine contenue 
dans la dite Declaration; et dans les Collfeges oii il n'y 
aura qu'un seul professeur, il sera oblig^ de Tenseigner 
Pune des trois ann6es cons^cutives. — IV. Enjoignons 
aux Syndics des Facult6s de th6ologie de presenter tous 
les ans avant Touverture des le^ons, aux Archeveques 
ou Ev^ques des villes oii elles sont 6tablies, et d'envoyer 
k nos Procureurs gen^raux les noms des Professeurs qui 
seront charg^s d'enseigner la dite doctrine, et aux dits 
Professeurs de repr^senter aux dits Pr^lats et k nos dits 
Procureurs gen6raux les ^crits qu^ils dicteront k leurs 
ecoliers, lorsqu'ils leur ordonneront de le faire. — V. Vou- 
lons qu'aucun Bachelier soit s^culier ou r^gulier, ne puisse 
etre dor^navant licenci^ tant en Th^ologie qu'en Droit 
canon, ni 6tre re^u Docteur qu^aprfes avoir soutenu la dite 
doctrine dans Tune de ses theses; dont il fera apparoir 
k ceux qui ont droit de conferer ces degres dans les Uni- 
versites" etc. — Postremo illis qui haec non observant 
intendantur minae, quod procedatur contra eos et poenis 
convenientibus ipsi afficiantur. *) Ex his autemvides, guber- 
nium modo plane injusto Declarationis doctrinam omnibus 
imposuisse, et omnem libertatem alterius doctrinae prae- 
clusisse. Edictum hoc regium documentum est luculen- 
tum, ex quo apparet, ad omnimodam servitutem Ludovi- 
cum XIV Ecclesiam reducere conatum esse, et Innocen- 
tium XI summis laudibus esse dignum, quod fortiter regi 
restiterit. 

49. Comitia litteras quoque dederunt ad omnes Galliae 
praesules, quibus certiores eos reddunt de confecta Decla- 



^) Vide edictum Ludovici XIV in CoUect. Lacensi T. L p. 833. 



Oomitia Cleri annis 1680—1682 habita. 359 

ratione, utilitatemque ejus maxime inde commendant^ quod 
ad concordiam servandam eadem perutilis sit, atque hae- 
reticis omnis eripiatur praetextus calumniandi Ecclesiam^ 
ac si doctrinas exaggeratas proponeret. — In causis mo- 
nasterii Caronensis et schismatis Apamiensis praesules 
etiam jura Ecclesiae penitus neglexerunt, regi et archie- 
piscopo Parisiensi summum obsequium ostenderunt, et 
contra Brevia pontificia hisce in negotiis data protesta- 
tiones emiserunt, quatenus iisdem libertates Gallicanae 
Ecclesiae laederentur. 

50. Initio Maii pervenit ad Comitia Pontificis Breve, lunocen- 
quod Innocentius die 11® Aprilis ediderat, ut responderet de Regaiia. 
epistolae, quam de regaliae negotio composito die 3® Fe- 
bruarii praesules ad eum miserant. In Brevi isto gravis- 
simis verbis et magno eloquentiae vigore Innocentius XI 
eastigat ignaviam episcoporum, quod regi non restiterint; 
singulas rationes eorum paucis solide refellit, atque osten- 
dit^ omnino jus regaliae ab ipsis principi haud debuisse 
nec potuisse concedi, omniaque ab iis hac in re facta 
irrita et nuUa declarat. Praecipua motiva cur tanto vigore 
Pontifex illam cum rege confictam transactionem rejiciat 
illis verbis continentur, quibus declarat haec omnino ab 
ipso improbari, „cum praesertim per usum regaliae non 
solum everti disciplinam ecclesiasticam res ipsa doceat, sed 
etiam fidei integritatem in discrimen vocari, facUe intelli' 
gatur ex ipsis regiorum decretorum verbis, quae jus confe- 
rendi benefi^ia regi vindicant, non tanquam profluens ex 
aliqua Ecclesiae concessione, sed tanquam ingenitum et coae- 
vum regiae coronae. lUam vero partem litterarum vestra- 
rum non sine animi horrore legere potuimus, in qua di- 
citis vos jure vestro decedentes, illud in regem contulisse: 
quasi ecclesiarum quae curae vestrae creditae fuere, essetis 
arbitriy non custodes, et quasi ecclesiae ipsae et spiritualia 
earum jura possent sub potestatis saecularis jugum mitti ab 
episcopis, qui se pro earum libertate in servitutem dare 
deberent. . . . Quamobrem per praesentes litteras, tradita 
Nobis ab Omnipotente Deo auctoritate, improbamus, rescin- 
dimus^ et cassamus, quae in istis vestris comitiis acta sunt 



360 XLI. De Declaratione Cleri Gallicaiii. 

in negotio regaliae^ cum omnibus inde secutis, et quae in 
posterum attentari contigerit, eaque perpetuo irrita et inania 
declaramus; quamvis quum sint ipsa per se manifeste 
Bulla^ cassatione aut declaratione hujusmodi non egerent 
Speramus^ vos quoque ipsos, re melius considerata; celeri 
retractatione consulturos conscientiae vestrae et Cleri Gal- 
licani existimationi, ex quo Clero sicuti hucusque non de- 
fuere, ita in posterum non defuturos confidimus, qui boni 
pastoris exemplo libenter animam ponere parati sint pro 
ovibus suis et pro testamento patrum suorum."^) 
Praeauium ^j Tautum abfuit, ut praesules in Comitiis congre- 

gati hoc Innocentii XI Brevi moverentur ad aliam ineun- 
dam viam Pontificisque monitis obtemperandum, ut indig- 
natione in ipsum moti in coeptis persisterent. Amara 
mente Innocentii epistolam receperunt, eo quod magni se 
quid fecisse arbitrabantur, quum in negotio regaliae saltem 
aliquas concessiones a Ludovico XIV obtinuissent. Litte- 
ras dederunt ad omnes Galliae praesules, a Bossueto con- 
fectas, quibus contra Innocentii reprehensionem ad con- 
scientiae suae provocant testimonium, modum agendi suum 
vindicare conantur, et Breve illud per se nuUum et irri- 
tum esse contendunt, eo quod eximio huic Pontifici plu- 
rima quae in hoc negotio summi erant momenti occultata 
fuerint.^) Responsa quoque die 6® Maii ad Innocentium XI 
confecerunt vehementiora , quibus Pontificem accusant de 
discordiis exortis, et postulant, ut libertates Ecclesiae Gal- 
licanae sartae tectae sint. Sed ipse rex satius habuit, ut 
istae litterae ad Innocentium XI non mitterentur. Signa- 
runt praesules pariter contra Pontificis Breve actum pro- 
testationis, quae his verbis incipit: „Ecclesia Gallicana 
suis se regit legibus, propriasque consuetudines inviolate 
custodit, quibus ^Gallicani pontifices, majores nostri, nuUa 



^) V. Collect. Lacens. T. I. col. 827. 

^) Haec epistola parum nota fuit usque ad saeculum nostnun, et 
nonnisi in recentioribus editionibus operum Bossueti invenitur. Coni- 
pendium ejus habetur ap. Bausset, Hist. de Eossuet L. VI. n. 11. Cf. 
Xatholik 1866, H. p. 288. 



Declarationis sequelae. 361 

definitione, nuUa auctoritate derogatum esse voluerunt."*) 
Rex vero quum videret ulterius fere progredi Comitia 
quam ipsi gratum erat, die 9^ Maii consessus eorum suspen- 
dit ac paulo post initio mensis Julii dissolutionem ex in- 
opinato decrevit. 

Declarationem Cleri etiam Parlamentum Parisiense 
registris suis inseruit; addidit tamen de Harlay, procu- 
rator generalis, secretam protestationem qua statuebat, non 
pertinere ad Clerum declarationes emittere de regia pote- 
state. Tali modo cavere voluit, ne forte aliquando alia 
Comitia quid docerent quod minus regis obsequium saperet. 



IV. 
Declarationis sequelae. 

52. Subscripserant quidem omnia membra Comitio- sorbonae 



rum Declarationi Cleri, sed eam parum votis complurium 
conformem fuisse, vel ipse Procurator regius de Harlay 
fassus est, dum die 2^ Junii scripsit, haud mirum esse in 
Sorbona complures resistere acceptationi Declarationis, 
quum etiam ipsi praesules Comitiorum facile opinionem 
suam mutarent, si hoc ipsis permitteretur. Comitia dicit 
yfUne AssembUe du ClergS dont la plupart changeraient de- 
main et de hon coeur, si on le leur permettait.^y^ Quod vero 
ad Sorbona^ resistentiam spectat, nonnisi vi quadam illata 
eo gubernium pervenit, ut Declaratio atque Edictum re- 
gium Registris insererentur. Die 1» Maii solemni modo 
Praeses Parlamenti de Novion aliique ad quos negotium 
spectabat, coram Facultate Declarationis receptionem po- 
stularunt. Eisdem de Betille, vir senio confeetus, qui ut 
decanus aetate consessui praeerat, et syndicus Pirot obsequii 
quaedam signa dederunt, sed mox vehemens majoris partis 
doctorum exorta est oppositio. Quamvis autem gubernium 



resistentia. 



') V. G6rin 1. c. ed. 2. p. 328. «) V. Gerin 1. c. p. 387. 



362 XLI. De Declaratione Cleri Gallicani. 

rem acerrime urgeret, tamen quum post multos labores 
die 16® Junii inr cougregatione doctorum suffragia colli- 
genda essent, praevidit syndicus ejus Pirot, fore ut major 
pars votum contrarium daret. Inde infecta re negotium 
ad diem sequentem distulit. Sed quum regem ejusqae 
ministros de rei statu certiores reddidisset, primo mane 
illius diei syndicus ac decem doctores citati sunt, ut coram 
Parlamento se sisterent, ac post commonitionem severam 
ibidem adacti sunt, ut Declarationem atque Edictum regium 
illico registris insererent. 
Acceptatio 53 Qcto doctorcs dcin, qui in oppositione fervidiores 

nis. fuerunt, in exilium missi, et Facultati congregationes in- 
terdictae sunt. Sed ipsum gubernium mox persensit, summe 
noxiam esse Sorbonae apertam repugnantiam, unde archi- 
episcopus Parisiensis et procurator generalis de Harlay 
rem faciliori modo componere studuerunt. Ipsis monen- 
tibus aliqui doctores qui Comitiis interfuerant, confecerunt 
petitionem ad Parlamentum directam, qua petebant, ut 
liceret iterum congregationes habere, quaque simul vago 
modo reverentiam erga Declarationem regiumque Edictum 
profitebantur. Ex 753 doctoribus Sorbonae adscriptis de- 
mum 162 buic documento subscripsere, atque Parlamentum 
festinanter tunc interdictum suum sustulit. Sed vel mo- 
dica illa submissio magna Sorbonae attulit detrimenta. 
Paulatim enim variis vexationibus, vel favoribus prae- 
stitis, gubernium eo pervenit, ut eliminatis doctoribus qui 
doctrinas sanas propugnabant , illi praevalerent qui Galli- 
canas opiniones tuebantur, Manifestum vero ex dictis est, 
Sorbonam per se plane oppositam fuisse Declarationi a 
Comitiis editae. Nec minus ea invisa erat in Galliae 
provinciis. 

54. Universitas Duacena litteris ad regem datis contra 
Delarationem regiumque Edictum reclamavit, quum in ista 
regione (paulo ante regno Galliae acquisita) plane oppo- 
sita doctrina vigeret et articuli propositi haberentur erro- 
nei. *) Universitas Lovaniensis eo tempore die 5® Novem- 

>) Cf. G6rin ed. 2. p 428. 



Declarationis sequelae. 363 

bris a. 1685, rejecit doctrinas quatuor articulis similes, 
quas Aegidius De Wilde, decauus Mechlinensis , vir Jan- 
senistis addictus, proposuerat libro edito sub nomine emen- 
tito Candidi. — Maxime vero Gallicanos commovit cen- ^^f^^fgp^ 
sura qua Hungariae Primas Georgius Szelepcscenyi archi- scopi strfgo. 
episcopus Strigoniensis simul cum aliis Hungariae praesu- 
libus quatuor articulos confixit. ^lnter caetera, inquit, 
quae se nobis corrigenda et eliminanda obtulerunt et mo- 
ram pati non possunt absque evidenti periculo animarum, 
non ultimum locum tenent quatuor illae propositiones, 
quae Cleri Gallicani nuper Parisiis congregati nomine 
prodierunt" (sequuntur quatuor famosi Articuli). „Q.uae 
quidem ProposiHones auribus christianis ahmrdae et plane 
detestabiles , cum per Hungarici quoque regni provincias 
a satanae ministris disseminatae sint, eo fortasse consilio, 
ut perduellioni et caeteris malis intestinis pabulum et fo- 
mentum suppeditent et in incautos fidelium animps blanda 
pietatis specie schismaticum virus instillent, Nos Dei no- 
mine invocato, et praehabita ea meliori forma, qua per 
temporis et loci difficultatem licuit, diligenti examine et 
deliberatione matura cum Venerabilibus Fratribus Coe- 
piscopis nostris, Abbatibus, Praepositis, Capitulis, aliisque 
compluribus Theologiae Professoribus et sacrorum Cano- 
num scientia praestantibus viris, praefatas quatuor propo- 
sitiones configimus et proscribimus , et universis istius Regni 
Christi fidelibus interdicimus ac prohibemus , ne eas legere 
vel tenere, multo minus docere audeant, donec de iis pro- 
dierit infallibile Apostolicae Sedis oraculum, ad quam solam 
dimno immutabili privilegio spectat de controversiis fidei 
judicare; cui propterea has liberas nostras Declarationes 
et Decreta humillime submittimus."^) Haec censura die 
240 Octobris a. 1682 ab archiepiscopo Strigoniensi edita fuit. 

66. Quum in Gallia ejusmodi Decretum innotuisset, 
de regis mandato Parlamentum postulavit a Sorbona, ut 
illud examinaret et condemnaret. Aegre tantum Sorbonae 



') V. Collect. Lacens t. I. p. 836. 



364 XLI. De Declaratione Gleri Gallicani. 

doctores quorum maxima pars similes sensus fovebat^ 
negotium ejusmodi susceperunt. Quum archiepiscopo jus 
denegari non posset^ proscribendi pro Hungariae regno 
propositiones istas, censuram direxerunt ad illud incisum 
de Sede Apostolica ad quam solam . . . spectat de contro- 
versiit fidei judicare, et illud conditionate hac nota satis 
vaga et lans^uida affecerunt: ^Haec propositio, quatenus 
excludit ab Episcopis et Conciliis, etiam gcneralibus, juAi- 
candi de fidei controversiis auctoritatem ^ quam habent 
immediate a Christe, falsa est, temeraria; erronea, praxi 
Ecclesiae adversa^ Dei verbo contraria, doctrinam reno- 
vans alias a Facultate reprobatam.^^ 
Recusantur 56. Inuocentius XI post Declarationem Cleri non 

*^ mhuiti!^*^ edidit novum Breve quo censura eam afficeret. Sed quum 
paulo post Ludovicus XIV duos sacerdotes qui Comitiorum 
membra fuerant ad sedes episcopales nominaret, Pontifex 
recusavit confirmationem eorum. Tunc rex iracunda su- 
perbia commotus prohibuit, quominus alii quoque, qui 
Comitiis non interfuerant et ad sedes episcopales nomina- 
bantur, confirmationem Romae peterent, nisi simul istis 
eadem concederetur. Sed Innocentius constanter renuit 
membra Comitiorum confirmare, quamvis aliis confirma- 
tionem ofi^erret. Quum rex in coeptis persisteret, paulatim 
triginta quinque dioeceses episcopis caruerunt. Rex, mini- 
stri, eorumque asseclae, vehementer in Pontificem inve- 
hebant, conquesti, quod ejus obstinatione ecclesiae Galli- 
canae turbarentur, et detrimenta paterentur ; sed PontifeX; 
qui de recusatione illorum virorum nonnisi conscientiae 
suae ac Deo rationem debebat, firmus perseveravit. Vehe- 
mens quidem fuit guberuii Qalliae ira; attamen rex et 
ministri ejus non ausi sunt conatu schismatico episcopos 
sine confirmatione Pontificis constituere. 

57. Aliud vero negotium interea Ludovicus XIV 
facessivit Innocentio XI, quum hic abusum, quo principum 
catholicorum legati Romae residentes in suis palatiis, imo 
in eorum circuitu maleficis asylum" concedebant, abro- 
gatum voluit. Cum ea asyla in summum tranquillitatis 
et salutis publicae detrimentum vergerent, reges in eorum 



negotium» 



Beclarationis seqnelae. 365 

abrogationem consenserunt. Solus rex Galliae Ludovicus 
restitit, et novo legato Carolo Lavardino, quem a. 1687 ^*^*f^)^* 
Romam misit, mille circiter milites addidit, quibus is totam 
urbis regionem per quam asylum Gallicum valuerat occu- 
pavit, quamvis Pontifez sub excommunicationis poena im- 
munitates illas tueri prohibuisset. Pontifex merito indig- 
natus Lavardinum neque ut legatum agnovit neque in 
conspectum suum admisit, sed eum excommunicationi de- 
claravit subjectum. Quum nihilominus Lavardinus solem- 
niter festo Nativitatis Domini sacris in ecclesia s. Ludovici 
interesset, Innocentius eam Gallorum ecclesiam interdicto 
affecit. Haec quum in Gallia innotuissent, die 30® Ja- 
nuarii a. 1688 Dionysius Talon regius advocatus virulen- 
tam in Parlamento contra Innocentium habuit orationem, 
qaa eo progressus est, ut Pontificem accusaret, quod Jan- 
senistis favorem praestitisset ; ac dein cum procuratore 
regio de Harlay ab Innocentio XI ad primum generale 
Concilium tanquam ab abusu potestatis pontificiae, appel- 
lationem instituit. Rex vero decursu illius anni 1688 
Avenionem per milites occupavit, et Nuntium pontificium 
ab Innocentio revocatum militari manu retinuit. Postremo 
ipse die 24® Septembris praesente confessario ejus P. La 
Chaize et archiepiscopo Parisiensi, dictavit procuratori 
generali de Harlay appellationem a PonHfice ad Condlium 
generale eamque die 27® Septembris signavit. Hanc appel- 
lationem etiam episcopis viginti sex, qui tum Parisiis co- 
mitia habebant, communicavit , iique regi gratias egerunt 
pro communicatione ipsis facta, haud tamen aperte com- 
probationem appellationis adjecerunt.^) Ludovicus altero 
anno 1689 visus est viam quamdam ad conciliationem 
desiderare; nam Lavardinum Roma avocavit, aliumque 
legatum, ducem de Chaulnes, eo misit. Sed brevi post 
die 12® Augusti a. 1689 Innocentius XI mortuus est aetate 
septuaginta septem annorum. 

58. Ei successit die 6® Octobris Alexander VHI^ 
qui dissidia cum rege Francorum componere studuit. 

^) Cfr. G6rin 1. c. p. 446 sqq. 



Alexan 
dri VIII 



366 XLI. De Dedaratione Cleri Gallicani. 

Ludovicus XIV vero Romae asyla dimisit et Avenionem 
Pontifici restituit, sed Declarationem Cleri tueri pergebat. 
Postulabat Alexander, ut rex revocaret Edictum suum, 
utque ecclesiastici qui Comitiis interfuerant et ad episco- 
patum nominati eraut retractationem expressam emittereut. 
Quum rex his acquiescere moraretur, Alexander VIII, die 
BuUa. 4^ Augusti a. 1690, BuUam edidit Inter multiplices, „ne 
supremo Judici, inquit, rationem villicationis reddituri 
negHgentiae in credita Nobis administratione urgeremur", 
atque eadem extensionem juris regaliae et Declarationem de 
ecclesiastica potestate nuUam et irritam declaravit. Motu 
proprio, ait, et ex certa scientia et matura deliberatione 
Nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine omnia et 
singula quae tam quoad extensionem Juris Regaliae, quam 
quoad Declarationem de potestate Ecclesiastica et quatuor in 
ea contentas propositiones in supradictis Comitiis Cleri Gal- 
licani a. 1682 habitis acta et gesta fuerunt cum omnibus 
et singulis mandatis, aiTestis, etc. . . . ipso jure nulla, irrita, 
invalida, inania, viribusque et effectu penitus et omnino 
vacua ab initio fuisse et esse ac perpetuo fore, neminem^ue 
ad illorum . . . etiamsi juramento vallata sint, obsei*vantiam 
teneri, tenore praesentium declaramv^ et decernimus.^) Dis- 
tulit tamen Pontifex aliquantisper BuUae publicationem, 
sed ad mortem decumbens die 30® Januarii a. 1691 ad Lu- 
dovicum XIV dedit litteras, quibus eum de BuUa edita 
certiorem reddit et petit, ut ipsam aequi bonique habeat, et 
ab universis regni ordinibus fideliter servari curet.^) Paucis 
post diebus, die A9 Februarii a. 1691, Alexander VIII ex 
hac vita decessit. 

59. Galiicani exinde id maxime urgebant, actum 
quidem Declarationis (omnia quae a^cta et gesta fuerunt) 
propter irregularitatem rei et incompetentiam auctorum a 
Pontifice esse rejectum, doctrinam vero Declaratione pro- 
positam nuUa censura esse affectam nec reprobatam. Atque 
eo sensu Bossuetus: „Abeat Declaratio quo libuerit; non 



^) V. Collect. Lacens. T. I. p. 89 sqq. 
8) Ibidem p. 834. 



Declarationis sequelae. 367 



ur 
BuUa. 



enim eam, quod saepe profiteri juvat, tutandam hic susce- ^*P®J}fj* 
pimus. Manet inconcussa et censurae omnis expers prisca 
illa sententia Parisiensium".^) Adverterunt etiam Galli- 
eani, uti BarrueP), censuram aliquam erroris vel haereseos 
in buUa Alexandri VIII non inveniri, et doctrinam quatuor 
Articulorum non esse improbatam. Quod ad nostram 
hac de re sententiam attinet, verum quidem est, ab Ale- 
xandro VIII directe ipsum actum et editionem ejusmodi 
Declarationis Constitutione sua condemnata esse. Sed in- 
directe etiam ipsam doctrinam tangit, quum Declarationem 
ut ausum cohtra auctoritatem Sedis Apostolicae directum 
repraesentet. In vanum autem Bossuetus laboravit id inde 
explicare, quod Pontifex existimaverit, praesules Galliae 
voluisse fidei decretum edere, adeoque sibi usurpasse jura 
Sedis Romanae. Sed Alexandrum existimasse, Comitia ut 
fidei definitionem edidisse Declarationem illam, nemo sibi 
persuadebit; nulla enim hujus rei sunt indicia. Caeterum 
Alexander VIII jam antea, die 7® Decembris a. 1690, 
inter alias damnaverat hanc propositionem 29*°*: Futilis 
et totiea convulsa est assertio de Pontifids Romani mpra 
Concilium oecumenicum auctoritate, atque in fidei quaestio- 
nibus decemendis infallibilitate. Ex qua damnatione jam 
per se in Articulos Gallicanos nota quaedam dimanabat. 
60. Quum difficultates in Gallia magis magisque 
crescerent, Ludovicus XIV autem Pontificum videret men- 
tem constantem, jam inteliexit sibi esse cedendum; certe 
enim multum aberat, ut rex i'eiigioni catholicae addictis- 
simus ad schisma vellet deciinare apertum. Quum igitur 
Innocentius XII die 12^ Julii 1691 successisset Ale- 
xandro VIII, negotiatio iterum suscepta est. Innocen- 
tius XII, uti etiam Praedecesores ipsius, non exigebat, ut 
deputati Comitiorum anni 1682 ad episcopatum nominati 
(erant eo tempore fere decem et septem) propositiones 
signarent doctrinae Declarationis oppositas. Sed postula- 
bat, ut retractationem emitterent Declarationis, quatenus 



*) Defens. Declar. Dissert. praevia n. X. 
«) Du Pape, p. 481. 



368 XLr. De Declaratione Cleri Gallicani. 

Negotiatio eiusmodi actu decretum aliquod doctrinale editum erat, 

cuxn Inno- , •• , , 

centio XII. quod etiam aliis norma esset. Studebant Galli se tueri 
responsiohe^ nullam in Comitiis decisionem locum ha- 
buisse nec aliquod decretum conditum esse^ sed tantum 
factam esse declarationem sententiae quam praesules illi 
tenebant. At vero huic explicationi , qua effugium quae- 
rebant, obstabant plura. l^ In Declaratione dicebatur: 
^Nos archiepiscopi et episcopi Parisiis mandato regio con- 
gregati, Ecclesiam Gallicanam repraesentantes , . . haec 
sancienda et declaranda esse duximus. • , . Quae accepta 
a patribus ad omnes ecclesias Gallicanas atque episcopos 
iis Spiritu Sancto auctore praesidentes , mittenda decrevi- 
mus, ut id ipsum dicamus omnes, simusque in eodem 
sensu et in eadem sententia.^ 2^ In epistola adnexa ad 
episcopos difecta habebatur: „Sicque eveniet ut, quemad- 
modum Komanae Sypodi Patrum consensione Constanti- 
nopolitana universalis et oecumenica Synodus effecta est, 
ita et communi omnium nostrum sententia noster con- 
sessus fiat nationale totius regni Concilium; et quos ad 
vos mittimus doctrinae nostrae articuii, fidelibus venerandi 
et nunquam intermorituri Ecclesiae Gallicanae canones eva- 
dant." 3^ Praeterea communi quodam consensu hac in 
re praesules cum rege processerant , ut regi obsequium 
praestarent, atque a rege sanctionem Declarati^^is petie- 
rant. Aliis vero factis patebat, post Edictum regis jam 
Declarationem vim habere decreti, et doctrinas oppositas 
non esse liberas. — Hinc Declaratio ex indole sua et ex 
adjuncUs rerum intenta et proposita erat ut quoddam decre- 
tum doctrinale pro regno Galliae, cui omnes adhaererent, 
Attamen quum vox decreU non occurreret atque decretum 
jidei praesules revera conficere non attentassent, auctoritas 
vero Comitiorum valorque Declarationis in vaga quadam 
aestimatione posita essent, aderant quaedam momenta, quibus 
ecclesiastici illi Galli utebantur, ut subtili rei expositione 
contenderent, nihil se voluisse in illis Comitiis decemere. 
61. Tandem convenit inter Innocentium XII et regem 
de formula quam singillatim per modum epistolae episcopi 
illi designati (non vero reliqui praesules) ad Pontificem 



Declarationis seqnelae. 369 

darent, ut satisfactionem ipsi praestarent convenientem. ^®V|*^**^ 
In hac epistola, d. d. 14® Septembris 1693, inter alia haec 
habentur: ^Nihil accidere molestius mihi potuit, quam 
qaod eo etiamnum res meae sint, ut aditus in gratiam 
Sanctitatis Vestrae mihi hactenus interclusus quodammodo- 
videatur. Cujus quidem rei cum eam rationem percepe- 
rim, quod ego Cleri Gallicani Comitiis a. 1682 Parisiis. 
habitis interfuerim, idcirco ad pedes Beatitudinis Vestrae 
provolutus profiteor ac declaro, me vehementer quidem 
et supra omne id quod dici potest ex corde dolere de 
rebus gestis in Comitiis praedictis quae Sanctitati Vestrae 
et ejusdem Praedecessoribus summopere displicuerunt, ac 
proinde quidquid in iisdem Comitiis circa ecclesiasticam 
potestatem et pontificiam auctoritatem decretum censeri 
potuit, pro non decreto habeo et habendum esse declaro. 
Praeterea pro non deliberato habeo illud quod in prae- 
judicium jurium Ecclesiarum deliberatum censeri potuit; 
mens mea nempe non fuit quidpiam decemere, et Ec- 
clesiis praedictis praejudicium inferre; promptus sane in 
insigne profundissimi obsequii quod Sanctitati Vestrae , 
profiteor et demissae reverentiae pignus, ita me gerere, 
nt de debita mea, quam ad extremum vitae meae spiritum 
Sanctitati Vestrae impensissime praestabo, obedientia, et 
de meo pro tuendis Ecclesiarum juribus zelo, nihil unquam 
possit desiderari".^) 

62. Studuerunt aliqui, ut Bossuetus, hanc epistolam 
exhibere ut taiem, in qua nulia sit retracAatio, sed quae 
sit instar urbanae deferentiae tantum; alii, ut de Maistre 
(De TEglise Gallicane), nimium forte urgent sensum ver- 
borum illius epistolae. Manifestum est, haberi in eadem 
veram retractationem eorum quae gesta erant, atque in 
hac re satisfactio quaedam publica s. Sedi ex parte Cleri 
Gallicani praestita continebatur. Mitigata tamen sapienti 
indulgentia erat forma per verba illa censeri potuit, et per. 
admissam declarationem : mens mea nempe non fuit quid- 



») V. Collect. Lacens. T. L p. 836. 

Jangmaniif Dissertationes, Tom. VII. 24 



370 XLI. De Declaratione Cleri GallicanL 

quam decemere. Non imposita fuit professio ezplicita^ 
decreta b. Sedi injuriosa confecta fuisse, et episcopi 
designati, ut videtur, facilius potuerunt dicere mentem 
ipsorum nou fuisse quidquam decernere; quia in Comitiis 
a. 1682 ipsi erant ut sacerdotes secundi ordinis, quibus 
jus suffragii definientis ademptum erat. 
Epistobi 63. Etiam rex Ludovicus XIV eodem die 14® Sep- 

tembris a. 1693 litteras scripsit ad Romanum Pontificem, 
quibus JEdictum ab ipso revocatum esse ei annuntiat. Scribit: 
„Trfes-Saint-Pfere, J'ai toujours beaucoup esp6r6 de Fexal- 
tation de Votre Saintet^ au pontificat pour Tavantage de 
TEglise et ravancement de notre sainte religion. J'ai 
eprouv^ maintenant les effets avec bien de la joie dans 
tout ce que Votre B^atitude fait de grand et d'avantageux 
pour le bien de Tune et de Fautre. Cela redouble mon 
respect filial envers Votre Saintet^, et, comme je cherche 
de lui faire connaitre par les plus fortes preuves que 
j'en puis donner, je suis bien aise de faire savoir k Votre 
Saintet6 que j'ai donn^ les ordres n^cessaires pour que 
les choses contenues dans mon 6dit du 22 Mars 1682, 
touchant la D^claration faite par le Clergfe de France, a 
quoi les conjonctures pass6es m'avaient oblig^, ne soient 
pas observ^es.'' ^) Hanc epistolam rex etiam transmisit 
praesidenti Parlamenti de Harlay, asserens se velle pro- 
missis suis stare. Ac revera Ludovicus jam exinde non 
voluit, ut Edictum antea datum effectus suos haberet. 

64. Ista tamen retractatio regis parum vulgata fuit, 
et quamvis legistae regii jam non exequerentur Edicti 
articulos, quatenus tali Edicto sanciti erant, tamen usplane 
similia fecerunt, ut praetensas libertates Gallicanas tue- 
rentur. Vere mirum est, quanta astutia statim invenerint 
modum, utEdictum quidem haberent revocatum, sed nihilo- 
minus doctrinam orthodoxam vexare possent. Scripsit 
illico de Harlay die 24^ Septembris a. 1693 secretario 
regis, comiti de Pontchartrain : „Je vous supplie de m'e- 



') V. Collect. Lacens. T. I. p. 836. 



Declarationis sequelae. 371 

claircir pr^cis^ment de rintention de Sa Majest^ sur le s*»*^» remm 
premier article dudit edit, qui d^fend d'enseigner et d'6- 
crire dans le royaume aucune chose qui soit contraire aux 
Propositions du Clerg^ qui expliquent nos anciens senti- 
ments sur Tautorit^ du Roi, sur la dignit6 de la couronne 
et sur le pouvoir du Pape et de TEglise. Je con^ois ais^- 
ment que le Roi ne veut pas que Ton ex6cute les nou- 
veauth que Ton trouva a propos d'^tablir par cet ^dit; 
mais je crois en m^me temps que Sa Majest6 ne trouve- 
rait pas mauvais que, si Ton enseignait ou si Ton imprimait 
quelque livre dans son royaume contre les droits de sa 
couronne et son autorit^, enfin contre nos v^ritables et 
justes libert^s, nous fissions avec prudence et moderation 
ce qui serait de notre devoir pour son service, et que nous 
exScutions la substance dudit article, non pas comme une 
disposition de cet edit dont nous ne parlerons plus, mais 
comme une ancienne obligation qui nous est impos^e." 
Respondit ipse regis secretarius: ^^Vous prenez parfaite- 
ment, Monsieur, les intentions du Roi sur Fex^cution de 
la D6claration de 1682. Sa Majest6 ne veut point qu'on 
execute aucune des nouveaut^s qu^elle trouva pour lors 
a propos d^etablir ; mais elle ne veut pas non plus que, si 
Ton enseignait et si Ton imprimait quelque livre contre 
les droits de sa couronne et son autorit^ etc, vous ces- 
sassiez de faire avec prudence et avec mod^ration ce qui 
serait de votre devoir et ce que vous auriez fait avant la 
D6claration."^) Quamvis igitur rex revocasset edictum 
suum, tamen contra doctrinam sanam eadem oppositio 
apud ipsum et legistas remansit, neque videtur edictum 
illud e registris Parlamenti eliminatum fuisse. Hinc facile 
explicatur, quomodo saeculo XVIII doctrinae illae Galli- 
canae in regno Galliae magis magisque propagatae fuerint 
et invaluerint. Praesertim quando magis firmatae sunt 
eo res devenit, ut communiter ob honorem nationis fere 
omnes illas doctrinas tuerentur. Agebatur videlicet ape- 
detenus de Ecclesiae Gallicanae libertatibus et privilegiis, 

^) Vide haec apud G6rin, ed. 2. p. 505. 

24* 



372 XLI. De Beclaratione Cleri (i^allicani. 

nec convenire videbatur, macula quadam afficere illu8tre& 
viros qui Declarationem emiserant; unde qui resistebast 
veluti nationis gloriae et honori infesti habebantur, 
jesuitae g5^ Reliffiosi Societatis Jesu in Qallia non videntur 

Galliae. 

adhaesisse Declarationi neque a Rege coacti fuisse ut eam 
admitterent.') Non defuerunt tamen qui Jesuitas vehe- 
mentius exagitarunt, quod ipsi, ac praesertim confessariu& 
regis P. de la Chaize, in quaestione de regalia ac de 
libertatibus Gallicanis regis potius quam Sedis Apostolicae 
partes tuendas susceperint. Acriter in eos variis scriptia 
J. Caulet episcopus Apamiensis ac dein P. Cerle, admini- 
strator dioecesis illius invexerunt. Pauca hac de re ad- 
vertere sufficiat. — Universim de Societate Jesu ejusque 
ratione agendi illis in quaestionibus, optime scribit Cardi- 
nalis Coelestinus Sfondrati, qui quum in duobus operibu& 
commotius de Galliae Jesuitis dixisset, quae scripserat 
retractando hisce congrue explicavit: „Sed praesertim, quae 
in utroque libro (Regale Sacerdotium, Gallia vindicata) 
de Patribus Societatis dicta sunt, ea de aliquibus et par- 
ticularibus tantum intelligi oportet, nulla autem ratione 
de toto Societatis corpore. Societatem enim ipsam quod 
attinet, tantum abe^t, eam pontificiae auctoritati adversa- 
tam esse, ut potius dicendum sit, de tota christiana re- 
publica ipsaque Apostolica Sede optime et hactenus meri- 
tam esse, et in hac ipsa causa quam prae manibus habe- 



^) „Les J6suites venaient de rendre a la France et au Eoi nn 
service signal6 dans Taffaire des brefs et de rexcommunication ; on 
croit qu'il les dispensa de signer les quatre articles. L'on raconte 
mgme que le Pere la Chaize refusa de ratifier cette exception, (?) sous 
pr^texte que les J6suites ^taient aussi bons Frangais que les autres 
prStres du royaume. Louis XIV, ajoute on, maintint la dispense en 
leur faveur. Qu'y a-t-il de vrai ou de faux dans cette tradition ? Les 
ouvrages qui traitent de la D^claration de 1682, les m6moires du temps 
et les archives de Gest n^offrent aucune trace d'engagement pris par 
la Compagnie pour professer les quatre articles. Tout ce qu'on pent 
conclure des lettres du Pere la Chaize au G6n6ral de rinstitut, c'est 
que les J6suites y auraient adher6 si on leur en eut fait une loi.' 
Cr6tineau-Joly, H. d. 1. C. ch. XXX. 



Declarationis seqnelae. 373 

mus, P. Tyrsum Gonzales Societatis Generalem, egregium 
opus quatuor Propositionibus Parisiensibus proflgandis ad- 
ornasse typisque edidisse, quod tamen, ne in publicum 
prodiret, spes cum Gallo componendi effecit; ut taceam 
insigne aliud opus P. Nicolai Pallavicini Innocentip XI 
dicatum. Ergo, ut dixi, quae ab aliquibus e Societate 
admissa sunt, in ipsam Societatem nulla ratione redundare 
possunt. Quamvis enim P. Cerle, magnus Apamiarum 
Vicarius, in epistolis suis ad Pontificem Romanum datis 
aliqua recitet/ quae ipsum Societatis Institutum notare 
videntur, crediderim haec illi, (ut aliis quoque sanctis- 
simis viris,) calamitatum quibus conflictabatur angustiis 
ac ardore disputandi excidisse, quae pacato postea com- 
positoque animo non scripta maluisset."^) 

66. Studebant universim Jesuitae Galliae devitare, -^"auorum 

' agendi ratio. 

ne controversiae quae mter regem et episcopos una ex 
parte, atque Pontificem Romanum altera ex parte flagra- 
bat, se immiscerent; prudentiae id esse videbatur. Aliqui 
tamen viri e Societate, opinionibus falsis inhaerentes vel 
incauto abrepti ardore, humani quid passi sunt in litibus 
istis. Unus alterve ex Jesuitis qui in collegio Apamiensi 
morabantur refertur apertius manifestasse in favorem re- 
galiae sensa sua; praecipue autem Ludovicus Maimbourg, 
vir qui jam in aliis operibus historicis audacius plura 
scripserat, regis partes in causa regaliae temerarie ore- 
tenus et scriptis studuit vindicare. Eo res devenit, ut 
jubente Innocentio XI a. 1682 e Societate dimitteretur.^) — 
Etiam Ludovici XIV confessarius, P. de la Chaize, nimium 
regis partes amplexus est. Vir erat quidem sincere Ec- 
<jlesiae addictus, in religionis bonum magno suo influxu 
utebatur, nec in iis quae Ludovici XIV vitam privatam 
spectabant officio suo defuit. Sed declinans paulisper a 
solidis illis doctrinis, quas summi Societatis doctores con- 
tinuo vindicaverant , regisque ac Galliae gloriae et splen- 
dore veluti ad alia sensa abductus, opiniones Gallicanas 



Regale Sacerdotium Ed. III. p. 7. 

') Cfr. Hurter, Nomenclator litter. T. II. p. 468. 



374 XLI. De Declaratione Cleri Gallicani. 

p. de la et ipse fovebat. Unde etsi admodum exoptaret, ut ad 
conciliationem cum Sede Apostolica prudenti moderatione 
perveniretur, praetensa tamen regis jura et opinamenta 
illa Gallicana tuenda esse existimabat. Ita in causa de 
regalia; ad jus regis eam pertinere, Sedemque Apostolicam 
falsis querelis circumventam esse censebatJ) Quoad De- 
clarationem Cleri Gallicani et subsequentes difficuitates 
pariter pro opinionibus suis regis partes tenuit. Caeteram 
tamen Comitia Cleri eadem ratione celebrata fuissent, 
etiamsi dissensisset. Facile enim Gallicani consilia con- 
fessariorum in aula Ludovici XIV eludebant.^) Confessarii 
operam poiTO non defuisse ut aliquanto post concordia 
cum Sede Apostolica restitueretur, pro ejus indole qua 
moderationem prudentem passim commendabat^ merito sup- 
ponendum est. 

67. Sed fieri non potuit, quin tendentia illa generali& 
in Galliae Clero etiam influxum quemdam in varia membra 
Societatis exerceret, et vigorem theoiogorum in defendendis 
juribus Romani Pontificis diminueret. Quando autem me- 



1) Scribit Patri Oliva Praeposito generali S. J. die 9« Maii a. 1678: 
^Comme les plaintes qui ont 6t6 port^es h, Kome . . . sur la regale . . . 
sont vennes d'une sonrce extrSmement snspecte, et qu'elles ont poar 
auteurs ceux qui ont toujours 6t6 les ennemis les plus acham6s de 1& 
puissance religieuse et civile, . . . on ne deit pas s^etonner, si tontes 
ces plaintes sont d6nu6es de v6rit6 et de raison. — En effet, en ce 
qui conceme le droit de r6gale 6tabli en France depuis des siecles, 
rien de ce qui int^resse la foi et la religion n'a ^t6, & Rome m§mer 
examin^, d6battu, d6fini avec un plus grand soin, une plus grande pre- 
voyance, une plus grande prudence. . . . II n'y eut parmi les opposants, 
que le seul 6v6que d'Aleth, . . . que ce pr61at, qui pendant sa vie en 
opposition constante avec les constitutions et les d^crets du Saint-SiegCr 
voulut se donner dans son dioc^se Jour FSgal du pape, que dis-je, ponr 
,son sup6rieur; qui fut le seul, en un mot, ou le second, qni, impa- 
tient de tout pouvoir 16gitime, osa invoquer si t6m6rairement Tanto- 
rit6 du concile de Lyon, et qui fit pour ainsi dire violence k ce m^me 
concile en d^toumant d^une faQon manifeste le sens de ses decisions. 
afin de pouvoir arracher h, Tautorit^ royale une pr6rogative si solide- 
ment 6tablie depuis des siecles." V. R. de Chanteleuze, Le P6re de la 
Chaize, p. 35. Paris 1859. 

8) V. CoUect. Lacens. T. I p 807. 



Declamtionis seqnelae. 375 

diante saeculo decimo octavo Jesuitae undique ab adver- concessio 
sariis suis infestissimis premebantur, ipsique accusabantur, 
quod modus agendi atque doctrinae eorum Galliae regno 
periculo , essent^ eo adducti sunt, ut a. 1761 Comitiis Cleri 
Parisiis congregatis declarationem offerrent a 116 Patribu& 
signatam, qua inter alia promittebant, se quatuor Articulofr 
in scholis suis tradituros, neque unquam aliquid iis con- 
trarium proposituros esse. Additur Declarationi, si a Patre 
Generali aliquid eorum promissis oppositum mandaretur, 
se illius jussa ut illegitima habituros esse.^) Hac in re 
Jesuitae Galliae undique angustiati et pressi nimium ces- 
serunt tempori; nec tamen concessionibus ejusmodi po- 
tuerunt adversariorum mitigare furorem et Institutum suum 
in Gallia conservare. 

68. IUis quidem non assentimur, qui, quoad negotium 
de Begalia ac dein quoad Declarationem Cleri, praesules illos 
Galliae pessimis notis affecerunt, eorumque characterem 
tetris plane depinxerunt coloribus. Attamen ex dictis 
claret, Declarationem tristem fuisse fructum obsequii nimii 
erga regem ejusque ministros, et particularismi nationalis 
quo plures praesules Sedi Romanae minus addicti erant 
et opiniones inanes libertatesque praetensas sectabantur. 



^) „Nous d6clarons ... 1" Qu'on ne peut §tre plus soumis que noua 
le sommes, ni plus inviolablement attach^s aux lois, aux maximes et 
aux usages de ce royaume sur les droits de la puissance royale, qui 
pour le temporel ne depend ni directement ni indirectement d'aucune 
puissance qui soit sur la terre et n'a que Dieu seul au-dessus d'elle. . . . 
2^ Que nons enseignerons dans nos legons de th6ologie publiques et 
particuli^res , la doctrine 6tablie par le Clerg6 de France dans les 
quatre propositions de l'Assemblee de 1682, et que nous n*enseigneron& 
jamais rien qui y soit contraire. ... 4" Que, si k Dieu ne plaise, il 
pouvait arriver qu'il nous fiit ordonn6 par notre Gen6ral quelque chose 
de contraire k cette presente d6claration, persuad6s que nous ne pour- 
rions y d^ferer sans pecher, nous regarderions ces ordres comme ill6- 
gitimes, nuls de plein droit, et auxquels m§me nous ne pourrions ni ne 
devrions obeir en vertu des r^gles de Tob^issance au G6n6ral telle 
qu'elle est pr6scrite par nos Constitutions." Cretineau - Joly , 1. c. 
Ch. XXXV. 



B76 XLI. De Beclaratione Cleri Gallicani. 

Detrimenta Certissimum quoque est; permagna detrimenta ex illa 
Declaratione pro Ecclesia Gallicana orta esse. Etenim: 

1 ^ Gubernii ahsolutismus despoticus, dominatio in Cle- 
rum, immixtio in res ecclesiasticas, Declaratione hac valde 
pron^ota sunt^ tum per ea quae in illis Articulis assere- 
bantur, tum per ipsam submissionem qua praesules gu- 
bernii mandatis morem gesserunt. Jam sub Ludovico XIV 
molestissima fuit episcopis indigna illa subjectio; tamen 
propter regis pietatem et majestatem singularem quomodo- 
cumque tolerabiiis videbatur. Sed saeculo subsequente 
sub principibus pArum dignis Parlamentum sibi in Clerum 
talem identidem arrogavit dominationem , ut ea in veram 
oppressionem Ecclesiae degeneraret. 

2® Negata infallibilitate Romani Pontificis, robur Con- 
stitutionm S. Sedis contra Jansenistas maxime imminutum 
est, ac facilius fuit exinde illi factioni damnatioues omnes 
eludere, Ecclesiamque Gallicanam continuo turbare. Imo 
ipsae praetensae libertates Gallicanae, uti vidimus, Parla- 
mentis usui fuerunt, ut obstinationem Jansenistarum tue- 
rentur. 

3® Quum contra Sedem Romanam Ecclesia Gallicana 
supposita sua jura vindicaret doctrinasque emitteret eidem 
infensas, eo ipso necessario inde ex eo tempore quo so- 
lemni actu ista declarata ac decreta sunt, contentio viguit 
inter Apostolicam Sedem et Clei^m Oalliae. Sedi enim 
Romanae vindicanda erant sua jura et veritas fidei; de- 
bebat ipsa rejicere istas assertiones, et nonnisi aegerrime 
ob circumstantias temporum tales doctrinas in Gallia cir- 
cumferri tolerabat. Id Galli conspiciebant, quumque sen- 
tentiam semel emissam tueri vel saltem non retractare 
honori nationis convenire diu autumarent, non potuit fieri; 
quin Romano Pontifici succenserent , ac si nimiam pote- 
statem sibi vindicaret. Quapropter arcta illa connexio 
quam inter Sedem Apostolicam et nobilissimam Ecclesiam 
Gallicanam vigere plane conveniebat, detrimentum passa. 
vigor autem ipsius Ecclesiae Gallicanae exinde saeculo 
decimo octavo est imminutus. Intima enim et plena eon- 
nexio cum centro unitatis unicuique ecclesiae robur con- 



Declarationis sequelae. 377 

fert suum. Doctrinae theologicae profectui noxium erat, i>etrimenta 
quod theologi cogerentur sophisticis argumentationibus 
opiniones falsas tueri; et neTsessario pietati quoque erat 
valde nocivum, quod Clerus Gallicanus diffidentia quadam 
parum digna Hbertates suas praetensas et doctrinas vanas 
contra cathedram Petri defenderet. Etiam Ecclesiae uni- 
versali damna haud exigua inde exorta esse, merito affir- 
mari potest. Etenim necessarium fuisset saeculo decimo 
octavo, ut omnes viri docti catholici unitis viribus sese 
opponerent incredulis, qui ingenti audacia ac arte perfida 
ehristianam reiigionem oppugnabant. Sed dissidia illa 
interna quae tum in Gallia tum in aliis regionibus orta 
sunt, multum vires Catholicorum debilitarunt, ita ut de- 
fensio ideutidem minus firma et alacris esset. 



■^ 



Dissertatio quadragesima 

seeunda. 

De statu Ecclesiae saeculo decimo octayo. 



saecuii j^ Currente saeculo decimo octavo varia habuit Ec- 

ditio. clesia catholica fata adversa; quumque post aetatem Con- 
cilii Tridentini felicior epocha eidem illuxisset et ultra 
saeculum perdurasset, iterum tempora difficiliora succes- 
serunt. Multiplex in Ecclesiam orta est oppugnatio, ita 
ut paulatim eadem ad statum quemdam oppressionis con- 
duceretur. Divinitas quidem Ecclesiae et religionis chri- 
stianae supernaturalis vigor maxime iterum inde enitue- 
runt, quod etiam ex gravissimis periculis et oppugnatio- 
nibus invicta demum Ecclesia prodierit, et toto orbe ter- 
rarum miro splendore missionem salutis expleverit et in 
dies expleat. 

Attamen variis in regionibus interim religio christiana 
passa est damna, atque identidem ibidem perversitas^ in- 
credulitas et indifferentia contra pietatem fere praevaluisse 
videbantur. Quum vero conditio nostrorum temporum 
magna ex parte consecuta sit ex oppugnatione illa in Ec- 
clesiam, quae praecedente aetate accidit, convenit, ut de 
statu Ecclesiae saeculo decimo octavo agentes fata illa ad- 
versa societatis christianae speciali modo ob oculos ponamus. 

2. Negotia difficilia Romanis Pontificibus facesserunt 
gubemia varia atque imprimis catholica, quae indignis 



Dissertationis indoles. 379 

vexationibus illorum jura tum spiritualia tum civilia sub- Dissertatio. 
ruere studuerunt. De ejusmodi lucta agemus, dum seriem 
Romanorum Pontificum saeculi decimi octavi describemus. 
Acerrima dein certamina Ecclesiae intulit schola incredu- 
lorura, qui specioso philosophorum nomine religionem chri- 
stianam oppugnabant, omnemque revelationem abjicientes 
quamdam religionem naturalem, ut vocabant, adstruebant. 
Accesserunt sodetates occultae Francomuratorum, quae mala 
miiltigena et Ecclesiae et societati causarunt, et in rerum 
civicarum et ecclesiasticarum conflagrationibus partem 
non exiguam habuerunt. 

Dum vero in Gallia, Hispania et Lusitania Janse- 
nistae et Regalistae auctoritati Sedis Apostolicae obstacula 
et difficultates continuas excitabant, in Germania Febro- 
nianismi systema jura Romani Pontificis impetebat multo- 
rumque animos ipsi alienabat. Ibidem episcopi quidam 
etiam adhibuerunt conamina lugenda^ ut Sacrae Sedis 
auctoritatem imminuerent. In Austria vero Josephus II 
innovationes multas et arbitrarias in Ecclesiam inducere^ 
gubernioque civili res ecclesiasticas penitus subjicere nisus 
est. Hanc tendentiam , quae Josephinismi voce designari 
solet; etiam alii principes amplexi sunt. Omnes istae 
impugnationes Romanis Pontificibus summas molestias 
difficultatesque ingentes crearunt, ita ut interdum iisdem 
vehementissime premerentur. Id maxime visum est in 
suppressione Societatis Jem, ad quam Clemens XIV angu- 
stiis undique cinctus, postulantibus guberniis pluribus, 
adductus est. 

His de eventibus igitur ex ordine agemus. Atta- 
men modo propositum nobis non est, ut accurata ac fu- 
siore disquisitione singulas occurrentes quaestiones exami- 
nemus. Sed varias ob rationes ita res disposuimus, ut 
imagini quadam conditionis Ecclesiae currente saeculo 
decimo octavo delineata, jam pro tempore hisce Disser- 
tationibus terminum ponamus. 

3. Quum multis de negotiis in hisce agatur, scrip- 
tores varios suo loco citabimus. Caeterum consuli pos- 
sunt: Lafiteau, Vie de Clement XI, 2 vol, Padoue 1752; 



380 XLII. De statu Ecclesiae saec. decimo octavo. 

Eeumont, Gesch, der Stadt Rom, Vol, III.; (Pacot) Memoires 
pour servir d> Vhistoire ecclSsiasUque pendant le dix-huitieme 
si^cle, 6 vol. Bruges 1825. — Die innere Unwdhrheit der 
FreimaurereL L Ueher Alter und Ursprung der Freimau- 
rerei, Periodische Blatter, 1872, p. 427 sqq. — Hergen- 
rether, K. G. T. 11. Fer, VIII Cap. I et III, ac notae 
litterariae ad varias quaestiones spectantes in Tomo III 
(ed. 1.), ubi et auctores qui de iis tractarunt, magna cepia 
citatos invenies. 



I. 
I>e F&ntificibu8 saeculi XVIII* 

Temporum 4. Ut Romanorum Pontificum conditio qualis fuerit 

saeculo decimo octavo melius intelligatur , pauca de statu 
rerum saeculis decimo sexto et decimo septimo recolere 
juvabit. Obtinuerant Pontifices, uti exposuimus, inde a 
temporibus s. Pii V, iterum permagnum et salutarem in- 
fluxum socialem in regna catholica et principes, ita qui- 
dem ut hi quoad mutuas suas relationes, quoad bellum 
et pacem, quoad dispositiones varias in territoriis suis 
Pontificibus multum deferrent, eorum amicitiam sibi con- 
ciliare studerent, atque pro viribus Ecclesiam protegerent. 
Pontifices vero etiam principibus, quum eos in religionem 
bene animatos conspicerent , non mediocrem influxum in 
res Ecclesiae suis in regnis concesserunt, ac generatim ut 
principum potestas firmaretur multum contribuerunt. Certe 
ex mutuis istis relationibus interdum Ecclesiae etiam in- 
commoda proveniebant ; ita influxum valde molestum gu- 
bernia in electione RR. Pontificum exercere studebant, et 
passim jura Ecclesiae violabant auctoritatemque inde 
bitam ipsis in res religionis exercebant. 

5. Post magna discrimina praevaluerat paulatim in 
Europa causa catholica, et initio saeculi deeimi septimi 
praeponderantia ejus supra Protestantismum firmata erat. 
Antiqua autem perdurabat simultas inter Galliae reges et 



De Pontificibus saeculi XVm. 381 

familiam Habsburgiae, quae eo tempore tum in Austria, Gaiua et 
tum in Hispania, Belgio, Italia meridionali rerum summam 
tenebat. Simulatque Gallia sub Henrico IV splendorem 
et robur recuperavit, etiam recruduerunt discordiae et 
lites antiquae. Oppugnationem domus Austriacae et po- 
tentiae ejus, Galliae reges eorumque ministri exinde fere 
ut negotium suum praecipuum habuere, vel quod ad secu- 
ritatem Galliae stabiliendam et pericula removenda hanc 
oppugnationem necessariam esse opinarentur, vel quod 
hac ratione dominationem suam extendere vellent.-. Ma- 
xime vero dolendum fuit, quod ista in lucta unice utili- 
tatem politicam prae oculis haberent, religionis vero de 
trimenta parum curarent, ita ut ad deprimendam poten- 
tiam Austriacam non vererentur foedera cum gubemiis^ 
haereticis inire, imo etiam Turcarum subsidiis uti. Theo- 
retice quidem rem politicam et rem religiosam separare 
studebant ac fingere, religionis catholicae nulla esse in 
istis bellis discrimina, imo eam promoveri; sed pracHce 
summa detrimenta societati catholicae ex ista politica fal- 
laci provenerunt.^) 

6. Romani Pontifices pro viribus studebant pacem 
inter adversarios istos conservare vel restituere. Ex rerum 
conditione autem per se proveniebat, ut in unam alteramve 
partem magis inclinarent, indeque protectionem praecipuam. 
Catholicismi quaererent. Usque in finem saeculi decimi 
sexti, uti vidimus, Romae pravaluit Hispaniae influxus eo 
vel magis, quod Gallia bellis civilibus turbaretur, et Phi- 
lippus II, rex cathoHcus, praecipuus ab omnibus haberetur 
defensor religionis. Clemens VIII ejusque successores 
Paulus V et Gregorius XV influxui exclusivo Hispanorum 



^) Jam diximus in Dissertatione de Jansenismo , quantopere muK 
torum in Gallia mentes hac in re turbatae fuerint. De Cardinali 
Richelieu scribit Eapin: „11 avait 6te choisi de Dieu pour humilier 
rorgueil de la maison d'Autriche, qui cherchait h devenir la maitresse 
du monde et k 61ever son empire sur les d6bris du royaume de France 
et des autres monarchies de la chretiente." Histoire du Jansenisme^ 
(M6m. T. I.) L. X. p. 400. 



vanae. 



382 XLII. De statu Ecclesiae saec. decimo octavo. 

^^"5i!-l^*^ se subtraxerunt, sed magna cum soUicitudine ac felici 
successu unionem et concordiam procurarunt inter GalloB 
et Austro - Hispanos. Restauratio catholica eo tempore 
favente ista concordia etiam in Germania progressus fecit 
amplissimos, et Ferdinandus II Imperator ad eam per- 
venit potestatem, ut in tota Germania tum antiqui Im- 
perii majestatem post Carolum V multum imminutam, 
tum rem catholicam restaurare cogitaret. Fastigium glo- 
riae et potentiae attigerat anno 1629, quando die 6** Martii 
Edictum restitutionis promulgavit, ut videlicet restituerentur 
omnia bona et territoria Ecclesiae ex tempore pacis reli- 
gionis Passaviensis (1552) erepta. Sed infelicissima lucta 
eo tempore iterum inter GalHam et Austriam exorta est. 
Gallis videlicet ista amplitudo potentiae Austriacae tum 
in Germania tum in Hispania invisa fuit, atque etiam 
Italos eadem de sua independentia sollicitos reddidit. Con- 
flictus novi occasio fuit mors ducis Mantuani, qui quum 
sine prole decessisset, successorem ex jure habuit ducem 
Nevers-Gonzaga ex familia regia Galliae. Quamvis nec 
Imperator nec rex catholicus videantur ejus successionem 
voluisse inhibere, tamen quum princeps diffidentia motus 
sua agendi ratione jura suprematiae Imperatoris laederet 
et Hispanos offenderet, lucta exarsit, cui mox Galli et 
etiam Urbanus VIII Pontifex se miscuere. 

7. Urbanus VIII (1623 — 1644) videlicet eo tempore 
apertius Gallorum amplexus est partes, ac minori favore 
domum Austriacam prosecutus est. Timebat enim inde- 
pendentiae Italiae atque Sedis Romanae, eo vel magis, 
quod ex indole sua ad res publicas regnorum animum 
multum intendebat; simul vero Gallis amicus erat. In eo 
regno scilicet ut Pontificis minister diutius versatus et magno 
in honore habitus erat, ac Ludovicus XHI Gallorum rex 
et regina Anna Austriaca pietate erant insignes. — Ex 
adjutorio porro a Gallis praestito adversariis Ferdinandi, 
etiam Protestantibus, calamitates non modicae Catholicismo 
in Germania exorta sunt. — Quum igitur Urbanus VIII 
minori favore Ferdinatidum II prosequi videretur, vehe- 
mentiores reclamationes ex parte Oratorum Imperatoris 



De Pontificibus saeculi XVIII. 383 

et regis catholici, ac plurium Cardinalium factae 8unt. 
Ac Pontifex simulatque vidit, non agi tantum de rebus 
politicis, uti sibi persuasum habuerat, sed rem catholicam 
in Germania periclitari, eam tueri pro viribus nisus est, 
praevaluerant tamen magnopere adversarii Imperatoris, Pro- 
testantes. 

8. Quando demum post bellum triginta annorum P"c we«t- 
pax Westphalica conclusa est (a. 1648), non exigua detri- 

menta catholicae rei illatae sunt. Imprimis pax Augu- 
stana, quam a. 1555 Carolus V cum Protestantibus con- 
fecit^ confirmata est et ad Calvinistas quoque extensa, 
atque in universum perfecta Catholicorum , Luiheranorum 
et Calvinistarum aequalitas, tum in religionis negotio tum 
in rebus politicis et civilibus decreta. Constitutum est, 
ut in omnibus locis extra terras Austriacas ea religio 
publicum exercitium conservaret, quae illud obtinebat 
die 1® Januarii a. 1624, utque omnes ecclesiae, epis- 
copatus, abbatiae, capitula, coUegia, monasteria cum suis 
juribus et bonis, essent eorum, sive Protest^ntium , sive 
Catholicorum, apud quos erant eadem die 1® Januarii a. 
1624. In ecclesiis et capitulis mixtis, in quibus alii vete- 
rem, alii novam religionem profitebantur , decretus est 
aequalis titularium et canonicorum utriusque religionis 
numerus. Praeterea compensandorum sumptuum bellico- 
rum causa, plures episcopatus cum abbatiis in ducatus et 
principatus saeculares conversi et principibus haereticis 
concessi sunt. Qui principes religionis catholicae reliquias 
in illis terris superstites brevi tempore deleverunt. Quam- 
vis Nuntius pontificius Fabius Chigi negotiis pacis trac- 
tandis adesset, tamen religionis catholicae commodis pro- 
videre non potuit. Innocentius X, qui Urbano VIII suc- 
cesserat, contra pacis conditiones merito reclamavit, eam- 
que ad posterorum memoriam edito diplomate improbavit. 
Verumtamen pax Westphalica recepta est, et deinceps in 
societate Europaea jus publicum seu systema politicum 
constituit. 

9. Auctoritas pontificia ejusque influxus in societa- 
tem per hos eventus diminuta sunt ; Protestantium potentia 



snccessores. 



384 XLII. De statu Ecclesiae saec. decimo octayo. 

exinde magis magiBque in Germania aucta est usque ad 
tempora nostra; Imperatoris potestas vigore et splendore 
valde decrevit. Ipsi autem Imperatores ex familia Au- 
striaca^ quamvis plerique viri pii essent^ jam cessarunt tanto 
fervore, uti Ferdinandus II fecerat, Catholicismum prote- 
gere, sed ad sustentandum regnum suum passim poUHcam 
utilitariam Gallorum secuti sunt, et maxime foederibus 
cum AngHs et Batavis res suas defendere studuerunt. 
Hispania quoque eo tempore multum antiquae potestatis 
amisit; Gallia vero praeponderantiam paulatim interregna 
catholica obtinuit, quin tamen inde Catholicis extra Gal- 
liam fructus salutares provenirent. Sic versus medium 
saeculum decimum septimum status rerum in Europa valde 
mutatus est. 
^'*>a^* vm 10. Post mortem Urbani VIII tendentia quaedam 

Romae inter Cardinales oborta est, ut\ Pontifex eligeretur 
Qallorum partibus non plane devotus, atque sic Innocen- 
tiu8 X Pontifex creatus fuit, quamvis factio Gallica eidem 
eligendo se opposuisset. Tum ipse tum ejus successor 
Alexander VII tendentias Hispaniae et Austriae faventes 
sequebantur, eo vel magis, quod praeponderantia Gallorum 
periculosa appareret; atque hi Pqntifices Gallorum regi 
ac gubernio, praecipue Mazzarino Cardinali, minus grati 
erant. Hinc facilius etiam simultates et controversiae 
ortae sunt, et per superbiam Ludovici XIV auctoritas 
pontificia nova subiit detrimenta. Clemens IX erat quidem 
Gallis acceptus, sed ejus pontificatus brevis fuit, et pax 
in negotio Jansenistarum conclusa ob fraudes illorum sec- 
tariorum pro auctoritate pontificia habuit sua pericula. Cle- 
mens X et Innocentius XI iterum potius Austriae et His- 
paniae partibus favorem praestiterunt ; Ludovicus XIV 
vero, uti ipsi haec independentia Pontificum displicebat, 
ita arbitrario modo in Gallia jura Ecclesiae violabat. Ea- 
dem defendit, uti vidimus, cum vigore intrepido Inno- 
centius XI, regisque temeritatem fregit. Quamvis Ak- 
xander VIII Gallis gratus esset et conciliationem valde 
desideraret, dignitatem tamen pontificiam strenue tuitus 
est, et sacrae Sedis jura contra Declarationem Cleri Gal- 



De Pontificibus saeculi XVIII. 386 

licani et regaliae extensionem vindicavit. Post mortem 
ipsius obsecuti sunt Cardinales Gallorum desideriis, ut 
eligerent Innocentium XII (Pignatelli) virum ad pacem et 
concordiam pronum; sed etiam ipse eam non concessit, 
nisi post retractationem et satisfactionem convenientem 
Sedi Apostolicae exhibitam. 

11. Sic revera hi Pontifices omnes pro viribus auc- 
toritatem suam fortiter et prudenter tuiti sunt. Eventus 
tamen varii illi quos innuimus , et tendentia continua gu- 
bernii Gallorum ut Romanos Pontifices vexaret, auctori- 
tati S. Sedis haud mediocri praejudicio fuerunt. Quod 
impugnaretur S. Sedes ex parte gubernii et Cleri Gal- 
licani, quodque tanto labore se defendere cogeretur, jam 
signum erat, reverentiam in Sedem Apostolicam diminutam 
esse. Nec reparatio plane completa satisque solemnis fuit. 
Satisfactio enim ex parte Cleri et regis praestita charac- 
terem habebat multo minus publicum quam Declaratio, 
perrexerunt Galli tueri doctrinam in Declaratione conten- 
tam, perstitit pariter extensio juris regaliae ad omnes 
ecclesias Galliae. Prudentissime tamen censemus egisse 
Innocentium XII iu illis adjunctis, quod concordiam inter 
Sedem Apostolicam et Galliam modo exposito restitueret, 
neque ad severam justitiae normam omnia libraret et po- 
stularet. Quum vero eo tempore Ludovicus XIV jam 
vitam ageret plane christianam et Ecclesiae addictissimum 
se praeberet^ etiam tendentia Gallis opposita Romae mu- 
tata est. Mortuus est Innocentius XII die 27 o Septembris 
a. 1700, quum Romae Jubilaeum magnum celebraretur. 

12. Clemens XI {b,. 1700 — 1721), antea Joannes Fran- 
ciscus Cardinalis Albani, die 23 o Novembris a. 1700 in 
Pontificem electus est, quum haberet annos quinquaginta 
et unum. Difficultates multiplices pontificatus sui veluti 
praesentiens per tres dies summam dignitatem declinare 
studuit; postremo tamen votis Cardinalium cessit. Vir 
fuit pietate, eruditione, animi constantia plane insignis, 
qui summo cum labore summaque sollicitudine Ecclesiam 
per multos gubernavit annos quibus plurima acciderunt 
adversa, ita ut non obstaute praestantia Pontificis, aucto- 

Jiingmannf Dlssertationes. Tom. Vll. 25 



lunoceii- 
tius XII. 



386 XLII. De statu Ecclesiae saec. decimo octavo. 

ciemens XI. pitas S. Sedls et reverentia principum in eam detrimenta 
pateretur. Multae ipsi difficultatea ex parte prindpum ob 
quaestiones politicas obvenerunt. Gravate tulit merito Pon- 
tifex a. 1700 Fridericum, electorem Brandeburgicum, ex 
Imperatoris Leopoldi I et principum consensu Borussiam 
in regnum erexisse sibique insignia et titulum regis sum- 
sisse. Factum hoc tanquam injuriosum Apostolicae Sedi 
et Ordini Teutonico, ad quem antiquo jure Borussia per- 
tinebat; in Cardinalium consistorio et in litteris ad chri- 
stianos principes improbavit. Sed frustra. — Aegre tuHt 
pariter, dignitatem electoris Imperii concessam duci Han- 
noverano, Protestanti, et Imperii consultum ea de re datum 
ceu religioni catholicae et Apostolicae Sedis juribus ad- 
versum improbavit 

13. Sed summa incommoda Pontifici obvenerunt ex 
dissidiis inter domum Austriacam et Borbonicam, quae 
orta sunt quando post mortem Caroli II de successione 
in regno Hispaniae lucta exarsit, qua tota Europa agitata 
fuit. Clemens XI visus est favorem praestare Philippo V 
Ludovici XIV nepoti, qui jus sibi vindicabat ad Hispa- 
niae regnum, eumque ut regem agnovit. Id vero aeger- 
rime tulerunt Imperatores Leopoldus I, qui jura filii sui 
Caroli III ad coronam Hispaniae tuebatur, et post mortem 
Leopoldi Josephus I Caroli frater. Copiae Imperatori& 
Neapolim tendentes vel inde redeuntes in provincias diti- 
onis Pontificiae irruerunt, easque oneribus et tributis gra- 
varunt; Imperator etiam omne jus feudale in ducatus 
Parmae et Placentiae Pontifici denegavit, hasque civitate& 
et Comaclum Imperii feuda esse contendit. Pontifex ad- 
monitionis et comminationis via frustra tentata, jura sua 
armis defendere constituit. Sed a. 1709 quum copiae 
Imperatoris Josephi I jam Romae imminerent, Clemens XI 
coactus est ad pacem ineundam; praeter alias conditiones 
etiam ea adfuit, ut Carolum JII tanquam Hispaniae regem 
agnosceret. Clemens necessitati ineluctabili cedens assen- 
sit, salvis tamen alterius juribus, ad normam videlicet 
Constitutionis Clementis V caventis : Si quem Sumnms Pon- 
tifex 8ub titulo cujuslibet dignitatis ex certa scientia, verboy 



De Pontificibus saeculi XVIII. 387 

constitutione vel liUeris nominet, honoret, seu quovis alio i^i^ficuitatea 

7 7 « 7* • «77 • 7 Pontificatus. 

modo tractety per hoc %n aignitate lUa ipsum approbare non 

intelligatur aut quidquam ei trihuere novi juris. Nihilominus 

Philippus V hac de re vehementem indignationem con- 

cepit, et variis modis Pontificem vexavit^ Oratorque Gallus 

Romam dereliquit. Quum vero tandem a. 1713 Ultrajecti 

pax concluderetur quae anno sequente Rastadii confirmata 

est, non solum nulla ratio habita est Pontificis tanquam 

arbitri inter principes, sed etiam de Sicilia et Sardinia 

S. Sedis feudis pro arbitrio ac Pontifice non consulto dis- 

positum fuit. Eadem ratione pariter quoad ducatum Parmae 

et Placentiae, feudum S. Sedis, seposita omni in Roma- 

num Pontificem reverentia, principes egerunt. Sic factum 

est, ut auctoritas illa quam Pontifices in rebus politicis, 

praesertim in simultatibus inter domum Austriacam et 

reges Galliae exercuerant, penitus concideret, imo etiam 

influxum suum politicum in res Italiae Pontifices amitte- 

rent. Interim vero influxus regnorum acatholicorum Ang- 

liae, Bataviae et principum protestantium in Germania 

quoad res publicas multum crevit. 

14. Etiam quoad jurisdictionem ecclesiasticam tum 
Clementi XI tum successoribus ejus principes usurpatio- 
nibus suis plurimas crearunt molestias. Haec enim ten- 
dentia invaserat principes, ut jura S. Sedis non agnosce- 
rent, sibique in territoriis suis Ecclesiam magis magisque 
subjicerent. Tali modo simul vindictam quamdam viden- 
tur voluisse sumere, quando Pontifices minus ipsis grati 
erant. Sic cum Imperatore Josepho I litigia habuit Cle- 
mens propter jus primarum precum. Vindicabat sibi Im- 
perator ex antiqua consuetudine jus nominandi ad primum 
beneficium, quod post susceptum ab ipso gubernium in 
capitulis vacaret. Pontifex postulabat, ut Indultum ipsiu& 
ab Imperatore peteretur; id vero Josephus I facere recu- 
sabat, unde litigium molestum exortum est. Tandem 
Imperator aliquatenus cessit, petens a Pontifici, ut ipsi 
orane id indulgeretur, quod majoribus suis concessum 
fuerat. — De Monarchia Sicula pariter Clemens graves habuit 
difficultates. Quum enim Victor Amadeus Sabaudiae dux 

25* 



388 XLII. De statu Ecclesiae saec. decimo octavo. 

Difficuitates constltutus essct siue consensu Pontificis rex Siciliae (feudi 
S. Sedis.), hic rex etiam sibi vindicavit pnvilegia nomme 
Monarchiae Siculae designata, quibus nisi reges Siciliae 
supremum tribunal ecclesiasticum in regno isto constitue- 
bant.^) Pontifex ei restitit, et censuris ecclesiasticis, ex- 
communicatione et interdicto sua jura defendit. Sed rex 
ter mille sacerdotes, qui BuUis Pontificis obsequium prae- 
stabant, e regno ejecit. Sopita est lis quando a. 1719 
Sicilia potitus est Imperator CarolusVI; attamen quaestio 
de illis privilegiis decisa non fuit. — Jura Ecclesiae etiam 
contra reges Lusitaniae et Hispaniae Clementi vindicanda 
fuere; Nuntiique ipsius ibidem identidem irreverenter ha- 
biti sunt. — Quantas quoad negotium Jansenismi difficul- 
tates in Gallia Pontifex expertus sit jam exposuimus; 
molestae quoque acciderunt controversiae continuatae de 
ritibus Sinensihus et Malabaricis , quae inter missionarios 
et theologos agitabantur. 

15. Transierunt igitur anni pontificatus Clementis XI 
inter plurimas amaritudines, ac perpetuam hic debuit susti- 
nere luctam, ut auctoritatem et dignitatem S. Sedis contra 
ipsos Ecclesiae filios defenderet. Non Pontificis culpae, sed 
tristibus temporum circumstantiis adscribendum est, quod 
nihilominus haec auctoritas in dies detrimenta subiret. Omnes 
enim auctores conveniunt, indefesso labore Clementem XI 
officio suo functum esse; inveniuntur tantum qui dubia 
emittunt, utrum spectato iugenio et charactere ingentibus 
difficultatibus superandis par fuerit ipse.^) Multa et prae- 
clara opera hujus Pontificis hic ulterius prosequi non vacat. 
Fama celeberrimus et meritis gravis ipse pissime obiit die 
190 Martii a. 1721.») 



*) Cfr. Dissert. Tom. V. Diss. XXII. n. 53 sqq. — Wouters Hist. 
eccl. T. m. p. 209. 

2) Cfr. Ranke, Hist. de la Papaut6 etc. T. IV. L. Vni. §. XVII. 

^) De Clemente XI consuli possunt: Clem. XI opera, Romae 1722.— 
Lafitau, La vie de Clement XI; Padoue 1752. — Polidoro, Libri VI de 
vita et rebus gestis Clementis XI. Urb. 1724. — Rebuilet, Hist. de 
C16ment XI. Avignon 1752. 



De Pontificibus saeculi XVIII. 



389 



16. Innocentius^ XIII (a. 1721—1724). — Post Cle- 
mentem XI die 8^ Maii in Pontificem electus est Inno- 
centius XIII, antea Michael Angelus de Comitibus (Conti) 
Romanus, n. a. 1655. Praeter claritatem generis, ex quo varii 
Pontifices e. g. Innocentius III et Gregorius IX prodiere, 
munera quoque domi forisque gesta eum supremo honore 
dignum reddebant. Prudenti consilio rexit Ecclesiam ; ten- 
dentiae autem principum ad usurpanda jura Pontificis con- 
tinuabant. Accepit tamen ab ipso Carolus VI investitu- 
ram utriusque Siciliae, adeoque practice feudum S. Sedis 
illud regnum esse agnovit. Sed frustra protestationem 
emisit Innocentius, quum Imperator ducatum Parmae et 
Placentiae destinaret Carolo regis Hispaniae filio. — Gu- 
bernii Gallici instantia adactus est, ut quamvis invitus 
dignitatem cardinalitiam conferret Gulielmo Dubois mini- 
stro Philippi Aurelianensis administratoris regni Galliae, 
viro parum digno. Qua de re pius Pontifex conscientiae 
angores passus esse dicitur. Quum vero optime de hoc 
Pontitice adhuc fideles sperarent, praemature e rebus hu- 
manis abreptus est die 7^ Martii a. 1724. 

17. Benedictus XIII (a. 1724—1730). — Post Inno- 
centii XIII obitum suffragantibus omnibus Cardinalibus 
die 29® Maii a. 1724 Pontifex renuntiatus est Bene- 
dictus XIII, antea Vincentius Maria Ursinus O. P., vitae 
sanctimonia et zelo pro domo Dei conspicuus, quamvis 
optima omnia maximique momenti quae pro Ecclesiae 
utilitate perficere cogitaret, defectu virium et propter dif- 
ficultatem temporum exequi non potuerit. Celebris est 
synodus Romana provincialis, quam cum Cardinalibus et 
multis episcopis anno 1725 celebravit. Ab Imperatore 
Carolo VI ipse recepit civitatem Comaclum, quae septem- 
decim annis a copiis caesareis occupata fuerat. Cum eo- 
dem Carolo litem de Monarchia Sicula composuit, conce- 
dens Imperatori judicem ecclesiasticum pro tertia instan- 
tia, causas vero majores Sedi Apostolicae reservans. Sic 
identidem litigia inter Romanum Pontificem et principes 
ea ratione composita fuerunt, ut Sedes Apostolica id quod 
principes postulabant magna parte largiretur, dummodo 



luDocen- 

tius xm. 



Benedic- 

tus xm. 



390 XLn. De statu Ecclesiae saec. decimo octavo. 

Difficuitates j(j haberent ut concessionem a Sede Apostolica ipsis 
factam. Sed principes frequenter persistebant in eodem 
spiritu usurpationis et arrogantiae, et mera quadam forma 
quae Sancta Sedes concedebat recipiebant, ita ut etiam 
sic auctoritas Sedis Romanae detrimenta pateretur. — Arbi- 
trario modo ab Imperatore, Carolo principi e secundis 
Philippi V cum Elisabetha Farnesia nuptiis primogenito, 
successio Parmae et Placentiae, quas Farnesii principes 
beneficiario jure ab Apostolica Sede tenebant, adjudicata 
est. Quapropter Pontifex in consistorio coram Cardina- 
libus Apostolicae Sedis jura in Parmam et Placentiam 
contestatus est. — Benedicto XIII grave quoque ortum est 
dissidium cum Joanne V rege Lusitaniae. Quum videlicet 
rex petiisset, ut Nuntius Bichi ex aula Ulyssiponensi avo- 
catus purpura cardinalitia ornaretur, Pontifex propter 
graves rationes hoc denegavit. Tunc rex iratus omnem 
cum terris Romanis communicationem sustulit. Concordia 
restituta est demum sub Benedicti successore Clemente XD, 
qui Nuntium illum Bichi in oonsistorio Cardinalem creavit. 
18. Gravior etiam simultas fuit cum Victore Amadeo 
rege Sardiniae. Is quippe, quando non erat nisi dux 
Sabaudiae, nixus privilegio quod Nicolaus V a. 1451 
Ludovico Amadeo duci Sabaudiae concesserat, nimirum 
ut in ejus terris beneficia majora quae vocant consisto- 
rialia non conferrentur, nisi habitis prius per Pontificem 
intentione et consensu ducis de personis idoneis, sibi jus 
asseruit episcopatus, abbatias et alia beneficia conferendi 
in Sabaudia, Pedemontio aliisque terris, quarum imperium 
tenebat. Contra haec et alia a duce adversus Ecclesiae 
immunitatem et Pontificis auctoritatem gesta et decreta, 
fortiter restiterat et reclamaverat Clemens XI ; unde magna 
orta erat inter hunc Pontificem et ducem dissensio, quae 
neque sub Innocentio XIII Clementis successore compo- 
sita est. Quum idem dux a. 1720 ab Imperatore Carolo VI 
rex Sardiniae creatus, Pontifici qui Sardiniae insulam 
Romanae ecclesiae feudum vindicabat, hominium praestare 
nollet, et quarumdam civitatum, quas in Pedemontio ut 
feuda pontificia possidebat, dominium supremum sibi asse- 



De Pontificibus saeculi XVIII.» 391 

reret, dissidia aucta sunt, et omnis utrumque communi- 
<jatio interrupta est. Cum Romani Pontifices durante dis- 
cordia eos quos rex ad beneficia in Sardinia et caeteris 
«uis terris nominarat, confirmare noUent, multi episcopatus, 
abbatiae et alia beneficia ibidem vacabant. Benedictus XIII 
omnia, sed frustra tentavit, ut regem a praetensis juribus 
reduceret. Demum a. 1727 cum eo conventionem iniit, 
qua praeter alia nominatio ad episcopatus, ad abbatias 
et alia beneficia regi concedebatur. Mox tamen sub Cle- 
mente XII discordia resuscitata est. — Vides, continuis 
principum usurpationibus quoad res Ecclesiae hac aetate 
Pontifices vexatos fuisse, ac non nisi aegre omnimodam 
rebellionem per concessiones et conventiones esse impe- 
ditam. — Quae sub Benedicto XIII in negotio Jansenismi 
evenerint, jam vidimus. Illud egregio huic Pontifici 
infaustum accidit, ut in rebus administrandis fiduciam 
haberet in aliquot viros minus dignos et maxime in Nico- 
laum Coscia, quem ex Benevento secum Romam adduxit 
Oardinalemque creavit. Is vero, vir avarus et hypocrita, 
in negotiorum administratione Pontificis favore et fiducia 
omnino abusus est. A Clemente XII in judicium vocatus 
condemnatus fuit, ut per octo annos custodia detineretur 
in castello s. Angeli, et quadraginta millia ducatorum pro 
restitutione solveret. Mortuus est Benedicius XIII die 21® 
Februarii a. 1730 quum esset octoginta annorum. 

18. Clemens XII {si. 1730 — 1740). — Successor Bene- ciemensxii. 
dicti XIII post quinque fere menses, nimirum die 12® Julii 
electus fuit Clemens XII Florentinus ex illustri Corsino- 
rum familia, antea appellatus Laurentius Cardinalis Epis- 
copus Tusculanus. Natus erat die 7® Aprilis a. 1652 adeo- 
que jam septuaginta et octo annos habebat, quando sum- 
mam dignitatem adeptus est. Magna tamen cum sollici- 
tudine pontificatum gessit, multaque fecit praeclara pro 
religionis et Ecclesiae utilitate. Sed ea hic enumerare 
non vacat, quum id praecipue nobis propositum sit, ut 
ostendamus, quomodo Pontificibus hoc tempore principes 
et gubernia continuas creaverint difficultates eorumque 
jura invaserint. Id igitur etiam sub Clemente continuatum 



392 XLII. De statu Ecclesiae saee. decimo octayo. 

est. Facilius quidem bonoque successu composita sunt 
dissidia quaedam cum magistratu Lucernensi, qui jura 
Nuntii pontificii violaverat, sed molestissima fuerunt litigia 
cum aliis guberniis Sardiniae^ Hispaniae et Galliae. 
Ejus gesta. 20. Quum Victor Amadeus a. 1730 regnum Sar- 

diniae cessisset filio suo Emmanueli, Clemens XII ad no- 
vum regem misit legatum, ut rescissa conventione memo- 
rata, de qua inter Victorem Amadeum et Benedictum XIII 
convenerat , de constituenda stabili concordia ageretur. 
At legatus Pontificis in Sardiniam non fuit admissus; eo- 
demque tempore Orator regis Roma discessit. In hoe 
negotio Clemens XII Cardinalium sententiam postulavit, 
qui omnes unanimiter responderunt , praefatam conventio- 
nem non esse servandam, quod cousueta solemnia in ea 
fuissent praetermissa, et praesertim quod non satis edocto 
Benedicto XIII paucorum tantum arbitrio fuisset confecta. 
Quibus perpensis, Clemens XII conventionem illam resci- 
dit; propensissimum tamen se praebuit ad novam cum 
rege Sardiniae concordiam sanciendam. Inde acerbiores 
lites regem inter et Pontificem secutae sunt. Demum 
inter regis legatum et Pontificis Cardinales delegatos Romae 
de componendis controversiis actum est, jamque spes erat 
fore ut concordia restitueretur, quum Clemens XII e vivis 
raptus est. Ejus vero successor Benedictus XIV a. 1741 
dissensiones sustulit regi concedens, ut ad episcopatus alia- 
que beneficia viros designaret, et feuda pontificia nomine 
vicariatus Apostolicae Sedis possideret ea conditione, ut 
quotannis ad Cameram Apostolicam mitteret calicem au- 
reum mille aureis aequivalentem. 

21. Carolus princeps ex familia Borbonica Hispa- 
niae oriundus, a. 1732 ducatum Parmae et Phicentiae 
occupavit, spretis juribus Romani Pontificis in istud feudum 
S. Sedis. Mox Carolus etiam Neapolim et Siciliam, quae 
a S. Sede Carolo VI Imperatori ut feudatario concessae 
erant, expugnavit, et per pacem Vindobonae a. 1735 
conclusam in hac possessione confirmatus est. Jura 
antiquissima R. Pontificis in ista feuda Ecclesiae flocci 
pendebantur ; quum vero Clemens XH auctoritatem suam 



De Pontificibus saeculi XVIII. 393 

vindicare niteretur, et Nuntiuin ex Hispania avocaret, 
gubernia Hispaniae et Neapolis Pontificem variis molestiis 
et injuriis affecerunt iisque se junxit gubernium Galliae. 
Ita universim principes stirpis Borbonicae turpiter Eccle- 
siam vexare, ac vilipendere majestatem Romani Pontificis 
illa aetate non erubuerunt^) — Per Constitutionem In 
eminenti Clemens XII die 28^ Aprilis a. 1738 damnavit 
societates Massonum et sub poena excommunicationis 
ipso facto incurrendae prohibuit, quominus aliquis iis 
associaretur. — Obiit hic Pontifex plenus dierum die 
6^ Februarii a. 1740. Optimam sui reliquit memoriam, 
ejusque ingenium, mansuetudinem ^ zelum auctores lauda- 
verunt. Senectus tamen provecta aliaeque infirmitates 
impedimento fuerunt, ut pleno vigore gubernio Ecclesiae 
incumbere posset. Quum enim podagra detineretur et 
fere usque ad caecitatem caligarent oculi ejus, coactus 
est administrationem negotiorum ecclesiasticorum magna 
ex parte aliis committere. 

22. Benedictus XIV (a. 1740—1758). — Post mortem B«°«di<^- 

tiis XIV. 

Clementis XII habitum est conclave Cardinalium satis 
longum et molestum, ac tandem sex mensibus elapsis, die 
17o Augusti a. 1740 evectus est in Sedem Apostolicam, 
Benedictus XIV, antea appellatus Prosper Lambertini, 
Cardinalis Archiepiscopus Bononiensis. Natus ipse est 
Bononiae die 13^ Maii a. 1675, eumque singulare inge- 
nium, eximia s. Theologiae, ss. Canonum et Historiae 
ecclesiasticae scientia et res praeclare gestae tanto honore 
dignum reddebant. Reipsa hujus Pontificis miram erudi- 

^) Scribit a. 1737 Aloysius Mocenigo Orator Venetus in sna Eela- 
tione: „Je ne puis le nier, c'est nne situation 6minemment fausse que 
celle oti tons les gonvemements catholiqnes sont imp1iqu6s dans de si 
grands differends avec la Conr de Eome, que Pon ne pent imaginer 
aucnne r^conciliation qui ne doive blesser cette Cour dans la force vitale 
de son existence. Qne ce soit le resultat d^ne plus grande diifusion 
des lumidres comme tant de gens 1'admettent, ou d'nn esprit de vio- 
lence contre les plus faibles, il est certain qne les princes marchent d, 
grands pas vers la spoliation de tons les droits temporels de la pa- 
paut6." — Relazione di Roma 16 Apr. 1737. — V. Ranke, Papes, T. 
IV. L. VUI. §. 16. 



gesta. 



394 XLII. De statu Ecclesiae saec. decimo octavo. 

tionem plurima scripta demonstrant, inter quae eminent 
ea quae sunt de Beatificatione et Canonizatione Sancto- 
rum, de Festis Christi et Deiparae, de Synodo dioecesana, 
Institutiones ecclesiasticae , epistolae encyclicae, Consti- 
tutiones et Brevia, quae omnia amplissima implent volu- 
mina. Nihil est in christiana ethica, in jure canonico, in 
disciplina ecclesiastica tam arduum, tam controversum, 
tam reconditum, quod non eruditissime explanarit ipse et 
definierit; adeo ut ex ejus libris episcopi, theologi, cano- 
nistae et ecclesiastici singuli rerum agendarum regulas 
percipere queant.^) Inter Pontifices saeculi decimi octavi 
certe Benedictus XIV prae caeteris celeberrimus fuit; eru- 
ditione rerum sacrarum plurimos omnium temporum 
superavit. 
pontificis 23. Hic Pontifex in negotiis Ecclesiae ac religionis 

permulta sapientissime ordinavit, tum ad digne obeundum 
cultum divinum, tum ad restaurandam disciplinam eccle- 
siasticam. Sed singula prosequi nobis non vacat; suffi- 
ciet ut de Benedicto XIV pauca dicamus pro scopo qui 
nobis propositus est, videlicet quoad negotia quae habuit 
cum variis orbis guberniis. Generatim hic Pontifex magna 
usus est moderatione, pacisque studiosissimus non cum 
rigore Ecclesiae jura vindicavit, sed cum variis imperan- 
tibus civilibus Concordata et Conventiones iniit ad compo- 
nendas discordias ortas inter eos et Romanam Curiam. Ea 
ratione felici cum successu tempore pontificatus sui con- 
cordiam quamdam ac pacem cum gubemiis pluribus ob- 
tinuit, qua in re, uti videtur, aliquid etiam tribuendum 
est singulari ingenii et eruditionis famae quae Benedicto 
personalem honorem et reverentiam conciliabat. Quod 
vero nimius fuerit in ista moderatione nimiasque conces- 
siones fecerit principibus, ita ut audaciores facti postea 
Ecclesiae jura magis laeserint, immerito asseri censerem, 
quamvis aliqui ita existiment.^) 



>) Cfr. Wouters, H. E. t. HI. p. 260. 

^) Caute hac de re Feller, Dict. hist. : „La mod6ration, requite. 
Tesprit de paix ont 6t6 Tame de son gouvernement. Son pontificat fnr 



De Pontificibus saeouli XVIir. 395 

24. Iniit Benedictus XIV a. 1740 conventionem cum ^f^®- 
Joanne V rege Lusitaniae, cui jus fecit nominandi in ter- gesta. 
ritoriis suis episcopos et abbates; anno 1741 cum Carolo 
rege utriusque Siciliae, cui viginti sex episcopatus confe- 
rendos concessit. Praeterea inter Carolum et Pontificem 
convenit, ut tribunal erigeretur e praeside clerico et qua- 
tuor assessoribus , duobus clericis a Pontifice et duobus 
laicis a rege designandis, compositum, quod certas aliquas 
causas definiret et observationi eorum de quibus conve- 
nerat inter partes invigilaret. — Eodem anno Bene- 
dictus XIV Concordatum fecit, uti jam diximus, cum 
Carolo Emmanuele rege Sardiniae; anno 1753 pariter cum 
Ferdinando VI rege Hispaniae, eique jus quo Romani 
Pontifices per octo menses ad beneficia episcopatibus 
minora nominabant et vacantium episcopatuum fructus 
percipiebant, cessit ea lege, ut isti fructus dispensarentur 
secundum Canonum statuta. Sibi tamen ut jura ponti- 
ficia exprimeret quinquaginta duo beneficia reservavit, et 
rex ad resarcienda detrimenta quae ex renuntiatione pa- 
tiebatur Curia Romana, Pontifici certam summam pecuniae 
concessit. — Anno 1751 Benedictus XIV exstinxit patri- 
archatum Aquileiensem , ut coUisiones sedaret quae inter 
regimen Venetianum et Austriacum ortae erant. Quoniam 
videlicet patriarcha suam sedem in ditione Veneta habe- 
bat, ejus autem dioecesis etiam in territorium Austriacum 
extendebatur , conventum fuerat, ut patriarcha alternis 
vicibus modo ex clero Austriaco, modo ex Venetiano eli- 
geretur. Ad hanc conventionem eludendam patriarchae 
Venetiani fere semper coadjutorem e subditis Reipublicae 
Venetianae assumebant. Quum propterea inter domum 
Austriacam et Rempublicam Venetam plures et graves 
dissensiones ortae fuissent, Benedictus XIV a. 1749 pro 



heureux et g6n6raleinent respect6. Quelques-uns ont cru que son hu- 
meur accommodante avait quelque fois trop accord6 a la complaisance 
ou k des consid6rations passageres, et que la facilit6 de son caractere 
Tavait emp§che de se roidir contre des systemes naissants dont ses 
successeurs ont vu murir les fruits amers." 



396 XLII. De statu Ecclesiae saec. decimo octavo. 

Bene- [\\q^ parte dioecesis Aquileiensis quae sub temporali Austriae 

dicti XIV * j. j. JT 

gesta. ditione constituta erat, vicarium apostolicum Goritiae resi- 
dentem constituit, donec vigentibus dissensionibus finis 
imponeretur. Quum interim Maria Theresia Imperatrix 
et Respublica Veneta nonnuUa inter se pacta statuissent, 
quorum baec erat summa, ut patriarchatus Aquileiensis per- 
petuo supprimeretur duoque erigerentur archiepiscopatus, 
Utini unus, Goritiae alter^ Benedictus ad praecavendas 
dissensiones et bella quae occasione illius patriarchatus 
frequenter jam exarserant, a. 1751 patriarchatum Aqui- 
leiensem in perpetuum exstinxit atque duos illos archie- 
piscopatus aequalibus juribus et praerogativis fundavit. 
Sed superba Venetorum Respublica quaedam his in dis- 
positionibus visa est invenire quae sibi minus favebant, 
moxque Pontificem vexare coepit. Vetuit videlicet, ne 
litterae pontificiae effectui darentur, nisi prius a regimine 
civili agnitaC) neve in posterum indulgentiae, privilegia 
altarium, variique generis dispensationes et concessiones 
a Pontifice peterentur aut acciperentur, nisi sub certis 
conditionibus. Benedictus XIV impensis monitis Rem- 
publicam permovere conatus est ad decretg^ista revocanda, 
sed nihil aliud impetravit, nisi ut senatus contestaretur, 
sibi minime in animo fuisse auctoritatem pontificiam suae 
subjicere. Quapropter Pontifex omnes conventiones com- 
merciales inter suos et Reipublicae subditos sustulit, et 
mercibus Venetianis majora vectigalia imposuit. Cle- 
mens XIII vero ejus successor, natione Venetus, a Re- 
publica impetravit, ut decreta ista revocaret. 

25. Petentibus Carolo IV rege utriusque Siciliae et 
Francisco Stephano magno duce Hetruriae, Benedictus XIV 
a. 1748 dierum festorum numerum pro ipsorum terris 
minuit, quam restrictionem postea Sardiniae et Austriae 
concessit, imo in proprium suum territorium introduxit. 
Id quibusdam displicuit, sed consideratis adjunctis tem- 
porum merito hac in re Pontifex votis multorum acquie- 
vit. — Illa aetate tamen etiam Romae inter Praelatos 
variae tendentiae ortae sunt. Quidam censuerunt indul- 
gendum quid esse angustiis temporum, ac moderatione et 



De Pontificibus saeculi XVIII. 397 

concessionibus esse utendum ; iisdemque etiam heterodoxos .^f°®- 
et Ecclesiae adversarios sperabant, humanitate adhibita et gesta. 
benevolentia ad meliora posse sensa adduci. Alii firmo vigore 
potius jura Ecclesiae vindicanda esse et adversariis Eccle- 
siae, quorum perfidiam indubiam censebant, summa con- 
stantia resistendum esse existimarunt. Quamdiu inter 
Hmites prudentiae continebatur moderatio, uti factum est 
in Benedicto XIV, sane proficua ea esse poterat; caete- 
rum periculum quoddam erat, quominus eadem in obse- 
quium nimium erga principes degeneraret. Etiam anta- 
gonismus praeposterus contra Societatem Jesu plures Prae- 
latos, viros caeteroquin dignos, eo tempore invasit. Sic 
ex Cardinalibus varii Societati oppositi erant, prae 
aliis vero Cardinalis Saldanha patriarcha Ulyssiponae, 
Henricfus Cardinalis de York, et Dominicus Cardinalis 
Passionei. Hic vir in negotiis publicis gerendis valde 
peritus atque eruditione non mediocri praeditus, Bene- 
dicto XIV amicitia junctus erat et ab eo ut Secre- 
tarius status negotiis publicis gerendis praepositus. Ipse 
Benedictus XIV, quamvis Societati Jesu non esset infen- 
sus, minori tamen favore eam prosequebatur. Ultimo anno 
vitae suae (a. 1758), urgente ministro Lusitaniae, commis- 
sionem dedit patriarchae Ulyssiponensi Cardinali Saldanha, 
ut visitationem Societatis in Lusitania institueret; bene- 
volentiam tamen et prudentiam magnam ei commendavit. 
Qua in re Benedictus cessit postulationibus adversariorum 
Societatis; primusque hac ratione factus est gressus ad 
ulteriores Jesuitarum vexationes. Sed praevidere non po- 
terat Pontifex ea quae post secuta sunt. Pia morte Bene- 
dictus XIV obiit die 3^ Maii a. 1758, quum octoginta 
trium esset annorum, memoriamque sui reliquit in Ecclesia 
claram ac venerandam.^) 

26. aemens XIII (a. 1758 — 1769). — Post obitum 
Benedicti XIV S. Sedes vacavit usque ad diem G^ Julii, 
quo die electus est Clemens XIII Venetus, antea Carolus 



») Cfr. Caraccioli, Vie du Pape Benoit XIV. Paris 1783. — Hist.- 
pol. Biatter, T. 31. p. 153—177. 



398 XLII. De statu Ecclesiae saec. deciino octavo. 

^«- Rezzonicus Cardinalis Episcopus Paduanus, natus die 
17^ Martii a. 1693. Virtutum omnium ornatu hic Pon- 
tifex insignis erat, et nonnisi reluctans electioni suae ac- 
quievit. Censuit autem Clemens, tuenda esse jura Eccle- 
siae nec principum postulationibus ultra limites quid in- 
dulgendum ; speciatim vero Societatem Jesu, cui tum ipse, 
tum minister ipsius primarius Cardinalis Torregiani mul- 
tum favebant, contra persecutionem magis magisque vehe- 
mentem defendere nisus est. Sed quamvis irruentibus 
fluctibus Pontifex intrepidus magna se objiceret constantia, 
jam eo, currente tempore, res pervenerat, ut summas cala- 
mitates ejus virtus retardare quidem aliquantisper , sed 
cohibere non posset. Simul vero continuis principum 
offensis indigno plane modo Pontifex vexatus fuit. 

27. Quum Corsi, abjecto Reipublicae Genuensis jugo, 
se ab ea independentes constituissent, eorumque dux Pa- 
schalis Paoli a Pontifice petiisset episcopum tanquam visi- 
tatorem Apostolicum, qui ecclesias insulae visitaret, epis- 
copatus rectoribus destitutos administraret et monachos 
reformaret, Clemens XIII, senatus Genuensis frustra requi- 
sito consensu, episcopum visitatoris Apostolici munere fun- 
gentem in Corsicam ablegavit. Tunc Genuenses publico 
decreto praemium constituerunt illis qui episcopum inter- 
ciperent sibique traderent; simul duas naves instruxerunt 
quae eum in captivitatem redigerent, irrito tamen conatu, 
nam ille feliciter in Corsicam pervenit, munereque sibi 
demandato per plures annos functus est. Pontifex de 
senatus decreto tanquam Ecclesiae libertati et juribus op- 
posito graviter ad senatum expostulavit , qui tamen non- 
nisi visitatore e Corsica egresso pacatus est. 

28. Aliud negotium facessit Pontifici Josephus I rex 
Lusitaniae. Quoniam Nuntius Apostolicus in aula Ulys- 
siponensi aeque ac Torregianus primarius Pontificis admi- 
nister expulsionem Jesuitarum improbabat, rex a Pontifice 
petiit, ut Nuntium revocaret et Torregiano in negotiis 
Lusitaniae non uteretur. Cum vero anno 1760 legati 
principum Ulyssiponae residentes occasione alicujus festi 
palatia sua illuminarent, Nuntius vero cujus munus a rege 



De Pontificibus saeculi XVIII. 399 

non ampliuB agnoscebatur hoc omitteret, quia ea de re ciemen- 
praemonitus non fuerat sicuti caeteri legati, rex iratus gesta. 
Nuntium per milites .e regno fecit educi, legatum suum 
autem cum omnibus subditis suis Roma avocavit. Sub- 
ditos porro pontificios e Lusitania exire jussit, merces a 
ditioue Romana regno suo invehi prohibuit, denique om-. 
nibus clericis et laicis interdixit, ne sine licentia primarii 
administri dispensationes vel concessiones ullas ab aula 
pontificia peterent aut pecuniam in territorium Romanum 
mitterent. Haec discordia perduravit usque ad Clemen- 
tem XIV, sub quo a. 1770 rex novum Nuntium admisit 
et communicationem cum Apostolica Sede restituit. Hujus 
vero aliarumque dissensionum auctor fuit Carvalho de 
Pombal primarius regis administer, quo post mortem 
Josephi I (a. 1777) a Maria Francisca regina amoto, con- 
cordia inter aulam Lusitaniae et Apostolicam Sedem plene 
restituta est. 

29. Graviores etiam offensiones ab aulis Borbonicis 
perpessus est Clemens XIII, quum Ferdinandum ducem 
Parmensem ob violatam immunitatem ecclesiasticam ex- 
communicasset. Ferdinandus videlicet qui Romano Pon- 
tifici, cujus feudatarium regnum tenebat, peculiarem de- 
bebat reverentiam, Clementem gravissime offendit. Anna 
1764 vetuit, ne ecclesiis aut monasteriis plus quam vige- 
sima totius haereditatis pars testamento legaretur; prae- 
cepit, ut quivis ante professionem religiosam omnibus bonis 
temporalibus scripto renuntiaret; statuit, ut fundi antea 
tributis subjecti iisdem etiam a clero acquisiti subessent. 
Postquam Pontifex ducem ad revocanda haec decreta 
frustra admonuit, editis a. 1767 litteris illa temeraria et 
irrita declaravit, et Parmenses velut supremae Sedis Apo- 
stolicae dominio subjectos ab obedientia iisdem praestanda 
absolvit, ducem et omnes qui ad decreta ista condenda 
cooperati fuissent, excommunicatione in diversis decreta- 
libus ac nominatim in Bulla In c.oena Domini lata inno- 
datos esse pronuntiavit. Litteras dein insolentia plenas- 
ducis Parmensis administer Du Tillot ad Pontificera scrip- 
sit; dux vero aularum Borbonicarum sanguine sibi junc- 



400 XLII. De statu Ecclesiae saec. decimo octavo. 

ciemen- tarum auxilio fretus decreta sua executioni mandavit. 

gesta. Quum Pontifex pariter Htteras suas revocare noUet et in 
vindicandis Ecclesiae juribus firmiter persisteret, guber- 
nium Galliae comitatum Avenionensem/ NeapoHtanum, 
Beneventum et Pontem - Corvum occupavit. Petiit Cle- 
mens XIII auxilia Mariae Theresiae Imperatricis , sed 
etiam ipsa respondit, de rebus civilibus et politicis hac 
in quaestione agi, haud vero de religionis negotio, adeo- 
que se intervenire non posse. 

30. Summae amaritudini porro Pontifici fuit, quod 
Jesuitae a. 1759 expellerentur ex Lusitania, supprimeren- 
tur in Gallia a. 1761 et brevi post etiam inde exire com- 
pellerentur. Ejecti pariter sunt ex Hispania et Sicilia a. 
1767, quumque Jesuitae expulsi ad Pontificis ditionem 
conducerentur, gubemia ista hac quoque ratione molestias 
creare studuerunt Pontifici , qui pietate paterna illos nite- 
batur sustentare. — Moerori etiam fuit Clementi, quod 
Poloni dissidentibus a. 1768 varios fecerunt concessiones 
religioni catholicae noxias, frustra protestationem emittente 
Nuntio pontificio. In Germania vero eo tempore propa- 
gatae sunt doctrinae Febronii, qui a. 1763 opus suum 
«didit veneno refertum. Librum anno sequente Pontifex 
pro munere suo damnavit. Sic effluxit pontificatus Cle- 
mentis XIII inter continuas angustias, et lucta aularum 
praesertim Borbonicarum contra Sedem Apostolicam ex- 
tremos veluti limites attigit. Initio anni 1769 Oratores 
illarum aularum postularunt a Pontifice nomine suorum 
principum, ut Societas Jesu penitus supprimeretur. Pon- 
tifex vehementissima afflictione ista de causa aflFectus est 
utque de rebus ecclesiasticis cum Cardinalibus deliberaret, 
Consistorium indixit in diem S'*™ Februarii. Sed nocte 
inter secundum et tertium diem interlabente , optimus 
Pontifex, nuUo praecedente morbo, ex hac vita amara 
avocatus fuit, ita ut moerore animi potius quam aegritu- 
dine eum decessisse dixeris. 

31. aemens XIV {2i. 1769-1774). -- In Collegio Cardi- 
nalium, uti jam superius innuimus, inter angustias tem- 
porum duplex orta est eaque opposita tendentia. Alii 



De Pontificibus saeculi XVIIL 401 

censebant, vestigiis Clementis XIII esse insistendum et 
firma constantia Ecclesiae jura yindicanda , adeoque hi 
Cardinales Pontificem desiderabant similem praecedenti. 
Alii vero Cardinales existimabant, practica quadam oeco- 
nomia utendum esse et necessitati cedendum. Modera- 
tione igitur opus esse, et quantum fieri posset concessionibus 
concordiam cum principibus christianis esse restituendam. 
Pontificem bi Cardinales desiderabant qui ad instar Bene- 
dicti XIV sapienti quadam moderatione Ecclesiae utilitati 
prospiceret. Etiam aulae Borbonicae apud Cardinales 
in conclavi congregatos insistebant, ut obtinerent Pon- 
tificem, quem eorum conatibus pro Societatis Jesu sup- 
pressione cessurum sperare possent. Tandem die 19® 
Maii a. 1769 electus fuit Laurentius Cardinalis Ganganelli cie- 
natus in oppido S** Archangeli prope Ariminium die 31® ™^° 
Octobris a. 1705 patre medico. Anno aetatis decimo octavo 
ingressus est Ordinem Conventualium s. Fraucisci, atque in 
hoc Ordine tum philosophiam tum theologiam docuit muneri- 
busque variis functus est. Benedictus XIV a. 1746 eum crea- 
vit consultorem S. Officii, et in negotiis magni momenti ejus 
operam adhibuit. Clemens XIII eum a. 1759 in CoUegium 
Cardinalium adoptavit. Dubium esse nequit, Clemen- 
tem XIV ingenii et animi dotibus ornatum fuisse; non 
enim nobilitate generis, sed laborum meritis ad dignitates 
varias pervenit.^) 

32. Clementem XIV alii summis laudibus extulerunt^ 
alii nimia severitate depresserunt ; usque ad tempora nostra 
controversiae vehementissimae de hoc Pontifice habitae 
sunt praesertim ob suppressionem Societatis Jesu. Mani- 
festum est, hunc Pontificem tendentiam illam secutum 
fuisse qua censebatur, per moderationem et per conces- 
siones, dummodo essentialia Ecclesiae jura conservarentur 
intacta, res ecclesiasticas ad meliorem statum reduci posse, 
summoque studio concordiam et pacem cum aulis catho- 



^) Pactum aliquod ante Clementis XIV electionem cum ipso factum 
esse de Societate Jesu supprimenda, omnino falsum est. Electionem ex testi- 
bus Cardinalibus fide dignissimis enarrat Cordara in suo Commentario, ap^ 
D511in^er, Beitrage etc. T. III. p. 40. Honestissime omnia peracta sunt. 

Jungmann, Dissertationes. Tom. VII. 26 



402 XLir. De stata Ecclesiae saec. decimo octavo. 

Qemen- ij^jjg Jterum essc procurandam. Benedictus XIV similibus 
gesta. principiis nisus revera feliciter pro tempore saltem aliquo 
res ordinaverat; dum vero Clemens XIII magna cum con- 
stantia jura Ecclesiae asseruerat, molestissimae difficultates 
ortae erant. Clemens XIV igitur pro indole sua iterum aliam 
viam iniit. Ipse tamen ingenio, perspicacitate ^ et aucto- 
ritate personali non aequabat Benedictum XIV, ac multo 
difficiliora erant temporum adjuncta; ita adductus est 
hic Pontifex, ut influxui aularum admodum cederet, ut- 
que ad obtinendam amicitiam principum etiam in mediis 
adhibendis indulgeret angustiis temporum. — Annuntiavit 
exaltationem suam aulis majoribus litteris propria manu 
scriptis et sensibus maximae amicitiae refertis, moxque 
quantum poterat acceptum se reddere studuit principibus 
eorumque ministris. Nuntium misit in Lusitaniam, et ad 
conciliandum sibi marchionem Sebastianum de Pombal 
ministrum regium, cujus nutu illic res dirigebantur, Paulum 
fratrem ejus creavit Cardinalem. Vir quidem dignus hic 
fuisse videtur, sed non satis prudens ac providus in obser 
vandis Sedis Apostolicae juribus. Sine consensu videlicet 
S. Sedis a. 1761 factus erat Inquisitor generalis, ac sub 
ipso a judicibus iniquis P. Malagrida S. J. ob rationeg 
futiles damnatus ut haereticus, dein ultimo supplicio addictus 
est. Obiit vero Paulus de Pombal, antequam insignia cardi- 
nalitia ad eum pervenerunt. Clemens XIV reconciliationem 
porro cum duce Parmae et Placentiae confecit; suppresso 
Brevi Clementis XIII et dispensatione matrimoniali con- 
cessa duci gratificari studuit. Ab annua publicatione BuUae 
In Coena Domini primus abstinuit. Sic paulatim etiam 
cum aulis Hispaniae, Galliae et Neapolis in gratiam rediit, 
eorum expostulationes placavit et Avenionem, Beneventum 
et Pontum-Curvum recuperavit. 

33. Sed interea gubernia illa violentia quadam furi- 
bunda urgebant Pontificem, ut Societatem Jesu exstin- 
gueret. Non paucos adversarios Societas haec, uti dixi- 
mus, inter Cardinales et in Clero decursu temporis nacta 
erat. Pontifex ipse ante pontificatum suum eidem se 
non infensum ostenderat, etsi nec speciali favore eam pro- 



De Pontificibus saeculi XVIII. 403 

sequeretur. Ad cathedram S. Petri evectus systema mo- Suppressio 
deratioiiis ac concessionum amplexus erat; universjm ten- jesu. 
dentia Clementis XIV differebat ab ea, quae in Societate 
Jesu vigebat. Sicuti Pontifex non plane perspectam habebat 
perversitatem adversariorum Ecclesiae, qui hypocrisi qua- 
dam adhuc pietatem simulabant^ ita persuasum non ha- 
bebat^ magnam utilitatem etiam tum ex Societate Jesu 
Ecclesiae et religioni catholicae provenire. Quum igitur 
in multis regionibus jam vi suppressam esse Societatem 
videret, et gravissimae molestiae ipsi ex continuis insec- 
tationibus atque ex instantia aularum provenirent, quum- 
que inter Cardinales aliosque Praelatos non pauci essent 
qui Societati adversabantur, Clemens XIV eam sibi effor- 
mavit opinionem, existentiam Societatis non amplius Ec- 
clesiae utilem, sed molestam esse. Unde post varias haesita- 
tiones igitur eo adductus est, ut die 21® Julii a. 1773 per 
Breve Dominus ac Redemptor Societatem Jesu supprimeret. 
Vehementer curis multiplicibus ista in re, lucta interiore et 
angore animus Pontificis commotus fuisse videtur. Incidit 
enim non ita multo post hos eventus Clemens in languo- 
rem^ et anno sequenti die 22® Septembris ex hac vita 
decessit. Habebat tamen jam fere septuaginta annos, 
unde per se nuUatenus mirum est. quod Pontifex valetu- 
dinis non admodum firmae ea aetate mortuus sit. Rogatus 
cst multis instantiis ante mortem, ut manifestaret nomiaa 
undecim Cardinalium quos in pectore reservaverat ; sed id 
facere omnino recusavit. Morti autem ejus per stupen- 
dum reduplicationis miraculum adfuit s. Alphonsus de 
Ligorio, quod sane ut insignem gratiam divinam Cle- 
menti XIV a Deo praestitam merito habemus.^) 

*) Cfr. (A. Reumont) Ganganelli, Papst Ciemens XIV, seine Briefe 
und seine Zeit. Berlin 1847 ; Denkwtlrdigkeiten des Jesniten J. Cordara, 
ap. DOlliuger, Beitage III. 3 sqq. — Brevi post mortem Clementis XIV edidit 
L. A. Caraccioli: Lettres int6ressantes du Pape C16ment XI V^ 2 Vol. 
Paris 1776, pariterque Vitam Clementis (Vie du Pape C16ment XIV) 
idem auctor publicavit. Vitam hanc inepte conscriptam esse viri graves 
conveniunt, de genuitate autem illarum litterarum inter emditos con- 
trovertitur. Eas, maxima saltem parte, ab editore suppositas esse varii 
auctores existimant. Sed praevalere videtur sententia quam Reumont, 

26* 



404 XLII. De statn Ecclesiae saec. decimo octayo. 

pius vi. 34. Piu8 VI (a. 1775—1799). — Post Clementis XIV 

obitum Cardinales die 5® Octobris conclave ingressi sunty 
atque in eodem perstiterunt usque ad diem 15^™ Februarii 
a. 1775. Haud mediocris enim difficultas fuit in eligendo 
Clementis successore. Alii videlicet Cardinales a Galliae 
et Hispaniae curiis excitati cupiebant Pontificem, qui iis- 
dem insisteret principiis ac Clemens XIV, ejusdemque 
decretum contra Societatem Jesu confirmaret; alii vero 
volebant Pontificem, qui principia opposita sequeretur, et 
si decretum illud non revocaret, saltem executionem non 
urgeret. Prior pars diu Cardinali Pallavicino adlaboravit^ 
donec ille dolens, quod Ecclesia sui causa diutius pastore 
privaretur, declaravit, fixum sibi esse pontificatum recu- 
sare. Tunc omnium suffragia se tandem converterunt in 
Cardinalem Angelum Braschi, qui tantum a. 1773 a Cle- 
mente XIV Cardinalis creatus erat, et inter duas partes 
veluti medius esse videbatur. Natus erat hic Pontifex^ 
qui nomen Pii VI assumpsit, Cesenae die 27® Decembris 
a. 1717, adeoque adhuc florida aetate gaudebat; dotibu» 
animae et corporis erat aeque conspicuus. Ipse quidem 
Societati Jesu favebat, ita ut aliquos ex Jesuitis expulsis 
in aedes suas receperit; caeterum censuit, propter angu- 
stias temporum moderatione utendum esse Institutumque 
Societatis contra adversariorum insultus jam non posse 
omnino protegi. Etiam Pontifex constitutus erga Jesuitas 
paternum ostendit affectum ; maxima tamen prudentia usu^ 
est, ne Gallicani praesertim et Hispanici gubemii iracun- 
dias in Apostolicam Sedem concitaret. Coeptum sub De- 
cessore suo processum judicialem contra Generalem Socie- 
tatis Jesu Praepositum f . Laurentium Ricci ejusque Assi- 
stentes in arce S. Angeli custoditos sistere noluit, ne 



(uti et Ranke, Eom. P&pste T. ni.)) tenet, generatim illas epistolas 
esse genuinas, etsi passim interpolatae sint et quaedam inter eas snp- 
positae inveniantur. Ingenio et indoli Clementis XIV universim illae 
epistolae apprime congruunt. Quaedam vero in iis audacius dicta snp- 
posita esse satis apparet. Yide quae hac de re scribit Eenmont 1. c. 
p. 40. nota 2. — Conferendi porro sunt de Clemente XIV illi auctores 
qui de suppressione Societatis Jesu scripserunt. 



De Pontificibus saeculi XVIir. 405 

innocentiae viam praecluderet aut calumniae locum daret, ^^^®^^^.^ 
«ed post mortem Laurentii Ricci (20. Nov. 1775) eju& nea. 
concaptivos ex arce dimisit. 

35. Initio pontificatus Pii VI dies meliores videbantur 

illucescere, et Pontifex tum rebus ecclesiasticis tum rebus 

«ivilibus; artibus ac disciplinis promovendis magno fervore 

adlaboravit. Sed mox tempora advenerunt etiam diffici- 

liora iis quae praecesserant. Josephus II Imperator, qui 

s.. 1765 patri Francisco I in Imperio et anno 1780 

matri Mariae Theresiae in Hungariae et Bohemiae reg- 

nis aliisque domus Austriacae territoriis successit, inno- 

vationibus suis turbas graves in Ecclesia excitavit. De 

his innovationibus , quibus disciplinam et constitutionem 

Ecclesiae graviter violabat, ac gubernio civili Ecclesiam 

penitus mancipare studebat, inferius plura dicemus; suf- 

ficiat hic notare, magnas amaritudines inde Pontifici ortas 

^sse. Postquam Pius VI pluribus litteris frustra conatus 

-est Imperatorem ad meliorem frugem revocare, anno 1782 

consilium cepit Josephum Viennae invisendi, ut coram 

<;um ipso de Ecclesiae negotiis ageret. Quamvis vero 

plures ex Oardinalibus Pontificem dehortarentur, quod 

■censerent, nullos hujus itineris fore fructus, pontificiam 

vero dignitatem cbntemptui expositum iri, Pius VI nihilo- 

minus consilium suum executus est, ratus omnes adhiben- 

dos esse conatus, ut mala ab Ecclesia averteret. Cum 

Pontifex decem prope leucis a civitate Vindebonensi ab- 

■esset, Imperatorem Josephum cum fratre ipsius Maximi- 

liano Ordinis Teutonici Magistro obviam habuit. Ab iis 

die 22^ Martii a. 1782 in urbem deductus est, ubi in 

palatio imperiali usque ad diem 22^™ Aprilis commora- 

batur. Pontifex per istas hebdomadas Viennae commo- 

rans maxima quidem populi veneratione et admiratione 

lionoratus, ab Imperii vero administro Kaunitz indigne 

habitus est, et ab ephemeribus publicis injuriis afficie- 

batur. Imperator de negotiis ecclesiasticis oretenus cum 

Pontifice tractare renuit, ignorantiam quamdam simulans, 

resque via administrativa per consiliarios suos discuti 

voluit. Id tamen Pius VI obtinuit, ut Imperator promit- 



406 XLII. De statu Ecclesiae saec. decimo octavo. 

teret, reforiDationibus suis se nec dogmata Ecclesiae neo 
Pontificis auctoritatem laesurum esse. 
Pii VI 36^ uti Viennam tendens, ita et Romam revertens. 

summa populorum variorum veneratione Pontifex affectu& 
est, ita ut veluti triumphum quemdam in itinere ageret. 
Romam redux, conceptam animo spem Pius cum sacra 
Cardinalium Collegio communicavit. Sed spes non fuit 
diuturna ; Josephus II enim ad consilia sophistarum, prae- 
sertim administri Kaunitz, attendens, innovationes funestaa 
prosequi non destitit. — IUud iter Pii VI utrum utile an 
potius nocivum fuerit, non una est auctorum sententia. 
Pontificiae dignitati inde detrimentum provenisse quidam 
existimant, quum infectis rebus Pontifex reverti debuerit. 
Attamen illud iter maximae utilitatis fuisse censemus, qua- 
tenus populi magis persenserunt Romanum Pontificem 
caput Ecclesiae esse omniumque Pastorem, eique magis^ 
devincti sunt. Et summi momenti fuit, quod quum Impe- 
rator vincula relaxaret quae multitudinem Romae devin- 
ciebant, in eadem tamen intima persuasio de primatu 
Romani Pontificis ejusque auctoritate in universam Eccle- 
siam, ac veneratio devota in S. Sedem remaneret. Cae- 
terum etiam Imperator, praesertim quum Romam pro- 
fectus Pontificem visitaret, saltem eo deductus est, ut 
unionem cum Sancta Sede disrumpere noUet. 

37. Brevi post, scilicet inde ab anno 1785, novae 
amaritudines Pio VI accesserunt a quatuor metropoliti& 
Germaniae, qui jurisdictionem Pontificis indigna ratione 
restringere ac laedere conati sunt. Videlicet Maximilianus 
Coloniensis Josephi I frater, Fridericus de Erthal Mogun- 
tinus, Clemens Saxoniae princeps Trevirensis, et Hierony- 
mus de Colloredo Salisburgensis Archiepiscopi , primum 
Nuntiorum Apostolicorum jurisdictionem agnoscere recu- 
sarunt, dein vero a. 1786 per punctationes ad aquas Em- 
senses factas magna cum arrogantia ipsam Pontificis auc- 
toritatem coarctare nisi sunt. Sed jura sua Pontifex justo 
cum vigore vindicavit, et post paucos annos episcopi illi 
a coeptis desistere coacti sunt. 



De Pontificibus saeculi XVIII. 407 

38. In Etruria Josephum II imitatus est frater eius ^** ^^ 
Leopoldus dux; multa in rebus ecclesiasticis innovanda 
suscepit, eique consiliarius et adjutor fuit Scipio Ricci 
episcopus Pistoriensis et Pratensis. Habita est anno 1786 
famosa synodus Pistoriensis, in qua plurima contra fidem 

et disciplinam ecclesiasticam statuta fuerunt. Magnam 
tamen oppositionem dux et episcopus Pistoriensis tum in 
Etruriae clero tum in fidelium multitudine invenerunt; 
ausibusque eorum etiam Pontifex fortiter et prudenter 
restitit. Sub Ferdinando Leopoldi filio, qui patri succes- 
sit quum hic a. 1790 ad Imperium vocaretur, pax et 
concordia restitutae sunt. — In Sicilia Ferdinandus IV 
seu potius Tanucci primarius ejus administer multigenas 
et diuturnas RR. Pontificibus vexationes suscitavit, eoque 
res pervenerunt, ut paulatim quinquaginta episcopatus 
pastoribus essent privati. Sed etiam hoc in regno Pii VI 
constantia et prudentia anno 1790 pax restituta est, gu- 
berniumque variis in rebus Pontifici cessit. — In Lusi- 
tdnia anno 1777 Josepho I rege mortuo et marchione de 
Pombal in exilium ejecto, sub Maria Francisca regina, 
Josephi I filia, quae nupsit Petro III, ordo restitutus est, 
concordia cum Apostolica Sede integrata, Nuntio Aposto- 
lico et Patriarchae Ulyssiponensi priora jura et privilegia 
adempta reddita sunt. Generatim quamvis plurimas dif- 
ficultates Pio VI a guberniis excitarentur, pontificatu» 
tamen ejus satis felix fuit usque ad perturbationes quae 
ex revolutione Gallica ortae sunt. 

39. Pius VI civilem Cleri constitutionem damnavit,^ 
clericis juramentum civicum praestare prohibuit, sacer- 
dotes juratos suspendit, et necem Ludovici XVI in 
Consistorio Cardinalium vehementer moeruit. Id Galli 
tam aegre tulerunt, ut vindictam sumere constituerent. 
Exorto inter Rempublicam Gallicanam et alios principe& 
bello, etiam Pius VI ad territorium suum tuendum exi- 
guum paravit exercitum. Napoleon Bonaparte copiarum 
Galliae dux propterea indignatus, devictis saepius in Italia 
Austriacis (a. 1796), patrimonium s. Petri invasit, et Pon- 
tifici pacem proposuit ea conditione, ut 21 milliones fran- 



Gallorum 
TexAtiones. 



408 XLII. De statn Ecclesiae saec. decimo octAvo. * 

corum solveret, et legationes Bononiensem ac Ferrarien- 
sem, arcem quoque Anconitanam et pretiosiora antiquae 
artis manuscripta gubernio Gallico traderet. Pius VI e 
Cardinalium consilio paratus erat, ut durissimis illis con- 
ditionibus satisfaceret ; sed Directorium conditiones has 
confirmare noluit, nisi Pontifex quaecumque in causa ci- 
vilis constitutionis Cleri et schismaticorum constitutionalium 
decreverat palam retractaret. Quum Pius pro muneris 
sui officio hujusmodi pacto assentiri non posset, Bonaparte 
partem ditionis Pontificiae occupavit. Attamen metuens 
copias Austriacas a tergo ejus castra moventes, cum Pon- 
tifice conclusit pacem Tolentinam, qua Gallis cedebantur 
plures provinciae et artis antiquae monumenta pretiosis- 
sima, ac triginta milliones francorum solvebantur. 

40. Sed mox ejusmodi pax disrupta est. Suscipere 
debuit Pius VI Romae ut legatum Directorii Josephum 
Bonaparte, qui secum adduxit belli ducem juvenem Duphot. 
Galli Romae degentes post aliquot dies ad seditionem ex- 
citarunt homines factiosos ex populo Romano, qui magnis 
clamoribus rempublicam Romanam proclamarunt. In 
tumultu exorto milites Pontificis occiderunt ducem Duphot 
qui seditiosis mixtus erat. Inde vero ansam cepit Direc- 
torium Galliae, ut praetextu sedandorum motuum in Urbe, 
mandaret belliduci Berthier, Romam occuparet, et Ponti- 
ficem exauctoratum in Hetruriam abduceret. Berthier 
igitur armata manu Romam occupavit, ac die 15« Febr. 
anni 1798 respublica Romana proclamata est. Pius VI 
senex octoginta annorum die 20^ Februarii e palatio vio- 
lenter ereptus et in exilium ductus fuit. Primum per tri- 
mestre substitit Senis, dein translatus est in carthusiam 
prope Florentiam, demum in Galliam abductus detentus fuit 
in arcta custodia Valentiae, ubi dierum plenus et fractus labo- 
ribus atque aerumnis die 29® Augusti a. 1799 piissima morte 
obiit. Sic impii visi sunt in fine saeculi decimi octavi victo- 
riam quamdam de Ecclesia reportare, jamque finem Roma- 
norum Pontificum advenisse cecinerunt. Sed mox eorum in- 
sana spes concidit, quum die 14» Martii a. 1800 Venetiis 
in successorem defuncti Pontificis eligeretur Pius VII. 



De propagat. incredulitatis ac de Massonibus. 409 



II. 

De proptiffatione incredulitatis ac de Massommi 

societatibtis. 

41. Saeculo decimo octavo, uti iam innuimus, incre- increduio- 
duUtas funesto modo in plurimis regionibus propagata fuit, 

ita quidem, jat, quum praecedente tempore increduli, quam- 
vis non pauci essent, tamen haud in unum coalescerent, 
ea aetate constituerent sectam quamdam odio maximo in 
christianismum refertam. Haec incredulitas suas origines 
in Anglia habuit. Multiplicibus scilicet litibus quas diver- 
sae sectae protestantes in Anglia inter se habebant, ab- 
surdisque et ferocibus Calvinismi doctrinis, multorum animi 
ad licentiam sentiendi de religionis doctrinis et ad irreli- 
gionem praeparati fuerunt. Quum enim haeretici christia- 
nismi doctrinas foede defigurassent, accedente passionum 
impetu facilius fieri potuit, ut easdem complures plane 
abjicerent; vagum deismum profiterentur et permultos alios 
eo pertraherent. 

42. Non pauci quidem scriptores increduli initio sae- 
culi decimi octavi in Anglia operibus pestiferis deismum 
et incredulitatem propagaverunt ; sex viri autem praecipue 
hac in re funestum influxum exercuere. Joannes Toland 
(1670 — 1722) opere suo Christianismus sine mysteriis aliis- 
que scriptis mysteria religionis naturaliter explicabat, genui- 
nitatem librorum sacrorum in dubium revocabat, christianam 
religionem ceu supersitionem traducebat ac pantheismum 
commendabat. Antonius Collins (1676 — 1722)jurisconsultus, 
Hbertinismum in re religiosa pluribus tractatibus adstruxit. 
Thomas Woolston, clericus (1669 — 1731), in suis tractatibus 
de miraculis Christi eadem destruere et fundamenta christia- 
nismi convellere nitebatur. Matthaeus Tindal (1656 — 1733) 
habetur ut patriarcha deismi in Anglia; unam tantum 
veram religionem in operibus suis adstruere conatus est, 
scilicet naturalem religionem seu deismum, christianam 



410 XL1I. De statu Ecclesiae saec. decimo octavo. 

Angua et autem religionem veram esse tantum admittebat, quatenus 
cum deismo illo coincidat. Thomas Chubbius, saponarius 
(1679 — 1747), theorias similes magis in vulgus propagavit, 
suisque tractatibus asseruit, Scripturam sacram multa ab- 
surda continere, Deum non curare res humanas et animae 
immortalitatem dubiam esse. Henricua comes de Boling- 
broke (1672 — 1751), sub Anna regina magnis in republica 
muneribus functus, deismum maxime propagavit apud 
partem ditiorem ac nobiliorem nationis Anglicae. — Scripta 
horum virorum multis editionibus repetitis latissime in 
tota Anglia propagata sunt. Mox vero tanta corruptio 
morum ac talis indifferentismus praevaluerunt, ut religionis 
ruina completa appropinquare videretur.^) 

43. In Gallia quidem etiam ante saeculum decimum 
octavum plures viri impii religionem libris editis im- 
pugnaverant, ut Stephanus Doletus, Henricus Stepha- 
nus, Joannes Bodinus, Dionysius Vairasse et Bernar- 
dus Fontanelle. Praecipue Petrus Bayle (m. 1706), 
qui primum Sedani in Campania, postea Rotterodami phi- 
lospphiam docebat, in scriptis suis, maxime in suo Dictio- 
nario historico-critico multiplicibus sophismatibus et objec- 
tionibus captiosis omnem religionem incertam reddere ei- 
que scepticismum superstruere adlaboravit. Sed saeculo 
decimo octavo currente malum ingentes fecit progressus. 
Inter viros irreligiosos haud dubie primum occupat locum 
Fr. M. Arouet de Voltaire (n. 1694) , qui ab adolescentia 
magnam morum licentiam et impietatem prae se ferebat, 
adultus vero vanitati, ambitioni, libidini, vindictae aliis- 
que vitiis indulsit. Qui quum ingenii et eloquentiae prae- 
stantia non minus ac scribendi arte, lepore et dictionis^ 
elegantia excelleret, plures quidem patronos nactus est; 
nihilominus quum ob impugnationem religionis in eo esset, 
ut custodiae traderetur, coactus est anno 1727 in Angliam 
aufugere. Ibi societate incredulorum et lectione librorum 



Cfr. Picot, M6m. pour servir a rhistoire du XVIIP si6cle, T. I. 
p. 288 sqq. — Die innere Unwahrheit der Freimaurerei , Periodifiche 
Blatter, T. I. p. 460 sqq. 



De propagatione incredulitatis. 41 J 

impiorum in sua perversitate ita obfirmatus est, ut dein- 
ceps usque ad finem vitae suae Jesu Christi religioni 
evertendae operam impenderit. Voltaire incredulorum seu 
pseudophilosophorum saeculi decimo octavi patriarcha me- 
rito vocatur^ caeterosque omnes impietate, obscoenitate et 
maledicentia superavit. Obiit a. 1778. 

44. Voltairii socius Diderot, artis medicae studiosus, Encyciopac^ 
multa scripta, in quibus scepticismum , materialismum et 
atheismum professus est, compilavit. Tertius his junctus 

erat Joannes d'Alembert, a. 1717 Parisiis nobili scorto 
(Claudina Tencin) natus, quem a matre expositum Patrea 
Oratorii susceperunt et educarunt. Abjecta religione, ore 
et calamo impietatem promovere et praecipue in acade- 
mias et procerum domus eam propagare studuit. Hi trium- 
viri versus medium saeculum decimum octavum cum ali- 
quot aliis conspirationem antichristianam inierunt ad ever- 
tendam religionem, uti ex epistolis eorum colligitur. Ma- 
xime iis inserviit editio Encyelopaediaey quae inde ab anno 
1756 sub directione summa ipsorum Diderot et d'Alembert 
in lucem emitti coepit. In hoc opere ordine alphabetico 
omnes materiae ad litteras, artes, opificia, theologiam, 
philosophiam , historiam, jurisprudentiam , politicam spec- 
tantes pertractabantur. — His varii alii pseudophilosophi, 
iit e. g. J. J. Rousseau et Franciscus Quesnay cum sua 
secta politica oeconomistarum addendi sunt. Ita versus 
finem saeculi decimi octavi incredulitas et licentia morum 
valde in Gallia dilatata est. 

45. In Germania praeter varios scriptores rationa- 
listas et deistas, Fridericus II Borussiae rex partim ex- 
emplo, partim favore et honore quo prosecutus est sophi- 
stas Galliae, non parum contulit ad irroligiositatem pro- 
movendam. Haec dein valde propagata est opere quod 
a pluribus scriptoribus adjutus inde ab anno 1765 sub 
nomine Universalia Bibliothecae Germanicae edere coepit 
Nicolat^ bibliopola Berolinensis. In hoc opere libri ex 
omni disciplinarum genere recensebantur , qua occasione 
proponebantur sententiae antichristianae , circa doctrinas 
orthodoxas dubia et difficultates movebantur, et scriptores 



412 XLII. De statu Ecclesiae saec. decimo octavo. 

finem sibi propositum obtinere conabantur, ut videlicet 
christianismum ad deismum reducerent Bibliotheca haec 
valde diffusa in Germania magis etiam nocuit quam Encyclo- 
paedia in Gallia, quum doctrinis falsis in illa propositis 
plures theologi imbuti fuerint. Hi in scholis publicis priu- 
cipia naturalismi et rationalismi discipulis instillabant, vel 
in concionibus deismum commendabant. 
Massonum 46. Ad indiffercntismum in re religiosa propagan- 

dum fere ubique et maxime in regionibus protestanticis 
saeculo decimo octavo plurimum porro contulerunt arcanae 
societates, quorum socii vocati sunt Francomuratores seu 
Massones. De origine istarum societatum earumque fine 
multae narrationes variis temporibus, et vel ab ipsis so- 
cietatum membris partim ficte, partim bona fide sparsae 
sunt. Varii auctores magnam antiquitatem his societatibus 
adscripserunt , ita ut ab antiquis Aegyptiis, a Salomone 
et caementariis Phoenicianis, vel saltem a Templariis post 
Ordinis exstinctionem superstitibus initia repeterent. Ar- 
cana quoque singularia ab his societatibus conservari cre- 
dita sunt, vel historica, ut continuatio Ordinis Templario- 
, rum , vel physica v. g. ars alchy mistica. Re bene per- 
pensa, haec de illarum societatum origine et indole statui 
posse videntur. 

47. Verum non est, permagnam antiquitatem Mas- 
sonum societatibus convenire. Prodierunt ipsae e socie- 
tatibus, gildis seu collegiis muratorum sive lapicidarum 
medii aevi, qui quum in aedificatione et ornatu ecclesia- 
rum occuparentur , inter sese ad promotionem artis suae 
sculptoriae et architecturae coUegia constituerant. At dum 
ista collegia christiana quadam pietate magna ex parte 
niterentur, societates Francomuratorum eam rejecerunt et 
inde ab initio etiam plane alios fines sibi proposuerunt. 

Post tempora pseudoreformationis studium artium et 
architecturae valde decreverat, et coUegia antea florida 
muratorum magis magisque collabebantur. Inde prove- 
nisse videtur, ut tum in Anglia tum in Germania initio 
saeculi decimi septimi, in coUegia ista, ut'ruina eorum 
praeverteretur, etiam tales admitterentur qui arti caemen- 



De MassoDum societatibus. 413 

tariae non erant addicti, iique muratores adoptati (accepted Massonuia 
masons) dici solebant^) Tres viri ex illis membris adop- 
tatis habendi sunt ut auctores societatum recentiorum 
Francomuratorum. Videlicet anno 1717 Theophilus Des- 
aguliers, minister aulicus reformatorum , Jacobus Anderson 
minister anglicanus, et Georgius Payne archaeologus effe- 
cerunt, ut sub directione eorum quatuor coUegia, quae 
Londini in quatuor tabernis diversis existebant, sese con- 
jungerent, Conventum magnum (grande loge) erigerent et 
Magistrum magnum die 24® Junii crearent. Scopum ob- 
soletum promovendi artem sculptoriam seposuerurit, sed 
proposuerunt ut finem aedificationem templi sensu symbo- 
lico seu perfectionem generis humani, et in novam socie- 
tatem etiam statuta, ritus et symbola anterioris societatis 
transtulerunt. 

48. Modo ut intelligatur oppositio inter societates has 
et Christianismum, ac maxime Ecclesiam catholicam, adver- 
tendum est, illius Instituti principium fundamentale Natu- 
ralismo contineri, ac Naturalismum seu religionis naturalis 
promotionem in oppositione ad religionem positivam finem 
ipsius esse. Haec forte non explicite pronuntiata fuerunt 
a fundatoribus atque a multis societatum membris initio 
non satis perspiciebantur; attamen ex natura rei in hoc 
Instituto involvebantur et decursu temporis magis magis- 
que evoluta sunt. Incidit institutio, uti ex dictis colli- 
gitur, in illud tempus quo deismus maximos in Anglia 
faciebat progressus, et contemptus invalescabat religionis 
positivae, quam variae sectae protestantes inter se diver- 
sae et oppositae tenebant. Viri igitur illi, qui Massonum 
primam societatem fundarunt, constituerunt honestatem seu 
religionem naturalem (humanitarismum) veluti vinculum, 
quo diversarum sectarum et religionum membra amico 
foedere conjungerentur. Simul vero promotionem perfec- 



^) Membra illorum coUegiorum jam saeculo decimo quarto in Anglia, 
uti ex documentis coUigitur, dicebantur free masom, freestotie masonSy 
ut distinguerentur lapicidae isti qui ornamenta elaborabant, a caemen- 
tariis ordinariis qui rough masom appellabantur. 



414 XLII. De statu Ecclesiae saec. decimo octavo. 

Massonum ilonis humanitariae , quam ex reliffionis naturalis observa- 

't6iideiitiae. 

tione repetebant; ut finem nobilissimum societatis suae 
statuebant, eamque ut aedificationem symbolicam templi 
designabant. Eo ipso deismus vagus proclamabatur ut 
essentialis ac perfectissima religio omnibus hominibus com- 
munis, statuebatur, ex ejusmodi deismo seu ex religione 
naturali, non vero ex religione positiva ac revelata, feli- 
citatem ac salutem singulorum hominum et societatis esse 
repetendam, illique deismo vago subordinabantur tanquam 
opiniones indifferentes religiones positivae. Dum vero prae- 
tendebant, omnes homines probos se talibus societatibus 
in unum foedus jungere debere ad promovendam generis 
humani perfectionem , se substituebant maxime Ecclesiae 
•catholicae, cui illud a divino Fundatore tributum est, ut 
pro tota societate humana sit verum perfectionis ac salutis 
medium et institutum. Oppositio igitur et lucta contra 
hanc Ecclesiam inde necessario dimanabat. Quum vero 
jsocietatis civilis ac regnorum constitutio etiam ad reli- 
gionis positivae et christianae leges ea aetate praecipue 
disposita esset, ex indole sectae conatus quoque mox se- 
<5uti sunt ad ejusmodi statum rerum evertendum, et alium^ 
Naturalismi principiis conformem, substituendum.^) 

49. Non ab omnibus quidem conventuum variorum 
sodalibus haec principia, uti jam innuimus, perspicieban- 
tur, et non pauci forte societates suas habuerunt ut insti- 
tuta quibus, non obstante diversitata religionis, mutua 
benevolentia et grata conjunctione viri ingenui virtutem 
sectantes unirentur; adeoque haec instituta nec catholi- 
<cismo nec alii religioni infensa esse opinati sunt. Sed 



^) Apprime ea de re agit S. D. N. Leo XIII in celebri Encyclica 
Huvianum genus, ubi indolem sectae Massonicae summa perspicuitate 
«xponit, ac Naturalismum in oppositione ad religionem positivam £c- 
•clesiamque catholicum hujus sectae principium ac finem esse ostendit. 
Inter alia: „Ex certis indiciis, ait, quae supra commemoravimus. 
«rumpit illud, quod est consUiorum suorum ultimum, scilicet evertere 
funditus omnem eam quam instituta christiana pepererunt disciplinam 
religionis reique publicae, novamque ad ingenium suum exstmerer 
•ductis e medio Naturalismo fundamentis et legibus." 



De Massonam societatibus. 416 

deismi , indifferentismi , rationalismi ac naturalismi insti- Oppoaitio in 
stitutio et promotio, adeoque religionis supernaturalis, Uhri- 
stianismi ac maxime Catholicismi et Ecclesiae eliminatio, 
revera inde ab initio illarum societatum erat fundamen- 
tum, essentia et finis. Iste deismus ac naturalismus ejus 
que promotio videtur fuisse illud arcanum, quod suis riti- 
bus et symbolis Francomuratores ostentabant. Certe vana ^ 

quidem jactantia, et retento symbolismo antiquorum medii 
aevi collegiorum, multa faciebant, solemnitate quadam 
inani ac turgida; sed reapse tendentiae illae aperte an- 
nuntiari non poterant, cautius arctiori membrorum numero 
reservabantur. Plures etiam formulis vagis decipiebantur, 
ita ut crederent, sine praejudicio religionis christianae se 
illis conventibus sociari posse. Recolendum est, apud Pro- 
testantes^ etsi religionem christianam non penitus abjice- 
rent, rationalismum aetate illa invaluisse, eoque etiam multos 
Catholicos infectos fuisse, ita ut solida ac vera fidei principia 
obscurarentur. — Tres gradus ab initio constituti fuerunt 
a Massonibus ad exemplar antiquorum caementariorum, 
magistrorum^ sociorum et discipulorum. Tendentia porro 
illa et indoles nativa conventuum massonicorum decursu 
temporis, pro regionum et circumstantiarum opportuni- 
tate, mdgia evolutae fuerunt, et oppositio contra Eccle- 
siam vehementior et apertior facta est. Quum vero nostro 
tempore non desint, qui ad honestatem naturalem agnitio- 
nem Divinitatis non requirant, sed pantheismo, atheismo, 
positivismo, materialismo addicti sint^ vides, quomodo hi 
consequenter nostris diebus postulaverint, ut eliminetur ex 
professionibus Francomuratorum professio existentiae Dei. 
50. Societates illae magna cum celeritate tum in 
Anglia tum in aliis regnis propagatae sunt. Primus con- 
ventus extra Angliam Montibus in Belgio anno 1721 fun- 
datus est; anno 1725 Parisiis, et sequentibus annis in 
Batavia^ Suecia, Scotia, Polonia, Helvetia, Germania, Ame- 
rica societates ejusmodi constitutae sunt. Fridericus 11 
Borussiae rex mox illis societatibus nomen dedit easque 
promovit; sed etiam Franciscus I in Austria favorem 
ipsis impendit. Nam ut dux Lotharingiae jam anno 1731 



416 XLII. De statu Eoclesiae saec decimo octavo. 

Propagatio [j^ Batavia societatem ingressus est, indolein tamen et 
finem ejus non perspiciebat, sed artes alchymisticas e^dem 
abscondi putabat. Alii etiam multi principes Germaniae 
societatibus istis se aggregarunt. In Gallia pariter multi 
ex nobilibus Massonibus se junxerunt, atque anno 1772 
Philippus dux Aurelianensis in magnum Magistrum electus 
praesidium illud acceptavit. Romani autem Pontifices 
pericula et indolem perversam conventuum illorum per- 
spicientes mox sese iisdem opposuerunt eosdemque dam- 
narunt. Jam anno 1738 Clemens XII per Constitutionem 
In eminenti eos proscripsit^ illas indicans rationes quae 
ostendunt sapientissimum Ecclesiae judicium, quod sibi 
consonum fuit usque ad dies nostros. In quibus (societa- 
tibus), inquit, cujuscumque religionis et sectae homines affec- 
tata quadam contenti honestatis naturalis specie, arcto aeque 
ac impervio foedere secundum leges et statuta sibi condita 
invicem sodantur; quaeque simul clam operantur tvm di- 
stricto jurejurando ad sacra biblia interposito, tum gravium 
poenarum exaggeratione inviolabili silentio obtegere adstrin- 
guntur. Dein anno 1751 Benedictus XIV per BuUam 
Providas et nostro saeculo Pius VII (Const. Ecclesiam 
1821), Leo XII {Quo graviora 1825), Gregorius XVI 
{Mirari vos 1832), Pius IX (Multiplices inter 1865), Leo XUI 
{Humanum genus 1884) illas societates damnarunt, et mem- 
bra excommunicatione perstrinxerunt. Quum Protestan- 
tismi principium de libero examine uniuscujusque in re 
religiosa confine sit principiis Massonum', manifestum est, 
quare Protestantismus universim minus illis hominibus 
adversetur. 

51. Ex dictis satis coUigitur, Massones non consti- 
tuere per se societatem unam, cum uno capite supremo 

> vel centro, sed conventus seu societates efformant multas 

in variis regionibus inter se plus vel mijius cohaerentes. 
Tendentia fundamentalis autem quamvis ubique eadem 
sit, tamen non eadem ratione nec ubique nec ab omnibus 
perspecta est. Decursu vero temporis, quum permulti qui 
accedentes ad conventus vagis illecti promissionibus per- 
fectionis et felicitatis, non quod quaesierant invenirent, et 



De MaMonum societatibiis. 417 

mysteria atque arcana abscandita sitpposita investigarent, 
viris audaeibus occasio data est sjstemata magnifica con- 
fingere de indole societatum et miris modis imponere plu- 
rimis. Mocs a quibusdam membris videlicet ea doctrina 
sparsa est^ Francomuratores cohaerere cum antiquiB Ordi- 
nibns mUitaribm, et inde multos gradus diversos induxe- 
runt; ipsam historiam ordinis autem ut arcanum tantum 
ultimis gmdibus notum proposuerunt. Praesertim ea fa- 
bula jam versi^a annum 1740 in Gallia diffusa est^ Franco- 
muratores esse continuationeni Ordinis Templarioium , do- 
cumenta falsa confecta sunt et historia ac series magistro- 
ram secretorum inde a Jacobo Molaj proposita est. Se- 
cundum has opiniones vanas, quae a multis avide receptae 
sunty solemnitates, etiam et ritus splendidissimos institue- 
runt. Hac igitur ratione in variis conventibus tendentiae 
deisticae se immiscuit tendentia pseudomysiica, In Gallia 
celebre fuit Capitulum Claromontofaum , quod a. 1754 con- 
ditum dieitur ab equite de Bonneville. In Germania ten* 
dentia ista pseudomystica versus a. 1760 propagata est 
per plures viros partim deceptos, ita ut reipsa opinaren- 
tur se antiquorum Templariorum successores esse, paiiim 
deceptores qui sua eommoda fraude adhibita quaerebant 
sibique comparabant divitias. Praeter confictos illos equites 
templarios per aliquot annos etiam socii Crucia rosaceae 
similes tendentias sequebantur. 

52. Ultimis saeculi elapsi decenniis Illuminatorum ni^minati. 
quoque societas se propagavit, cum permulti Massonum 
conventus in Gallia et Germania hanc societatem inirent. 
Hujus sectae auctor anno 1776 exstitit Adam Weishaupt, 
juris canonici Ingolstadii professor, cui paulo post accessit 
Adolphus de Knigge nobilis Hannoveranus» Ut ultimus hujus 
ordinis finis expresse constitutus erat religionis et regiminis 
civilia abrogatio, in quorum locum dictamina rationis et 
regimen domesticum, quod patriarchale vocabant, substi- 
tueretur, ita ut quivis paterfamilias familiae suae rex simul 
et sacerdos esset. Hic finis socios latebat, et iis tantum 
patebat qui per inferiores gradus probati ad supremos, 
qui erant regia et magi, pervenissent. His supremis pro- 

Jungmann, Dissertationes. Tom. VII. 27 



418 XLII. De statu Ecclesiae saec. decimo octavo. 

muminati. xime accedebat gradus presbyterij cui substitutio religionis 
naturalis in locum revelataO; et gradus principis, cui per- 
mutatio regiminis monarchici cum democratico committe- 
batur. Ut fines suos obtinerent, Illuminati quibusvis pravis 
utebantur mediis et summopere solliciti erant^ ut viros 
muneribus publicis fungentes ad suam societatem pertra- 
herent, et munera publica; civilia aeque ac ecclesiastica 
hominibus ad se pertinentibus conferrent, denique ut libros 
suis consiliis et sententiis congruos propugnarent et pro- 
pagarent. 

53. Anno 1784 perniciosa eorum conspiratio in Ba- 
varia detecta et cum aliis societatibus occultis proscripta 
est; socii muneribus publicis privati^ nonnuUi etiam man- 
cipati sunt carceri cui Weishaupt fuga se subtraxit. Quum 
vero aliarum regionum in Germania rectores Illuminatis 
faverent, secta illorum gubernii Bavarici conatibus non 
est exstincta sed incrementa cepit, seseque Illuminati 
miscuerunt et junxerunt Massonibus. Illuminati a. 1786 
legatos Parisios miserunt, ut societates Gallicas Franco- 
muratorum ad suas partes pertraherent, quod, operam 
dantibus incredulis qui eisdem adscripti erant, breviter 
effectum est. Generatim tum Massones tum Illuminati 
maximum influxum exercuerunt in subversionem rerum 
quae labente saeculo decimo octavo accidit, atque in Or- 
dinum religiosorum et Ecclesiae catholicae persecutiones. 
Facillimum etiam fuit in variis regionibus adjicere ten- 
dentiae generali illarum societatum scopos peculiares, uti 
eversionem gubernii, mutationes politicas rerum. Id v. g. 
accidit in conventibus Italiae, ubi societates suas sub 
nomine Carbonariae Massones constituerunt versus finem 
saeculi praeteriti, et agitationibus suis continuis nostri 
temporis eventus lugendos praepararunt. Universim om- 
nes societates secretae Francomuratorum sunt soboles ac 
species particulares, pleraeque fines pessimos persequuntur, 
et cunctae saltem ex indole et principiis fundamentalibus 
suis, naturalismo, indifferentismo , Catholicismi eversioni 
adlaborant. 



De Febronianismo ac de Josephinismo. 419 



JDe Febronicmiamo , de Josephinismo et de 
suppressione Societatis Jesu* 

54. Dum saeculo decimo octavo currente in Ger- innoyatio- 
mania septemtrionali inter Protestantes rationalismus pro- 
pagabatur, multos etiam Catholicos tum ecclesiasticos tum 

laicos spiritus invasit innovationis et oppositionis in Sedem 
Romanam. Sub Maria Theresia praesertim medicus 
Van Swieten Jansenista influxum exercuit in Austria 
valde nefastum, et quum praeterea eo etiam se pro- 
pagarent doctrinae Gallicanorum necnon libertinorum 
incredulitas, brevi Ecclesiae inde detrimenta non exi- 
gua orta sunt. Jam anno 1752 coarctata est jurisdictio 
Nuntiorum Pontificis et influxus episcoporum in studiorum 
negotia. Jesuitis anno 1759 cathedrae in Universitatibus 
variae ademptae sunt, guberniumque ad episcopatus pro- 
movere studuit viros qui innovationibus favebant. Ita 
paulatim regiones istae praeparatae fuerunt majoribus 
turbis, quae paulo post exortae sunt. 

55. Concilium Tridentinum plura sane decrevit, qui- 
bus episcoporum potestas ampliata est; quin Ecclesiae 
unitas solveretur aut Pontificum auctoritas diminueretur. 
Nihilominus aliquot episcopi in Germania^ ambitione qua- 
dam praepostera moti ac principia falsa sequenteS; impa- 
tientes erant potestatis legitimae quam R. Pontifex exer- 
cebat omnemque lapidem movebant^ ut suam potestatem 
amplificarent. Mortuo Carolo VI Imperatore anno 1740, 
quum Francofordii de novo Imperatore eligendo delibe- 
rarent, actum quoque est de gravaminibus contra curiam 
Romanam, et viri quidam in Sedem Apostolicam parum 
propensi desideria pandiderunt, ut aliquis Germanorum jura 
Pontificis genuina, ab iis quae ipse sibi attribuat discer- 
neret. Hisce excitatus Nicolaus de Hontheim Trevirensis 
labori tali se dedit, opusque elucubravit, quod demum 
anno 1763 Francofordii praelo subjecit inscriptum: Justini 

27* 



420 XLII. De stata Eeclenae saec. dedmo octavo. 

Fehronii Jurisconmlti de statu Ecclesiae, et de legitima pote- 
state Eomani Pontificis liber singulaHs, ad reuniendos dis- 
aidentea in religione Chriatianoa compoaitua. 
Pebronius. 56. Nieolaus de Houtheim ex nobili familia Treviris 

die 27^ Januarii a. 1701 natas^ studia sua humaniora in 
collegio Societatis Jesu^ dein in Universitate ibidera perfecit, 
post vero Lovanii duce Van Espen magno cum fervore juri 
canonii^o operam dedit. In patriam reversus inde ab anno 1728 
varia munera magno gessit cum honore, et anno 1748 epis- 
copus suffraganeus Trevirensis factus est. Famam sibi ac- 
quisivit historiographi eximii, editis pluribus voluminibus 
quae historiam Trevirensem spectant^ (Historia Trevirensis 
diplomatica 3 voll. fol. 1750; Prodromus ad historiam Trevi- 
rensem 2 voU. fol. 1757); sed postquam senectuti appro- 
pinquans opus commemoratum contra auctoritatem Romani 
Pontificis sub ementito Justini Febronii nomine publicavit^ 
gloriam suam ac memoriam foedissima macula affecit 
Vix enim dici potest, quantum mali ex illo provenerit 
librO; quo tum viri ecclesiastici ^ tum jurisconsulti, tum 
principes eorumque administri gravissimis sunt imbuti 
erroribus, et excitati, ut contra jura R. Pontificis insui^ 
rent et innovationibus suis omnia turbarent. Systema 
Febronii paucis ad haec reduci potest: Ut doctrinarum 
suarum fundamentum statuit^ Christum clavium potestatem 
universae Ecclesiae seu fidelium coetui tradidisse. Uni- 
versitas fidelium eam exercet per ministros suos, inter 
quos R. Pontifex primum occupat locum^ ita tamen ut 
ipsC; sicuti etiam episcopi^ coetui fidelium subjectus sit. 
Romanum Pontificem dein docet^ primatum honoris, non 
vero jurisdictionis habere; primatum non esse necessario 
Romanae Ecclesiae alligatum ; Pontificem in rebus fidei 
non esse infallibilem ^ neque in disciplinae materia leges 
universam Ecclesiam obligantes praescribere posse. Pri- 
matus finem esse conservationem unitatis^ et jura ad eam 
conservandam necessaria esse eaaentialia, reliqua vero non 
nisi accidentalia seu adventitia esse. Auctor in fine libri 
sui nationes christianas provocabat^ et media quoque in- 
dicabat^ ad restringendam Pontificum auctoritatem , vide- 



De Febronianismo ac de Josephinismo. 421 

licet auxilium gubemiorum civilium, examen Litterarum 
Pontificis antequam admittantur, appellationes ab abusu 
et- resistentiam contra arrogationes pontificias. 

57. Febronius doctrinas Protestantium et Richerii Febronu 
de mbjecto potestatis ecclesiasticae renovabat^ quamvis con- 
tenderet, se non cum Richerio vel cum Protestantibns, «ed 
cum GallicaniB consentire. Revera etiam identidem studet 
probare, constitutionem Ecclesiae non democraticam sed 
aristocraticam esse, ac generatim contradictionibus opus 
Febronii scatet. Hoc inde provenit, quod librum compi- 
lavit ex operibus adversariorum RR. Pontificum, qui inter 
se non conveniebant sed opposita tenebant. Clemens XIII 
a. 1764 librum Hontheimi damnavit, illiusque lectionem 
etiam nonnulli episcopi Germaniae in stiis dioecesibus 
prohibuerunt. Varii eruditi inter quos eminent Zaccaria S. J. 
(Antifebronio, Pisauri 1767; Antifebronius vindicatus, Cae- 
senae 1771); Viator a Cocaleo Capucinus (Italus ad Fe- 
bronium, Tridenti 1774); Mamachi O. S. D^ (Epistolae ad 
Febronium, Romae 1776); Petrus Ballerini sacerdos Vero- 
nensis (De potestate ecclesiastica Summorum Pontificum 
et Concilioruili generalium, Veronae 1768), eumdem librum 
doctissimis scriptis confutarunt. Sed Febronius non curans 
Pontificis et aliquot episcoporum proscriptiones, opus suum 
fictis sub nominibus (Justinianus novus, Joannes Clericus, 
Aulus Jordanus) tuitus est, eique anno 1774 tres novos 
tomos adjecit, in quibus principia primo volumine pro- 
posita uberius evolvit ac praeterea multas novas sententias 
protulit. Sed etiam practice auctoritati R. Pontificis in- 
fringendae adlaboravit; etenim trium Electorum litterae 
ad Imperatorem anno 1770 directae contra Pontificis pote- 
statem ab ipso signatae ac forte confectae sunt, — Tan- 
dem anno 1778 Hontheim eo adductus est, ut retractatio- 
nem errorum suorum ederet ; primum quidem tantum gene- 
rali quadam ratione; sed quum ejusmodi libellus non in- 
veniretur sufficienS; brevi post Retractationem plane con- 
gruam dedit. Attamen nimis ei adhaeserant opiniones 
erroneae. Etenim paulo post editus fuit ab ipso Justini 
Febronii JCti Commentarius in suam retractationem, Francof. 



Emsensis. 



422 XLII. De statu Ecclesiae saec. decimo octavo. 

1781. In quo Commentario , quamvis eum submississet 
Pontificis judicio eumque edidisset invitatus ut refutaret 
ipse errores suos, tamen adhuc similes latebant prae- 
posterae sententiae de auctoritate R. Pontificis. Sententias 
falsas notavit Cardinalis Gerdilius in suo opusculo: In 
commentarium a Justino Fehronio in suam retractationem 
editum Animadversiones. Mortuus est Nicolaus de Hont- 
heim die 2« Septembris a. 1790 quum nonaginta fere 
esset annorum.^) 

Punctatio 58. Maximc per Febronii opus provocata fuerunt 

conamina aliquot episcoporum Germaniae contra S. Sedis 

auctoritatem , quae praecipue in lite de Nuntiaturis et in 

Punctatione Emsensi apparuerunt. — Ad expedienda ne- 

gotia ecclesiastica, Lutheri et Calvini haeresi in Germania 

plurimum aucta^ Romani Pontifices saeculo decimo sexto 

ad finem vergente Nuntios Viennae (1581), Coloniae (1583), 

Lucernae (1586), Bruxellis (1597) amplis instructos juribus 

et privilegiis constituerunt. Factum est autem, uti in 

rebus humanis contingit, ut propterea episcopi de restric- 

tione jurium suorum conquererentur. Pontifices vero ut 

aliquo modo episcopis satisfacerent, inde a saeculo decimo 

septimo iisdem facultates illis similes quibus Nuntii in- 

structi erant, concedebant, quae facultates quinquenndes 

dictae sunt, quia post singula quinquennia denuo impe- 

trandae erant. — Sed anno 1770 Electores ecclesiastici 

Coloniensis, Moguntinus et Trevirensis triginta gravamina 

contra Sedem Apostolicam Josepho 11 Imperatori exhi- 

buerunt, rogantes, ut nuUae deinceps causae ad Sedem 

Apostolicam ejusve Nuntios deferrentur, quinimo omnes 

Nuntiaturae abrogarentur. Agitatio haec admodum crevit 

a. 1785, quando Pius VI, petente Carolo Theodoro Bava- 

riae Electore, Monachii novam Nuntiaturam erexit, et 

episcopum Frisingensem suffraganeum metropolitae Salis- 



*) Cfr. de Febronio, Hurter Nomenclator litterarius T. III. p. 44T 
sqq.; 0. Mejer, Febronius, Weihbischof J. N. von Hontheim und sein 
Widerruf ; ed. 2. 1885. Opus hoc ab auctore Protestante animo Sedi 
Apostolicae infenso conscriptum est. 



De Febronianismo ac de Josephinismo. 423 

burgensis eidem subordinavit. Tunc archiepiseopi Moguur 
tinus Fridericus de Erthal, Trevirensis Clemens Wenceslaus, 
Ooloniensis Maximilianus Josephi 11 frater, et Salisburr 
gensis Hieronymus CoUoredo, de jurisdictionis suae restric- 
tione apud Imperatorem conquesti ejus auxilium implora- 
runt. Imperator non solum auxilium suum poUicitus est^ 
verum etiam praelatis illis commendavit, ut jura sua 
(praetensa) contra Sedem Pontificiam vindicarent; interea 
vero Nuntiis Apostolicis in Germania omne jurisdictionis 
exercitium interdixit. 

59. Patrocinio Imperatoris suffulti quatuor illi archi* 
episcopi anno 1786 ad aquas Emsenses delegatos miscr 
runt, iique nomine eorum confecerunt Punctationem Em- 
sensem, viginti tribus articulis comprehensam, quibus Pon- 
tificis auctoritatem coarctare nitebantur. In iis instar fun^ 
damenti statuebant. Christum Apostolis eorumque succes- 
soribus episcopis immediate concessisse illimitatam potesta- 
tem ligandi et solvendi pro quocumque casu et persona. Inde 
deducebant , recursum ad Romanam Sedem esse abrogan- 
dam , episcopos propria auctoritate dispensare posse in 
omnibus casibus quos usus Apostolicae Sedi reservarat, 
uti in impedimentis matrimonium dirimentibus et in votis 
solemnibus, ideoque facultates quinquennales non amplius 
a Pontifice esse petendas et dispensationes quascumque 
ab episcopo ordinario esse concedendas. Decreta Ponti- 
ficia sine episcopi consensu nec promulganda nec obli- 
gatoria esse habenda; Nuntiaturas esse penitus abrogandas; 
abolendas etiam exemptiones monasteriorum , nisi ab Im- 
peratorcv confirmatas ; abolendum quoque juramentum quod 
episcopi Pontifici praestant; in pluribus aliis punctis con- 
stitutionem Ecclesiae Germaniae esse reformandam vel a 
nationali Concilio vel Imperiali provisione. — Archiepis- 
copi illi has propositiones approbarunt, et ad Imperatorem 
Josephum II, ut eas confirmaret, miserunt. Sed quum 
Imperator dominationi sui gubemii civilis in Ecclesiam 
inhiaret, parum vero sollicitus esset de augenda potestate 
praelatorum qui extra sua regna dioeceses suas habebant, 
praeter exspeetationem hanc rem minus promovit. Re- 



Punctatio 
Emsensis. 



424 XLII. De etaitn Eeclesiae Moe. 4ecimo ectayo. 

seripsit videlicet Josephus^ se qaidem ad praestandum eis 
aaxilium esse paratum, sed articulos Emseases exeeutioni 
mandari non posse. Cum episcopi sufiraganei postulatum 
consensum denegarent, et Pius VI temerarios ausus prae- 
dictofiim Metropolitarum tum per se tum per Nuntium 
Coloniae residentem Bartholomaeum Pac6a graviter redar- 
gueret, primum archiepiscopi Trevirensis et Moguntinus 
articulis Emsensibus renuntiarunt et necessarias faeultates 
a Pontifice petierunt. Paulo post, videlicet anno 1689, 
etiam Maximilianus Coloniensis et Hieronymus Salisbur- 
gensis submissionis testimonium dederunt. Motibus vero 
in Belgio excitatis, morte Josephi Imperatoris (1790), et 
generali rerum conflagratione in Gralliis coepta factum est, 
ut innovationes in congressu Emsensi conceptae ulterius 
promoveri non possent; quinimo iidem ipsi Metropolitae 
Electoratibus suis privati, sedibus suis ejecti et in exilium 
expulsi sunt.*) 
josephinia- go^ j)^ innovationibus in Austria seu de Josephinismo 

adhuc pauca subjungamus. Jam Maria Theresia, uti in- 
nuimus, instigantibus administris qui placitis philosopho 
rum Gallorum imbuti vel Jansenistis consentientes erant, 
plura cir(ja res et personas ecclesiasticas secundum prin- 
cipia Gallicanismi decrevit. Jus asjli, incrementa mosa- 
chorum et bonorum ecclesiasticorum , recursum ad Ponti- 
ficem limitavit, legatos Pontificis dioeceses Austriacas visi- 
tare vetuit, novos episcopatus sine concursu Sedis Apo- 
stolicae erexit, auctoritatem sacerdotum in educanda juven- 
tute diminuit, omnia decreta ecclesiastica suae approba- 
tioni vel placeto subjecit. — Longe plura ausus est inde 
a morte Mariae Theresiae (1780) ejus filius Josephus II, 
princeps inquietus et rerum novarum cupidus. Anno 1781 
liberam episcoporum cum Apostolica Sede i*elationem et 
cum clero populoque dioecesano communicationem impe- 
divit, placetum regium pro omnibus Bullis, Brevibus aut 
rescriptis Pontificis, pro decretis Superiorum Ordinum 



mus. 



>) Cfr. Wouters H. E. T. III. p. 308 sqq. (ed. sexta.) 



I>e Febroniaiusino ftc de Joaephinismo. 425 

religiosorum , et pro infitructionibuB atquc statutis episco- Josephi n 

^ ^ «iM • innovatio- 

porum praescripsit Episcopis prohibuit, quominus deinceps nes. 
facaltates quinquennales a Pontifiee peterent, mandans, ut 
propria auctoritate diepen^ationes concederent et a casibus 
a Pontifice reservatis absolverent. Rem matrimonialem 
propria lege defini^ns, plura canonica impedimenta vel 
restrinxit vel abrogavit, alia nova constituit, judiciumque 
de causis matrimonialibus ecclesiastico foro ademptum, 
saeculari tradidit. 

61. Inde ab anno 1781 et deinceps plurima, scilicet 
usque ad septingenta monasteria utriusque sexus abolevit, 
imprimis vero illorum Ordinum, qui nonnisi vitae contem- 
plativae dediti erant ; superstitum exemptiones ab ipso ab- 
rogatae sunt, nexus cum Superioribus extraneis sublatus, 
constitutio atque vivendi ratio innovata. Ad formandos 
clericos, abolitis semiuariis episcopalibus, seminaria gene- 
ralia Vindobonae, Pesthini, Papiae, Lovanii, praeterea 
Graecii, Olomucii, Pragae, Oeniponti et Luxemburgi erexit, 
Haec seminaria ab episcopis non dependebant, in iisque 
mox theologi et canonistae neoterici cathedras occuparunt. 
Novum quoque ordinem cultus divini publici praescripsit, 
atque in nonnuUis ejusdem* partibus- orationes et cantum 
in lingua vernacula introduxit; diversas processiones et 
peregrinationes sacras confraternitatesque spirituales abro- 
gavit. Nonnulli quidem episcopi, inter quos Cardinalis 
Migazzi archiepiscopus Viennensis, Battbyani archiepis- 
copus Strigoniensis, Cardinalis de Frankenberg archiepis- 
copus Mechliniensis , libellis supplicibus datis studuerunt 
Imperatorem a coeptis revocare. Sed spretis eorum monitis 
cum indignatione eos redarguit. Pius VI labore et solli- 
citudine sua effecit, ut vincula cum Sede Romana non 
omnino dissolverentur, et cpiscopi saitem indulta neces- 
saria a Sede Apostolica haberent; sed universim perni- 
ciosos Josephi ausus cohibere non valuit. Quod vero 
maxime dolendum est, Imperator etiam inter praelatos et 
ecclesiasticos viros invenit qui conamina ipsius promove- 
runt. Quamvis aiitem, Jbsepho II mortuo, rigor decre- 
torum mitigatus fuerit et plura revocata, generatim tamen 



426 XLII. De statu Ecclesiae saec. decimo octavo. 

systema a Josepho II adoptatum (Josephinismus) in Austria 
invaluit. Non obstante pietate personaii Imperatorum 
Austriae inde multa detrimenta Ecclesiae in iUis regnis 
provenerunt, usque ad tempora nostra, quibus felicior 
rerum status oriri visus est.^) 
innovatio. 62. Reformationes in Hetruria plane similes induxit 

Hetruria. Leopoldus maguus dux, frater Josephi. Jus asyli^ sacram 
inquisitionem et confraternitates spirituales abrogavit^ bul- 
lam Coenae Domini praelegi vetuit, causas matrimoniales 
et clericorum necnon lites de beneficiis ad forum civile 
transtulit. Incrementum bonorum ecclesiasticorum^ et per- 
egrinationes sacras unius diei moram excedentes cohibuit, 
nimiam pompam in templorum ornamentis interdixit^ multa 
monasteria abolevit sublataque exemptione residuorum 
nexum cum praelatis extraneis dissolvit^ proventus bene- 
ficiorum simplicium animarum curatoribus destinavit et 
beneficiorum candidatos rigoroso examini subjecit. Rem 
ecclesiasticam amplius reformaturus a. 1785 quinquaginta 
septem articulos ad sui ducatus episcopos misit, ut singuli 
in synodo dioecesana de iis deliberarent, quae deliberatio 
praeparationis instar pro concilio nationali foret. Hos 
articulos qui potissimum ad cultum divinum publicum, 
disciplinam clericorum et regimen ecclesiasticum specta- 
bant, quilibet episcopus privatim discussit^ suamque sen- 
tentiam scripto duci transmisit. 

63. Scipio de Ricd episcopus Pistoriensis, ducis man- 
dato parens^ synodum dioecesanam celebravit, quae septem 
sessionibus absoluta est, et quae non tantum quinquaginta 
septem articulos approbavit, verum etiam plura decreta 
tum fidei tum disciplinae Ecclesiae contraria condidit. Inter 
alia asserebatur, postremis hisce saeculis sparsam esse gene- 
ralem obscurationem super veritates gravioris momenti spee- 
tantes ad religionem et quae sunt basis fidei et moralis 
doctrinae Jesu Christi. Potestatem a Deo datam esse Eccle- 
siae, communicandam pastoribus qui sunt ejus ministri: 
Romanum Pontificem esse Ecclesiae caput ministeriale: 



Cfr. Wouters H. E. T. III. 1. c. 



De Eebronianismo ac de Josephinismo. 427 

episcopum accepisse a Christo omnia jura necessaria pro Synodua 
bono regimine dioecesis quae nec alterari nec impediri 
possint, posseque ac debere episcopum jura recuperare, 
quotiescunque per consuetudines contrarias, exemptiones, 
aut reservationes fuerint subtracta. Parochis in synodo 
dioecesana idem ac episcopo jus et votum decisivum com- 
petere; casuum reservationem cessare debere, indulgentiis 
nonnisi poenas canonicas remitti, exeommunicationem ex- 
ternum solum producere efFectum ; certam quamdam ima- 
ginem prae caeteris colere superstitiosum esse. Terrae 
principes jus habere impedimenta matrimonii dirimentia 
statuendi et in iis dispensandi; episcopos non debere prae- 
stare Romano Pontifici juramentum ante consecrationem ; 
omnes Ordines reli^osos ad unam regulam unamque 
vestem esse reducendos; convenire ut quaelibet ecclesia 
unicum altare habeat, liturgiam in lingua vernacuia et 
clara voce esse celebrandam , unicam missam dicendam, 
et nonnisi die Dominica a laboribus cessandum. 

64. Synodos etiam coegerunt • episcopi Collensis et 
Aretinus, quae tamen talem strepitum haud excitarunt, 
uti conciliabuium Pistoriense. Leopoldus vero anno 1787 
Florentiae synodum nationalem convocavit, ad quam tres 
archiepiscopi et quatuordecim episcopi cum suis consilia- 
riis comparuerunt. Hi circa quinquaginta septem articulos 
adeo inter se dissentiebant, ut quaedam approbarent, quae- 
dam uQutarent^ alia rejicerent. Nihilominus Leopoldus 
reformationem continuabat. Pius VI jam indignatus libros 
de rebus ecclesiasticis tractantes, qui Florentiae, Pistoriae 
et Prati in lucem prodibant, prohibuit et episcopis a duce 
nominatis institutionem canonicam denegavit. Leopoldus 
vice versa legatum suum Roma avocavit, Nuntium Apo- 
stolicum pro negotiis mere politicis retinuit, et appellationes 
ad Sedem Romanam vetuit. Leopoldo a. 1790 ad Imperii 
gubernium vocato, ejus filius Ferdinandus in ducatu suc- 
cessor ab ulterioribus ex:cessibus abstinuit. Anno 1794 
Pius VI edita BuIIa Aiictorem Jidei propositiones 85 ex 
actis synodi Pistoriensis extractas damnavit; BuIIam vero 
Riccius^ abdicato prius episcopatu , opera Antonii Martini 



428 XLIL De stata Eodesiaa saec. dedino octayo. 

» 

archiepiscopi Florentini a. 1799 reverenter suBcepit. Quum- 
que Pius VII a. 1805 ex Gallia redux Florentiae aliqnot 
diebus moraretur, ipse Riccium veniam deprecantem Eccle- 
siae plene reconciliavit. MortuuB est Scipio Ricci a. 1810.^) 

impugnatio g^^ Stippressio Sodetatis Jem eventus fuit pro uni- 

Jesuitarum. t^i» • • i-- ••! 

versa liicclesia tanti momenti, ut pro dignitate rei istud 
factum nonnisi peculiari dissertatione tractari possit. Paucis 
jam innuimus aliquas causas, cx quibusilkt suppressio 
provenerit; faic nobis sufficiet^ ut compleamus banc dis- 
sertationem; facta praecipua indicare quae ad faoc nego- 
tium pertinent. Quum Societas Jesu doctrina, pietate, 
laboribus multiplicibus , influxu in societatem catfaolicam 
admodum floreret, ac de Ecclesia optime mereret, Romani 
Pontifices Societati privilegia amplissima largiti sunt. Verum 
propter merita in religionem et Ecclesiam Societas Jesu 
summo odio erat cunctis novatoribus, Protestantibus, Jan- 
senistis et incredulis, qui omnes in ejus destructionem 
conspirarunt. Sed variae etiam simultates et dissensiones 
quoad Societatem in aliis Ordinibus religiosis et in Clero 
saeculari obortae erant, atque inter Cardinales, Praesules, 
ecclesiasticos, religiosoB inveniebantur, quiparum Societati 
favebant, imo ei vefaementius abversabantur.*) Saeculo 
elapso ipsi reges et principes catfaolici a suis ministris et 
consiliariis fascinati faostium consilia inierunt, neque a 
proposito destiterunt, donec in regnis suis Societatem Jesu 
destruxissent. 

66. Suppressionis initium factum est in Lusitanta, 
ubi regis debilis Josepfai I administer Sebastianus de Car- 
valfao marcfaio de Pombal tyrannice dominabatur ac Je- 
suitas perdere studebat. In faunc finem libellos in publi- 
cum disseminandos curavit, in quibus Jesuitae pessimae 
doctrinae tum contra mores tum contra personain regiam, 
et ambitionis accusabantur. Quum anno 1750 gubernium 



Cfr. Wouters H. E. T. IIL p. 310 sqq. 

') Cfr. Commentarios JuMi Cordara S. J. ad annos 1740 — 1743, 
ap. Ddllinger, Beitrftge znr politischen, kirchlichen und Caltur-Ge- 
Bchichte der letzten Jahrhunderte, p. 3 sqq. Wien 188d. 



De sappresrione SoctetatiB Jesa. 429 

Hispaniae septem districtus Para^uarienses cum eolonia suppre»»!© 
Liusitanica San !Sagi*amento permutasset, et Faraguarienses 
Lnsitanis possessionem capturis armata manu se opposuis- 
sent^ Pombal Jesuitas accusavit, ac si populum ad sedi- 
tionem excitassent, et in vulgus sparsit^ illos in Paraguaria 
magnum regnum fundasse, unumque eorum Nicolaum 
Domine regem esse, magno exercitu et ingentibus divitiis 
instructum. Mox Jesuitae Lusitani ex Maragnonia, Bra- 
siliae provincia, in qua ad convertendos feros indigenas 
missionem habebant^ expulsi, in Lusitania vero munere 
"* moderandi conscientias familiae regiae et aulicorum pri- 
vati sunt, et Pombal regis nomine anno 1758 apud Bene- 
dictum XIV egit de reformanda Societate in terris Lusi- 
taniae ac si a primigenio suo Instituto defecisset. Quum 
Josephus rex nocte (3 — 4® Sept. a. 1768) ex metropoli 
in castellum suum vicinum revertens a sicariis impetitus 
et vulneratus esset, Pombal hanc arripiens occasionem, 
conspiratipnem contra vitam regis a Jesuitis et proceribus 
quibusdam quos pari studio oderat, initam confinxit^ et 
decem Jesuitas in tetros conjecit carceres^ proceres vero 
septem capitis damnavit^ quorum innocentiam postea gu- 
bemium Lusitaniae in litteris publicis professum est. 
Anno 1759 publicatum est edictum, quo Jesuitae ceu sedi- 
tiosi, proditores, inimici regis et aliorum criminum rei in 
perpetuum e Lusitania relegabantur. Bona illorum fisco 
addicta, ipsi vero omni subsidio destituti in territorium 
pontificium navibus deportati, vel in horrendos carceres 
conjecti sunt, in quibus vitam miserrimam traxerunt usque 
ad mortem Josephi quae a. 1777 accidit. 

66. In Galliam JesuitaC; regnante Francisco II, supe- 
ratis difficultatibus, a Praelatis Pisciaci anno 1561 congre- 
gatisy sub duris restrictionibus recepti sunt. Quum autem 
Joannes Chatel anno 1594 Henricum IV ex insidiis occi- 
dere tentasset, senatusconsulto inique ex illo regno relegati 
Bunt; a rege tamen post decem aunos iterum revocati, latius 
quam antea propagati sunt ac permagnum obtinuerunt in 
aula et apud proceres influxum. Verum saeculo decimo 
septimo in Gallia acres adversarios nacti sunt , qui 



430 XLII. De statu Ecclefliae saec. decimo octavo. 

^"^gTu *^ eos diversis scriptis impetebant, inter quae^ uti jam innui- 
mus, nuUum perniciosius quam quod Blasius Pascal anno 
1656 sub titulo Lettres provinciales etc. edidit. Saeculo 
decimo octavo Jansenistae ac pseudophilosophi unitis vi- 
ribus vehementius adlaborarunt, ut Societatem Jesu exter- 
minarent, iisque se junxit Ludovici XV concubina de 
Pompadour et de Choiseul illius administer primarius. 
Destructio Societatis in Lusitania hisce hostibus infensis- 
simis animum addidit, qui mox opportunam occasionem 
invenerunt ut illam etiam in Gallia supprimerent. P. Lava- 
lette procurator Jesuitarum in Antillis insulis^ ut missio- 
num proventus augeret, contra Superiorum mandatum, 
uti erat vir audacioris ingenii, mercaturam ibidem exer- 
cebat ultra quam fas erat. Naves igitur mercibus refertas 
in Europam misit, quae ab Anglis, bello inter hos et 
Gallos tunc oborto, captae sunt. Cum Lavalette mercato- 
ribus Massiliensibus (Lioney et GoufFre) aeris alieni debita 
contracta solvere non posset, actionem illi mercatores in 
Societatem instituerunt, et Parlamentum Parisiense Jesuitis 
infensum, illos anno 1761 non solum in solidum condem- 
navit, sed illorum Constitutiones, regiminis civilis, Ecele- 
siae, Sedis Apostolicae auctoritati contrarias declaravit, 
multa Jesuitarum opera ad ignem damnavit, vetuitque ne 
quis deinceps eorum Societatem ingrederetur vel eorum 
scholas frequentaret. Quamvis praesules Galliae anno 1761 
Parisiis congregati Jesuitarum Societatem utilem, imo ne- 
cessariam laudarent, et plures urbes pro Jesuitis conser- 
vandis supplicarentur, nihilominus Parlamentum Parisiense 
anno 1762 decretum tulit, quo Institutum Jesuitarum juri 
naturae, Ecclesiae atque gubernii civilis auctoritati adver- 
sum, in Gallia abolitum, Jesuitae a votis suis soluti, eorum 
bona lisco adjudicata sunt. Vetitum erat^ ne communem 
agerent vitam, habitum Societatis gestarent et regulas ob- 
servarent, statutumque, ut nuUus eorum munus aut bene- 
ficium aliquod obtineret, priusquam huic decreto assensum 
jurasset. Quum Jesuitae Institutum suum abjurare detrac- 
tarent, anno 1664 e Gallia relegati sunt. Ludovicus XV 
suppressionem Societatis confirmavit; nihilominus Jesuitis 



De suppressione Societatis Jesu. 431 

in regno vitam privatam sub inspectione episcoporum 
concessit. Clemens XIII vero Bulla Apostolicum Institu- 
tum Societatis a. 1765 ex certa scientia et proprio motu 
de novo confirmavit. 

68. In Hispania Carolus III, instigante ministro Aranda, suppressio 
anno 1767 expulsionem Jesuitarum oo causas aequas et 
necessarias, quas in regio suo pectore semper recludere se 

velle dictitabat, decrevit. Videtur per litteras supposititias 
fraude quadam vaferrima eo adductus esse, ut crederet, 
Jesuitas moliri rebelliones et spargere famam, ipsum 
non esse legitimum.^) Una eademqiie nocte (31* Martii 
ad 1**"" Aprilis a. 1767), omnes domus Jesuitarum a 
militibus occupatae sunt^ bona eorum fisco addicta, ipsi- 
que sine uUo discrimine, juniores, senes, infirmi, omnibus 
privati ad littora maris ducti, navibus impositi, et ad 
territorium pontificium advecti sunt. Hoc ipso anno Jesui- 
tae ex utraque Sicilia, ex ducatu Parmensi et ex Melita 
insula sunt expulsi. 

69. Postremo, uti jam vidimus, Clemens XIV postu- 
lationibus principum vexatus, eo adductus est ut Socie- 
tatem Jesu per Breve Dominus ac Redemptor a. 1773 sup- 
primeret ; complectebatur Societas eo tempore circiter 
viginti millia membrorum. Pontiticis decretum de sup- 
primenda Societate Jesu in regnis catholicis facile execu- 
tioni mandatum est, sed Fridericus II rex Borussiae et 
Catharina II imperatrix Eussiae executioni Brevis, etsi 
non ob pietatis motiva tamen ratione publicae utilitatis, 
in suis territoriis sese opposuerunt. Fridericus instantiae 
ipsorum Jesuitarum cedens permisit, ut in Silesia habitum 
juxta Pontificis mandatum deponerent et sub nomine 
Sacerdotum regii Instituti scholastici exinde conviverent et 
litteras traderent. Catharina vero nuUo modo poterat per- 
moveri, ut publicationem Brevis Dorhinus ac Redemptor 
permitteret. In illa igitur Poloniae parte quae imperio 
Russiae subjecta erat^ Jesuitae in domibus suis^ coUegiis 



^) V. Ravignan, C16ment XIII et C16ment XIV, T. I. p. 186 sqq. 
Paris 1854. — Alias causas conjicit fuisse Cordara, 1. c. p. 38. 



432 XLII. De statn Eeelesiae saec. decimo octayo. 

et misflionibus Becnndam priscum suum Institutum per- 
durftrunt', connivente Pio VI, concessa eis anno 1778 
facultate suscipiendi novitios datoque anno 1782 Vicario 
generali qui Societatis negotia curaret. Pius VII autem 
anno 1814 Societatem Jesu, votis totius orbis catholici 
ejus restitutionem desiderantis obsecutus, instauravit Bulla 
Sollidtudo orrmium ecclesiarum. 
saecaii 70. Gencralis quaedam notio saeculi XVIII ex iis 

XVm cha- «. . 11 •■ A.TT» «1 1 

racter. quac disseruimus colligi potest. Universim noc saeculum 
Ecclesiae minus faustiun fuit et characterem specialem 
ipsi tribuunt fata adversa quae ei illa aetate acciderunt. 
Rationalismus y indiiFerentismus , deismus, ac pseudophilo- 
sophia late dominium suum propagarunt; principes eorum- 
que ministri sub errorum libidinumque influxu una cum 
incredulis Ecclesiae bellum moverunt ; et quamvis Romani 
Pontifices aliique permulti praesules virique ecclesiastici 
pro viribus religionem tuerentur, fuerunt tamen etiam in 
sinu Ecclesiae viri, qui saeculi illius tendentiis nimium 
cedentes conficti progressus specie illudebantur et innova- 
tionibus perniciosis inhiabant. Interim non religiosae tan- 
tum^ sed civilis quoque independentiae prurigo, Iibei*tatis 
amor, novique regiminis cupido diversas hominum classes 
invaserunt. Demum generalis rerum conflagratio a multo 
jam tempore praeparata erupit. Eadem principum throni 
eversi sunt, societasque civilis impietatis et incredulitatis 
poenas luit. Ecclesia vero quamvis persecutionibus ex* 
agitata, tamen intrepide suam prosecuta est missionem 
divinam^ atque dum regnorum ac nationum vidit ruinas, 
variis naevis purificata, Spiritus Sancti vero virtute suf- 
fulta, ampliorem etiam acquisivit extensionem^ majoreque 
fulsit decore atque splendore. 

71. Pinem jam pro tempore imponimus hisce Dis- 
sertationibus selectis in histoHam ecclesiasticam, Quae iis- 
dem accuratius expendimus capita, magna ex parte per- 
tinent ad Romanorum Pontificum gesta, doctrinam, guber- 



') Cfr. Rayignan 1. c Cbap. X. sqq. — Vascotti, Instit. hist. eccl. 
T. II. p. 355 sqq. Goritiae 1872. 



Conclasio. 433 

natiofiem et actionem in universam societatem christia- 
nam. Ex ipsa enim Ecclesiae constitutione divina, qua 
Romanus Pontifex in universum orbem tenet primatum 
totiusque Ecclesiae caput et omnium Christianorum est pater 
et rector, profecto evenit, ut in universa Ecclesiae historia 
Sedis Apostolicae actio primarias teneat partes. Dum vero 
frequenter Romanorum Pontificum gesta contra adversario- 
rum impugnationes vindicavimus , et summa eorum in 
omnes nationes, maxime christianas, asseruimus merita: 
haud studio partium vel inconsiderato fervore apologetico 
id nos existimes praestitisse. Sed quae ex historiae docu- 
mentis colliguntur secundum principia vera fideliter exponere 
conati sumus, nec yitio verti potest quod intrepide plurimas 
calumnias contra Romanos Pontifices congestas rejecimus 
atque diluimus. Etenim in hisce quaestionibus historicis 
tractandis secuti sumus auream illam SS. D. N. Leonis XIII 
adhortationem : Viri prohiy in hoc disciplinarum genere scienter 
versati, animum adjidant oportet ad scrihendam historiam hoc 
proposito ac hac ratione, ut quid verum sincerumque sit appa- 
reat, et qua^ congeruntur jam nimium diu in Pontifices Romanos 
injuriosa crimina docte opportuneque diluantur, ^) Ac profecto 
ipsa rerum genuina expositione concidunt illa in Romanos 
Pontifices convicia, eorumque de universo orbe merita splen- 
did^ luce clarescunt. Incorrupta enim rerum gestarum monu- 
menta, si qui tranquillum et praejudicatae opinionis expertem 
intendat animum, per se ipsa JScclesiam et Pontijicaium sponte 
magnificeque defendunt, Licet enim in iis institutor&m christia- 
norum germanam naturam magnitudinemque intueri ; interfortia 
certamina inclytasque victorias divina vis Ecclesiae virtusque 
cemitur , et manifesta factorum fide eminent et apparent a 
Pontificihus maximis heneficia in universas gentes magna, sed 
in eas majora quarum in sinu Sedem Apostolicam providentia 
Dei collocavit.^) 



^) Epistola ad S. R. E. Cardinales, A. De Luca, J. B. Pitra^ 
J. HergenrOther d. d. 18. Aiigusti 1883. «) Ibidein. 



Jangmann, Dissertationcs. Tom. VII. 



28 



I n d e X. 



Dissertatio trigesima septima. 

Pag. 

De initio ac de propagatione pseudoreformationis. i 

I. De pseudoreformationis initiis 2 

II. De propagatione Protestantismi 37 



Dissertatio trigesixna octava. 

De Concilio Tridentino. 57 

I. De praeparatione Concili Tridentini ... . .61 

11. Concilii Tridentini periodus prima ..... 83 

III. Concilii Tridentini periodus secunda 104 

IV. Cohcilii Tridentini periodus tertia 128 



Dissertatio trigesima nona. 
De statu Ecclesiae vertente saeculo decimo sexto. 150 

I. De felicissimis religionis et disciplinae incrementis post Con- 
cilium Tridentinum . . . . . . 185 

II. De Romanis Pontificibus hujus aetatis . . .191 
III. De aliquot hujus aetatis controversiis 204 



Index. 439 



Disseitatio quadrasesima. 

Pag. 

De Jansenismo. 217 

I, De Jansenismi origine et progressu . . . . 218 
II. De condemnatione quinqtiie propositionum Jansenii ac de 

„pace Clementina" 250 

III. De Constitntioue „Ufligenitus'' ac de scbismate Ultrajectino 285 



Disseztatio quadrasesima prima. 
De Declaratione Cleri Gallicani (a. 1682). 311 

I. De Gallicanismi efformatione et indole . ... 313 
II. Eventus Declarationi praevii 320 

III. Comitia Cleri Gallioani annis 1680-1682 . . . .843 

IV. Declarationis sequelae . , 361 



quadrasesima secunda. 

De statu Ecclesiae saeculo decimo octavo. 378 

I. De Pontificibus saeculi decimi octavi ... . . . 380 

II. De propagatione increduUtatis ac de Massonum societatibus 409 
-lU. De Febronianismo, de Josephinismo et de suppressione Socie- 

tatis Jesu . . . . . . . 419 



28' 



Index alphabeticus rerum 



Albertus Brandeuburg. Archiepisc. 

Moguutinus; promulgatio iudul- 

gentiarum. D. XXXVII. 16; in 

caufia Lutheri, 22. 
Albertus Magister Ordinis Teuto- 

.nici, D. XXXVII. 39. 
Alectensis Episcopus Pavillon, D. 

XL. 61; synodus ejus, 62. 
Alexander VII in causa Janseni- 

starum, D. XL. 49 sqq.; Formu- 

lare ejus contra Jansenismum, 

51; in causa quatuor episcopo- 
* rum reluctantium, 53 sqq. 
Alexander Vni. R. P., D. XL. 77; 

quoad Declarationem Cleri Gal- 

licani, D. XLI. 58. 
Antireformatio catholica post Con- 

cil. Tridentinum, D. XXXIX. 

1 sqq. 
Appellantes, D. XL. 90 sqq. 
Amauld Agnes et Angelica, D. XL. 

19 sqq. 
Arnauld d* Andilly, D. XL. 1 1 sqq. 
Amauld Antonius ejusque liber de 

frequenti conununione, D. XL. 

36; post damnatiouem quiuque 

propositionum Jansenii, 46; in 

Pace Clementina, 61. 63. 
Amauld Henricus episcopus Bello- 

vacensis in negotio Pacis Cle- 

mentinae, D. XL. 51 sqq. 



Augustana Confessio, D. XXXVII. 

55. 
Auxiliis, (Congregatio de), ,.D. 

XXXIX. 35. 

B. 

Bajus M. ejusque errores, D. XXXIX. 

27 sqq. 
S. Bartholomaeistrages, D. XXXIX. 

19. 20. 
Benedictus XIII damnat Janseni- 

stas Uitrajectinos , D. XL. 99; 

ejus pontificatus, D. XLII. 17. 
Benedictus XIV in quaestione de 

Sacramentis quoad Jansenistas, 

D. XL. 93; qiioad schisma IJltra- 

jectinum, 100; ejus pontificatus, 

D. Xm. 22 sqq. 
Bononia; translatio Condl. Triden- 

tini et sessiones. D. XXXVIII. 51 

sqq. 
Borbonicarum aulamm lucta contra 

Pontifices saec. XVIII, D. XLII. 

21 sqq. 
Bossuet in causa Gallicanismi, D. 

XLI. 19 ; in Comitiis Cleri Gal- 

licani, 40 sqq. 
Burgofontanum Consilium, D. XL. 

12 sqq. 

c. 

Cajetanns Card. in causa Lutheri, 
D. XXXVII. 24. 



Index alphabeticus renim. 



437 



Calvinus ejusque haeresis, D. 
XXXVII. 44. 

Oarolus Y in Causa Lutheri^.D. 

XXXVII. 33 sqq. ; quoad Concil. 

Trident., D. XXXVUI. 16. 45. 

48. 52; Interim Augustanum 55; 

post suspensionem Concilii Tri- 

dentini, 77. 
S. CarolusBorromaeus,D.XXXVin. 

86 sqq.; D. XXXIX. 12. 
Carolus Card. Lotharingus in Con- 

cilio Tridentino, D. XXXVIII. 

111 sqq. 
Caronense monasterium vexatum a 

Ludovico XrV; D. XLL 31. 
Casus Conscientiae in causa Jan- 

senismi, D. XL. 79. 
Caulet Fr. episcopus Apamiensis 

in negotio Pacis Clementinae, 

D. XTi. 51 sqq. ; quoad regaliam, 

D. XLL 23. 
Cerle Jo. Vicarius capitularis Apa- 

miensis in causa regaliae, D. 

XLL 27. 
Chaize (P. de la) quoad Qallica- 

nismum, D. XLI. 41. 66. 
Chierigatus et Instructio ei data 

pro comitiis Nurembergensibus, 

D. XXXVIL 50. 
Choiseul episcopus Tomacensis, D. 

XL. 76 nota; D. XLL 40. 45. 
Clemens VII quoad divortium Hen- 

rici VIII ; D. XXXVII. 46 ; ejus 

pontificatus, 52; mors et indoles, 

D. XXXVIII. 15. 
ClemensVIII ejusque pontiiicatus, 

D. XXXIX. 24. 
Clemens IX ac Pax Ciementina, 

D. XL. 55 sqq.; mors, 77. 
Clemens X R. P., D. XL. 77. \ 
Clemens XI R. P., D. XL. 78; in 

quaestione de CasuConscieutiae, 

80 ; in causa Quesnelli, 82 sqq. ; 

pontificatus, D. XLIL 12 sqq. 
Clemens XIL R. P., D. XLIL 

18. 



Clemens XIII. damnat pseudosy: 

nodum Ultrajectinum , . D. XL. 

101; ejus pontificatus, D. XLII. 

36 sqq. 
Clemens XTV ejusqne pontificatus, 

D. XLn. 31; quoad Societatem 

Jesu, 53. 
Codde Petrus episcopus Jansenista, 

D. XL. 96. 
Colbert Ludovici XTV mlnister, 

D. XLL 13. 14; quoad Gallica- 

nismum, 41 sqq. 
Comitia Cleri Gallicani a. 1680— 

1682, D. XLL 33 sqq.; Decla- 
' ratio Cleri, 46; retractatio, 61. 
Comma Pianum, et controversia 

de eo, D. XXXIX. 29. 30. 
Conceptio immac. B. M. V. in Con- 

ciUo Trident., D. XXXVIII. 

40 sqq. 
Confessio Augustana, D. XXXVII. 

55. 
Consilium Burgofontanum, D. XL. 

12 sqq. 
Consilium Cardinalium de reforma- 

tione sub Paulo III, D. XXXVIII. 

17 sqq. 
Convulsionarii Jansenistae, D. XL. 

92. 
Cornet Nicol. denuntiat Jansenii 

propositiones, D. XL. 38. 



Daniae defectio ad Protestantis- 

mum, D. XXXVIL 41. 
Declaratio Cleri Gallicani, D. XLI. 

46 ; sequelae, 52 sqq. ; damnatur 

abarchiepiscopoStrigoniensi, 54; 

retractatio, 61 ; nihilominus prae- 

valet doctrina, 64 sqq. ; detri- 

menta subsecuta, 68. 
Declaratio Gallicana Sorbonae, D. 

XLL 20. 21. 
De Dominis M. A. ejusque erroresr 

D. XXXIX. 37. 



488 



Index alphabeticns rerum. 



Duacensis Uniyersitas et Amaldos 
personatus, D. XL. 76. 



Ecclesiae couditio: medio saeculo 

XVI, D. XXXIX. 3 sqq. 
Eckius Lutberi adversarius, D. 

XXXVII. 22; disputatio Lipsien- 

sis, 31, 
Edictum Ludovici XIV de Decla- 

ratione Cleri, D. XLI. 48. 
Emsenses punctationes , D. XLII. 

59. 
Encyclopaedistae saeculi XVIII, D. 

XLIL 44. 
Epistolae obscurorum virorum, D. 

XXXVII. 8. 
Erasmus, D. XXXVII. 6. ; in causa 

Lutheri, 34. 

F. 

Febronius ejusque opus, D. XLII. 

55 sqq. 
Fenelonii quietismus damnatus, D. 

XL. 75. 
Formulare Alexandri VII, D. XL. 

51 ; quaestio de eo in Belgio, 76. 
Francomuratores y. Massones. 
Fridericus Elector Saxoniae in causa 

Lutheri, D. XXXVII. J 8. 24. 28. 29. 

6. 

Galli praesules in Concilii Trid. 

periodo prima et secunda, D. 

XXXVJII. 65 sqq, ; in tertia 

periodo, 92 sqq.; Oratores Gal- 

lorum, 99 sqq. 
Gallicana ecclesia, D; XLI. 1 sqq.; 

ejus libertates, 10 sqq. 
Galiicanismi efformatio, D. XLI. 

3 sqq.; indoles, 10 sqq. 
Gregorius XIlI R. P., D. XXXIX. 

16 sqq. 
Gregorius XIV R. P., D. XXXIX. 24. 



Guerrerus archiepiscopus Granat^^ 
sis in Concilio Tridentino, D. 
. XXXVIII. 90. 94. 142. 



H. 

Hadrianus VI ejusque conatus con- 

tra Lutherum, D. XXXVII. 49; 

Instructio data Chierigato Le- 

gato, 50. 
Hamelius et Lessius (coutroversia), 

D. XXXIX. 33. 
Harlay (de) archiep. Parisiensis in 

comitiis Cleri, D. XLL 34. 39. 
Helyetia et haeresis in eam intro- 

ducta, D. XXXVII. 43. 
Henricus II rex Galliae quoad Con- 

ciliumTridentinum, D. XXX VIU. 

59. 63. 66; ejus Contestatio, 

67. 72. 
Henricus VIII ac schisma Angli- 

canum, D. XXXV'11. 45. 
Hoogstraaten Jac. 0. P. contra 

Reuchlinum, D. XXXVIL 7; 

contra LUtherum, 22; 
Hontheim y. Pebronius. 
Hosius Cardinalis, D. XXXVIIL 

87. 117. 133. 134. 
Humanistae German., D.XXXVIf , 6. 
Hutten Ulricus, D. XXXVIL 8. 



I. 

Jansenius ejusque yita, D. XL. 
4 sqq. ; mors, 26; declaratio an 
spuria, 27 sqq.; Augustinus, 
29 sqq. ; propositiones quinque, 
38 sqq.; juris et facti distinctio 
a Jansenistis inyenta, 46; Pax 
Clementina, 54 sqq. ; Jansenistae 
in Belgio, 76; Casus Conscien- 
tiae, 79 ; Quesnelli causa, 81 sqq.; 
BuUa Unigenitus, 86; Appel- 
lantes, 90^; Conyulsionarii , 92; 
quaestio de sacramentis, 93; 
schisma Ultrajectinum, 95 sqq. 



Index alphabeticiis rerum. 



4S9 



Jesuitae quoad gallicanismum et 

regaliam, D. XLI. 66 sqq.; ad- 

versariorum impugnatio, D. XLII. 

35. 26. 30. 83. 65 sqq.; sup- 

pressio ordinis, 33. 69. 
liluminatorum secta, D. XLII. 52. 
Jncredulorum secta saec. XYIII, 

D. XLII. 41 sqq. 
Indulgentiarum praedicatio initio 

saecuH XVI, D. XXXVH. 14; 

taxa 16 ; quaestuariorum suppres- 

sio, XXXVin. 103. 
Innocentius IX R. P., D. XXXIX. 

24. 
Innocentius X in causa Janseni- 

starum, D. XL. 32. 41 sqq. 
Innocentius XI R. P., D. XL. 77; 

in controversia de regaiia, D. 

XLI. 27. 33. 43. 60; lucta post 

Declarationem Cleri Gallicani, 

66 sqq. 
lunocentius XII, decretum de For- 

mulario Alexandri VII, D. XL. 

76 ; pontificatus et nepotismi pro- 

hibitio, 78 ; quoad Declarationem 

Cleri Gallicani, D. XLI. 60. 
Innocentius XIII R. P., D. XLIL 16. 
Inquisitionis tribunal ordinatum sub 

Paulo Iir, D. XXXVIH. 26. 
Institutio episcoporum discussa in 

ConcilioTridentino, D.XXXVIIL 

108. 116. 
Interim Augustanum et alia, D. 

xxxvm. 64. 

Josephns II ejusque innovationes, 
D. XLn. 35 ; Josephinismus, 60. 

Julius III R. P., D. XXXVIir. 57 ; 
adlaborat Concilio Tridentino 
continuando, 58. 

L. 

Lavardinus ejusque arrogantia in 
Innocentium XI, D. XLI. 67. 

Leo X, indoles et mores, D. XXXVII. 
3 sqq. ; conatus contra Luthemm, 
24. 38. 



Leo XI R. P., D. XXXIX. 35. 

Lessius et Hamelius eorumque cum 

' Lovaniensibus controversia , D. 
XXXIX. 33 sqq. 

Lipsiensis disputatio, D. XXXVII. 
31. 32. 

Lovaniensis Uniyersitas in causa 
Lessii, D. XXXIX. 33 ; in causa 
Jansenismi, D. XL. 75. 

Ludoyicus XIV in causa Quesnelli, 
D. XL. 86; in controversia de 
regalia, D. XLI. 23 sqq. ; quoad 
ductrinam Gallicanam, 34 sqq. 
46; edictum regis, 48; revoca- 
tio et retractatio, 63. 

Lutherus, D. XXXVII. 10 sqq ; 
adolescentia , indoles , errores, 
yitia. 12 ; rebellionis rationes et 
theses, 17. 18. 19; Augustae, 
24; disputatio Lipsiensis, 31; 
damnatus, 33; Wormatiae, 35; 
character, 66. 



M. 



Marcellus III R. P., D. XXXVIII. 

80. 
Mars Gallicus Jansenii, D. XL. 25. 
S. Marthae congregatio Janseni- 

stica, D. XL. 94. 
Massonum societates, origo, indo- 

les ac propagatio, D. XLII. 

A6 sqq. 
Meindarts Jo. pseudoepiscopus Ul- 

trajectinus ejusque synodus Jan- 

senistica, D. XL. 100. 101. 
Miltitius Carolus in causa Lutheri, 

D. XXXVII. 28. 
Molina Lndovicus ejusque contro- 

versia de gratia, D. XXXIX. 34. 
Molinos Michael ejusque quietis- 

mus, D. XL. 76. 
Monita salutaria B. M. V. ^libellus), 

D. XL. 76. 
Moronus Cardinalis, D. XXXVIII. 

81. 119.; D. XXXIX. 11. 



440 



Index alphabeticos rernm. 



Nepotismi proscriptio per Innocen- 

tium Xn, D. XL. 78. 
Noailles Card. in causa Quesnelli, 

D. XL. 81 qqq. ; submissio et 

mors, 91. 



0. 

Oratores Gallorum in Concilio Tri- 
dentino, D. XXXVIII. 99 sqq. 

Oratorium diyini amoris Romae in- 
atitutum, D. XXXVIII. 23. 



P. 



Pallavicini hist. Conc. Trident., D. 

XXXVIII. 2; sententia de Cle- 

mente VII, 15; de Paulo IV, 82; 

in causa Jansenii, D. XL. 44. 
Pascal ejusque Provinciales litte- 

rae, D. XL. 50. 
Paulus III R. P., D. XXXVII. 53; 

praeparat Concil. Tridentinum, 

D. XXXVIII. 16; commissio Car- 

dinalium pro reformatione, 18; 

ordinat Inquisitionis tribunal, 

26; mors 56. 
Paulus IV quoad tribunal Inquisi- 

tionis, D. XXXVIII. 26; ponti- 

ficatus, mors et indoles, 81. 82. 
Paulus V quoad controversias de 

gratia, D. XXXIX. 35. 
Pavillon Nic. episcopus Alectensis 

in negotio Pacis Clementinae, 

D. XL. 51 sqq.; synodus ejus, 

62 ; quoad regaliam, D. XLI. 26 ; 

ejus Rituale 28. 
Pax Clementina, D. XL. 61 sqq.; 

expenditurpacisconclusio, 64sqq. 
Petrus Aurelius Vergerii opus D. 

XL. 21. 
Philippus Aurelianensis , Galliae 

administrator, quoad buUam Uni- 

genitus^ D. XL. 88. 



Philippus com. Hassiae, D. XXXVIL 

40. 
Pipericomius (Pfefferkom) contra 

Judaeos, D. XXXVII 7. 
Pistoriense conciliabulum D. XLII. 

62 sqq. 
Pius IV quoad Concilium Triden- 

tinum, D. XXXVIIL 83 sqq.; 

pontificatus, D. XXXIX. 11. 
Pius V ejusque pontificatns, D. 

XXXIX. 13. 
Pius VI R. P., D. XLIL 34: 61. 
Portus-regii Abbatia, D. XL. 11 sqq. 
Prierias Silvester contra Luthemm. 

D. XXXVII. 22. 
Propositiones quinque Jansenii, D. 

XL. 88 sqq. 
Protestantinm propag., D. XXXVIL 

37 sqq.; nomen, 54; Protestantes 

quoad Concilium oecnmenicum, 

D. XXXVni. 6; in ConcUio Tri- 

dentino, 73 sqq.; invitati a 

Pio IV, 85. 



Q. 



Quaestores eieemosynaram snp- 

pressi in Concilio Tridentino, D. 

XXXVIII. 103. 
Quesnelli causa, D. XL. 81. 
Quietismi damnatio per Innocen- 

tium XI et Innocentium XII, D. 

XL. 75. 

R. 

Regaliae controversia, D. XL. 23 

sqq. 42 sqq. 
Residentiae quaestio discussa in 

Concilio Tridentino, D. XXXVIII. 

94 sqq. 
Reuchlinus ejusque causa, D. 

xxxvn. 7. 

Revolutio Gallica, D. XLII. 39. 
Ricci Scipio, D. XLII. 63. 
Richer Edmundus ejusque systema. 
D. XXXIX, 36. 



Index alphabeticus rerum. 



441 



Eodarium SS. Sacramenti, D. XL. 

20. 
Rospigliosii Card. relatio de Pace 

Olementina, XL. 71. 72. 

s. 

Saeculi decimiseptimi conditio, 

XLIL 4. 
Sarpi Paulus, D. XXXVIII. 2. 
Schisma Ultrajectinum , D. XL. 

95 sqq. 
Sixtus V ejusque pontificatus, D. 

XXXIX. 21. 
Smalcaldiae foedus, DrxXXVII. 55. 
Societas Jesu fundata, D. XXXVIIl. 

23; cfr. Jesuitae. 
Sorbona ejusque tendentiae variis 

temporibus, D. XLI. 8 sqq. ; De- 

claratio doctrinae Gallicanae a. 

1663, 21; quoad Declarationem 

Cleri, 52 sqq. 
Spalatinus Lutberi amicus, D. 

XXXVIL 24. 29. 32. 
Siteciae defectio ad Protestantis- 

mum, D. XXXVII. 41. 



Tetzelus au juste accusatus, D. 
XXXVII. 15; scribit contra Lu- 
therum, 21; moritur 30. 

Tridentinum Concilium summi mo- 
menti, D. XXXVIII. 1 sqq. ; op- 
pngnatores , 3 ; praeparatio , 4 
sqq. ; variorum sensus et tenden- 
tiae, 5 sqq. — Periodus prima, 
27 sqq. ; Sessio I et II, 28 ; dif- 
ficultates variae et Legatorum 
prudentia, 29 sqq. ; Sessio III et 
IV j 33 ; an ad decreta consensus 
unanimis requisitus 34 — 39 ; Ses- 
sio V. et quaestio de Immacul. 
Concept. B. M. V., 39 sqq. ; Doc- 
trina de justificatione, 42; Ses- 
sio VI. et sequentes, 43; trans- 
latio Concilii, 44 sqq. — Periodus 



secunda, 57 sqq. ; rebumitur Con- 
cilium. 63; Sessio XI., 64; Ses- 
sio Xlf, 64. 68; Sessio XIIL, 70; 
Sessio XIV., 73 ; Sedsio XV., 74 ; 
Sessio XVL 76; suspensio Con- 
cilii, 76. — Periodus tertia, 
83 sqq. ; resumitur Concilium a 
Pio IV, 84 sqq.; controversiae 
de praecedentia, 89; de formula 
prop(ynent%bu8 Legatis, 00 ; Ses- 
sio XVU et XVIII, 91 ; quaestio 
de residentia discussa, 94 sqq. ; 
Sessio XIX, lo2; quaestio de 
concessioue calicis, 105 sqq. ; Ses- 
sio XXII, 106; quaestio de in- 
stitutione episcoporum, 108. 115. 
127 sqq.; Cardinalis Lotharingus 
in Concilio, 111 sqq.; quaestio 
de Rom. Pontifice agitata, 121 
sqq.; Concilii facies, 123; Ses- 
sio XXIII, 129; decreta de re- 
formatione, 131; de matrimoniis 
clandestinis, 133; Sessio XXIV., 
135; Sessio XXV. et finis Con- 
cilii, 139 sqq.; objectiones con- 
tra Concilium Tridentinum, 142. 
— Concilii effectus felices, D. 
XXXIX, 6 sqq. 



u. 

Unigenitus Constitutio Ciemen- 

tis XI, D. XL. 86 sqq. 
Ultrajectinus episcopatus et schisma 

Jansenisticum, D. XL. 95 sqq. ; 

nostro tempore, 102. 103. 
Urbanus VII R. P., D. XXXIX. 

24. 
Urbanus VIII proscribit Augusti- 

num Jansenii , XL. 3 1 ; pontifi- 

catus XLII 7. 



V. 



Van Espen quoad schisma Ultra- 
jectinum, D. XL. 97. 



U2 



Index alphabeticus rerum. 



Varlet episcopus promovet schisma. 

Ultrajectinum D. XL. 98 
Vergerius de Hauranne Jansenii 

amicus ejusque gesta, D. XL. 6 

sqq. ; mors et indoles, 32. 
Vigor Simon ejusque libri, D. XLT. 7. 
S Vincentius a Paulo in causa 

Jansenismi, D. XL. 22 sqq. 
Vh^am Domini bulia de Oasu Con- 

scientiae, D. XL. 80. 



w. 

Weishaupt Adam ac secta IlLumi- 

natorum, D. XLII. 6^. 
Westphalica pax, D. XLII. 8. 
Wormatii comitia in causa Lutheri, 

D. XXXVn. 35 



z. 

Zwinglius ejusque 
XXXVII. 43. 



errores , D 



ODEX GENERALIS. 



Niiinorus primns tomum, alter paginam designat. 



Abaelardus ejusqiie conceptua- 

lisnuis, V. 87; ejus rationa- 

lismus, 88; varii errores et 

fata, 90 sqq. 
Acaciani (Ariani), II. 11. 
Acacius Cptanus etschisma Aca- 

cianuni, II. 318. 
Adolphus Nassoviensis in Impe- 

ratoreni electus, V. 432. 
Aegidius Romanus, VI. 51. 
Aeneas Sylvius, v. Pius II. 
Aera mundi, I. 94. — Abra- 

hami, 94. — Dionysiana seu 

vulgaris, 95. 
Africani praesules quoad appel- 

lationem ad Sedem Apostoli- 

cam, III. 292 
Agapetus I R. P., II. 331. 
Agapetus II B. P , IV. 07. 
Agatho R. P. ejusque gesta 

quoad Concil. oecumen. VI, 

II. 439 sqq.; mors, III. 12. 
Agnes Imperatrix Henrici IV 

mater Romam se confert, IV. 
255; ejus relatio de deposi- 
tione Henrici IV, 286: mors, 
297. 

Agnes Meraniensis uxor a Phi- 
lippo II rege Galliae super- 
inducta, V. 251; obitus, 258. 

Aistulphus Longobardorum rex, 

III. 105; a Pipino devictus, 
128. 



Albericus I princeps Romanus, 
maritus Marotiae, IV. 48; 
occiditur, 55. 

Albericus II princeps Romanus, 

IV. 65. 69 sqq. 

Albertus I. Imperator, V. 432. 
4:33. 

Albertus Brandenbur^. Archiep. 
Mogunt. et indulgentiarum pro- 
mulffatio, VII. 16; in causa 
Lutheri, 26. 

Albertus Magister Ordinis Teu- 
tonici ejusque ad Protestan- 
tismum defectio, VII. 38. 

Albigensium haeresis et bella, 

V. 317 ; belli finis, 340. 
Alectensis Episcopus Pavillon, 

VII. 261; ejus synodus, 273. 

S. Alexander Alexandrin. Epis- 
copus resistit Ario, I. 397. 

Alexander Imper., I. 266. 

Alexander Natalis. I. 19. 

S. Alexander I R. P., I. 134. 

Alexander II R. P., IV. 242; 
quaestio de electione, 243; 
synodus Mantuana, 250; re- 
stauratio disciplinae, 254 ; acta 
in Henricum IV et mors, 257. 

Alexander III R. P. (Rolaudus 
Card.), V. 110; electio, 119; 
lucta cum Friderico I, 126; 
pax cum Friderico, 138; ac- 
cusationes in eum falsae, 139; 
decretum de electione Ponti- 
ficis, 144; mors, 145; gesta 



444 



Index generalis. 



ejns in causa s. Thomae Can- 
tuariensis, 171 sqq.; decretum 
contra haereticos. 350. 

Alexander IV R. P., V. 484. 

Alexander V, VI. 284 ; an legi- 
timus Pontifex^ 280 sqq. 

AlexanderVI, ejus nepotismus 
VI. 437; pontificatus, 442 
adolescentia et mores, 443 
apologetarum quorumdam sen- 
tentiae expenduntur, 446 ; bulla 
luter caetera, 451; in causa 
Savonarolae, 476. 

Alexander VTE R. P. in causa 
Jansenistarum , VII. 260; in 
causa quatuor Episcoporum 
reluctantium, 263. 

Alexander Vm R. P., VII. 269 j 
quoad Declarationem Cleri 
Gallicani, 365. 

Alexandrini Patriarchae pote- 
stas civilis, III. 86. 

Alexius 1 Comnenus Imper. 
Cptanus^ V. 4. 300. 

Alexius II Imp. Cptanus, V. 301. 

Alexius III Imp. Cptanus, V. 
302. 

Alexius IV Imp. Cptanus, V. 
302. 303. 

Alliacus Petrus, VI. 292. 

Almaricus de Monteforti, V. 
339. 340. 

Almaricus de Bena ejusque er- 
rores, V. 87. 387. 

Amadeus dux Sabaudiae (Fe- 
lix V), VI. 360. 4a3. 

S. Ambrosius de repressione 
haeresis, 11. 108; de confes- 
sione, 168. 

Amolo Archiep. Lugdunens. in 
causa Godeschalci, III. 229. 

Anacletus R. P., I. 122. 

Anastasius Bibliothec. et Car- 
dinalis, I. 14; HL 211; Con- 
stantinopoli tempore Concilii 
oecumenici VIII, cujus Acta 
servat, 391; epistola amica 
Photii ad ipsum, 414. 

Anastasius I E. P., II. 205. 

Anastasius II R. P , II. 327. 

Anastasius III R. P., IV. 45. 

Anastasius IV R. P., V. 74. 



Ancyrana synodus Semiariano- 

rum, II. &. 
Andronicus Imp. Cptanus, V 

301. 
An^lia ab Innocentio DI iuter- 

dicto subjecta, V. 270; fit feu- 

dum S. Sedis, 284 sqq. ; Magna 

Charta, 290; status regni sae- 

culo Xni, 464 
S. Anicetus R. P., L 142. 
Annatae earumque indoles, YI. 

221 sqq. 
S. Anno Archiep. Colon. ejus- 

que difficultates cum Nico- 

lao n R. P., IV 239; studet 

exstinguere schisma Cadolai, 

247 ; administrat regnum, "255: 

objurgatur ob simoniam, 258; 

disciplinae monasteriorum pro- 

videt, 259; an deses in exe- 

quendis decretis coelibatus. 

275; mors, 275. 
Annus natalis Christi, I. 95: 

mortis Christi, 96; mortis s 

Petri, 72; captivitatis s. Pauli 

97. 
Anomoei, II. 11. 
S. Anselmus Cantuariensis cod- 

tra Roscellinum, V. 89. 
Antenicaenorum JPatrum ii(ic- 

trina de Verbo expenditur,! 

400 sqq. 
Antiochenum schisma, II. 97. 
Antapodosis Luitprandi Cremo- 

neusis, IV. 6. 
Antireformatio catholica post 

Concilium Tridentinum, VII. 

183 sqq. 
S. Antoninus, 1. 14. 
Antonius Cauleas Patriarciia 

Cptanus, III. 440. 
Apiarii causa, 11. 215. 
ApoUinaris ejusque haeresis, E 

224 
Apollonius Romanus senator. L 

27. Vn. 474. 
Apollonius scriptor eccl. Vn.474. 
Apostolici haeretici, V. 471. 
Appellantes (Jansenistae), VII. 

300 sqq. 
Appellatio ad Sedem Apostoli- 

cam, I. 274. 309 sqq.; canones 



Index generalis. 



445 



Sardicenses quoad appellatio- 
nem, 11. 17 sqq. ; appellatio- 
num consnetudo et jus, ni. 
291. 293 sqq. 

Appellationes a B.. Pontifice 
ad Concilinm damnatae per 
Pium n, VI. 417. 

Aquilejense Concilium a. 381, 

n. iSe. 

Aquisgranenses synodi in causa 

divortii Lotharii regis, lU. 234. 
Arelatensis Synodus, I. 393. 394. 
Ariani eorumque factiones, II. 

11; in Oriente sub Valente 

Imper., 96. 
Arii naeresis, I. 395 sqq.; Arii 

Thalia, 399; ejus mors, IT. 7. 
Ariminense Concilium, II. 85 sqq. 
Armenorum unio cum Ecclesia 

in Concilio Florentino et de- 

cretum unionis, VI. 393 sqq. 
Amaldus aBrixia ejusque gesta. 

V. 81 sqq. 
Amaldus abbas Cisterciensis in 

bello contra Albigenses, V. 

326 sqq. ; in expugnatione Bi- 

terrarum, 333. 
Amauld Agnes et Angelica, 

Vn 233 
Amaiild d'Andilly, VII, 225. 
Arnauld Antonius ejusque liber 

de frequenti communione, VII. 

249; post damnationem quin- 

que propositionum Jansenii, 

257 ; in Pace Clementina, 273. 

275. 
Arnauld Henricus episcopus Bel- 

lovacensis in negotio Pacis 

Clementinae, VII. 261 sqq. 
Arnulphus Lexoviensis in causa 

s. Thomae Cantuariensis, V. 

171. 177. 
Artemon haereticus, I. 213. 
Ascida Theodorus, Jl. 335. 
S. Athanasius ejusque sententia 

de Dionysii Alexandrini doc- 

trina, I. 364; ab Arianis ve- 

xatus, n. 5 sqq.; de lapsu 

Liberii, 71. 
Augustana Confessio, VII. 53. 
S. Augustini sententia de s. 

Cypriano, I. 3aS. 351; de re- 



pressione haeresis, II. 104; de 

confessione, 172. 
Augustinianorum Eremitarum 

ordo, V. 465. 
Amculta fili bulla expenditur, 

Vr. 415. 
Auxiliis (Congregatio de), VII. 

213 
Auxilius scriptor saeculi decimi^ 

IV. 10; de ordinationibus For- 

mosi R. P., 111 sqq. 
AvenionensesPontifices, VI. 150; 

incommoda ex commoratione 

Avenione facta, 236. 



B. 

Baanes , Commissarius imper. 

in Concil. oecum. Vni eijus- 

que theoria de pentarchia pa- 

triarchatuum , lll. 392. 395. 

399. 
Babyloniae nomen Komam de- 

signans, I. 64. 83. 
Bajus M. ejusque errores, VII. 

205 sqq. 
Balduinus I Imperator latinus 

Cptanus, V. 308 sqq. 
Baptismus ; controversia de bap- 

tismo haereticorum, 1. 319 sqq. ; 

veritas historica facti, 352. 
Bardas Cptanus tempore Photii, 

m. 338 : occisus, 360. 
Baronius Gard., I. 17 ; ejus sen- 

tentia de saeculo decimo, IV. 1. 
S. Bartholomaei strages, VII. 

197. 
Bartholomaeus de Lucca, I. 14. 
Basileense Concilium, v. Con- 

cilium. 
Basilides Ep. Hispaniae tem- 

pore s. Cypriani, I. 314. 
Basilisci Imperatoris Encycli- 

con monophjrsiticum H. 317. 
S. Basilius; ejus sententia de 

Dionysio Alex. expenditur, L 

367; de confessione H. 169. 
Basilius Macedo Imperator, HI. 

382. 
Bellarmini doctrina de munere 

principum tuendi fidem U.. 



446 



Index generalis. 



102; — de potestate indirecta 

R. Pontificis in temporalia 

principura , III. 120 sqq. ; IV. 

338 sqq.; Vl. 58 sqiq.; — de 

translatione Imperii Komani, 

UI. 180. 
Benedictus I R. P., II. 387. 
Benedictus n R. P^ UI 12. 
Benedicttts UI R. P., UI. 210. 
Benedictus IV R. P., IV. 34 
Benedictns V R. P., IV. 85 sqq. 
Benedictus VI R. P., IV. 89. 
Benedictus VU R. P., IV. 92. 
Benedictus VUI R. P., de nup- 

tiis clericormn, IV. 175; pon- 

tificatus, 201. 
Benedictus IX R. P., IV. 203 sqq. 
Benedictus X pseudopontif^x, 

IV. 231 sqq. 
Benedictus XI R. P.. VI. 71. 
Benedictus XU R P., VI. 164; 

gesta quoad Ludovicum Ba- 

varum, 210 sqq. 
Benedictus XUI antipapa, VI. 

274; quoad Concilium Pisa- 

num, 280; depositus in Conc. 

Constantiensi et illegitimus, 

303 sqq. 
Benedictus XITT R. P. damnat 

J«ansenistasTJltrajectinos, VU. 

307: ejus pontificatus, 389. 
Beneaictus XlV R. P. in quae- 

stione de sacramentis qnoad 

Jansenistas, VU. 303; quoad 

schisma Ultrajectinum, 308; 

ejus pontificatus, 393 sqq. 
Benedictus de s. Andrea ejus- 

que Chronicum, IV. 10. 
Benedictus Levita ejusque Ca- 

pitularia, UI. 261. 
Berengarius Imperator, IV. 53. 
Berengarius U Italiae rex, IV. 74. 
Berengarius theologus Gallus 

ejusque errores de s. Eucha- 

ristia, 342 sqq. 
S. Bernardus de exitu infelici 

cruciatae secundae, V. 18. 19; 

ejus gesta in schismate Petri 

Leonis, 62 sq^q. j arguit Inno- 

centium U nimiae severitatis 

in Petrum Cardinalem, 69; 

oppugnat Arnaldum a Brixia, 



83; resistit Petro Abaelardo. 
95; ei reconciliatur , 97; im- 
pugnat Gilbertum PorreUi- 
num, 98; immeritb arguitur 
ab Ottone Frisingensi, 10(J 

Bero haereticus an auctor Phi- 
losophoumefuyn, I. 2^. 2G0 sqq. 

Bigamia cleri ab Auctore Pht- 
losophoumetion Callisto R. P. 
exprobrata expenditur, I 209. 

Biterrarum expugnatio in bello 

. Albigensi, V. 333 

Bogoris, Bulgarorum rex, ni. 
361. 404. 

Bollandistae, I. 20. 26. 

Bonifatius I R. P. et causa Apia- 
rii, U. 235sqq. ; de summa auc- 
toritate Sedis Rom , III. 295 

Bonifatius U R P., U. 330. 

Bonifatius UI R. P., U. 388. 

Bonifatius IV R. P., U. 389. 

Bonifatius V R. P., U. 389. 

Bonifatius VI R. P., IV. 22. 

Bonifatius VU R P.; vita et 

?uaestio de ejus pontificatn. 
V. 89 sqq. 

Bonifatius VUI R P. et auae- 
stiones de ipso tractandae. 
VI. 1 sqq.; in electione Coe- 
lestini V, 3; quoad Coelestim 
abdicationem, 7 ; electio Boni- 

. fatii, 8. 12; pontificatus initia. 
14; gesta quoad Coelestinum. 
15. 16; adversarii ejus, 17: 
gesta cum principibus, 19: 
dissidia cura Philippo Pulchro, 
20; buUa Clericis laicos" et aliae 
Constitutiones in hac causa. 
21 sqq. ; expenduntur, 27 ; dis- 
sidiura cum Coluranensibus, 30: 
Jubilaeura, 34; conflictus cura 
Philippo renovatus, 38; buUa 
Ausculta fili aliaque docn- 
menta, 40; bulla Unam sayic- 
tam, ^; JPhilippi persecutio. 
67; Bonifatius captus, 70; mo- 
ritur, 71; processus in ipsum. 
71 sqq.; vmdiciae, 75. 

Bonifatius IX R P., VL 272. 

S. Bonifatius Ep. apostolus Ger- 
maniae, UI. 18; in causa Pi- 
pini regis, 112. 



Index generalis. 



447 



IBonifatius marchio dux crucia- 

tae quartae, V. 2^K5. 
Bononia; translatio Concilii Tri- 

dent. et sessiones, VII. 100 sqq. 
Borbonicarum aularum lucta 

contra Pontifices s^aec. XVIII; 

Vn. 392 sqq. 
Bossue B. Bollandista; senten- 

tia de excomniuuicatione s. 

Cypriani, I. 336; vindicat ve- 

ritatem historicam controver- 

siae inter Cyprianum et Ste- 

phanum H. t., 353. 
Bossuet in causa Gallicanismi, 

VII. 328: in comitiis Cleri 

Gallicani, 349 sqq. 
Bruno Segniensis episcopus ve- 

hementior in Paschalem II 

R; P., IV. 374. 379. 
IBulgariae conversio et unio cum 

patriarchatu Romano, III. 361 ; 

impugnatur haec unio a Pho- 

tio, ^7 ; confirmationis sacra- 

mentum in Bulgaria, 374; 

quaestio de Bulgaria tractata 

post Concil. oec. VIII, 404. 
Burchardus Ep. Wirceburgensis 

legatus ad Zachariam K. P., 

UI. 112. 
IBurdinus Ep. Bracarensis Pa- 

schali n infidelis, IV. 281; 

antipapa, 284. 
Burgofontanum Consilium, VII. 

226 sgiq^. 
Byzantinismi indoles, III. 329. 



c. 

Cadalous antipapa, IV. 242. 

S. Caecilia^ I. 266. 

•Caesarini Julianus Card. in Con- 

cilio Basileensi, VI. 346. 
■Caesarius de Heisterbach ejus- 

que narratio de expugnatione 

Biterrarum, V. 335. 
•Oajetanus Card. in causa Lu- 

theri, VH. 27. 
>S. Cajus R. P., I. 376. 
Oajus presbyter de sede Ro- 

mana Petri, I. 49; an auctor 

Philosophoumenon, 224. 230. 



Calixtini Hussitae, VI. 342. 

S. Calixtus I seu Callistus R. 
P.; ejus vita ex auctore Phi- 
lo8ophoume7iOH , I. 177 sqq.; 
examen criticum et vindiciae 
Callisti, 185 sqq. 

Calixtus U R. P. antea Guido 
Viennensis Episcopus; syno- 
dus de investituris contra pri- 
vilegium Henrico V conces- 
sum, IV. 377; Pontifex eligi- 
tur, 385; negotiatio de inve- 
stituris cum Henrico V, 385 
sqq. ; concilium Rhemense, ^; 
Romamproficiscitur,390; nova 
de investituris tractatio et Con- 
cordatum Wormatiense; 391 
sqq. ; oecumen. ConciliumLa- 
teran. I et mors, 394. 

Calixtus HI antipapa (Joannes 
de Struma), V. 137. 143. 

Calixtus UI R. P., VI. 414. 

Calvinus ejusque haeresis, VU. 
43. 

Canon VI Concilii Nicaeni ex- 
penditur. I. 445 sqq. 

Canones Apostolorum in Con- 
cilio Trullano, HI. 5 sqq. 

Canones Sardicenses exponun- 
tur et vindicantur, H. 17 sqq. 

Cantu; ejus sententia de Inve- 
stituris, IV. 319 j de potestate 
RE. Pontificum in teniporalia, 
329; de Concordato Worma- 
tiensi, 395; de Friderici I 
tendentiis, V. 142. 

Canusii Henricus IV reconci- 
liatur, IV. 290 sq^. 

Capitula Angilramni, HI. 262. 

Capitulare Caroli M. contra Cou- 
cilium oecumenicum VUI, HL 
66. 

Capitularia Benedicti Levitae, 
UI. 261. 

Carmelitarum ordo, V. 465. 

Carolini libri, HI. 68. 

Carolomannus frater Pipini re- 
gis, HI. 127. 

Carolus I Magnus Imp.; dona- 
tio E. Pontifici facta, HI. 
141 ; extensio et authentia do- 
nationis expenduntur, 144; 



448 



Index generalis. 



Carolus M. destruit regnum 
Longobardorum litque patri- 
cius E.omanorum, 143; coro- 
natio in Imperatorem et coro- 
nationis aajuncta, 171 sq^.; 
inauguratio filii Ludovici m 
Imperatorem et divisio reg- 
norum, 194; mors, 150; ^uae- 
stio de Caroli M. uxoribus, 
196 sqg. 

Carolus Jl Calvus Imp., III. 217. 

Carolus III Crassus Imp., III. 
219. 

Carofus IV Imp., VI. 216. 

Carolus V Imp. in causa Lu- 
theri, VII. 34 scjq. ; quoad Con- 
cilium Tridentinum, 73. 95. 
98. 101 sqq.; Interim Au^- 
stanum, 103j post suspensio- 
nem Concilii Tridentini, 121. 

Carolus I (Andegavensis) Sici- 
liae rex, V. 457. 

Carolus n rex Neapolis ejusque 
influxus quoad Coelestinum V 
et Bonifatium VIII, VI. 4. 6. 
12. 13 

S. Carolus Borromaeus, Vn. 
131. 192. 

Carolus Card Lotharingus in 
Concilio Trident., VTl. 153 sqq. 

Carolus Martellus; ejus auxi- 
lium a R. Pontifice contra 
Longobardos imploratum, m. 
100. 

Caronense monasterium vexa- 
tum a LudovicoXIV, Vn.342. 

Cassiodorus^ I. 10. 

Casus conscientiae in causa Jan- 
senismi, VII. 290 sqq. 

Cathari eorumque haeresis, V. 
84. 317 sqq. 

S. Catharina Senensis et Gre- 
gorius XI, VI. 172. 242; pro 
Urbano VI, 264. 

S. Catharina Suecica pro Ur- 
bano VI, VI. 266. 

Caulet Fr. Ep. Apamiensis in 
negotio Pacis Clementinae, 
VU. 261 sqq.; quoad rega- 
liam, 334. 

Causae majores quoad Sedem 
Apostolicam, IIL 290. 



Causae praeparantes defectio- 

nem Protestantium, VI. 469. 
Centuriatores, I. 16. 
Cerle Jo. Vicarius capitularis 

Apamiensis in causa regaliae, 

Vn. 337. 
Chaize (P. de la) quoad Galli- 

canismum, Vn. 350. 373. 
Chierigatns etlnstruotio ei data 

pro Comitiis Nnremburgensi 

bus, Vn. 48. 
Childericus ILI ultimus rex ex 

stirpe Merovingornm, EI. 111. 

122. 
Choiseul Episcopns Tornacensis 

Gallicanus, VU. 288. 349. 353. 
Christianismi conditio etpropa- 

gatio saec. I., 1. 113 sqq. ; saec 

n., 149; saeculis subsequen- 

tibus, ni. 16 sqq. 
C hristophorns R. P., quaestio 

de ejus invasione vel pontifi- 

catu, IV. 35. 
Chronologia aliqua gestorniu ss. 

Petri et Pauli, I. 97 sqq. 
S. Chrysostomi testlmonium de 

sede Rom. Petri, L 40] de 

repressione haereticorum , E 

108; de confessione, 175; per- 

secutio in ipsum, 207. 
Clarendonensis conventus inAn- 

glia sub Henrico II, V. 172; 

articuli, 173. 
Claromontanum concilium pro 

expeditione cruciata, V. 5. 
Claudius Taurinens. Ep. adver- 

sus sacras imagines, lEI. 80. 
CleraangisNicolaus, VI. 273.295. 
Clemens I E. P. de sede Ro- 

mana s. Petri, I. 60 sqq. ; ejus 

pontificatus, 124; epistola ad 

Corinthios, 126. 
Clemens H k P., IV. 209. 
Clemens III antipapa v. Grni- 

bertus. 
Clemens m R. P., V. 152. 
Clem^ns IV R. P. s. Ludovico IX 

decimas concedit, V. 454; gesta 

quoad Carolum I Siciliae re- 

gem, 459; pontificatus, 486. 
Clemens V K. P. quoad pro- 

cessum in Bonifatium wH. 



Index geueralis. 



449 



VI. 72; electio, 80; coronatio, 
88; decretalis Meruit, 89; in 
causa Templariorum, 96 sqa. ; 
abolitio Ordinis, 109 sqq. ; la- 
bula de citatione per Molaeum, 
146; gesta varia, mors et in- 
doles, 153; reservationes,228; 
commendae, 233. 

Clemens VI E. R, VL 165; 
quoad Ludovicum Bavarum, 
215. 

Clemens VI antipapa (Robertus 
Genevensis), VI. 245 ; electio, 
262; conditio tristis, 269; mors, 
273. 

Clemens Vn R. P. concedit cul- 
tum b. Ludovici Arelatensis, 
VI. 400|quoad divortium Hen- 
rici VIII, Vn. 44; ejus pon- 
tificatus, 51; mors et indoles, 71. 

Clemens VIII R. P. ejusque pon- 
tificatus, Vn. 202 sqq. 

Clemens IX R. P. ac Fax Cle- 
meutina, Vll. 265 sqq.; mors, 
289 

Clemens X E. P., Vn. 289. 

Clemens XI E. P., VII. 290; 
in quaestione de Casu Con- 
scientiae, 292 sqq.; in causa 
Quesnelli , 293 sqq. ; pontifi- 
catus, 385 sqq. 

Clemens XII E. P., VIL 39L 

Clemens XIII E. P. damnat 
pseudosynodum TJltrajectinam, 
vn. 309; ejus pontificatus, 
397. 

Clemens XIV ejusque pontifi- 
catus, VIT. 400; quoad Socie- 
tatem Jesu, 402 sqq. 

Clemens Alexandrinus de sede 
Eomana s. Petri, I. 58. 

Clericis laicos bulla expenditur, 
^71. 21 sqq. 

S. Cletus E. P., I. 122. 

Cluniacensium congregatio tur- 
bata per Pontium abbatem, 
V. 54. 

Codde Petrus episcopus Janse- 
nista, Vn 306. 

S. Coelestinus I E. P. in causa 
Nestorii, II. 230 sqq. 

Coelestinus II E. P., V. 70. 

Jnnginann, DiHsertationes. Tom. VII. 



Coelestinus UI E. P., V. 281 j 

festa in causa matrimoniali 
^hilippi U regis Galliae, 250. 
251. 
Coelestinus IV E. P., V. 417. 
Coelestinus V E. P. eligitur, 

VI. 3 ; indoles et gesta, 5 sqq. ; 
abdicatio, 8j fata et mors, 15. 

Coelibatus reiectus in concilio 
Trullano, ni. 7 ; coelibatus lex 
ejusque evolutio, IV. 158; ab- 
usus propaffantur, 164; in ec- 
clesia Mediolanensi, 169; in 
Germania, GJallia, Anglia, 171 ; 
causae speciales abusus, 174; 
lucta Gregorii VII pro coeli- 
batu instaurando, 270. 

Colbert Ludovici XIV minister, 

VII. 320; quoad Gallicanis- 
mum, 350 sqq^. 

Collectionesvariae canonum,III. 

257. 
S. Columbanus, ni. 17. 
Comitia Cleri Gallicani a. 1680— 

1682, VU. 343 sqq.; Declara- 

tio Cleri, 354; retractatio, 369. 
Comnia Pianum et controversia 

de eo, VU. 207. 208. 
Commendae earumque indoles, 

VI. 222; tempore Pontificum 

Avenionensium, 232. 
Comnenus Alexius Imp., V. 4. 

300; Joannes 300; Manuel, 

301. 
Compacta Pragensia, VI. 343. 
Conceptio immaculata B. M. V. 

in Uoncilio Tridentino, VU. 

91 sqq. 
Conceptualismus Abaelardi, V. 

87. 
Concilium Ancyranum Semia- 

rianorum, 11. 40. 
Concilium Antiochenum in en- 

caeniis, II. 15. 
Concilium Ariminense, U. 85. 
Concilium Basileense, VT. 344 

sqq. ; indictio, 345; inchoatio, 

340; dissolutio, 347; variae 

sessiones, 350; ab Eu^enio IV 

agnitum, 352 ; oppositio contra 

Pontificem, 357 sqq. ; electio 

antipapae (Felicis V), 360; 

29 



450 



Index generalis. 



ischismatis exstinctio^ 361. 362. ; 
auctoritas hujus Concilii, 371. 

Concilium Chalcedouense (oe- 
cum. IV.), n. 283 sqq. ; Canon 
XXVUI, 307 sqq. ; confirmatio 
Concilii, 311; quoad tria Ca- 

; pitula, 367. 

Concilium Constantiense ejusque 
tendentiae, VI. 291 sqq.; con- 
vocatio, 294; ratio votorum, 
295; inchoatur 297; sessiones 
variae, 299; decretum Fre- 
quens, 305 ; electio Martini V, 
306; qua ratione oecumeni- 
cum, 307 ; decreta sessionis IV 

. et V discutiuntur , 308 sqq.; 
qualis sensus, 316 ; Euo:eniiTv 
sensus quoad eadem, 322 ; causa 
Hussii, 334 sqq. 

Concilium Cptanum I (oecum. II), 
T. U. 110; definitio fidei de 
Spiritu sancto, li3 sqq. ; ca- 
iiones, 120; qua ratione oecu- 
menicum, 135. 

Concilium Cptanum II (oecum. V), 
T. n. 349 sqq.; qua ratione 
oecumenicum, 379. 

Concilium Cptanum III (oecum. 
VI), T. U. 438; quoad damna- 
tionem Honorii R. P., 445 
sqq. 

Concilium Cptanum IV (oecum. 
Vni contra Photium), T. UI. 
384 sqq.; acta, 392 sqq.; con- 
firmatum ab Hadriano U R. P. 
et vere oecumenicum, 412; 
quoad damnationem Honorii, 
U. 454. 

Concilium Ephesinum (oecum. 
UI) indicitur, 11. 234; cele- 
bratio, 243 sqq. 

Concilium Florentinum; convo- 
catur (Ferrariam), VI. 360; 
fontes historiae, 375; celebra- 
tio ; 377 sqq. ; unio cum Grae- 
cis, 382; an unio coacta, 385; 
unionis decretum quoad pri- 
matum expenditur, 388; unio 
variarum sectarum, 392 sqq. ; 
Romam translatum et ejus 
finis, 396. 397; quomodo oecu- 
menicum, 398. 399 



Concilium Francofurtense auoad 
cultum ss. iinag^inum, UI. 67. 

Concilium Illiberitanum, I. 394. 

Concilium Lateranense I. (oecu- 
menicum) sub Calixto H, IV. 
394 

Concilium Lateranense U (oecu- 
menicum) sub Innocentio 11, 
V. 67. 

Concilium Lateranense lU (oe- 
cumenicum) sub Alexandroni, 
V. 143; decreta de electione 

. R. Pontificis ac de haereticis, 
144. 

Concilium Lateranense IV (oe- 
cumenicum) ; decretum de hae- 
reticis, V. 353; celebratio et 
statuta, 386 sqq. 

Concilium Lateranense V (oecu- 
menicum), VL 458; gesta, 462: 
decretum de anima, 467; con- 
firmatur bulla Utiam sanctam, 
468. 

Concilium Li^duuense I (oecu- 
menicum), V. 419. 

Concilium Lugdunense U (oecu- 
menicum). V. 487. 

Concilium Nicaenum I (oec), I 
420 sqq. ; canones, 444 ; finis, 451. 

Concilium Nicaenum 11 (oec. 
VU), T. UL 44; definitio de 
sacris imaffinibus, 57; quae- 
stio de connrmatione, 60 sqq.: 
quoad damnationem Honorii, 
U, 454. 

Conciliuni Pisauum, VL 279 sqq. 

Concilium Romanum a. 89S in 
favorem Formosi H. P. cele- 
bratum, IV. 25. 

Concilium Sardicense, U. 15. 

Concilium Tridentinum (oecttm.) 
summi momenti, VU. 57; op- 
pugnatores, 60; praeparatio. 
61 sqq.; variorum sensus et 
tendentiae, 62 sqq. — Perio- 
dus prima, 83 sqq.; Sessio I 
et 11, 84; difficultates variae 
et Legatorum prudentia, H4 
sqq.; Sessio Ui et IV, 87; 
an ad decreta consensus uua- 
nimis requisitus, 88 sqq.; Ses- 
sio V et quaestio de imma- 



Index generalis. 



451 



cuL concept. B. M. V., 91 sqq. ; 
doctrina de justificatione, 93; 
Sessio VI et sej^uentes, 94; 
translatio Concilii Bononiam, 
95. — Periodus secunda, 104 
sqq. ; resumitur Concilium, 109; 
Sessio XI, 110; Sessio XH, 
110. 114; Sessio XEI, 115; 
Sessio XIY, 117; Sessio XV, 
118; Sessio XVI, 120; suf^pen- 
sio Concilii, 120. — Periodus 
tertia, 128; resumitur Conci- 
linm a Pio IV, 1^9 sqq. ; con- 
troversiae de praecedentia, 
134; de formula proponentihus 
Xegatis, 135; Sessio XVII et 
XYm, 136; quaestio de resi- 
dentia discussa, 140 sqq. ; Ses- 
.vio XIX, 147 ; quaestio de con- 
cessione calicis, 150; Sessio 
XXn, 150; quaestio de insti- 
tutione episcoporum. 152. 157. 
1G8 sqq^. ; Cardinalis Lotha- 
ringus m Concilio, 153 sqq. ; 
quaestio de Rom. Pontince 
aoritata, 163: Concilii facies, 
105; Sessio XXUI, 169; de- 
creta de reformatione , 172; 
de matrimoniis clandestinis, 
173; Sessio XXIY, 175; Ses- 
sio XXV et finis Concilii, 177 ; 
objectiones contra Concilium 
Tridentinum, 179. — Concilii 
effectus felices, 187. 

Coucilium Trullanum, UI. 4; 
canones, 5j quid de eis cen- 
seat ecclesia Komana, 10 sqq. 

Concilium Yiennense (oecum.), 
YI. 108 sqq. 

Conclave in electione R. Pon- 
tificis secundum decretum Gre- 
gorii X, Y. 489. 

Concordatum Wormatiense, IV. 
391 ; discutitur ejus indoles,395. 

Confessio Augustana, YII. 53. 

Confessionis usus primis saecu- 
lis, n, 163 sqq.; confessio ve- 
nialium, 182. 

Confirmationis sacramentum col- 
latum in Bulgaria a schlsma- 
ticis sacerdotibus Photii in^ 
validum, Ul. 368. 374. 



Connubia clericorum quando de- 

clarata invalida, I V. 168. 
Conon R. P., UI. 13. 
Conradinus Friderici U nepos, 

Y. 430; dus interitus, 460. 
Conradus Friderici U filius, V. 

430. 
Consilium Burgofontanum, YJl. 

226 sqq. 
Consilium Cardinalium de refor- 

matione sub Paulo UI, Vll. 

73 sqq. 
Constans U Imp., U. 415; ejus 

Typus, 416. 
Constantini Donatio, v. Donatio. 
Constantinopolis expugnata a 

Cruciatis et fundatio Imperii 

latini. Y. 307 sqq.; expugnata 

a Turcis, VI. 384. 
, Constantinus B,. P., UI. 10. 16. 
Constantinus pseudopapa, III. 

138 ; ejus ordinationes rejectae, 

rV. 114. 130. 
Constantinus M. Imp. ejusque 

visio et conversio, I. 3^ sqq. ; 

gesta in causa Arii, 418; con- 

vocatio Concilii Nicaeni, 419; 

post Concilium Nicaenum, U. 

2; quomodo s. Athanasio in- 

fensus, 6. 
Constantinus Pogonatus et Cou- 

cilium oecum. VI, U. 439. 
Constantinus Y Copronymus op- 

pugnat cultum s. Imaginum, 

UL 38. 
Constantinus YI Porphyrogeni- 

tus, UL 44. 74. 
Controversia de praesentia reali 

Christi in Eucharistia saec. 

IX, UI. 225; de praedestina- 

tione, 227. — Cfr. Berengarius. 
Controversiae saeculi XU, Y. 85. 
Conventus Parisiensis a. 825 de 

cultu ss. Imaginum, UI. 70. 78. 
Convulsionarii Jansenistae, VII. 

307. 
Coptorum unio cum Ecclesia, 

YI. 395. 
S. Corbinianus, UI. 18. 
S. Cornelius R. P., I. 291. 
Cornet Nicol. denuntiat Jan- 

senii propositiones , YU. 250- 

29* 



1 



452 



Index generalis. 



Corrur^colae etlncorrapticolae, 

Crescentins Nomentanns nobilis 
Bomanus sub Joanne XV E. 
P., IV. 95. 102. 

Cruciata prima, V. 5 sqq.; ob- 
jectiones contra cruciatas ex- 
penduntur, 9; motiva expedi- 
tionum, 9 ; influxus flB.. tPon- 
tificum, 10 j justitia, 12; effec- 
tus et utilitas, 13; obstacula 
exitus felicis, 16. 

Cruciata quarta, V. 295 sqq. 

Cruciatae s. Ludovici IX, V. 436. 

Cruciati contra Albigenses an 
excessus commiserint, V. 362. 

Cuno Cardinalis Ep. Praene- 
stinus le^atus Paschalis II 
excommunicat Henricum V, 
IV. 378. 380; pontificatum de- 
clinat, 384. 

S. Cyprianns; de ejus gestis et 
doctrina, I. 262 sqq.; laudes, 
262 ; conversio et episcopatus, 
277; controversia de lapsis, 
280; schisma Carthaginense, 
288; doctrina de unitate Ec- 
clesiae exponitur et vindica- 
tur, 295; an ejus aetate appel- 
lationes ad Sedem Apost. lac- 
tae, 309; ejus gesta in causa 
Marciani Arelatensis, 310; in 
causa Basilidis et Martialis, 
314; controversia de baptis- 
mo, 319 sqq.; judicium criti- 
cum de ejus gestis, 334 sqi^.; 
an excommunicatus, 336; ejus 
resistentia expenditur, 345; 
excusandus, 349. 

S. Cyrillus Alexandrinus in 
causa Nestorii, II. 230. 

Cyrus patriarcha Alex. Mono- 
thele